SERMO CCCXLVIII (a) · 7 of 21
De timore Dei, II (b).
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
CAPUT PRIMUM. — i. Timore Dei fortitudo vera comparatur. Timor charitate pellendus non vanitate. Non dubito, dilectissimi fratres, insitum esse cordibus vestris timorcm Dei. quo ad veram et solidam fortitudinem perducamini. Cum enim fortis ille dicatur, qui neminem timet; perverse fortis est, qui. primo Deum non vult. timere, ut timendo audiat, audiendo diligat, et diligendo non timeat. Tunc erit vere fortissimus, non superba duritia, sed scura ju' Emendatus ad eosdem Mss. et Edd. in sennone praece. denti modo desiguatos. («; AliaS, uc eern 7ore 2M. 6) citat Florus ad nom. XI. sed hunc sermonem, qucio Augustinus in fine longiorem dicit, nesciinus an iutegrwD hic habeas. Certe multo brevior erat iti I rius ediiis, ill quibus id totum desideratur, quod a-itc caput teriium, ab iSl1s verbis, a Quapropter inidcudi suut, u CIC., n. 3, conlinclur. Hoc nos resiitutum imus cx veteri codice 31i. chaelino. stitia. Sic etiam scriptum est, Timor Domini, spes fortitudinis (Prov. XIV, 26). Cum enim timetur paena quam minatur, discitur amari praemium quod pollicetur: ac sic per timorem poenae bona vita retinetur; per bo. nam vitam bona conscientia comparatur, ut per bonam conscientiam nulla poena timeatur. Quapropter discat timere, qui non vult timere. Discat ad tempus esse sollicitus, qui semper vult esse securus. Ut enim dicit Joannes, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem ( I Joan. IV, 18 ). Dixit sane, et veraciter dixit. Si ergo habere non vis limorem, prius vide utrum jam perfectam habeas charitatem, quae foras mittit timorem. Si vero ante istam perfectionem timor excluditur, superbia inflat, non charitas aedificat. Nam sicut in bona valetudine fames non fastidio, sed cibo pellitur; ita in bona mente timor non vanitate, sed charitate pellendus cst.
CAPUT II. — i. Timore carere, qua dilectione contingat, discutiendum. Discute itaque conscientiam tuam, quisquis timere jam non vis. Noli superficiem compalpare, descende in te, penetra interiora cordis tui. Rimare diligenter, utrum nulla ibi vena venenata tabificum amorem sæculi sugat et sorbeat, utrum nulla carnalis voluptatis movearis et capiaris illecebra , nulla inani jactantia tumidus extollaris, nulla cura vanitatis exæstues : audeas nuntiare purum ac liquidum te videre, quidquid latebrarum in conscicnlia perscrutaris, a factis, a dictis, a cogitationibus pravis; si jam iniquitatis diligentia uon fatigat, utrum æquitatis negligentia nulla subrepat. Si hæe ita sunt, recte gaudes, gaude esse te sine timore. Excluscrit autem eum charitas Dei, quem diligis ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente tua. Excluserit eum et charitas proximi, quem diligis tanquam te ipsum : et ideo pro illo satagis, ut etiam ipse tecum ex toto eorde, ex tota anima, ex tota mente diligat Deum; quia non aliter recte diligis et te ipsum, nisi quia sic diligis Deum, ut non propterea minus eum diligas, quia converteris vel ad te ipsum. Si autem quamvis intra te ipsum nulla irritaris cupiditate 1 ( quod quidem de se quis audeat gloriari? ), tamen si te ipsum in te ipso diligis, et de te ipso tibi places, hoc ipsum vehementius timere debes, quia nihil times. Non enim quacumque dilectione foras mittendus est timor, sed recta dilectione qua tota 2 diligimus Deum, et propterea proximum, ut sic et ipse diligat Deum. Se antem in se diligere, et sibi placere, non est justitiæ charitas, sed superbiae vanitas. Ac per hoc Apostolus justa reprehensione percussit se ipsos amantes et sibi placentes (U Tim. III, 1-5). Perfecta ergo chariMas forat mittit timorem. Sed ea dicenda est charitas, quæ non est vilitas. Quid autem vilius quam homo sine Leo? Ecce quid amat, qui se ipsum non in Deo, sed in se ipso amat. Recte huic dicitur, Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20 ). Quia enim altum sa-. pit, et ideo non timet, utique peruiciose non timet, qui non in solido collocatur, sed flatu superbiae venti- I Micbaelinus MS. , extra te ipsum nulla irretiris cupiditate., * i<jew Ms , tota meiite. latur. Neque uiitis I et pius est, qui se ipsum in se ipso amat et laudat: sed elatus et ferox, non novit dicere, In Domino laudabitur anima mea; audiant milea, et jucundentur (Psal. XXIIII, 3). Quid enim boni amat, qui forte hoc ipsum propter hoc ipsum ama nibil timere? Potest enim hoc sibi persuadere, noa sanitate, sed immanitate. Verbi gratia, est aliquis audacissimus latro, quanto perverse fortior, tanto periculose crudelior, qui propter ipsum amorem suum quo amat nihil timere, ingentia facinora moliatur, ut quod amat exerceat, et exercendo corroboret: quanto ejus fuerint majora commissa, tanto major erit non timentis audacia. Non hoc ergo pro magno bono amandum est, quod et in homine pessimo inveniri potest.
3. Epicurei et Stoici carere timore amant, sed perverse. Quapropter irridendi sunt hujus mundi philosophi, non solum Epicurei, qui etiam ipsam justitiam venalem habent, carnalis pretio voluptatis. Dicuntenim propterea sapientem, justum esse debere, ut vel acquirat, vel teneat ex corpore voluptatem. Nam et hi fortissimos se jactant, et nihil omnino timcre se dicunt: quia nec quidquam Deum res humanas curare arbitrantur, et consumpta ista vita nullam postea crodunt futuram ; et si quid eis adversitatis in hac ipsa contingit, eo se munitos existimant, quia corporis voluptatem, cum eam in ipso corpore tenere non possunt, possunt tamen animo cogitare, et ea cogitatione sese oblectando, corporalis voluptatis beatitudinem, etiam contra corporalis doloris impetum custodire. Numquid non et apud istos dilectio foras mittit timorem? Sed dilectio sordidissimae voluptatis, imo dHectio turpissimæ vanitatis. Nam cum ipsam voluptatcm de membris corporis irruens dolor excluserit, per falsam ejus imaginem in animo vanitatis remanebit. Quae vanitas tantum amatur, ut cum eam vanus homo totis viribus cordis amplectitur, etiam doloris sævitia mitigetur. Non soluin ergo isli deridendi sunt, sed etiam ipsi Stoici. Nam istæ duae sectae Epicurcorum et Stoicorum, sicut in Apostolorum Actibus legimus, adversus lumen Pauli nostri fumos suos ausæ sunt jactitare (Act. XVII, 18). Nam et Stoici se fortissimos præ. ferunt, et non propter corporis voluptatem, sed propter animi virtutem, idipsum non timere propter non timere custodiunt, typho turgidi, et uon sapientia sanati, sed errore durati. Eo quippe minus minusque sani sunt, quo ægrotum animum a se ipsis sanari posse crediderunt. Hanc autem putant esse anirni sanitatem, ut nee misereri dicant debere sapientem. Si enim miseretur, inquiunt, dolet : quod autem dolet, sanum non est. 0 stulta cæcitas f Quid , si eo niinus dolet, quo sanum non est? Interest enim utrum perfecta sanitate non doleat : quale erit sanctorum et corpus et animas in resurrectione mortuorum, quam isti non credunt; quia indoctos magistros habent, cum se ipsos habent. Interest ergo utrum ali(luid sa- I Sic MicbaeliDos M!<. Al editi : Qui enim altum sapii, el ideo nOn time,. utique perniciose non timet. Seque t"rm uu III, etc, Illate, att stupore non doleat. Nam secundum sanitatem hujus mortalitatis sana caro cum pungimur dolet. Qualis est et animus secundum istam vitam bene affectus, qui compunctus laborantis miseria, condolescit misericordia. Caro autem graviore morbo stupida, vcl amisso etiam spiritu mortua, nec eum pungitur dolet: qualis est istorum animus, qui sine Deo philosophantur, vel potius praefocantur. Sicut enim corpus animo inspiratum , sic Deo inspiratus ipse animus vivit. Videant ergo isti, qui non dolent nec timent, ne forte non sint sani, sed mortui.
CAPUT III. — 4. Timor in Christiano, alius paulatim ejiciendus, alius permansurus. Timeat autem christianus, antequam perfecta charitas foras mittat timorem : credat et intelligat se peregrinari a Domino, quamdiu vivit in corpore quod corrumpitur et aggravat animam. Tanto minor sit timor, quanto patria quo tendimus propior. Major enim timor debet esse peregrinantium, minor propinquantium, nullus pervenientium. Sic et timor perducit ad charitatem, et perfecta charitas foras mittit timorem. Timeat autem christianus , non eos qui corpus occidunt , et postea non habent quid faciant ; sed eum qui habet potestatem et corpus et animam in gehennam ignis occidere (Luc. XII , 4, 5). Est autem alius timor Domini, castus, permanens in sæculum sæculi (Psat. XVIII , 10). Non ergo eum perfecta charitas foras mittit, alioquin non permaneret in sæculum sæculi : nec frustra, cum diclum esset, Timor Domim, additum est castus; atque Ita conjunctum est, permanens in sæculum sæculi. Q uare, nisi quia ille timor, quem foras charitas mitlit, propterea pungit animam, ne amittatur aliquid , quod in creatura diligitur, vel ipsa salus et requies corporalis, aut aliquid tale post mortem? Propterea enim timentur et apud inferos poenæ et dolores ac tormenta gehennarum. Cum vero cavet anima, ne Dcus illam desertu deserat, timor est castus permanens in sæculum sæculi. De quo latius dicerem, nisi sermo jam longior et meis senilibus viribus, et vestræ fortasse satietati parcere cogeret.