Skip to content
The Sermons

SERMO CCCXLIX * (a) · 8 of 21

De Charitate , et de cæco illuminato, I (b).

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

CAPUT PRIMUM. — 1. Charitas alia divina, alia humana. Charitas humana, alia licita, alia illicila. De charitate nubis paulo ante Apostolus loquebatur, cum cjus Epistola legeretur: et eam nobis sic commendabat, ut intelligeremus caetera omnia, quamvis magna Dei dona, sine illa nihil prodesse. Ubi autem ipsa cst, sola esse non potest. Et nos ergo vestræ Charitati sermonem de charitate reddamus. Charitas alia est divina , alia humana : alia csl humana licita , alia illicita. De his ergo tribus charitatibus vel dilectionibus; duo enim nomina habel apud Latinos, quæ græce ἀγἀπη dicitur; quod Dominus donaverit dicam. Haec ergo pruna est distributio mea , quod dixi, aliam bu* Emendatus ad cL'cb. et ad Ani. Es. Par. Lov. (a) Alias, de Tempore 52.. ffr) possidius in Indicuto, cap. 9, noUi a de Charitate iraetatus duos. ,> manam, aliam divinam esse charilatem : eamdemque humanam in duo distribui. quod alia sit licita, alia illicita. Prius ergo loquor de humana licita, quæ non reprehenditur : deinde de humana illicita, quæ damnatur : tertio de divina , quæ nos perducit ad regnum.

CAPUT II. — 2. De humana charitate licita. Ut ergo breviter insinuem, licita est humana charitas , qua uxor diligitur; illicita, qua meretrix vel uxor aliena. In foro enim et plateis magis licita charitas diligitur quam meretrix I : in domo Dei, in templo Dei, in civitate Christi, in corpore Christi, etiam meretricis amor ad gehennas amantem perducit. Licitam ergo cLaritatem habete: humana cst; sed, ut dixi, licita est. Non solum autem ita licita est, ut - concedatur: sed ita licita, ut si defuerit, reprehendatur. Liceat vobis humana charitate diligere conjnges, diligere filios, diligere amicos vestros, diligere cives vestros. Omnia enim ista nomina habent necessitudinis vinculum, et gluten quodam modo charitatis. Sed videtis istam charitatem esse posse et impiorum, id cst, Paganorum, Judæorum, hæreticorum. Quis enim eorum non amat uxorem , filios, fratres, vicinos, affines, amicos, elc.? Hæc ergo humana est. Si ergo tali quisque crudclilatc effertur, ut perdat etiam humanum dilectionis affectum , et nou amcl filios suos, et non amet conjugem suam ; nec inter homines numcrandus est. Non enim laudandus est qui amat filios suos; sed damnandus est qui non amat filios. Adhuc euim videat cum quibus debet ei esse dilectio ista communis. Amant filios et feræ : amant filios aspides, amant filios tigrides, amant fi- Hos leones. Nulla enim bestia Cet, quæ non filiis suis blande immurmuret. Nam cum terreat homines, parvulos fovet. Fremit leo in silvis, ut nemo transeat : intrat in speluncam, ubi habet filios suos, omnem rabiem feritatis exponit. Foris cam ponit, eum ipsa non ingreditur. Ergo qui non amat filios suos cliam leone pejor est. Humana sunt ista, et licita sunt.

CAPUT III. — 3. De illicito amore. Membra Christi. Illicitum amorem cavete. Membra Christi estis, et corpus Christi estis. Audite Apostolum, et terreamini. Non potuit enim gravius diccre, non potuit vehementius, non potuit acrius deterrere Christianos ab amore fornicationum, nisi ubi dixit : Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Ut autem hoc diceret, supcrius ait: Nescitis quia qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Et testimonium de Scriptura dedit quod scriplum est, Erunt duo in carne una (I Cor. VI, 15, 16, et Gen. II, 24). Dictum est enim hoc divinitus : sed de viro et uxore ubi licet, ubi concessum est, ubi honestum est; non ubi turpe, non ubi illicitum , non ubi omni ratione damnabile. Sicut autem una fit caro in permixtione licita viri et uxoris : sic una fit caro in permixtione illicita meretricis et amatoris. Cum ergo una lit caro, illud to terreat. illud exhorreat quod addidit, Tol/ens ergo membra Christi. Membra Christi attende, christiane ; I Forte, qua diligitur meretrix. membra Christi noli in altero, in te attende membra Chr isti , qui emptus es sanguine Chriti. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Hoc qui non horret, Deu horret.

CAPUT IV. - 4. Charitas divina amorem illicitum meretricis non compatitur. Prorsus, prorsus obsecro vos, fratres mei : ecce ponamus, quod non est, pro. misisse Deum talibus impuniUitem , et dixisse, Qui talia fecerint, miserebor cornm, non cos damnabo. Faciamus hoc dixisse Deum. Eliam promissa impunilatc tollit quisque membra Christi, et facit jam membra meretricis ? Nou facit, si est ibi tertia divina dilectio. Etcnim tres dilectiones commemoravi : de tribus me, quod Dominus daret, dicturum esse pro. misi: de licita humana , de illicita humana, de illa excellenti atque divina. Inlerrogemus divinam charitatem , ct ponamus ante illam duas humanas charitates, et dicamus ci: Ecce licita charitas humana , qua uxor diligitur, et filiæ aliæque nccessitudincs sæcularcs : ecce alia illicita , qua diligitur mcreLrix , qua diligitur ancilla aliena, qua diligitur aliena filia non pctita , non promissa, qua diligitur uxor aliena. Duc ante te sunt charitates ; cum qua istarum vis manerc? Qui eligit manere cum illa humana licita, cum illa humana illicita non manet. Nemo sibi dicat, Ambas habeo. Si ambas habes admittendo ad te dilectionem meretricis, injuriam facis tanquem matronæ, quæ ibi habitat , divinæ charitati. Puto enim, quia si homo conjugatus sis, ct diligas meretricem , non mittis Incretricem in domum luam, ut habitet cum matrona tua. Non usque adeo progrederis. Tenebras quæris , latebras quæris, turpitudinem non prfiteris. Sed et qui non habent uxores, et sunt meretricum quasi Iicentius amatores (ideo dixi, Quasi, qnia et ipsi damnantur, si jam sunt fideles) ; puto quia et adolescens nondum habens uxorem, si diligat mcretricem, non eam facit habi arc cum sorore sun, non cam facit habitare eum matre sua, ne injuriam faciat humanæ pudicilia;, lie offendat dccus sanguinis sui. Si ergo non facis habitare meretricem, quam diligis, cum matre tua, cum sorore tua, ne, sicut dixi, offendas decus sanguinis tui; facis habitare in corde tuo dilectionem meretricis cum dilectione Dei, et offendis decus sanguinis Christi?

CAPUT V. — 5. Lucis internæ amore exemplo caxi clamandum bene vivendo. Contradictio mundi. Amate Deum, nibil mclius invenitis. Amatis argentum, quia melius cst ferro et acramento : atnalis plus aurum , quia melius est argento: amatis plus lapidcs pretiosos, qnia et auri pretium superant: amatis postremo istam lucem, quam dimittere formidat omnis qni mortem timet; amatis , inquam, istain lucem, quomodo eam amore quodam ingenti desiderabat, qui post Jesum clamabat, Miserere mei, fili David. Clamabat cæcus Chisto transeunte. Metuebat enim ne transiret, et non sanarcL Et quantum clamabat? Ut turba probibente non tacerct. Vicit contradictorem , tenuit Salvatorem. Obstrepentibus turbis et clamare prohibentibus , stetii Jesus, vocavit eum, et dixit ei : Quid vis tibi fieri? Domine, inquit, ut videam. Respice, fides taa te salvum fecit (Luc. XVIII , 38-42). Amate Christum ; desiderate lumen , quod est Christus. Si delidoravit ille lumen corporis, quanto plus lumen cordis desiderare debetis ? Ad eum, non vocibus, sed moribus clamemus. Vivamus bene, mundum contemnnmus: nibil nobis sit omne quod transit. Reprehensuri sunt nos, quando sic vixerimus, quasi dilectores nostri homines sæculares, amantes terram, sapientes pulverem, nihil de coelo ducentes, auras liberas corde, nare carpentes : reprehensuri sunt nos pi ocul dubio, atquc dicturi, si viderint nos ista humana, ista terrena contemnere : Quid pateris ? quid insanis? Turba illa est contradicens, ne caecus clamet. Et aliquanti christiani sunt , qui prohibent vivero christiane : quia et illa turba cum Christo ambulabat, et vociferantem hominem ad Christum ac lucem desidcranlem ab ipsius Christi beneficio prohibebat. Sunt tales christiani: sed vincamus illos , vivamus beM; et ipsa vita sit vox nostra ad Christum. Stabit; quia stat.

CAPUT VI. — 6. Christi transitus. Nam et ibi mysterium magnum est. Transiens erat ille, quando ille clamabat : quando sanavit, stetit. Transitus Christi intentos nos faciat ad clamandum. Quis est transitus Christi ? Quidquid pro nobis temporaliter perlulil, transitus ejus est. Natus est, transiit : numquid adhuc nascitur ? Crevit, transiit : numquid adhuc crescit? Suxit : numquid adhuc sugit? Defessus dormivit: numquid adhuc dormit ? Manducavit et bibit : num. quid adhuc facit? Pustremo prensus est, vinctus est, verberatus est, spinis coronatus est, alapis caesus est, sputis illitus, ligno suspensus, occisus, lancca percassus, sepultus resurrexit: adhuc transit. Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris : stetit. Clama quantum potes : modo te illuminat. Nam et in eo ipse quod Verbum erat apud Deum, utique stabat, quia non mutabatur. Et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est. Caro per transitum multa fecit, et passa est: Verbum stetit. Ipso Verbo cor illuminatur ; qnia ipso Verbo caro, quam suscepit, honoratur. Tolle Vcrbum, quid est caro? Hoc est quod tua. Caro autem Christi ut honoretur, Verbum caro factum est, et habitavil in nobis (Joan. I, 1,14). Clamemus ergo, at bene vivamus.

CAPUT VII. — 7. Diligantur parentes, sed plus Christus. Ameta filios vestros, amate conjuges vestras, etsi sæculariter. Nam secundum Christum amare debetis, ut sccundurn Dcum iliis consulatis, ct non in eis nisi Christum diligatis, et odcritis in vestris si Christum habere noluerint. Ipsa enim est charitas illa divina. Nam quid eis proderit transitoria et mortalis charitas vestra? Tamen quando et humanitus diligitis, plus Christum amate. Non dico ut non diligas uxorcm; sed plus dilige Christum. Non dico ut non diligas patrem, non dico ut nou diligas lilios; sed plus dilige Christum. Audi illum dicentem, ne mea putes isia verba : Qui amat patrem aut matrem plus quam me. non cst me dignus (Matth. x, 37). Quando audis, Ron est me dignut, non limes? De quo dicit Christus, Non eat me dignus, non est cum illo : qui cum illo non erit, uhi erit? Si non anws cum illo esse, lime sine illo esse. Quare time sine ilIo esse? Quia cum diabolo eris, si cum Christo non fueris. Et ubi erit diabolus? Audi ipsum Christum : Ite in ignem æternum, qui paratus est diubolo et angelis ejus xxv, 41). Si igne cæli non accenderis, ignem time gehennarum. Si non amas esse inter Angelos Dei, time esse inter angelos diaboli. Si non amas esse in regno, time esse in camino ignis ardentis, inexstinguibilis, sempiterni. Vincat in tc prius timor I, et erit amor. Timor pædagogus sit, non ipse in te remaneat, sed te ad charitatem, quasi ad magistrum perducat.