Skip to content
The Sermons

SERMO CCCLX (a) · 18 of 21

Ad vigilias Maximiani *, de quodam Donatista (b) qui reversus est ad Ecclesiam.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Deo gratias, fratres, congratulamini fratri vestro, qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Gratias patientiæ et misericordiæ Domini Dei nostri : patientiæ, quia sustinuit tardantem; misericordiae, quia suscipere dignatus est redeuntem. H;cc est vinea, ubi nun operabar, et vires meas in aliena consumpseram. 0 vinea dilecta Domino meo, non solum labor meus nihil tibi proderat, verum eliam contra te inimico tuo serviebam. Magno sudore spargebam, quando tibi non colligebam. Gratias plantatori tuo, apud quem non manet merces operariorum eliam hora novissima vocatorum. Serus advenio, sed denarium non despero (Matth. xx, 9). Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus adversum te : sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. i, 13). Tenebam enim verba parentum meorum , non Patriarcharum , non Prophetarum , non Apostolorum ; sed parentum carnis meæ. Non acquievi carui et sanguini ; sed acquievi superatus veritati, et requievi redditus unitati. Nunquid non easdem Scripturas legebam, quas et nunc lego? Sed etiam ille doctor Gentium vas electionis, ex Saulo Paulus, ex elato minimus, ex prædone pastor, ex lupo aries, Hebræus erat ex Hebræis, secundum legem Pharisæus (Philipp. m, 5, 6), ad pedes Gamalielis doctoris legem eruditus (Act. XXII, 3) : et tamen Christum, quem legebat in Prophetis, nec sedere noverat in coelis, nec coli permittebat in terris. Fidem passionis et resurrectionis ejus nesciens ore cantabat, et sæviens errore vastabat. Secundum Frophetas, in quibus natus erat et creverat, jam Christus surgens a mortuis sedebat in cœlo ; et ille adhuc in parentum suorum cæcabatur mendacio, quia eum discipuli ejus furati fuerant de sepulcro. Sic et ego I lus. r. non. ad Maximiani, sed. ad Maximini vigilias prajfert; alicujus forsitan martyris Atricani. * Emendatus ad d. v. r. cL ad sirm. («) Alias, inler Sirmoudiam s 08. » (b) hno ftj'!sdant Donatibtie ore aut noinui? pronuntit lus, sed di.iiite haud duhie Augustino. de Ecclesia catholica toto orbe diffusa circumtundebar divinarum vocibus Litterarum ; et me surdum faciebant a parentibus intentata falsa crimina traditurum. Non ine Pauli meritis comparo, sed peccatis. Etiamsi tam bonus esse non mcrui, non tamen sine medicina correptionis tam malus fui. Nee ille sponsum agnoscebat in Libris quos legebat, nec ego spousam. Qui revelavit illi de Christi clarificatione quod scriptum est , Exaltare super coelos, Deus; ipse rcvelavit mihi de Ecclesix effusione quod sequitur, Super omnem terram gloria tua (Psal. cvn , 6j. Utraque testimonia aperta sunt videntibus , sed clausa cæcis. Illis oculos aperuit Baptismus Christi , mihi pax Chri- sti. Illum lavacruin aquæ sanetæ reddidit novum : meorum autem charitas cooperuit multitudinem peccatorum.