Skip to content
The Sermons

SERMO CCCLV * (a) · 13 of 21

De Vita et Moribus clericorum suorum, i (b).

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

CAPUT PRIMUM. — i. Curandum ut bona sic non solum conscientia, sed etiam fama. Propter quod volui et rogavi hesterno die, ut hodie frequentius conveniretis, hoc est quod dicturus sum. Vobiscum hic vivimus, et propter vos vivimus: et intentio votumque nostrum est, ut apud Christum vobiscum sine fine * Emendatus ad cl. gr. m. et ad ulim. rare Lov. ad veterem codicem s. Quintini Bellovacensis, et ad editiones concilii Aquisgranensis. (a) Alias, de Diversis 49. (b) sermones subsequentes Augustini, quoa apud pIebem dixit, « dum forte de possessionibus invidia ipsius cle« ricis Seret, » memorat rossi lius in ejus vita cap. 25. Citati olim fuerunt in conciliis et ecclesiasticis dipfomatibus, secundus quidem ante mille et centum annos a Petro abbate in synodo carthaginensi, anno 525, tomo 4 Conciliorum novae editionis, pag. 1647. subinde vero simul cum ejusdem synodi auctoritute laudatus est in Privilegio Landerici Parisiensis episcopi Dionysianis monachis, et in altero Bertefridi Ambianeusis corbeiensibus concesso circiter inedium septimi saeculi, tomo 6 Concaliorum, pagg. 487 et 527. rierque demum, i rimus ct sccundus in Aquisgranenw concilio, anno 816 exbihilus fuit. Primum citat Florus ad U Cor. VIII. vivamus. Credo autem ante oculos vestros esse conversationem nostram; ut ct nos dicere fortassis audeamus, quamvis illi nullum imparcs, quod dixit Apostolus, I mitatores mei estote, sicut et ego Christi ( I Cor. IV, 16 ). El idco nolo ut aliquis de nobis inveniat male vivendi occasionem. Providemus enim bona, ut ait idem apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus ( II Cor. VIII, 21). Propter nos, conscientia nostra sufficit uobis : propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Tcnete quod dixi, atque distinguite. Duae res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo. Qui fidens conscientiæ suae negligit famam suam, crudclis est : maxime in loco isto positus, de quo dicit Apostolus scribens ad discipulum suum, Circa omnes te ipsum bonorum operum præbens exemplum ( Tit. II, 7 ).

2. Vita communis, cujus exemplum in primis christianis. Monasterium ab Augustino, primum in horto, et post in episcopii domo institutum. In loco humili salus, in alto periculum. Vita communis in monasterio. Proprium aliquid habere quemquam vitæ illius lege vetitum. Ut ergo non vos diu teneam, præsertim quia ego sedens loquor, vos stando laboratis : nostis omnes, aut pene omnes, sic nos vivere in ea domo quæ dicitur domus episcopii l, ut , quantum possumus, imitemur eos sanctos, de quibus loquitur liber Actuum Apostolorum, Nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia (Act. iv, 52). Quia forte aliqui vestrum non sunt tam diligentes vitae nostrae scrutatores, ut hoc sic noverint, quomodo volo vos nosSe; dico quid sit, quod breviter dixi. Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum , juvenis veni ad istam civitatem, tri multi vestrum noverunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem sæculi reliqueram, et quod esse potui, esse nolui: nec tamen quæsivi esse quod sum. Elegi in domo Dei mei abjectus esse, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, H). Ab eis qui diligunt sæculum, segregavi me : sed cis qui præsunt populis, non me COæquavi. Nee in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem et abjectum : et placuit illi dicere mihi, Ascende sursum. Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam coeperat esse jam alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum perveni ad episcopalum. Non attuli alIquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum iis indumentis quibus illo tempore vestiebar. Et quia hoc 1 Editi, domus episcopi. At Colbertinus ante octingentos IUDoS descripuis liber babet. domus episcopii. disponebam, in monasterio esse cnm fratribusl, eognito instituto et voluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo nune est monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere, compares meos, nihil habentes, sicut nihil habebam, et imitantes me : ut quomodo ego tenuem paupertatutam meam vendidi et pauperibus erogavi, sic facerent et illi qui mecum esse voluissent, ut de communi viveremus; commune autcm nobis esset magnum et uberrimum praedium ipse Deus. Perveni ad episcopatum : vidi necesse habere episcopum exhibere humanitatem assiduam quibusque venientibus sive transeuntibus: quod si non fecisset episcopus, inhumanus diceretur. Si autcm ista consuetudo in monasterio permissa esset2, indecens esset. Et ideo volui habere in ista domo episcopii mecum monasterium clericorum.

CAPUT II. — Ecce quomodo vivimus. Nulli licet in societate nostra habere aliquid proprium : sed forte aliqui habent. Nulli licet: si qui habent, faciunt quod non licet. Bene autem sentio de fratribus meis, et semper bene credens ab hac inquisitione dissimulaci : quia et ista quærere, quasi male sentire mihi videbatur. Noveram enim, et novi omnes, qui mecum viverent, nosse propositum nostrum, nosse legem vite nostræ.

3. Januarius presbyter proprium contra monasterii legem retinuit. Testamentum fecit. Hæreditatem ipsius pro Ecclesia suscipere non vult Augustinus. Lis inter Januarii filios de ejus hæreditate. Venit ad nos etiam presbyter Januarius, qui videbatur sua honeste erogando quasi consumpsisse, sed non consumpsit a. Remansit illi quaedam pecunia, id est, argentum, quod diceret esse filiæ supe. Filia ipsius, Dco propiLio, in monasterio feminarum, et bonae spei est. Gubernet illam Dominus, ut impleat quæ de illa speramus, in illius misericordia, non in ejus meritis. Et quia infra annos erat, et de sua pecunia nihil facere poterat (quamvis enim videremus fulgorem professionis, tamen lubricum timebamus ætatis ) ; factum est ut ipsum argentum quasi puellæ servaretur, ut cum ad legitimos annos veniret, faceret inde quod virginem Christi deceret, quando optime jam facere posset. Dum hæc exspectantur, coepit ille morti propinquare: qui diu tanquam de suo4, jurans quia ipsius crat, non filiae, testamentum fecit. Testamentum, inquam, fecit presbyter et socius noster, nobiscum manens, de Ecclesia vivens, communem vitam profitens; testamentum fecit, haeredes instituit. 0 dolor illius societatis! o fructus natus, non de arbore quam plantavit Domi- I Sic Mss. et Aquisgranense concilium. At editi, Et quia hic disponebam esse in monaslerio cum fratribus. ' Mss., ill numasterio missa esset. sic etiam m AquisgraneaM concilio Oinianse editionis. An, nlissa, ibi pt situm pro, omissa ? vel forte legendum, ur monaslerium urissay ut intelligatur, si ita fieret, indecens fore, non monasterio, sed episcopo. Dicit sane de consuetudine suscij ieudi hospites, quae tunc maxime in monasteriis ubique vigebat. Vide Hieronymum, Apolog. in Rufin. lib. 5, cap. -I. I Mat quod tidebutur habere, lioneite erogutidof quati consumpsit, et non consumpsit. 4 sic Mss. Ediii vero, tanqvam de suo vuens, nus?Sed Ecclesiam scripsit hæredem? Nolo munera ista, non amo amaritudinis fructum Ego illum Deo quaerebam, socictatem professus erat, hanc teneret, hanc exhiberet, nihil haberet, testamentum non faceret. Habebat aliquid? non se nostrum socium quasi Dci pauperem fingoret. Magnus inde mihi dolor est, fratres. Dico Charitati vestræ, propter hunc dolorem statui hæreditatem ipsam in Ecclesia non suscipere. Filiorum ipsius sit quod rcliquil, ipsi inde faciant quod voluerint. Videtur enim mihi quia si eam suscepero, in isto facto, quod mihi displicet et quod dolco, ejus particeps ero. Hoc volui non latere Charitatem vestram. Filia ipsius in monasterio feminarum est: filius ipsius in monasterio virorum est. Ambos exhacredavit: illam cum laude, istum cum elogio, id est, cum vituperatione. Commendavi ! autem Ecclesiæ ut non accipiant ipsas portiunculas, quæ pertinent ad exhaeredatos, nisi cum ad legitimam ætatem pervenerint. Hoc cis reservat Ecclesia. Deinde litem dimisit inter filios suos, in qua laboro. Puella dicit: Meum est, nostis quia hoc dicebat semper pater meus. Puer dicit: Credatur patri meo, quia moriens mentiri non potuit. Et ista contentio quale malum est? Sed si pueri isti servi Dei sunt, litem hanc inter illos cito finimus. Audio illos ut pater, et forte melius quam pater ipsorum. Videbo quid sit juris, sicut Deus voluerit, cum paucis fratribus fideLibus honoralis, Deo propitio, de numero vestro, id est, de plebe ista. Audio inter illos causam; et sicut Dominus donaverit, finio.

4. Hæreditatem cujusquam, exhæredatis filiis, non suscipit Augustinus. Tamen rogo vos, nemo me reprehendat, quia ejus hæreditatem nolo suscipiat Ecclesia. Primo, quia factum illius detestor : deinde, quia institutum mcum est. Multi laudant quod dicturus sum, sed aliqui et reprehendunt. Utrisque facere satis valde difficile est.

CAPUT III. — Audistis modo cum Evangelium legeretur, Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus, et non luxistis. Venit Joannes non manducans neque bibens, et dicunt, Dæmonium habet : venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt, Ecce homo vorax, potator vini, et amicus publicanorum (Matth. xi, 17-19). Quid ego facio inter illos, qui parant me reprehendere, et dentes in me ducere, si suscepero hæreditates eorum qui filios suos irati exhæredant? Iterum quid sum facturus cis quibus canto, et nolunt saltarc?qui dicunt, Ecce quare nemo donat Ecclesiae Hipponensi aliquid : ecce quare non eam faciunt qui moriuntur hæredem ; quia episcopus Augustinus de bonitate sua (landando enim mordent, labiis mulcent, dentem figunt) donat totum, non suscipit. Plane suscipio, profiteor me suscipere oblationes bonas, oblationes san. etas. Si quis autem irascitur in filium suum et moriens exhaeredat cum, si viveret, non eum placarem? non ei filium suum reconciliare deberem? Qeomodo ergo cum filio suo volo ut habeat pacem, cujus appeto hæ- 1 MSS. , contmendavit. Forte melius, referendo ad Ja- DOLriiUD. reditatem? Sed plane, si faciat quod sxpe hortatus sum; unum filium habet, putet Christum alterum ; duos habet, putet Christum tertium; decem habet, Christum undecimum faciat, et suscipio. Quia ergo feci hoc in quibusdam rebus, jam volunt bonitatem meam vel commendationem famae meæ in aliud vertere, ut alio modo me reprehendant, quia oblationes devotorum hominum nolo suscipere. Considerent quam multa susceperim. Quid opus est ea numerare? Ecce unum dico, filii Juliani1 hæreditatem suscepi. Quare? Quia sine (iliis defunctus est.

CAPUT IV. — 5. Bonifacii hæreditatem quare HOM susceperit. Bonifacii haereditatem suscipere nolm : non misericordia, sed timore. Naviculariam nolui esse Ecclesiam Christi. Multi sunt quidem, qui etiam de navibus acquirunt. Tamen una tentatio esset, iret navis, et naufragaret: homines ad tormenta daturi eramus, ut de submersione navis secundum consuctudincm quæreretur, et torquerentur a judice qui essent de fluctibus libcrati ? Sed non cos daremus. Nullo pacto enim hoc facere deceret Ecclesiam. Onus ergo fiscale persolveret? Sed unde persolveret? Enthecam (a) nobis habere non licet. Non est enim episcopi servare aurum, et revocare a se mendicantis manum. Quotidie lam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi nos inopes interpellant ; ut plures tristes rclinquamus, quia quod possimus dare omnibus, non habemus. Non habemus ergo enthecam. Propter naufragium ergo, hoc vitando feci, non donando. Nemo ibi me laudet, sed nemo ctiam vituperet. Plane quando donavi lilio, quod iratus pater moriens abstulit, bene feci. Laudent qui volunt, parcant qui laudare nolunt. Quid plura, fratres mei? Quicumque vult exhæredato filio hæredcm facere Ecclesiam, quaerat alterum qui suscipiat, non Augustinum : imo Deo propitio neminem inveniat. Qnam laudabile factum sancti et vencrandi episcopi Aurelii Carthaginensis, quomodo implevit omnibus qui sciunt, os laudibus Dei? Quidam cum filios non habcreL, neque speraret, res suas omnes retento sibi usufructu donavit Ecclesiæ. Nati sunt illi filii, et reddidit episcopus nec opinanti quæ illc donaverat. In potestate habcbat episcopus non reddere ; sed jure fori, non jure poli '.

6. Clericis sitis præcipit, ut si qui habent proprium, cito dimittant. Clericatum, si cui a sua societate discedere placuerit, proponit non auferre. Simulare propositum sanctitatis pejus est, quam cadere a proposito. Clericatus magis onus quam honor. Sane etiam hoc noverit Charitas vestra dixisse me fratribus meis, qui mecum manent, ut qnicumque habet aliquid, aut vendat et croget. aut donet et commune illud faciat. Ecclesiam habet, per quam. nos Deus pascit. Et dedi dilationem usque ad Epiphaniam, propter eos qui vel cum fratribus suis non diyiserunt, et dimiserunt quod habent apud fratres suos, vel nondum de re sua aliquid egeruat, quia exspectabatur reas legitima. Faciant inde quod volunt : dum tamen sint pauperes mecum, 1 Al., Juniani. * [0 MSS., nOIl jure cæli. la) Fjitlieca est gazae reposilorium. simul exspectantes misericordiam Dei. Si autem nolunt, qni forte nolunt : certe 1 ego sum qni statueram, sicut nostis, nullum ordinare clericum, nisi qui mecum vellet manere; ut si vellet discedere a proposito, recte illi tollerem clericatum, quia desereret sanctæ societatis promissum coeptumque consortium, Ecce in conspectu Dei et vestro, muto consilium : qui volunt habere aliquid proprium, quibus non suflicit Deus el Ecclesia ejus, maneant ubi volunt, et ubi possunt, non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocrilas. Malum enin! est, quis nesciat? malum est cadere a proposito; sed pejus cst simulare propositum. Ecce dico, auditc : qui societatem communis vitæ jam susceptam, quai laudatur in Actibus Apostolorum, deserit. a voto saD cadit, et a professione sancia cadit. Observet judicem, sed Deum, non me. Ego ei non aufero clericatum. Quantum sit periculum, ante oculos cjus posui : faciat quod vult. Nou euim quia si aliquem hoc facientem degradare voluero, non ei decruut patroni, non ei deerunt suffragatores. ei Lic et apud episcopos qui dicant, Quid mali fecit? Nun potest tccum tolerare istam vitam : extra episcopium vult manere, et de proprio vivere, ideone debet perdere clericatum ? Ego scio quantum mali sit profiteri sanctum aliquid, nee implere. Voverte, inquit, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12): et, Melius csl noa vovere, quam vovere et non reddere (Ecclc. v, 4). Virgo etsi nunquam fuit in monaslerio, et virgo sacra est. illi nubere non licet, quamvis esse in monasterio non compellitur 2. Si autem cœpit esse in monasterio, et deseruit, et tamen virgo est; dimidia ruit. Sic et clericus duas res professus est, et sanctitatem, et clericatum : interius I sanctitatem; nam clericatum propter populum suum Deus imposuit cervicibus ipsius, cui magis onus est quam honor : sed quis sapiens et intelliget hœc (Psal. CVI, 43)? Ergo professus est sanctitatem, professus esi communiter vivendi societatem; professus est quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1) : si ab hoc proposito ceciderit, et extra manens clericus fuerit; dimidius et ipse cecidit. Quid ad me ? Non eum judico. Si foris servat sanctitatem, dimidius cecidit : si vero intus habuerit simulationem, tolus cecidit. Nolo habeat necessitatem simulandi. Scio quomodo homines ament clericatum : nemini eum tullo nolenti mecum communiter viere. Habet Deum. qui mecum manere vult. Si paratus est pasci a Deo per Ecclesiam ipsius, non habere aliquid proprium, sed aut erogare pauperibus, aut in commuue minere, maneat mecum. Qui hoc non vult, habeat liber- tatem : sed videat utrum babere possit felicitatis æternitatem.

7. Pollicetur sermonem subsequentem. Sufficiant hæc nunc interim Charitati vestræ. Quod egero cum fratribus meis. annuntiabo vobis. Spero enim bona. Omnes mihi libenter obediunt : nec inventurus sum 1 sicl.ov. In B., ergo. M. * MSS., virqo est, si nunquam fuit in monaster io, non compellitur. st autem capit esae, etc. 4 mss., inierim. aliquos habere aliquid, nisi aliqua necessitate religionis, non occasione cupiditatis. Quod ergo egero post Epiphaniam, Charitati vestrae in Domini voluntate nuntiabo ; et quomodo litem finiero inter duos fratres, filios presbyteri Januarii, non vobis tacebo. Multa locutus sum, date veniam loquaci senectuti, sed timidæ infirmitati. Ego, sicut videtis, per ætatem modo senui, sed per infirmitatem corporis olim sum senex. Tamen si Deo placet, quod dixi modo, ipse det vircs, non vos desero. Orate pro me, ut quantum inest anitua in hoc corpore, et qualescumque vires suppetunt, in verbo Dei serviam vobis.