SERMO CCCLXII (a) · 20 of 21
De Resurrectione mortuorum, a.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
CAPUT PRIMUM. — i. Dicendum qualis futura sit iustorum resurrectio. In memoria retinentes pollicitationem nostram, congruas etiam ex Evangdio et Apostolo fecimus recitari lectiones. Quicumque enim vestrum præterito sermoni adfuerunt, recordantur nobiscum propositam de resurrectione quæstionem in geminam disputationem a nobis distributam : ut primo dissereremus, propter cos qui dubitant, vel etiam qui negant, utrum futura sit resurrectio mortuorum; postea vero, quantum possumus, secundum Scripturas quæreremus, qualis in resurrectione futura sit viia justorum. In prima ergo parte ubi tractavimus quod resurgant mortui, tam diu sumus immorati, sicut meminisse dignainini, ut secundæ quæstioni tractandæ ' Emendamus ad d. r. t. v. et ad !uov. (<i) aIos ue Diversu iil. tempus deficeret, atque ita cam in hunc diem differre cogeremur. Hoc ergo a nobis debitum vestra poscit intentio, et nos reddendi tempus agnoscimus.
CAPUT II. — Pariter ergo pia cordis intentione Dominum deprecemur, ut et nos opporume solvamus debitum, et vos salubriter recipiatis. Est enim hæc, quod fatendum est, major quastio : sed omnibus quæstionibus difficilibus fortior est charitas, cui omnes servire debemus, ut Deus qui hoc praecepit, omnes nostras difficultates in facilitatem gaudiumque convertat.
i. Idem tractatur argumentum. Meministis esse a nobis illo die responsum quibusdam dicentibus, sicnt Apostolus eos arguit, Manducemus ei bibamus; cras enim morimur : subjungens et dicens, Corrumpunt bonoa mores colloquia mala; atque ita concludens, Sobrii eslote, justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reveretitiam vobis loquor (I Cor. xv, 32-34). Hæc verba apostolica omnes audierimus, et cordi mandaverimus: et quisquis audierit, et cordi mandaverit, opera indicent. Qui audit enim, tanquam ager est semen excipicns seminantis : qui autem cordi mandat, similis est glebam frangenti, et quod seminatum est opcricnti: qui autem secundum id quod audivit et cordi mandavit operatur, ipse est. qui surgit in messem, et fructum affert cum tolcrantia, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum (Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15). Huic non ignis velut paleae, sed horrea sicut frumento præparantur.
CAPUT III. — in ipsis ergo abditis horreis, in resurrectione mortuorum beatitudo est illa perpetua etiam ipsa secreta justorum, quo eos recipiendos Scriptura commendat.
3. Vasculorum nomine beatorum secretæ sedes significatæ. Absconditum vultus Dei. Vasorum etiam nomine alio loco commemoravit, quando ait Dominus Jesus Christus, simile esse regnum coelorum sagenæ, id est, retibus; retia enim quaedam sagena appellautur. Simile ergo est, inquit, regnum coelorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere congreganti: quæ cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt (Matth. XIII, 47 et 48). Significare voluit Dominus noster modo sic mitti verbum Dei super populos et super gentes, quomodo sagena in marc jacitur. Colligit autem modo sacramentis christianis et bonos et malos : sed non omnes quos sagena tollit, etiam vasculis reconduntur. Vascula enim suni sanctorum sedes, et beatæ vitæ magna secreta, quo non poterunt omnes pervenire quicumque christiani appellantur, sed qui sic appellantur, ut sint. Sane autem boni et mali pisces intra sagenam natant, et boni tolerant malos, donec in fine separentur. Dictum cst etiam quodam loco, Abscondes eos in abscondito vultus tui ( Psal. xxx, 21) : loquebatur enim de sanctis. Abscondes eoa, inquit, in abscondito vultus tui : id est, quo non possunt sequi oculi hominum, neque cogitationes mortalium; secreta quædam significans nimis abscondita nimis occulta in abscondito vultus Dei dixit. Numquid carnaliter cogitandum est habere Dcum quamdam faciem grandem, et in facie ejus esse aiiquod receptaculum corporale, ubi sancii abscondendi sunt? Haec vidclis, fratres, quemadmodum carnalia sint, et ab omnium fidclium corde respuenda. Absconditum ergo vultus Dci quid oportet intelligi , nisi quod tantummodo vultui Dei cognitum est ?Cum ergo dicuntur horrea, ut significentur secreta, et alio loco dicuntur vascula; neque horrea sunt quae novimus, neque vascula. Nam si aliquid unuin tale esset, alterum aliquid non diceretur. Sed quia per similitudines hominibus notas, ut possunt, insinuantur incognita, ad hoc utrumque nominatum accipite, ut secretum intelligatis, et horrei nomine et vasculorum. Sed si quæritis quale secretum, audite Prophetnm dicentem, Abscondes eoa in abscondito vultus tui.
CAPUT IV. — 4. Ad patriam fide suspiramus. Quæ cum ita sint, fratres, in hac adhuc vita peregrinamur, adhuc in illam nescio quam patriam fide suspiramus. Et quare nescio quam, unde cives sumus , nisi quia in longinqua peregrinando obliti eam sumus, ut patriam nostram possimus dicere nescio quam ? Ilanc oblivionem expellit de corde Dominus Christus, rex ipsius patriæ, veniens ad peregrinos; et susceptione earnis divinitas ejus fit nobis via, ut per hominem Christum pergamus, et in Deo Christo mancamus. Quid ergo, fratres? secretum illud, quod nec oculus vidit, nee auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), quo eloquio vobis explicaturi sumus, aut quo oculo nos visuri ? Possumus aliquid aliquando nosse, quod eloqui tamen non possumus: quod autem non novimus, aliquando eloqui non valemus. Cum ergo fieri possit ut si ego illa nossem, eloqui ea vobis non possem; quanto difficilius eloquium meam erit, quando et ego, fratres, vobiscum per fidem ambulo, nondurn per speciem ? Sed hoc ego, an et ipse Apostolus? Nam consolatur ignorantiam nostram, et aedificat fidem, dicens : Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem, quæ retro oblitus, in ea quas ante sunt extentus, secundum intentionen. sequor ad palmam supernæ vocationis (Philipp. III, i3 et 14): unde se demonstrat in via esse. Et alio loco : Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino : per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6 et 7). Et iterum : Spe enim, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non eat spes : quod enim videt quis , quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25).
CAPUT V. — 5. Ecclesia docet quod credidit, non quod novit. Sic ergo, fratres, audite a me vocem qnse est in Psalmis, piam, humilem, mansuetam, non elatam, non turbulentam, non praecipitem, non temeranam. Ait enim quodam in loco Psalmus : Credidi, propter quod locutus sum. Et interposuit hoc testimonium Apostolus, atque subjecit: Et nos credimus, propter quod et loquimur ( Psal. ex v, 10, et II Cor. IV. i 3). Vultis ergo ea me dicere quae novi? Non vos fallo, audite quod credidi. Non vobis vilescat, quia quod credidi auditis: auditis enim veracem confessionem. Si autem dicercm , Audite quod novi; audiretis temerariam præsumptionem. Si ergo, fratres, omnes nos, et, ut credimus sanctorum literis, omnes etiam qui ante nos in carne vixerunt, et per quos loquens Spiritus Dei distribuit hominibus tantum quautum satis esset significari peregrinantibus, omnes quod credimus loquimur: Dominus autem ipse, quæ noverat Quid igitur, si solus Dominus de vita in æternum futura nossc poterat quod dicebat; alii vero sequentes Dominum, ideo quia credidcrunt? Invenimus ipsum Dominum nostrum Jcsum Christum, scientem quid loqueretur, non dicentem tamen. Ait enim quodam in loco discipulis suis : Ad!;:;.: mulla habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Joan. xvi, 12). Ille propter illorum infirmitatem, non propter suam difficultatem, quod noverat dicere differebat. Nos autem propter communem omnium nostrum infirmitalem, non quod novimus satis digne eloqui conamur, sed quæ digne credimus, ut possumus, explicamus; et vos capite ut potestis. Et si amplius forte capere aliquis vestrum potest, quam ego dicere; non attendat ad exiguum rivum, sed currat ad uberrimum fontem : quoniam apud cum est fons vitæ, in cujus lumine videbimus lumen (Psal. XXXV, 10).
CAPUT VI. — 6. Christiano de resurrectione dubitare non licet. Quia ergo est resurrectio disputavimus, sic credimus, sic credere debemus, sic loquimur, quia sic credidimus, si christiani sumus, intuentes potentiam brachii Domini sternentis usquequaque superbiam gentium, et ædificantis hanc fidem tam late per orbem terrarum, quam promissum est multo antequam fieret: haec intuenles, acdilicamur ad credendum ca quoe nondum videmus, ut ipsam visionem mercedem fidei recipiamus. Cum ergo manifestum sit fidel nostræ futuram resurrectionem mortuorum, et ita manifestum, ut hinc quisquis dubitaverit, impudenlissime se dicat christianum; quæritur qualia corpora habebunt sancti, et quæ vita corum futura sit. Multis enim visum est resurrectionem quidcm fieri, sed per solas animas.
CAPUT VII. -7. Quaestio, qualia futura sint corpora. Regula fidei, symbolum. Apta similitudo. Quia vero rcsurgunt et corpora, non opus est diu disserere post sermonem præteritum. Sed objicitur hujusmodi quæstio : Si corpora futura sunt, qualia futura sunt? Talia qualia nunc sunt, an alterius modi ? Si alterius modi, quis ille modus? Si talia, ergo ad eadem. opera? Quia ergo non ad eadem præscribit Dominus, quia non ad talia docet Apostolus. Nam non ad eamdem vitam, non ad eadem facta mortalia et corruptibilia et peritura atque transeuntia , non ad carnalia gaudia, non ad carnales consolationes. Si ergo non ad eadem, Dee talia. Si non talia, quomodo ergo caro resurget ? Carnis autem resurrectionem babemus in regula fidei, et eam confitentes baptizamur. Et quidquid ibi conOtemur, ex veritate et in veritate confiternur, in qua vivimus et movemur et sumus. Temporalibus enim gestis ct transcuntibus quibusdam ac prætereuntibus lactis instruimur ad vitam æternam. Omnia quæ gesta sunt, ut saJubrc aliquid audiremus, ut ntiracula fierent, ut Dominus noster nasceretur, esuriret et si. tiret, comprehenderetur, contumeliis afficerctur, vapularcl, crucifigeretur, moreretur, sepeliretur, resurgeret, intORtum ascenderet, omnia transierunt; et cum prædicantur, fidei nostræ actiones quædam temporales et transitoriae prædicantur. Numquid quia ipsæ transeunt, quod per eas ædificatur similiter transit? Inleudat enim Sanctitas vestra, ut videatis hoc per similitudinem. Architectus ædificat per machinas transituras domum mansuram. Nam in islo tam magno et amplo, quod videmus, adificio, cum instrueretur, machinæ fuerunt, quæ hic modo non sunt; quia quod pcr cas ædificabantur, jam perfectum stat. Sic ergo, fraircs, ædificabatur aliquid in fide christiana, et perfecta sunt quædam machinamenta temporalia. Dominus enim noster Jesus Christus quod resurrexit, transactum est; neque enim adhuc resurgit: et quod ascendit in caelum , transactum est; nequc enim adhuc ascendit. Quod autem in illa vita est, ubi jam non moritur, et mors ei ultra nun dominabitur (Rom. v, 9); quod vivit in æternum etiam ipsa in illo natura humana, quam suscipere, et in qua nasci, et in qua mori et sepeliri dignatus est, hoc ædificatum est, hoc semper manet. Machinae autem per quas ædificatum est. transierunt. Non enim semper in utcro virginali concipitur, aut semper de Maria virgine nascitur Christus, aut semper comprehenditur, aut semper judicatur, flagellatur, crucifigitur, sepelilur. Omnia hæc machinæ deputantur, ut ædificaretur per has machinas illud quod manet in aeternum. Hæc autem resurrectio Domini nostri Jesu Christi in coelo posita est. *
CAPUT VIII. - 8. Ædificium cælestis Jerusalem habet fundamentum sursum. Christus et fundamentum nostrum, et caput. Attendat Charitas vestra ædificium mirabile. Ædificia quippe ista terrena pondere suo terram premunt, totusque nutus ponderum in ista structura magnitudine ad terram nititur, et nisi contincatur, ad iuferiora contendit, quo pondus adducit. Quia ergo in terra ædificatur, in terra fundamentum præmittitur; at supra fundamentum securus instruat qui ædificat. Ergo ponit in imo firmissimas moles, ut idonee possint portare desuper quod imponitur, et pro magnitudine ædificii magnitudo fundamenti praeparatur : in terra tamen, ut dixi, quia et illud quod ædificatur supra, utique in terra collocatur. Jcrusalem illa nostra peregrina in coelo xdificatur. Ideo præcessit fundamentum Christus in coelum. Ibi enim fundamentum nostrum est et caput Ecclesiæ : nam et fundamentum dicitur et caput, et revera ita est. Quia et caput ædificii fundameutum est : non enim caput est quod finitur, sed uude incipit sursum versus. Terrenorum ædificiorum culmina subriguntur, caput tamen in terne soliditate constituunt. Sic et caput Ecclesiæ præcessit in caelum, et sedet ad dexteram Patris. Quomodo operantur homines, ut ad constituendum fundamentum aliquid trahant quod in imo stabiliant, propter securitatem superventuræ molis in constructionibus fabricae fulurap : sic per omnia illa quae contigcrunt In Christo, nasci, cresce. re, comprehendi, contumeliam pati, flagellari, crucifigi, occidi, mori, sepeliri, velut attracta est moles ad fundamentum coeleste.
9. Agendum ut in Christo ædificemur. Christus fundamentum eat, si primum in corde locum obtineat. Ignis gehennæ quam timendus. Posito ergo in summis fundamento nostro, ædificemur in eo. Audi Apostolum : Fundamentum, inquit, aliud nemo potest ponere, prælier id quod positum eat, quod eat Christus Jesus.
CAPUT IX. — Sed quid sequitur ? Unusquisque autem videat quid supercedificet super fundamentum , aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam. In cœlo quidem Christus est, sed etiam in corde credentium. Si primum locum habet Christus, recto positum est fundamentum. Ergo qui ædificat, securus ædificet, si pro dignitate fundamenti ædificat aurum, argentum, lapides pretiosos. Si autem non pro dignitate fundamenti aedificat, lignum. fenum; stipulam; saltem teneat fundamentum, et propter illa quæ exstruxit arida et fragilia, ad ignem se preparet. Sed si fundamentum est, id est, si primum locum in corde Christus obtinuit, sarcularia vero sic amantur , ut non Christo praeponantur, sed eis Dominus Christus, ut sit in aedificio cordis tenens fundamentum , id est, primum locum : detrimentum, inquit, patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem ( I Cor, III, 10-15). Non est nunc tempus hortari vos, ut potius aurum, argentum, lapides pretiosos ædificetis, quam lignum, fenum, stipulam, super lam magnum et validum fundamentum : sed tamen breviter dictum sic accipite, quasi diu et multis verbis dictum. Novimus enim, fratres, quia quisquis vestrum propter illa quae modo diligit, per comminationes alicujus judicis in carcerem mitteretur, ut solum fumum pateretur, illa omnia mallet amittere, quam lacum illum pati. Nescio quo autem modo cum ignis nominatur in dic judicii futurus, omnes contemnunt, et flammas foci timentes, flammam gehennae pro nihilo ducunt. Quæ est ista duritia? quæ tanta perversitas cordis? Si vel sic timerent homines quod ait Aposiolus, per ignem, quomodo timet quisque ne vivus ardeat, quod illi uno momento contingit, donec sensus membra descrens omnes illas flammas superfluas facil; limeret tamen, ct non faceret aliquid quod jure probibctur, ne ad illum cruciatum momenti unius perveniret.
CAPUT X. — 10. Resurrectio talia speranda qualis in Christo præcessit. Angeli apud Abraham vere manducarunt Scd , ut dixi, fraLres , nunc de hac re spatium non est disserendi : iliud dico , boc nos sperare debere in resurrectione mortuorum, quod expressum est in capite nostro, quod expressum est in corporo Domim nostri Jesu Christi. Quisquis aliud sperat, jam non ædificat super fundamentum , non solum aurum, argenium et lapides pretiosos, sed ncc ipsam slipulam. Extra enim ponit totum, quia non in Christo ponit. Resurrexit crgo Dominus noster in eo corpore, in qno sepultus est. Resurrectio promittitur Chrislianis. Talem resurrectionem speremus, qualis in Domino nostro præcessit omnium nostrum fidem. Ad hoc enim prævenit, ut fides nostra superædificetur. Quid igitur? Quomodo non tales, quales nunc sumus? Caro tnim Domini nostri Jesu Christi resurrexit, sed ascendit in coelum. In terra officia humana servavit, ut persuaderet hoc resurrexisse quod sepultum erat. Numquid antem et in cœlo talis cibus est? Nam et Angelos officia humana in terra lcgimus exsecutos. Venerunt ad Abraham, et manducaverunt; et cum Tobia angelus fuit, et manducavit. Quid dicimus, quia phantasma crat illa manducatio, et non crat vera? Nonne manifestum est, qnod vitulum occidit Abraham, panes fecit, et ad mensam posuit; ministravit angelis, ct manducaverunt (Gen. XVIII. 1-9)? Omnia ista manifestissime facta et manifestissime expressa sunt.
CAPUT XI. - 11. Domo ex necessitate manducat, angelus ex potestate. Quid ergo dicit in libro Tubiæ angelus? Vidistis me manducare, sed visu vestro videbutis (Tob. XII, 19). Numquid quia non manducabat, sed manducare videbatur? Imo vero mauducabat. Quid cst ergo, visu vestro videbatis? Intendat Sanctitas vestra quod dico : intendat in orationem plus qnam in me; ut intelligatis quod dicimus, ut ei nos ita dicamus quemadmodum vos oportet audire et intelligcre quod auditis. Corpus nostrum quamdiu corruptibile est el moriturum, indigentiam patitur refectionis, iude et fames existit : propterca esurimus et silimus; ct si esuriem sitimque nostram distulerimus diutius quam potest corpus sustinere, perducitur ad tabificam maciem, et ad quamdam morbidam exilitatem, discedentibus viribus et non succedentibus : et si amplius liat, mors etiam consequetur. Nam semper de corpore nostro discedit aliquid quasi quodam fluvio discessionis, sed inde non sentimus vires discedenles, quia per refectionem assumimus succedentes. Quod enim copiose accedit, paulatim discedit : propterca parvo tempore reficimus, productiore autem tempore deserunt nos vires, quæ acceptae sunt cum reficeremus. Sicut oleum in lucerna, quod parvo tempore mittitur, dintius paulatimque consumitur. Cum autem prope consumptum fuerit, jam languor flammulæ illius quasi fames lucernae, admonet nos, et continuo subvenimus, ut instauretur ilia species , et mallent lux in lucerna , cibo suo refecta cum artjicirnus oleum. Sic vires nostræ, quas accipimus manducando, eunt ei deserunt nos perpetua discessione , sed paulatim. Nam ct idipsum nunc agitur in nobis, et in omnibus actionibus nostris, in omni etiam quiete nostra non cessai ire quod acceptum est : ei si fuerit omnino consumptum, ita homo et moritur quomodo lucerna exstinguitur. Ut auicm non moriatur, id cst, ut non exstinguatur, non quia morimur animo, sed ut corporalis hæc vita nostra non exslinguatur, et quædam quasi vigilatio in isto corpore succedat, currimus et subjicimus quod recessit, et reficere dicimur. Qui dicit reiici, quid reficit, si nihil deficit? Per indigentiam ergo hanc et corruptionem etiam morituri sumus omnes , quia tale est hoc corpus, ut ei mors debita reservetur. Hanc enim mortalitatem significant pelles, quibus induti sunt Adam et Eva, et dimissi de paradiso (Gen. III, 21-24). Pelles cnim mortem iudicant, quæ a mortuis pecudibus detrahi solent. Cum ergo portamus istam defectibilern infirmitatem, cui etsi cibus nunquam desit, sed subinde reparet vires, non tamen efficit ut mors non sil futura (totus enim ille status corporis per succedentes ætates, etiamsi diutius hic vivatur, veniet aliquando ad terminum senectutis, et ulLra quo porrigatur non inveniet nisi mortem. Nam et lucerna ipsa, etiamsi subinde semper mittas oleum, non valet semper ardere; quia, ut aliis casibus nonexstinguatur, ipsa stupa deficit, ct quadam quasi senectute consumitur) : quamdiu ergo talia corpora gerimus, ex defectu indigemus, ex indigentia esurimus, ex esurie manducamus. Angelus vero non ex indigentia manducat. Aliud est enim ex potestate aliquid facere, aliud ex necessitate. Manducat homo, ne moriatur : manducat angelus, ut mortalibus congruat. Si enim mortem non timet angelus, non ex defectu reficitur: si non ex defectu reficitur, non ex indigentia manducat. Qni autem videbant angelum manducare, tanquam esurienlem putabant. Hoc est quod ait, Visu vestro videbatis. Non euim dixit, Videbatis me manducare, sed non manducavi : Videbatis, inquit, me manducaret ted visu vestro videbatis; id ea, ego manducabam ut voLis congrucrem, non quia famem ullam aut indigentium patiebar, qua cogente vos manducare consuevistis , et idco quos manducare vidcritis, ex indigentia id fieri suspicamini, qui ex vestra consuetudine metimini quod videtis : hoc est, visu vestro videbatis.
CAPUT XII.—12. Manducandi potestas postresurrectionem erit, sicut in Christo, not necessitas. Quid ergo, fratres mei? Scimus, sicut dicit Apostolus, quia Christus resurgens ex mortuis jam nou moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo (Rom. vi, 9 et 10). Si ergo ille jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; sic nos resurrecturos speremus, ut in eo statu semper simus, in quem resurgendo mutabimur. Manducandi autem et bibendi cliamsi potestas erit, nccessitas non erit. Erat autem tune cur hoc faceret Dominus, quia crant adhuc in carne quibus vellet congruere, quibus etiam cicatrices ostendere voluit. Non enim qui fecit oculos cæci, quos in matris utero non acceperat, sine cicatricibus resurgere non valebat. Qui si vellet ipsiuscarnis sua: morlalcm indigentiam ante mortem ita commutare, ut non haberet aliquam necessitatis inopiam, posset utique : in manu euim habebat, quia Deus crat in carne, et omnipotens Filius, sient omnipotens Pater. Nam et ipsam carnem suam aute mortem mutavit in quod voluit. In monte quippe cum discipulis cum esset, sicut sol splenduit vultus ejus (Matth. XVII, i). Huc autem potestate fecit I ostendere volens quia et ipsam carnem suam posset ab omni indigentia commutare, ut non moreretur si nollet. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me (Joan. x, 18). Potestas haec magna, qua posset et non mori : sed major misericordia, qua voluit mori. Ad hoc enim fecit per misericordiain, quod posset et non facere per potestatem, ut nobis constitueret fundamentum resurrectionis : ut illud quod propter nos mortale portabat, et moreretur, quia morituri sumus; et ad immortalitatem resurgeret, ut immortalitatem speremus. Ideoque ante mortem non solum scriptum est qnia manducavit et bibit, sed etiam quia esurivit ct sitivit (Matth. IV, 22, et Joan. xix , 28) : post rcsurrectionem tantum quia et manducavit et bibit, non autem quia esurivit et sitivit; quia in corpore non amplius morituro non crat illa indigentia corruptionis, ut csset nccessitas refectionis. sed erat potestas edendi. Factum est causa congruendi, non ut subveniretur inopiae carnis, sed ut suaderetur veritas corporis.
CAPUT XIII. — 13. Quæstio, quomodo caro et sanguis non possidebit regnum Dei. Adversus hanc tantam evidentiam, nonnulli nobis ex Apostolo faciunt quæstionem : contra istam quippe disputationem, vide quid objiciunt. Non, inquiunt, resurget caro : si ..nim resurget, possidebit regnum Dei; aperte autem dicit Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Audistis, cum Apostolns logeretur. Dicimus rarnem rcsurgerc, et clamat Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Erpo contra Apostolum prædicamus, aut ipse contra Evangelium praedicavit? Evangelium divina voce testatur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Si caro factum est, vera caro factum cst. Nam si non vera caro, nec caro. Sicut vera caro Mariæ , vera caro Christi, qua; inde suscepta est. H:rc vera caro cnmprehensa, flagellata, colaphizata, suspensa ; hæc vera earo mortua, hæc vera caro sepulta est; hæc vera caro a morte etiam resurrexit. Reddunt testimonia cicatrices: vident oculi discipulorum. et adhuc fluctuat admiratio; compalpat manus, ne dubitet animus. Contra tantam evidentiam , fratres, quam hoc modo voluit Dominus noster Jesus Christus persuadere discipulis eam per orbem terrarum prædicaturis; con- Ira hanc evidentiam pugnare videtur Apostolus, dicens : Garo et sanguis regnum Dei non possidebit?
44. Solvitur quæstio. Prima expositio Apostoli. Possenius hanc quæstionem ita solvere , et resistere vanis calumniatoribus : verumtamen et sic solvetur, quomodo potest cito responderi, et diligentius, quod ait Apostolus, considerabimus unde sil dic tum. Dico ergo quomodo possimus facillime respondere. Quid habet Evangelium? Quod resurrexit Christus in eo corpore, quo sepultus est : quia visus, quia contrectatus est, quia discipulis ait putantibus quod spiritus esset, Palpate, et videte , quia spiritus carnem et essa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 59 Quid contra Apostolus? Caro et sanguis, inquit, regnum D. i non possidebunt. Amplector utrumque, nec dico ista pugnantia, ne ego ipse contra stimulum pugnem. Quomodo ergo amplector utrumque? Cito, ut dixi, possem sic respondere : Apostolus ait, Caro et sanguis regnum Dei hæreditate possidere non possunt. Recte dixit; non est enim carnis possidere, sed possideri. Non enim corpus tuum ali. quid possidet, sed arama tua per corpus possidct, quæ ipsum etiam corpus possidet. Si ergo sic resurgit caro, ut habeatur, non habeat; ut possideatur, non possideat: quid mirum si carn et sanguis regnum Dei non possidcbit, quia utique possidebitur? Nam eos possidet caro, qui non sunt regnum Dei, sed regnum diaboli, et ideo subditi sunt voluptatibus carnis. Unde et ille paralyticus grabato portabatur : sed sanato Dominus ait, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Marc. n, 11). Sic ergo paralysi sanata tenet carnem suam, et ducit quo vult: non quo non vult a camo ipse trahitur, et portat potius corpus, quam portatur a corpore. Manifestum est quod in illa resurrectione non habebit caro illecebrarum tractum, ut ducat animam per quasdam titillationes atque blanditias, quo anima non vult, et plerumque superatur, dicens: Yideo aliam legem in membris meis repugnantem, legi mentis meas, et captivum me ducentem in lege peccati, quæ est in membris meis. Adhuc portatur grabato paralyticus, nondum portat : exclamet ergo, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Respondeatur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Cum ergo resurrexerimus, non nos caro portabit, sed nos eam portabimus : si nos portabimus, nos eam possidcbimus : si nos eam possidebimus, non ab ea possidebimur; quia liberati a diabolo regnum Dei sumus : atque ita caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Ergo calumniatores illi conticescant, qui vere sunt caro et sanguis, et nihil possunt nisi carnaliter cogitare. Quia eliam de illis in eadem prudentia carnis perseverantibus, unde caro et sanguis memo appellantur, recte dici potuit, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
CAPUT XlV.--rEtiam boc modo solvatur hæc quaestio: quia talcs homines, qui caro et sanguis appellantur ( de talibus enim etiam Apostolus dicit, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem CEphea. vi, 12]), si non se ad spiritualem vitam converterint, et spiritu facta carnis mortificaverint, regnum Dei possidere non poterunt.
15. Verior Apostoli sensus. Verumtamen quid ait Apostolus, dixerit aliquis? Ille enim verior sensus est, qui circumstantia lectionis aperitur. Itaque ipsum potius audiamus, et ex tota quæ circa est contextione Scripturæ, quid in co loco intelligi voluerit, videainus. Sic enim ait : Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de cælo. Qualis terrenus, tales et terreni ; et qualis cælestis , tales et cælestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cælo eat. Iloc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebit; neque corruptio incorruptionem (I Cor. x v, 17-50). Singula ergo videatius. Primus homo, inquit, de terrat lerrenus; secundus homo, de cælo. Qualis terrenus, tates et terreni, id est, omnes morituri : cl qualis cælestis, tales et coelestes, id cst, omnes resurrecturi. Jam enim coelestis homo resurrexit, et ascendit in coelum : cui per fidem nunc incorporamur, ut sit ipse caput nostrum ; membra autem ordine suo sequantur caput suum, et quod præmonstratum est in capite, tempore suo demonstretur in membris : modo autem hoc fide portemus, ut ad ipsam rem cl speciem suo tempore veniamus. Sic euim alio loco dicit : Si autem resurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens ; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram ( Coloss. III, i et 2). Sicut ergo cum in nobismetipsis nondum surreximus, sicut Christus in corpore, per fidem tamen cum Chrislo resurrexisse nos dicimur : ita imaginem coelestis bominis , id cst, qui jam in caelis est, fide interim pOrlarc nos jubet.
16. Christus quomodo homo de caio coelestis. Si quis autem quærit cur hominem secundum non in Ctelo dixerit, sed de coelo, cum et ipse Dominus de terra corpus acceperit, quia utique Maria ex Adam et Eva erat progenita ; intelligat terrenum hominem secundum terrenam concupiscentiam dictum : et quoniam affectus ille terrenus est, quo per concubitum maris et feminæ nascuntur homines, trahentes etiam ex parentibus originale pecralum ; corpus autem Domini nullo tali affectu ex utero virginali creatum est, quamvis de terra Christus assumpserit carnem, quod iulelligilur Spiritus sanctus significare, dicens, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12 ) ; non tamen terrenus, sed caelestis homo, el de coelo dicitur. Si enim suis hoc fidelibus per graHam præstitit, ut recte dicat Apostolus, Nostra enim conversaiio in cæ/is est ( Philipp. m, 20) : quanto magis ipse caelestis homo, et de cælo dicendus est , in quo nullum unquam peccatum fuit ? Propter peccatum cnim dictum est homini, Terra est et in terram ibis ( Gell. III, 19). De coelo ergo cælestis homo ille rectissime dicitur, cujus conversatio de cælo nunquam recessit : quamvis Dei Filius etiam hominis lilius factus de terra corpus assumpserit, id est, formam servi. Non euim asicndit, nisi qui descendit. Quia etsi cæleri, quibuscumque donaverit ascendunt, vel pot ius ojus gratia levantur in cælum, etiam sic ipse ascendit, quia corpus ejus fiunt ; ct secundum hoc unus ascendit : quoniam sacramentum magnum in Christo et Ecclesia exponit Apostolus, quo scriptum est, Et erunt duo in carnem unam ( Ephes. v, 51). Unde eliam dicitur, Igitur non jam duo, sed una caro (Matth. XIX. 6). Quapropter nemo ascendit in cutum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cæ/o (Juan. III, 15). Propter hoc enim addidit, qui cst in cælo, ne quisquam ejus conversationem de coelo recessisse arbitraretur, cum per terrenum corpus in terra hominibus appareret. Ergo sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cælo est, interim lide, per quam etiam cum illo resurreximus ; ut ei sursum cor Iubeamus, ubi Christus est in dextera Dei sedens; et idco quæ sursum sunt quæramus, atque sapiamus, non quæ super It,,ram.
CAPUT XV. - 17. Hoc nobis resurrectione præ- standum, quod in Christo præcessit. Caro sanguis pro corruptione. Sed quia de resurrectione corporis agebat ; nam ita proposuerat : Sed dicit aliquis , Quomodo resurgunt mortui ( I Cor. xv , 55 ) ? quo autem corpore veniunt ? ct propterea dixcrat, Primus homo de terra terrenus, secundus homo, de cæ/o. Qualis terrenus, tales et terreni ; et qualis cæ/estis, tales et cœtestes : ut hoc speremus in nostro corpore futurum, quod in Christi corpore præcessit ; atque hoc quanquam nondum reipsa percepimus, interim fide tcneamus. Ideo subjunxerat, Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cæ/o est. Ne ad talia nos resurrecturos crederemus, qualia secundum primum hominem corruptibiliter agebamus, subjecit statim : Hoc autem dico., fratres, quia caro et sanguis regnum Dei hæreditate possidere non possunt. Atque ostendere volens quid dixcritcarnemct sanguinem, quia non ipsam speciem corporis, sed corruptionem significat nomine carnis et sanguinis, quæ corruptio tunc non erit. Corpus enim sine corruptione, non proprie dicitur caro et sanguis, sed corpus. Si enim caro est, corruptibilis atque mortalis cst : si autem jam non moritur, jam non corruptibilis ; cl ideo sine corruplionc manente specie, non jam caro, sed corpus dicitur : ct si dicitur caro, non jam proprie dicitur, sed propter quamdam speciei similitudinem. Sicut possumus forte propter eamdem similitudinem, etam Angelorum carnem dicere, cum sicut homines apparuerunt hominibus ; cam essent corpus, non caro : quia corruptionis indigentia non inerat. Quia ergo possumus secundum similitudincm carnem appellare etiam corpus quod jam non currumpitur, secutus sollicilus Apostolus exponere voluit quid dixeril carnem et sanguinem ; quia seculIdum corruptioncm hoc dixit, non secundum speciem : et subjecit statim , Neque corruptio incorruptionem hæreditate possidebit : tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit ; hoe dixi, quoniam corruptio incorruptionem non possidebit.
iS Quomodo in caelo erit corpus nostrum, si non erit ibi corruptio. Carnis non erunt eadem opera posl resurrectionem. Judæorum ct Sudducæorum error de resurrectione. Resurrectio ad vitam Angelorum. Et ne quisquam diceret, Si ergo incorruptio a corruptione non potest possideri, quomodo ibi erit corpus nostrum ? audite quod seqnitur. Quasi euim diceretur Apostolo, Quid est ergo quod dicis ? frustrane credidimus carnis resurrectionem ? Si caro cL sanguis regnum Dei non possidebit, frustra credidimus resurrexisse Dominum nostrum a mortuis in corpore in quo natus et crucifixus est, in eo ascendisse in cœlum coram oculis discipulorum suorum, de quo coelo ad te clamavit, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? Occurrit hoc Paulo sancto ct beato apostolo I et pia charitate parturienti filios suos in Christo per Evangelium genitos (/ Cor. iv, 15), quos adhuc parturiebat donec Christus in eis reformaretur (Galat. IV, 10), id est, donec portarent per fidem imaginem ejus qui de caelo est. Nolebat enim eos in ea ruina remanere, III arbitrarentur se talia facturos in rcgno Dei, in illa æterna vita, qualia faciebant in hac vita, in voluptatibus manducandi et bibendi, nubendi, uxores ducendi , et eos carnaliter generandi (a) : hæc enim opcra corruptio carnis habet, non ipsa species carnis. Jam ergo quia non ad talia resurrecturi su'nus, praescripsit, ut jam dudum dixeram, Dominus in evangelica lectione quæ modo recitata est. Juda;! enim resurrectionem quidem credebant carnis, sed talem futuram putabant, ut ea vita esset in resurrectione, qualem in hoc sæculo gerebant; atque ita carnaliter cogitantes, Sadducæis respondere non poterant proponentibus de resurrectione quæstionem, cujus erit uxor mulier, quam septem fratres sibi succedentes habuerunt, cum vellet unusquisque fratri sun mortuo ex cjus uxore semen excitare. Sadducæi enim secta crat quædam Judæorum , quae non credcbat resurrectionem. Judæi ergo Sadduc?eis istam quæstionem proponentibus fluctuantes et hæsitantes respondere non poterant, quia regnum Dei a carne et sanguine, id est, incorruptionem a corruptione possideri passe arbitrabantur. Venit Veritas, interrogatur a deceptis et deceptoribus Sadducxis, proponitur illa quæstio Domino. Et Dominus qui sciret quid dicercL, et quod nesciebamus credere nos vellet, respondet auctoritate majestatis suæ quod credamus. Apostolus autcm exposuit quantum ei datum est : quod, quantuin possumus intelligamus. Quid ergo Dominus Sadducæis ? Erratis, inquit, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt ; nrque enim incipiunt mori, sed erunt æquales Angelis Dei. Magna virtus Dci. Quare non nubunt, neque uxores ducunt ? Quia non incipient mori. Ibi enim successor, ubi decessor. Nulla ergo ibi talis corruptio. Et ille Dominus por ætates ab infantia usque ad juventutem cucurrit, quia carnis adhuc mortalis gercbat substantiam : posteaquam resurrexit in xtatc in qua sepultus est, numquid credimus eum in roelo senescere ? Ergo erunt, inquit, æquales Angelis Dei. Abslulit de mcdio suspicionem Judacorum, rcfellit calumnias Sadducæorum : qnia Judæi credebant quidem resurrecturos mortuos, sed ad quæ opera resurgerent carnaliter sentiebant. Erunt æquales, inquit, Angelis Dei. Audisti de virtute Dci, audi etiam de £cripturis. De resurrectione, inquit, non legistis, quomodo locutus sit Dominus ad Moysen de rubo, dicens : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 23 32, et Luc. xx, 27-58).
CAPUT XVI. —19. Resurrectio ad vitam sine corruptione. Mutatio carnis in melius bonorum propria. Quod crgo resurgamus, dictum est : ct quoniam ad (a) Uoctius forte legcrelur : uxores ducendi, nalos, vcl, pucroa carnal ter gtnerandi; aul cum Morel, Elem. Crit., V. 190 : uxores ducendi, ex cia cannulitcr generandi M. vitam Angelorum resurgimus, a Domino audivimus : in qua vcro specie resurgamus, ipse ostendit in resurrectione sua. Qnia vero ipsa species corruptionem non habcbit, Apostolus dicit : Hoc autem dico, fratres, quia curo et sanguis regnum Dei hæreditate possidere non possunt ; neque corruptio incorruptionem hæreditate possidebit: ut ostenderet nomine carnis et sanguinis corruptionem mortalis animalisque corporis se intelligere voluisse. Deinde solvit jam ipse quacstionem, quam possent ab eo solliciti auditorcs exquirere : quia sollicitior ipse de intellectu filiorum, quam filii sunt de verbis parentum. Subjungit ergo, et dicit : Ecce mysterium vobis dico. Quiescat cogitatio tua, o homo, quisquis es. Coeperas cnim cogitare do verbis Apostoli, quod caro humana non resurgat, cum audires, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit : sed præbe aurem consequentibus verbis, et cor- rige præsumptionem cogitationis. Ecce, inquit, mysterium dico vobis : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quid est hoc ? Mutatio quippo aut in pcjus est, aut in melius. Si ergo posita est mutatio, ut nondum videamus qualis erit, utrum in aliquid melius, an in aliquid deterius : ergo sequatur, et ipse exponat ; quid nobis est suspicari ? Et fortasse humana suspicione labi in errorem te non permitit in conjecturas tuas apostolica auctoritas, et hoc liquido expouit, cujusmodi mutationem velit intelligi. Quid crgo ? Cum dixisset, Omnes resurgemus, non tamen omnes immutabimur : video omnes resurrecturos ct bonos et malos ; sed qui immutabuntur, videamus ; et hinc intelligamus mutationem, utrum in melius an in deterius sit futura. Si enim malorum est ista mutatio, in pejus ; si autcm bonorum, in melius erit. In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et noa immutabimur. Jam ergo in melius erit ista mutatio, cum dicit, Et nos immutabimur : sed nondum expressum est quantum exprimi oportuit, quousque corpus nostrum commutatur in melius. Quid est ipsum melius, nondum dictum est. Nam et ab infantia in adolescentiam cum mutatur, potest dici in melius commutari, ubi etsi minus infirmum, adhuc tamen infirmum et mortale est.
CAPUT XVII. — 20. Celeritas resurrectionis. Atomus, quid. Atomus in corpore. Atomus in tempore. Ictus oculi. Ergo singula diligentius retractemus. In atomo, inquit. Difficile videtur hominibus resurgere mortuos : sed mirum est quemadmodum abstulcriL Apostolus omnes ancipites difficultates de cordibus fidelium. Dicis tu, Non resurgunt mortui : ego non solum resurgere mortuum dico, sed tanta celeritate, quanta non conceptus et uatus es. Quanta enim mora est ut formetur homo in utero, ut perficiatur, ut nascatur, ut ætatum successione roboretur? Numquid forte sic resurrecturus est ? Non : sed in atomo, inquit. Multi nesciunt quid sit atomus. Atomus dictus est a τομή , quod est sectio : ἄτομος græce quod secari non potest. Sed dicitur atomus in corpore, dicitur in tempore. III corpore dicitur, si quid inveniri potest quod quidem dividi non posse p rliibetar, corpusculum aliquo..; tam minutum, ut jam non habeat ubi secari possit. Atomus autem in tempore momentum est breve, quod jam non habet ubi dividatur. Verbi gratia, ut possint etiam corda tardiora capere quod dico : lapis cst; divide cum in partes, et partes ipsas divide in lapillos, lapillos quidem in grana , veluti sunt arenti, rursusque ipsa arenæ grana divide in minutissimum pulverem, donec si possit pervenias ad aliquam minutiam, qualis jam dividi non potest. Hæc est atomus in corporibus. In tempore vero sic intelligitur. Annus, verbi gratia, dividitur in menses, menses dividuntur in dies, dies adhuc in horas dividi possunt, horx adhuc in partes horarum quasdam productiores, qux admittunt divisiones, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit, et idco jam dividi non possit : hæc est atomus temporis. Dicebas ergo non resurgere mortuos : non solum resurgunt, sed tanta celeritate resurgunt, ut in atomo temporis futura sit omnium resurrectio mortuorum.
CAPUT XVIII. — Et exponens tibi atomi celeritatem, cum dixisset, in atomo, adjunxit continuo, quantum fieri possit actionis ac motus in atomo temporis, In ictu oculi ait. Scivit enim obscure dixisse, in atomo, et planius dicere voluit quod facilius intelligeretur. Quid est ictus oculi? Non quo palpebris claudimus oculum vel aperimus : sed ictum dicit oculi emissionem radiorum ad aliquid cernendum (n). Mox enim ut conjeceris aspectum , ernissus radius in coelum pervenit, ubi solem et lunam et stellas et sidera contuemur, tam immenso intervallo a terra separata. Tubam vero novissimam, signum novissimum dicit. Canet euim, inquit, tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Nos utique fidelcs dixit, ct priores resurgentes ad vitam æternam. Ergo illa mutatio, quia piorum atque sanctorum est, in melius erit, non in deterius.
21. Immutatio sanctorum in resurrectione qualis erit. Caro et sanguis proprie corruptionis et mortalitatis nomina. Sed quæ est ista mutatio? quid est illud quod ait, Immutabimur? Species amittitur quæ nunc est, an sola corruptio, propter id quod dictum est, Caro et sanguis reguum Dei possidere non possunt; neque cor ruptio incorruptionem hæreditate possidebit? Quod ne auditorem moveret ad desperandam carnis resurrectionem, subjecit, Ecce mysterium vobis dico : omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et ne putaremus immutationem in pejus futuram : et nos, inquit, immutabimur. Restat ergo ut dicat qualis immutatio futura sit. Oportet enim hoc corruptibile, inquit, induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Si corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalilate; jam non erit corruptibilis caro. Si ergo non erit corruptibilis caro, cessabit nomen corruptionis in carne et sanguine, cessabit etiam nomen proprium carnis et sanguinis; quia mortalitatis sunt ista nomina. Et si ita est, et (a) vide supra, serm. 277, cap. 10. caro resurget, et quia immutatur ei nt incorrupta, caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Quod si illam immutationem in eis aliquis intelligere voluerit, quos tunc adhuc vivos ille dies inventurus est; ut qui jam mortui erant, resurgant, qui autem adhuc vivunt, immutentur; ut eorum personam suscepisse credatur Apostolus, cum ait, Et nos immutabimur : eadem tamen ratio consequetur, quia illa incorruptio ad omnes utique pertinebit, cum corruptibile hoc induel incorruptionem, et mortale hoc induNt immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua ? ubi est, mors, aculeus tuus? Corpus autem quod jam mortale non est, nf.n proprie dicitur caro et sanguis, quæ terrena sunt corpora : sed corpus dicitur, quod jam coeleste dici potest. Sicut idem apostolus cum diceret de carnium differentia : Non omnis, inquit, caro eadem caro. Alia quidam est hominum, alia pecorum, alia piscium, alia volucrum, alia serpentium. Et corpora, inquit, cælestia, et corpora terrestria (I Cor. xv. 39 et 55). Nullo modo autem diceretearnes cœlestes ; quamvis carnes possint dici corpora, sed terrestria. Umnis enim caro corpus est: non autem oninc corpus caro: non solum quia coeleste corpus non dicitur caro, sed etiam quædam ipsa terrestria , sicut ligna et lapides, et si quid ejusmodi est. Etiam sic ergo caro et sanguis regnum Dei pos,idcre non possunt: quia resurgens caro in tale corpus commutabitur, in quo jam non crit mortalis corruptio,ct propterea nec carnis et sanguinis nomen.
CAPUT XIX. —22. Error quorumdam circa veritatem resurrectionis. Sed intendite, fratres, rogamus vos; non est res parvi pendenda , de fide nostra agitur : cui non tam a Paganis cavendum est, quam a quibusdam perversis, qui se Christianos dici et videri volunt. Non enim dcerant etiam sub Apostolis, qui dicerent resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam perverterent, de quibus Apostolus, Qui circa veritatem, inqnil, erraverunt, dicentes resurre- clionem jam factam esse; et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II, 18). Non autem vacat quod non ait, A veritate aberraverunt; sed, circa veritatem, non tamen veritatem tenuerunt. Morsergo tollitur, ct non erit quodam modo : sicut Apostolus ait, Absorbebitur mortale a vita (II Cor. v, 4). Sic enim dictum tat ct de Domino, quia deglutivit mortem (I Petro III, 22). Non enim quasi recedit mors habens aliquam substantiam suam : sed in ipso corpore ubi erat, esse desinet , ut speciem videas, speciem teneas, quæras corruptionem et mortalitatem , et non invenias. Discessit ergo aliquo corruptio? Non : sed ibi interem- pta est, ibi absorpta est. Propterea cum dixisset, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem induere : tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est, Absorpta est mora in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua ? ubi est, mors, aculeus tuus ? Et non ait, Discessit mors in victoriam ; scd , Absorpta est mors in victoriam. Quomodo crgo illi circa veritatcm aberraverunt ? Quia veram dixerunt resurrectionem unam, sed aliam negaverunt.
CAPUT XX.- 23. Resurectio duplex, in spiritu et in corpore. Corpora impiorum qualia resurgent. Est enim resurrectio secundum fidem, in qua omnis qui credit, resurgit in spiritu. Elenirn ille bene resurget in corpore, qui prino resurrexit in spiritu. Nam qui anlca in spiritu per fidem non resurrexerint, non ad illam commutationem resurgent in corpore , ubi assumetur et absorbebitur omnis corruptio , sed ad illam poenadem integritatem. Nam integra crunt et corpora impiorum, nihil ex eis imminutum apparebit ; sed ad poenam erit inlegritas corporis, et quædam, ut ita dicam, quaedam firmitas corporis, corruptibilis firmitas : quia ubi dolor esse poterit, non potest dici non esse corruptio ; quamvis non deficiat illa infirmitas in doloribus, ne dolor ipse moriatur. Nam ipsain corruptionem nomine vermis prophetice significatam non incongrue creditur, et ipsum dolorem nomine ignis. Sed quia firmitas tanta erit, ut nec doloribus cedat in mortem , nee ad incorruplioncm, in qua nullus dolor est, commutetur ; propterea sic scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24; Marc. IX, 43, 45). Commutatio vero quæ corruptionem non habebit, sanctorum crit. Illorum ergoerit, qui modo habent resurrectionem spiritus per fidem : de qua resurrectione dicil Apostolus, Si autem resurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enim estis, et rita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quomodo morimur sccundum spiritum, et resurgimus secundum spiritum : sic postea morimur secundum carnem, et resurgimus secundum carnem. Secundum spiritum mors est, non credere vana quæ credebat, uon. facere mala quæ faciebat. Secundum spiritum resurrectio est credere salubria quae non credebat, ct facerc bona quæ non faciebat. Qui terrena idola et figmenta dcos putabat, unum Dcum cognovit, ill eum eredidit, mortuus est in idololatria, resurrexit ill fide christiana. Ebriosus erat, sobrius est; mortuus est ab ebrietate, resurrexit in sobrietate. Sic ab omnibus malis operibus cum rccedilur, mors quædam fit in anima , et in ejus bonis operibus resurgit. Hortificate, inquit Apostolus, membra vestra quæ sunt tuper terram, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, inquit, quæ est idolotum servitus (Coloss. III, 1-5). Mortificatis crgo istis membris ,resurgimus in bonis quae sunt istis contraria; in sanctitate, in tranquillitale, in charitate, in eleemosynis. Quomodo autem præcedit mors sccundum spiritum, resurrectionem quæ est secundum spiritum : sic præcessura est mors secundum carnem, resurrectionem quæ futura est secundum carnem.
CAPUT XXI.—24. Testimonia de duplici resurrectione ex Apostolo. Utramque ergo noverimus,et spiritualem et corporalem.Adspiritualem pertinet quod dictum cst, Surge, qui dormis; et exsurge a mortuis (Ephes. v, 14) : et iliud, Qui sedebant in umbra mortis, lux orta est cis (Isai. IX, 2) ; et illud quod paulo ante commemoravi, Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite. Ad corporalem autem resurrectionem pertinet quod nunc dicit Apostolus, qui talem sibi quæstionem proposuerat : Sed dicit aliquis, quo. modo resurgunt mortui ? quo autem corpore venient ? Agebat ergo de resurrectione corporis, in qua præcessit Dominus Ecclesiam suam : de hac ergo ait, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Propter illud quod dixcrat, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Habemus autem alio loco apertissime ipsius apostoli Pauli testimoninm de resurrectione secundum spiritum , et de resurrectione sccundum carnem. Corpus cnim mortale, quod animalum est vcl animatum fuit, caro dicitur. Sic crgo Apostolus loquitur : Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Ecce jam resurrectio spiritus per justitiam facta intelligitur : vide utrum speranda sit etiam corporis resurrectio. Mortale enim corpus noluit appellare mortale, sed mortuum ; et tamen hoc sc significasse in consequentibus aperit. Sequitur itaque, et dicit : Si ergo spiritus ejus qui suscitavit Jcsum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Dominum nostrum Jesum, vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Quapropter illi circa veritatem aberraverunt, unam negaverunt rcsurrectionem. Si cnim omni modo cam negarent, a veritate aberrarent, non circa veritatem. Quia vero circa veritatem aberraverunt, confessi sunt unam , quaa secundum spiritum fit; negaverint autcm alteram, quæ per carnis resurrectionem speratur, dicentes resurrectionem jam factam esse : quod nisi ita diccrent, ut illam quæ in corpore futura est credi et sperari prohiberent, non de his diceretur, Fidem quorumdam subvertunt.
CAPUT XXII.— 25. Ambæ resurrectiones in Evangelio. Resurrectio secundum spiritum , quæ nunc fit per fidem. Sed audite jam manifestissimum testimonium ipsius Domini in Evaugclio secundum Joannem, uno loco ambas resurrectiones, ct quæ secundum spiritum modo fit, et quae secundum carnem postea futura est, ita declarantem , ut omnino dubitare non possit, qui quoquo modo christianum se dicit , et evangelicæ auctoritati subjectus cst; ut nullus aditus caiumniatoribus restet, et quosi per fidem christianam volentibus evertere Christianos, inserendo venena sua, ut occidant animas infirmorum. Sed ex ipso codice audite. Propterea enim non tantum disputatoris, sed etiam lectoris fungor officio, ut sermo iste noster sanctaruln Scripturarum auctoritate fulciatur, non humanis suspicionibus super arenam aedificetur, si forte aliquid non memoriter occurrerit. Audite ergo Evangelium secundum Joannem. Dominus loquilur : Amen , amen dico vobis , quia qui verbum meum audit et credit ei qui niisit me, habet vitam æternam ; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Amen , amen dico vobis, quia venit horat et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso ; et potestatem dedit ei et judicium fucere, qnia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumento sunt, audient vocem ejus : et proce. dent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitte; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 21- 29). Arbitror quidem multos intelligere ab ipso Domino in hoc loco utramque rcsurreclioncm, et secundum spiritum per fidem, et secundum carnem, per illam notissimam tuam dislincte aperteque declaratam. Tamen hæc cadem verba diligenter consideremus, III omnibus audientibus manifestum sit. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me , habet vitam æternam; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Secundum spiritum resurrectio est, quæ fil modo per fidem. Sed ne ita proposita videretur , quasi adhuc longe futura sil ; quanquam non dixerit , Transiturus est a morte in vilam; sed, transitum fecit a morte in vitam : tamen ne verbo præteriti temporis fignraie usus videretur, sicut est, Foderunt manus meas et pedes (Psat. XXI, 17), qnod adhuc futurum prænuntiabatur; sequitur, et hoc ipsum planius explicat : Amen, amen dico vobis , inquit, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierinl, vivent. Quod supra dixit, Transiit a morte in vitam ; hoc nunc dicit, vivent. Sed lie illud quod ait, Venit horat in finem siculi speraretur, quando cliam corporum resurrectio futura est; addidit, et nunc est. Non enim ait tantum, Venit hora; sed , Venit hora, et nunc cst. Qui autem audierinl hanc vocem , vivent; scilicet vita quam superius significavit, dicens, Transiit a morte ad vitam. nic ergo eos significavit qui ad pœnam judicii non pertinent; quia præveniunt judicium fide sua, et iratisilum faciunt a morte ad vitam.
CAPUT XXIII.- 2G. Resurrectio secundum carnem futura. Restat ergo ut judicium futurum ostendat inter honos et malos : quia hic bonos tantum commemoravit ad præsentem resurrectionem, quæ secundum spiritum est, pertinere. Sequitur itaque, et dicit, Et potestatem dedit ei et judicium facere , quia filius hominis est. Insinuavit secundum quid acceperit potestatem judicii : quia filius, inquit, hominis est. Nam secundum id quod Filius Dei csl, sempiternam cum Patre habet potestatem. Jam quomodo sit futurnn jndicium , consequenter exponit: Nolite, inquit, mirari hoc , quia venit hora , in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus : et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mata ege. rint, in resurrectionem judicii. Superius cum dixisset, Venit hora ; adjecit, et nunc est : ne illa hora pr;cnuntiata putaretur, qua in fine sæculi futura est corpotum resurrectio. Hic ergo qnia ipsam volebat intelligi, cum dixisset, Venit hora; non adjecit, et nunc est. hem superius mortuos dixit audire vocem Filii Dci , monumentorum autem nullam commemorationem fecit : ut distingueremus mortuos per mentis errorcm qni resurgunt modo per fidem, ab eis mortuis quorum cadaver:! in monumentis sunt resurrectura in ultimo sacculi. llic ergo ut illa in fine speraretur cor. porum resurrectio, Omnes, ait, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Item superius, Audient, inquit, vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quid opus erat addere, Qui audierint; cum posset ita dici, Audient vocem Filii Dei, et vivent : nisi quia de his dicebat qui secundum mentis errorem mortui sunt, quorum multi audiunt et non audiunt, id est, non obtemperant, non credunt? Qui vero sir: audiunt, quomodo volebat audiri, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8); ipsi vivent. Audient ergo inulti, sed qui audierint, vivent , id est, qui credidcrint. Nam qui sic audient, ut non credant, non vivent: unde apparet de qua morte, et de qua vita eo loco dixerit : de morte scilicct quæ ad solos malos pertinet, co ipsoquo mali sunt; ct de vita quæ ad solos honos pertinet, eo ipso quo boni fiunt.
CAPUT XXIV. — Hic autem, ubi secundum corpira resurrecturos pronuntiat, non ait, Audient vocem ejus, et qui audierint, procedent. Omnes enim novissimam tubam audient, et procedent, quia omnes resurgemus. Sed quia non omnes immutabimur, sequitur ct dicit, Qai bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius itaque ubi per fidem secundum spiritum reviviscitur, ad camdem sortem omnes rcviviscunt; ut vita corum non distribuatur in beatitudinem et miscriam , sed ad bonam partem omnes pertineant. Et ideo cum dixisset, Qni audierint, vivent ; non adjecit, Qui bona egerunt, in vitam æternam ; qui vero mala egerunt , in pœnam æternam. Hoc enim ipsum quod dictum cst, vivent, in bono tantummodo accipi voluil : sicut eliam superius , Transitum, inquit, fecit a morte ad vitam ; nec dixit ad quam vitam ; quia per fidem a morte reviviscere, non potest esse mala vita. Hic autem primo non, Audient vocem cjus ct vivent; ipsum enim, vivent, per totam istam lectionem in bono intelligi voluit : sed dixit, audient, et procedent, qno verbo significavit corporalem motum corporum de locis sepulturarum suarum. Sed qnia procedere do monumentis non omnibus ad bonum erit : Qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitæ; eliam hic vitam in bono tantum intelligi voluit: qui vero mala egerunt, inquit, in resurrectionem judicii, judicium scilicet pro paena posuit.
CAPUT XXV. — 27. Quale corpus, et qualis sanctorum vita post resurrectionem. Jam ergo, fratres, nemo quærat perversa subtilitate cujusmodi figura crit corporum in resurrectione mortuorum, quanta statura, qualis motus, qualis incessus. Suf cit tibi quod resurgit caro tua in ea specie, in qua Dominus apparuit, in hominis utique specie. Sed noli propterspeciem timere corruptionem : si enim non timueris corruptionem, non timebis et illam sententiam, Caro ei sanguis regnum Dei non possidebit: nec incides in laqueum Sadducæorum, quem propterea non possis evitare, quia putas ad hoc resurgere homines, ut ducant uxores, et generent filios, et agunt opera vitæ mortalis. Si quæris qualis erit vita, quis hominum hoc poterit explicare? Vita erit Angelorum. Quicumque tibi potuerit ostendere vitam Angelorum, ostendet vitam eorum; quia æquales futuri erunt Angelis. Si autem Angelorum vita occulta est, nemo quærat amplius; ne per errorem non perveniat ad id quod quærit, sed ad quod sibi ipse confixerit. Præpropere enim quærit, et festinans quærit. Tu in via ambula; venies ad patriam, si non deseras viam. Tenete ergo Christum, fratres, tenete tidem, tenete viam : ipsa vos perducet ad id quod videre modo non potestis. Iit illo enim capite apparuit quod speretur in membris; in illo fundamento demonstratum est quod in nostra ædificetur fide, ut postea perficiatur in specie : ne forte cum putatis vos cernere, appareat vobis aliquid per imaginem falsam quasi esse quod non est, et dimissa via in crrorem devictis, et ad patriam quo ducit via, id est, ad speciem quo ducit fides, non perveniatis.
CAPUT XXVI. — 28. Vita similis Angelorum erit, carens operibus corruptionis et indigentiœ. Sabbatum perpetuum. Misericordiæ opera curibi nulla erunt. Dices, Quomodo vivunt Angeli ? Sufficit tibi scire hoc, quod non corruptibiliter vivunt. Facilius enim tibi potest dici quid ibi non erit, quam quid ibi crit. Possum enim et cgo, fratres mei, breviter vobis percurrere quædam quæ ibi non erunt : et hoc propterea possum, quia ista experti sumus, ct novimus ea quæ ibi non erunt. Quid autem ibi erit nondum sumus experti. Per fidem enim ambulamus, nondum per speciem: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. v, G ei 7). Quid ergo ibi non erit? Ducere uxotem, ut filii propagentur; quia non est ibi mors : non ibi erit crescere, quia nec senescere: non erit refectio, quia nec defectio: non ibi erunt negotia, quia nee indigentia; nec ipsa laudabilia opera hominum innocentium, quæ cogit operari egestas et necessitas hujus viUc. Non enim dico tantummodO non ibi futura.opera latronum aut feneratorum, sed ipsa quae innocentes homines operantur propter indigentiam sublevandarum humanarum necessitatum, non ibi erunt.
CAPUT XXVII. — Sabbatum erit perpetuum, quod a Judæis cclebratur temporaliter, a nobis autem in æternum intelligitur. Quies erit ineffabilis, quae explicari non potest; sed, ut dixi, utcumque explicatur, cum dicuntur quæ ibi non erunt. Ad illam quietem tendimus, ad illam spiritualiter regeneramur. Sicut enim ad labores carnaliter nascimur, ita ad quietem spiritualiter renascimur : clamante illo, Vetti e ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Hic pascit, ibi perficit: hic promittit, ibi reddit: hic significat, ibi exprimit. Cum autem in illa beatitudine et spiritu et corpore perfecti salvique fuerimus, ista negotia non erunt; nec illa ibi erunt, quæ hic laudantur in bonis operihus Christianorum. Quis enim non laudatur christianus porrigendo panem esurienti potumque sitienti, vesticudo nudum, suscipicndo pcregrinum, pacando litigiosum, visitando aegrotum, scpelicndo mortuum, consolando lugentem? Magna opera, plena miseri- cordix, plena laudis et gratix. Sed nec ipsa ibi erunt: quia opera misericordiæ necessitas miserire comparavit. Quem pascis, ubi nemo esurit? Cui poturn das, ubi nemo sitit? An vestiturus es nudum, ubi omnes ipsa immortalitate vestiti sunt? Audisti paulo ante tunicas sanctorum, loquenle Apostolo, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Ubi induere sonat, indumentum indicat. Hoc indumentum Adam perdidit, ut pelles accipcret. An peregrinum suscepturus es, ubi omnes in patria sua vivunt? Ægrotos visitabis, ubi omnes eadem incorruptionis firmitate vigcbunt '? Mortuum sepulturus, ubi semper vivunt? Litigantes concordaturus, ubi omnia in pace sunt? Tristes consolaturus, ubi omnes in æternum gaudebunt? Quia ergo cessabunt simul miseriæ, cessabunt hæc opera misericordiæ.
CAPUT XXVIII. —29. Quas erit beatorum atrio post resurrectionem. Amen et Alleluia erit tota actio nostra sine tædio. Quid ergo ibi agetur ? Nonne jam dixi, facHIus me dicere quid ibi non erit, quam quid ibi erit? illud scio, fratres, quod non sumus dormitaluri vacando, quia et ipse somnus subsidium defectionis datus est animae. Quippe intentionem perpetuam mortales sensus agitantem non ferret fragile corpus, nisi sensibus consopitis ad eamdem agitationem ferendam rcpararctur ipsa fragilitas; et quemadmodum ex morte innovatio futura est, sic nunc ex sommo vigilalio fieret. Ibi ergo non erit. Ubi enim non est mors, nec imago mortis erit. Nec tamen cuiquam subrepat timor tædiorum , cum ei dicitur quod semper vigilabil, ct non aget aliquid. Possum dicere, ct quomodo quidem futurum sit, non possum dicere, quia nec videre adhuc possum : tamen aliquid non impudenter dico, quia de Scripturis dico, qu:c ibi erit actio nostra. Tota actio nostra, Amen et Alleluia erit. Quid dicitis, fratres? Video quod auditis et gavisi estis. Sed nolte iterum carnali cogitatione contristari, quia si forte aliquis vestrum steterit et dixerit quotidie, Amen et Alleluia, taedio marcescet, et in ipsis vocibus dormitabit, et tacere jam volet: et propterea putet sibi esse aspernabilem vitam, et non desiderabilem, dicentes vobismetipsis : Amen et Alleluia semper dicturi sumus, quis durabit? Dicam ergo, si potero, quantum potero. Non sonis transeuntibus dicemus Amen et Alleluia, sed affectu animi. Quid est enim Amen? quid Alleluia? Amen, est verum : Alleluia, laudate Dcum. Quia ergo Deus veritas est incommulabilis, sine defectu, sine provectu, siue detrimento, sine augmento, sine alicujus falsitatis inclinatione (a). perpetua, et stabilis, et semper incorruptibilis manens; hæc autem quæ agimus in creatura et in ista vita, velut figuræ sunt rerum per significationes corporum, et quædam in quibus ambulamus per fidem : cum viderimus facie ad faciem quod nunc videmus per speculum in ænigmate (ICor. XIII, 12), tunc longe alio et ineffabiliter alio affectu dicemus, Ve- (a) Meliuscuni Morel, El. Crit., p. 316, inquitiatione, quod vocabulum apl rime respondet tertiæ parti cnumerallouis. proxime sequentis, id est, incorruptibilis. ii rum esi; et cum hoc dicemus, Amcn utique dicemus, sed insatiabili satietate. Quia enim non deerit aliquid, idco satietas : qnia vcro illud quod non deerit semper delectabit, ideo quædam, si dici potest, insatiabilis satietas erit. Quam crgo insatiabiliter satiaberis veritate, tam insatiabili veritate dices, Amen. Jam quale est quis potest dicere, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Quia itaque sine aliquo fastidio et cum perpetua delectatione videbimus verum, et certissima evidentia contuebimur, amore ipsius veritatis accensi et inhærentes ei dulci et casto amplexu eodemque incorporeo, tali etiam voce laudabimus eum, et dicemus, Alleluia, Exsultantes1 euim se ad parilcm laudem flagrantissima charitate invicem et in Deum, omnes eives illius civitatis dicent, Alleluia ; quia dicent, Amen.
CAPUT XXIX. — 30. Requies et recubitus beatorum in contemplatione ac laude veritatis. Hæc igitur vita sanctorum etiam corpora eorum commutata in caelestem et angelicum statum sic implebit, atque immortaliter vegetabit, ut ab illa beatissima contemplatione et laude veritatis, nulla corruptio necessitatis avertat aut avocet. Ita illis cibus crit ipsa vcritas : ipsa autem requies tanquam recubitus. Qnod euim dictum est,quia recumbentes epulabuntur, sicut dicit Dominus, Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno Patris mei (Matth. VIII, 11) : hoc significatum est, quoniam magna requie pascentur cibo veritatis. Talis enim cibus reficit, et non deficit; implet et integer est : tu consummaris, ipse non consumitur. Talis est ille cibus, non qualis iste, qui deficit ut rcliciat. et ne vitam finiat qui cum accipit, ipse finitur. Recubitus ergo ille, sempiterna requies erit: epulæ illæ, veritas incommutabilis erit : epulatio illa, vita æterna erit, id est, ipsa cognilio. Quia hæc est, inquit, vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XII, 5).
CAPUT XXX. — 31. Vita delectabiliter summeque vacantium in visione Dei. Precatio post concionem. Nam quia illa vita in contemplatione veritatis non solum ineffabiliter, sed quia et delectabiliter permanebit, multis locis Scriptura testatur, qux omnia commemorare non possumus. lude est illud : Qui diligit me, mandata mea custodit; et ego diligam eum; et ostendam me ipsum illi (Joan. xiv, 21). Tanquam enim fruclus et merces ab eo quaereretur, quia mandata ejus custodiuntur : Ostendam, inquit, me ipsum illi; perfectam beatitudinem ponens, ut cognoscatur sicuti est. Inde est et illud : Dilectissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid crimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei crimus; quia videbimus eum sicuti eat (I Joan. m, 2). Ideo et Apostolus Paulus, Tunc, inquit, facie ad fatiem (I Cor. XIII, 12) : quia etiam dixit alio loco, In eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III. 18). Et in Psalsuis dicit, Vacate, et videte quia ego sum Dominus (Psal. XLV, 11). Tunc ergo optime videbitur, quando summe ' torte, exhortantes. vacabitur. Quando autem summe vacabitur, nisi cum transierint tempora laboriosa, tempora necessitatum, quibus modo obstricti sumus, quamdiu terra parit homini peccatori spinas et tribulos, ut in sudore vullus sui manducet panem suum ? Temporibus er,o terreni hominis omni ex parte transactis, et die cœlestis hominis omni ex parte perfecto, summe vide- Limus; qnia summe vacabimus. Finita enim corruptione et indigentia in resurrectione fidelium, non erit propter quod laboretur. Quasi enim diceretur, Recumbiie et manducate; ila dictum est, Vacate et videle. Vacabimus ergo et videbimus Deum sicuti est; et videntes laudabimus Deum. Et hæc erit vita sanctorum, h.cc actio quietorum, quia sine delectu laudabimus. Non uno die laudabimus : sed sicut dies ille non habel terminum temporis, ita laus nostra non habebit terminum cessationis; et ideo in sæcula sæculorum laudabimus. Audi etiam hoc Scripturam dicentem Dco, quod nos desideramus : Beati qui habitant in domo tua; in sœcula sœculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis et pro omni plobe sua astante nobiscum in atriis domus suæ : quam custodire protegereque dignetur; pcr Jesum Christum filium ejus Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.