SERMO CCCXLV ' (a) · 4 of 21
De contemptu mundi.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
I. Præsens vita spe futuræ vitæ contemnenda. Divitibus vira hæc somnus. Loquar Charitati vestræ, fratres, quod pertineat ad contemptum presentis sæculi, ad spem futuri sæculi. Si qua-ris quid contemnas, omnis martyr vitam præsentem contempsit : si qnid speres, resurrectionem dico, quia hodie Dominus resurrexit. O tu homo, si titubas in re, esto firmus in spe; si autem te opus turbat, erigat ipsa merces. Nos quoque admonet Apostolus, cum præcipit Timotheo dicens : Præcipe divitibus hujus mundi, noM superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Dcum virum, qui præstat nobis omnia. Divites sint in operibus bonis , facile tribuant , communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). EI maxime hoc divites audire debent. Audite, divites, qui aurum et argentum habetis, et tamen cupiditate aidctis : quos quando pauperes intuentur, murmurant, gemunt, laudant ei invident; æquari optant, et impares se dolent; et inter landes divitum hoc pterumquc dicunt, Soli isti sunt, ipsi soli vivunt. Pro his verbis, quibus homines tenues divitibus adulantur, cum dicunt, Isti soli vivunt; ne in superbiam erigamini, o vos divites : sed potius Apostolum audite, morbi curatorem, et non verbi adu!a- * aepert.., in d. tantum et in Sirm. •a) .toter sirmolldianos M. torem. Vita ista somnus vester est : divMae istae velut in somnis fluunt. Paulus dicit, ut apprehendant vitam veram. Paulum audite, ct superbire nolite. Audi ct Psalmum, o tu dives pauperrime; quid habes, si Deum non habes? vel quid non habes, si Deum habes? De divitibus dicit Psalmus, Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Aliquando et mendicus in terra jacens et frigore tremens, occupatus a somno thesauros somniat; gaudet, exsultat, superbit, et patrem suum pannosum videre indignatur. In somnis est quod vides, o tu mendice, qui dormis et gaudes. Tamen donec cvigilet, dives est : cum dormicril. invenit quod certum doleat. Dives ergo moriens, similis est illi pauperi dormienti et thesauros somnianti. Nam ille divcs, qui induebatur purpura et bysso, nec nominatus, nee nominandus, contemptor pauperis ante januam jacen- tis, epulabatur quotidie splendide; postea mortuus est, et sepullus : evigilavit, et se in flamma invenit (Luc. xvi, 19-24). Dormivit somnum suum, et post somnum nihil invenit; quia nihil opera Ius est de manibus suis, id est, de divitiis suis.
2. Vita peritura vedimitur omnibus bonis ; vita æterna quanti emenda. Propter vitam quæruntur divitix, non vita propter divitias : quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut vitam solam redimerent? Quantumcumque habuerunt, totum dederunt, tantum no vitam amitterent. Totum dedisti barbaris qnod habuisti , frater? Tutum , inquit, dedi, nudus remansi; etsi nudus, vivam. Et quare? Tptus occidendus cram, ideo totum dedi. Et quaro tibi hoc contigit? Vis dico tibi? Quia antequam barbarus superveniret, paupcii non subveniebas, ut per pauperem eleempsyna ad Chistum perveniret? Christo modicum non dedisti, et barbaris totum quod habuisti, dedisti, et hoc cum sacramento dedisti. Christus rogat, ct non accipit: ille torquet, et totum aufert. Si tanti redemisti vitam perituram, quanti comparanda est vita æterna? Qui das hosti, ut vivas mendicus, da aliquid Christo, ut vivas beatus. Ut vivas paucis diebus, quod hostis exigit facis, ct quod Christus exigit, contemnis? Omnes dies hominis ab infantia usque ad senectutem pauci sunt : et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat; qni utique sex millia annos vixerat; et tamen pauci crant, quia cunctos finierat. Paucos dies laboriosos, tentationibus plenes rcdimis, ut modicam terram habeas, id est villam. Ecce inimicus, qui tc captivayerat, dicit tibi, Quidquid habes da mihi : et ut viveres totum dedisti; hodie redemptus, cras moriturus; ab isto redemptus, ab alio trucidandus. Ecce quanta a barbaris patiuntur homines propter vitam temporalem, et piget aliquid pati pro vita æterna ! Erudiant nos ista pericula, fratres. Ecce totum dedisti, ei abjecisti ; et gaudes quia vivis, et hoc dicis : Etsi pauper, nudus, egens, mendicus, gaudeo quia vivo, ct istam lucem dulcem non perdidi. Apparcal Christus; paciscatur et ipse tecum : non barbarus qui te captivaverat ; sed qui pro te capius cst, qui pro tc occidi dignatus est. lIte qui se dedit. prote, ipse tibi dicit : Mecum paciscere. Ilabere vis te? habe et me. Oportetut oderis te, et dili- Bas me. Vitam tuam perdendo invenies, ne tenendo perdas eam.
3. Divinæ ne hic pereant, in cælum præmittendæ. De divitiis tuis, quas amas possidore, quas pro vita præsente paratus es dare, do consilium quid facias. Si et ipsas amas, noli eas perdere. Quod si hic eas amas, tecum periturae sunt. Si amas cas, praemitte eas quo sequaris; ne cum amas in terra, aut vivus cas amittas, aut mortuus. Jam dedi consilium : non dixi, Perde; sed, Serva. Jam dixi, Thesaurizare vis? Bene : non dico, Noli; sed dico ubi. Consultorem me accipe, non perdilorem. Scriptum est, Thesaurizate vobis thesauros in calo, quo fur non accedit, nec tinea, nec rubigo exterminat (Matth. vi, 20). Sed forte dicis: Non video locum in cœlo ubi ponam. Quam scalam, quam machinam quaesiturus sum, quae ad coelum attingat, ut videam ubi ponam pecuniam meam? Quid dicis? Vides in terra locum ubi obruis? Video, inquit. Bene satis : si securus es obruendo in terra, quare sollicitus es de Deo, qui fecit coelum et terram? Da securus Deo. Ipsi te commenda, qui tibi pecuniam in coelo servat; quia ipse et te in terra, quamdiu vivis, gubernat. Pecuniam servare vis ? Serva quomodo vis. Si inveneris meliorem custodem quam Christum, commenda ei pecuniam tuam. Commendo, inquit, servo meo. Bene : quanto melius Domino tuo? Et servum tuum praeponis Domino tuo? 0 christianum virum! Servus tuus fortassis auferet ct fugiet: numquid Christus hoc facturus est? Multi ad dominos suos servi repente inimici exstiterunt, et eos cum ipso auro hostibus tradiderunt. Cui ergo commendas ? Servo, inquit, meo. Novi fidem servi mei, ideoque commendo servo meo aumm meum. Bene satis, præfers servum tuum, aurum tuum commendas servo tuo : animam . tuam cui? Animam meam commendo Deo meo. Quan- 40 melius, o homo, illi et aurum tuum, cui et aninram tuam? An forte fidelis est in custodiendo animam tuam, et infidelis in custodiendo pecuniam tuam? Servat tibi, qai servat et te. Laudas fidem servi tui ? Etiam, ego novi fidem servi mei. Tota fides ejus est, ne fraudet, ne tollat : numquid agit ne perdat ? Ecce posuit, et non latuit; invenit alius, et tulit. Numquid hoc Cbristo quisquam facturas estf Pigritiam excute, consilium accipe. Da Christo esurienti, thesauriza in coelo. Numquid labor est in coelo thesaurizare? Etsi labor esset, faciendum erat ad ponendum pecuniam tuam in loco munito, unde nemo eam possit auferre. Cum tamen dicit Christus, In cœlo thesauriza : non dicit tibi, Scalas quaDret machinas liga, pennas apta. Hoc dicit: Mihi in terra da, et tlibi in cœlo servo. Ideo veni egere ego in terra, ut sis tu dives in coelo. Fac . trajectitium. Forte times fraudatorem, ne perdas ; et quaeris qui portet, qui migret. Christus tibi in utroque adest. Non faciet imposturam, faciet insuper ct laturam.
4. Christus accipit quod pauperibus erogatur. Cor hominis cum thesauro suo. Sed Christum ubi invenio, inquit, in terra ? Eum ubi invenio, ut dem illi? Cum habeat fides mea, quod audio in Ecclesia, hoc didici, sic credidi, hoc sacramento imbutus sum : passus est, mortuus et sepultus est, resurrexit tertio die, post quadraginta dies in coelos ascendit, sedet ad dexteram Patris, in fine venturus est. Quando hic eum invenio? Cui dabo, ut ad eum deferat? Noli satagere, totum audi: aut si totum audisti, vel legisti, an istud nunquam audisti, quia cum Ecclesiam Saulus perseque- retur, superbus, crudclis, sanguinem Christianorum sitiens, non audisti quid ei clamaverit, quem sedentem in caelo confiteris? Recole. Quid ergo dixit? Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX , 4)? Quem Paulus nec videbat, nec tangebat, in caelo clamat, Quid me persequeris? Non ait, Quid persequeris familiam meam, servos meos, sanctos meos, vel fratres? Nihil eorum dixit. Et quid dixit! Quid me persequeris? ait, id est, membra mea. Pro quibus in terra calcatis caput de cœlo clamabat : quia et si pedem tuum in terra calcet aliquis, lingua tua de capite clamnt; non, Calcas pedem meum; sed, Calcas me, dicis. Quid ergo dubitas ? quid dicis? Qui dixit Saulo, Quid me persequeris? ipse tibi dicit, Pasce me. In terra Saulus sæviebat, et Christum in coelo tangebat : sic et tu in terra eroga, ct Cinistum in coelo pascis. Nam istam quæstionem, qua moveris, praodixit ipse Dominus. Commovebuntur et illi qui ad dexteram ponentur, et cum dixerit, Esurivi, et dedistis mihi manducare ; respondebunt, Domine, quando te vidimus esurientem ? Et audient continuo, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35-40). Si audieras hoc, aperte dic, Nolo dare : et non habes unde te excusare, sed voce tua te damnare. De divitiis ergo tuis dicit tibi Dominus tuns, Dedi consilium quid facias : amas divitias? Amo, inquis. Ergo migra eas, et cum migraveris ens, sequcre eas interim corde, cum vivis : quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (ld. VI, 21). Si autem in terra obruis cor tuum, erubesce quia mentiris, cum respondes quando audis, Sursum cor. Nam dicitur, Sursum cor; et continuo respondes, labemus ad Dominum. Deo mentiris. Una hora in ecclesia vcrum non dicis, Deo mentiris, quod semper hominibus facis. Dicis, Habemus ad Dominum, et in terra obrutum habes cor; quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
5. Divitiæ veræ regni cælorum. Divitiæ terrene nihil præter sollicitudinem afferunt. Tua erogare non sufficit, nisi et Christum sequaris Si fcceris de divitiis tuis quod audisti, si talis dices fueris, qualem Apostolus dicit, non superbe sapias, neque speres in incerto die vitiarum; ut thesaurizes tibi fundamentum bonum iD futurnm, ut apprehendas veram vitam : jam interroga Deum et Dominum tuum, ct dic illi, Ecce jam migravi, Dominc, in coelum quod habui; vel quod habco, sic habeo, tanqunm si non habcam. Tanti valet regnunt cœlorum , quantum patrimonium meum? Charius valet. Non enim vere tale esl, ut tanti valcat. Hoc dicit Dominus tuus, quem interrogasti do patrimonio tuo : Ad tempus victurus es, et postea moriturus; in regno meo nunquam moriturus, sed in aeternum vlcturus es. Verus ibi dives eris, ubi nunquam egebis. Nam ideo ad subvectionem multa animalia quæris, ne deficias; ad victum epulas copiosas, ad indumentum pretiosas vestes. Revera tu multa habendo dives es , et angelus meus pauper est? Nihil habet, nec equo utitur, nec rheda vehitur, nec mensam honestis implelapparatibus; uecci vestis texitur, quialuce aeterna vestitur. Disce, o homo dives, veras divitias appetere. Tu istas divitias habere vis , ut habeas unde multum manduces, quia deficis : ille te vere divitem facit, qui tibi donat ne in æternum esurias. Nam quantumvis habeas, cum venerit hora quinta (a), antequam ad mensam accedas, esuris, etdeficis, quia miser es. Numquid hoc angelus sustinet ? Absit. Nec esuriem , nec defectionem habet angelus. Postremo his epulis anhelas superbus. Non est expletio ista indigentiarum, sed fumus curarum. Cum cogitas de divitiis augendis, vide si facile dormis. Ni fallor, ubi divitias invenisti , requiem perdidisti. Cum vigilas, augmentum divitiarum cogitas : cum dormis, latrones somnias. III die sollicitus, et nocte pavidus, semper mendicus. Divitem verum te facere vult, qui tibi regnum cælorum promittit: et putas quia tanti empturus es illas veras divitias, illam veram et beatam vitam , quanti paratus es redimcre istos miseros et laboriosos dics? Aliquid multo plus valere debet quod multo plus est; qnia regnum coelorum est.
6. Idem tractatur argumentum. Et quid faciam , inquis? Ecce, sancte episcope, monita Uia audivi, consilio tuo parui, jussum Domini non sprevi, quod habui pauperibus dedi, et quod habeo cum indigentibus communico; quid plus possum facere? Ilabes adhuc, temetipsum habes : tu ipse plus es, tu decs rebus tuis, tu addendus es. Consilium Domini tui fccisti? Feci, inquit. Quid mentiris? Non totum fecisti: ex una parte fccisti, ex alia nihil tetigisti. Audi qnod jubet: Vade, vende omnia quœ habes, et da pauperibus. Numquid dimisit cum? Et ne se illc perdere putaret quod pauperibus erogavit, securum eum reddidit dicens, Et habebis thesaurum in cœlo. Numquid sufficit hoc? Non. Et quid ? Veni, sequere me (Matth. xix, 21), dicit. Amas , ct sequi vis eum quem amas? Cucurrit, volavit: quære qua. Nescio qua. O christianum! nescis qua ivit Dominus tuus? Vis dico libi, qua cum seqnaris? Per pressuras, ptr opprobria, per falsa eximina , per sputa in faciem , per alapas et flagellorum verbera , per coronam spineam , per crucem, et per mortem. Quid piger es? Ecce demonstrata est tibi via. Sed dura est, inquis, via; quis per istam illum sequtur? Erubesce barbare, erubesce : a virtute vir diceris. Feminæ secutæ sunt, quarum hodie nalalilia celebramus. Feminarum martyrum Suburbitlarum (b), (II) nux ni)niru;n ulldeeimæ nosinc respondet, setam prisco gniere horum, id est meridiem antecedens, et legitima cst hora prandii. Hinc Martialis, lib. Ii, epigr. 67. noras qninque puer nondum liGi nuntutiy et tu Jam conviva mihi,Cæcitiane, venis. (b) !ta colherliolts codex 178.-) quo alias Pithoeano Sirpionlus utens, correxit ruburbUamrum. 1'1Ji ipse Perpe'&;;\:11 ct Foliciiatem intelligit, quaruiu COfpor" in basilica solemnitatem celebramus. Dominus vester, Dominus. noster, Dominus illarum, Redemptor vitae nostræ. de via angusta et aspera praecedendo stratam eam vobis fecit, stratam securam, munitam , Christus Dominus- noster, qui regnat in sascula sxculorum. Amer. ,