SERMO CCCXLVI (a) · 5 of 21
De peregrinatione nostra in hac vita, per fidem.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
i. Viia hœc mors verius quam vita. Vera vita nonnisi œterna. Recordamini nobiscum , dilectissimi fratres , dixisse Apostolum , Quamdiu sumus in corpore , peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6, 7). Dominus enim noster Jesus Christus, qui ait, Ego sum via, et veritas et viln ( Joan. XIV, 6), ambulare nos voluit et per seipsum et ad se ipsum. Qua enim ambulamus, nisi per viam? Et quo ambulamus, nisi ad veritatem et ad vitam. vitam scilicet æternam, quae sola vita dicenda est? Nam ista vita mortalis, in qua nunc sumus, ex illius vitæ comparatione mors esse convincitur; qu:c tanta mutabilitate variatur, et nulla stabilitatc firmatur, et cursu brevissimo terminatur. Et ideoDominus illi di. viti, qui ei dixerat, Magister bone, quid faciam, ut vitamaUernam consequar ? respondit, Si via venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 1G, 17). Erat utiquo in aliqua vita; neque enim cadaveri, et non viventi homini loquebatur. Scd quia ille de consequenda viia æterna quæsiverat, non ait Dominus, Si vis venire ad vitam æternam ; sed, Si vis, inquit, venire ad vitam , serva mandata : videlicet hoc intelligi volens, quoniam qua vita æterna non est, nec vita dicenda est; quia vera vita nonnisi æterna eSI (c). tUnc et Apostolus, cum eleemosynarum consilium dandum divitibus admoneret, Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam ( I Tim. VI, 18, 19). Quam dixit veram, vitam, nisi æternam vitam, quæ sola vita dicenda est, quia sola beata cst? Nam ulique illi divites, quibus præcipiendum esse dicebat ut apprehenderent veram vitam, in abundantia divitiarum hahebant istam vitam : quam tamen Apostolus si veram vitam esse judicaret, nou diceret, Thesanrizent sibi fundamentum bonum in futu rum, ut apprehendant veram vitam : nihil aliud admo- nens, nisi non esse veram vitam divitum; vitam, quo ab stultis non solum vera, sed eliam. beata nominatur Quomodo autem beata est., qu c vera non cst ? Non ergo beata vita est, nisi vera vita ; nec vera vita est, nisi æterna viia, quam divites intelliguntur per quasli- Majore condita carthagine, et anniversarius dies agimur 7 martii. Contra vera llenricus YalesiusMaxiniam, Donatillam ac Secundam, qaae apud Tuburbum eliam passae dicunLur julii 30, laudatas hic esse contendit in præ.alione ad Aota Perpetuae et Felicitatis, de qua supra ad serm. 280. (a) Prodit nunc primum ex vetere Ms. Michaelino, quo in Iibrocum duobus hic suhsequeniihusi roxinie estcouocaitis, sub eodem titulo, a De timore DOUlini"" lIobis tamen videtur ad eum potius pertinere tractatum, qui in Possidii Indiculo, cap. 8, receusetur, « De peregrinatione chrislianoiunt., a quae in hac vita est. » (b) vide serm. 5pli, un. fh 7. bet delicias nondum tenere; et Ideo per elecmosynas adinonentur apprehendere : ut in fine audiant, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum qnod vobis puratam eat ab initio mundi: esurivi enim, ei dediiih milii manducare. Nam qnia ipsuin regnum aeterni vita est, paulo post consequenter idem Dominus ostendit dicons : Ibunt illi in combustionem œternam, justi autem in vitam œternam (Matth. xxv, 34, 35, 46).
2. Peregrinatio per fidem in huc vita. Hanc vitam donec apprehendamus, peregrinamur a Domino; quoniam per fidem ambulamus, rton per speciem. Ille quippe ait, Ego sum vin, veritas et vita. In fide nobis via est, in specie autem veritas et vita. Videmus nune per speculum in œnigmate, et hæc est fides : tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII , 12) et illa erit speeies. Item dicit, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris: haec via est, ubi ex parta scimus. Sed paulo post dicit, cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, tit impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 16, 17, 19): illa crit species, quando in ista plenitudine, cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur (I Cor. XIII, 10). Item dicit, Mortui enim estis, et vita .Matra abscondita eat cum Christo in Deo : haec est fides. Deindo subjungit, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. rit , 3, 4): illa crit species. Dicit et Joannes, Dilectissimi, nunc jam filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus : hæc est fides. Deinde subnectit, Scimus quia cnm apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti eat (I Joan. Ur, i ): illa erit species. Quocirca ipse Dominus, qui ait, Ego sum via et veritas et vita, cum loqueretnr ad Judaeos, inter quos erant qui jam in eum crediderant, ad ipsos jam sermones suus dirigens, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas tiberabit vos. Jam isti crediderant: nam Evangelista sic ait, Dicebat antem Jesus ad eoa qui crediderant in eum: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et rognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII , 31, 32). Jam ergo erediderant, et tanquam in via in Christo ambulare jam coeperant. Hortatur itaque illos ut permanendo perveniant. Quo perveniant, nisi ad id quod ait, Veritas liberabit vos? Quæ est illa libcratio, nisi ab omni mutabilitate vanitatis, ab omni corruptione mortalitatis? Ergo ipsa est vita vera , æterna vita, quam nondum apprehendimus, quamdiu peregrinamur a Domino: sed apprehensuri sumus, qnia in ipso Domino per fidem ambulamus, si in ejus verbo constantissime permanemus. Nam secundum id quod nit, Ego sum via ; secundum hoc ait, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Et secundum id quod ait, et veritas et vita ; secundum hoc ait, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. In hac ergo peregrinatione et in hac via, id est in fide, quid vos exhortor, fratres, nisi verbis Apostoli dicentis, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus noa ab omni inquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Domini (II Cor. VII, i)? Qui enim lucem illam sincerissimae atque incommutabilis veritatis, antequam credant, sibi expetunt ministrari, cum eam contueri non possint niai per fidcm corde mundato; Bedti enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8) : similes sunt hominibus eæcis, qui corpoream lucem solis istius prius videre desiderant, ut a caecitate sanentur; cum 6am videre noe possint, nisi ante sanentur.