Skip to content
The Etymologies

Book 1 · 1 of 20

The Etymologies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER PRIMUS , DE GRAMMATICA.

CAPUT PRIMUM. De disciplina et arte.

1. a Disciplina a discendo nomen accepit; unde et scientia dici potest. Nam scire dictum a ditcere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit. Aliter dicta disciplina, b quia discitur plena.

2 2. Ars vero dicta est, e quod artis præceptis regulisque consistat. d Alii dicunt a Græcis hoc tradum esse vocabulum ὰπο τη̃ς ἀρετη̃ς, id est, a virtute, quam scientiam vocaverunt.

3. e Inter artem et disciplinam Plato et Arista teles difrerentiam esse voluerunt, dicentes artem esse in iis quae se et aliter habere possunt; disciplinam vero esse quae de iis agit quae aliter evenire non possunt. Nam quando veris disputationibus, aliquid disseritur, disciplina erit; quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit.

CAPUT II. De septem liberalibus artibus.

1. Disciplinae liberalium artium septem sunt. Pri. ma, grammatica, id est, loquendi peritia. Secunda. rhetorica, quæ propter nitorem et copiam eloquentiæ suae maxime in civilibus quæstionibus necessaria existimatur. Tertia, dialectica cognomento logica , quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis.

2. Quarta, arithmetica, quæ continet f numerorum causas, et divisiones. Quinta, musica, qux in carminibus caritibusque consistit.

Sexta, 3 Geometria, quæ I mensuras dimensionesque complectitur. Septima, astronomia, quæ continet legem astrorum.

CAPUT III. De litteris communibus.

i. Primordia grammaticae artis litterae communes existunt h quas librarii et calculatores sequuntur, A quorum disciplina velut quaedam grammaticæ artis infantia est. Unde ct eam Varro litterationem vocata Litteræ autem suut indices rcrum, i signa verbos rum , quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. Verba a enim per oculos, non per aures, introducunt?

2. Usus litterarum repertus est propter memoriam rerum. Nam , ne oblivione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum varietate, nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contineri.]

3. b Litteræ autem dictæ, quasi legilerae, quod iter legentibus præstent , vel quod in legendo iterentur.

4. Litieræ Latinac et Graecae ab Hebræis videmur exortæ. 4 c Apud illos enim prius dictum eat aleph ; deinde ex simili enuntiatione apud Græcus tractum est alpha; idem apud Latinos a. Translator enim ex simili sono alterius linguæ litteram condidit d ut nosse possimus, linguam Hebraicam omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed Hebrxi viginti duobus clementis litterarum secundum Veteris Testamenti libros utuntur ; Græci vero viginti quatuor ; Latini, inter utramque linguam progredientes , viginti tria elementa habent.

5. e Ilebraeorum litteras a Lege coepisse * pet Moyscn, Syrorum autem et Chaldaeorum per Abraham. f Unde cum Hebræis, et numero, et sono concordant, solis characteribus discrepant. Ægyptiorum litteras Isis regina, g Inachi filia, do Græcia veniens in Ægyptum, reperit, et Ægyptiis tradidit. h Apud Ægyptios autem alias habuisse litteras saceridotes dicunt, alias vulgus ; sacerdotales ίερὰς, vulgares πανδήμους. Græcarum litterarum usum primi Phœnices invenerunt, unde et Lucauus : Phœnices primi (famæ si creditur) ausi Maosuram rudibus vocem signare figuris. |

6. Hine est quod et Phoeniceo colore librorum capita scribuntur, 5 quia ab ipsis litera initium habuerunt. i Cadmus Agenoris filius Græcas litteras a Phænice in Græciam septemdecim primus attulit : α, , y, δ, a, ζ, ι, ϰ, λ, μ, v, o, π, ρ, a. T, ϕ, j His Palamedes Trojann bello tres adjecit: η, x• ω, k Post quem Simonides Melicus tres alias adjecit : A, Y, ε

7. i T litteram Pythagoras Samius Ad exemplum vitæ humanae primus formavit; cujus virgula subterior primam ætatem significat; incertam quippe et quæ adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit. Bivium autem, quod superest, ab adolescenlia incipit; cujus dextera pars ardua est, aed ad beatam vitam tendens; sinistra facilior, sed ad labem, Interitumque deducens. De qua sic Persius ait : Et tibi quæ Samios deduxit littera ramos, Surgentem dextro monstravit limite callem.

8. Quinque autem esse apud Græcos mysticas litteras. Prima Y, quae humanam vitam significat, de qua nunc diximus. Secunda a, quæ mortem significat. Nam judices camdem litteram theta apponebant ad eorum nomina quos supplicio afficiebant. Et dicitur theta ὰπό του̃ θανάτου, id est, a morte. Unde, et habet per medium telum, id est, mortis siguum. De qua quidam sic ait: O multum ante alias infelix littera theta!

0. Tertia m T, figuram demonstrans Dominicæ crucis : unde, 6 et Hebraice SIGNUM Interpretatur; de qua di. ctum est, in Ezecbiele, angelo : Transi per mediam Jerusalem, et signa thau n in frontes virorum gementium. et dolentium. ° Reliquas vero duas, summam, et ultimam sibi viodicat Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens : Ego sum alpha et ω : concurrentibus enim in se invicem alpha ad ω usque dovolvitur, et rursus ω ad alpha replicatur: ut ostenderet in se Dominus, et initii decursum ad finem, et finis decursum ad initium,

10. Omnes autem litteræ apud Groocoset verba componunt et numeros faciunt. Nam alpha littera apud eos vocatur in numeris unum; ubi autem scribunt beta, vocamur duo; ubi scribunt gamma, vocantur in numeris ipsorum Iria; ubi scribunt delia, vocantur quatuor, et sic omnes litteræ apud eos numeroa babent.

ii. Latini autem a numeros ad litteras non computant , b sed 7 sola verba componunt.

CAPUT IV. De litteris Latinis.

1. Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit c. Carmentis autem dicta, quia carminibus futura canebat. Caeterum proprie vocata Nicostrata.

i. Litteræ autem aut sunt a communes aut libera. es. Communes dictæ, quia multi eis utuntur in communi, ut in scribendo et legendo. Liberales, quia eas tantum illi noverunt qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt

5. Litterarum duplex modus est; dividuntur enim pnncipaliter 8 in duas partes, in vocales et consonantes : c vocales sunt quæ direeto hiata fau- cium sine ulla collisione varie emittuntur. Et dictæ vocales, quod per se vocem impleant, et per se syl- ' habam faciant, nulla adhærente consonantes. Consonantes sunt quæ diverso motu linguæ vel impressione labiorum efficiuntur. Et vocatae consonantes, quia per se non sonant, sed junctis vocalibus consonant,

4. Hæ in duabus partibus dividuntur : in semivocaJibus, et in mutis. f Semivocales dicta. eo quod quiddam semis de vocalibus habeant. I Ab E quippe vocali incipiunt, et desinunt in naturalem eonum. Mutæ autem dictae, quia nisi subjectis sibi vocalibua nequaquam erumpunt. h Si enim eis extremum vocafis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur sonabit. a Vocales autem, et semivocales, et mutæ, a veteribus sonæ, et semisonæ, et insonae dictae.

5. b Inter vocales autem apud grammaticos i et M, c varias habent significationes.

9 6. Nam modo vocales, modo semivocales, modo mediae sunt. Vocales ideo sunt, quia solæ positæ syllabas faciunt, et aliis consonantibus conjunguntur. d Consonantes habentur ideo, quia interdum habent post se vocales in eisdem syllabis constitutas, ut Iuno, vates , et habentur pro consonantibus.

7. Mediæ autem idcirco dicuntur, quoniam naturaliter solae medium sonum habent, ut illius, unius. Conjunctae aliis pinguius sonant, ut lanus, vanus. Solae enim aliter sonant, aliter junctæ. I vero propterea interdum duplex dicitur, quia quotiescunque inter duas vocales invenitur, pro duabus consonantibus habetur, ut Troia. Geminatur enim ibi sonus ejus.

8. a U quoque littera proinde interdum est nihil, quia alicubi, nec consonans est, ut quis. Vocalis enim non est, quia i sequitur; consonans non est, quia q praecedit. Ideoque quando nec vocalis, nec consonans est, sine dubio nihil est. f Eadem et digamma a Graecis vocatur, quando sibimet aliisque vocalibus jungitur; quae ideo digamma dicitur, quia duplex est instar F litteræ, quæ duplex gamma habet; ad cujus similitudinem conjunctas vocales digamma appellari grammatici voluerunt, ut volum, virgo.

9. Inter semivocales autem quædam liquidæ dicuntur, quia 10 interdum in una syllaba postpositae aliis consonantibus g deiiciunt, h et a metro excluduntur. Ex quibus duae apud Latinos liquescunt, l et r, ut fragor et flatus. i Reliquae ne et n apud Græeos liquescunt, ut Mnestheus.

10. Decem et septem autem Latinis litteris vetus scriptura constabat. J Unde et legitimæ nominantur, illa k ratione scilicet, vel quod ab e vocali incipiunt, et in mutum sonum desinunt, ut sunt semivocales; vel quod a suo sono incipiunt, et in vocalem e desinunt, ut sunt mutæ.

11. II autem littera pro sola aspiratione adjecta est postea. 1 Unde ct a plerisque aspiratio putatur esse, non littera; quæ proinde aspiralionis nota di. citur, quia vocem elevat. Aspiratio enim est sonus uberius elatus, cui contraria est prosodia, sonus æqualiter flexus.

12. m K litteram Salvius ludimagister prius Latinis adjecit, ut in sono discrimen faceret duarum litterarum c et q; quae ideo n supervacua dicitur, quia exceptis kalendis superflua judicatur : per c enim universa exprimimus.

13. 0 Q litteram nec Graeci resonant, nec Hebræi; exceptis enim Latinis, hanc nulla alia lingua habet. Hæc prius non erat. Unde et ipsa supervacua est vocata, quia per c cuncta veteres scripserunt.

II ii. p X littera usque ad Augusti tempusnondum apud Latinos erat; sed pro ea c et s scribebant; unde et duplex vocatur, quia pro c et a ponitur; unde et ex eisdem litteris compositum nomen habet.

15. A Græcis duas litteras mutuavit Latinitas, y et a, propter nomina, scilicet, Graeca. Et hae apud Romanos usque ad Augusti tempus non scribebantur; sed pro z duo ss ponebant, ut hilarissat; pro y vero u scribebant.

16. a Unicuique autem litteræ tria accidunt : nomen, quomodo vocetur; figura, quo charactere signetur; potestas, quae vocalis, quæ consonans habeatur. A quibusdam et ordo adjicitur, quæ praecedat, quae sequatur, ut a prior sit, sequens b. A autem in omnibus gentibus ideo prima est literarum, pro co quod ipsa prior nascentibus vocem apcriat.

17. Nomina autem litterarum gentes ex sono propriæ linguae dederunt, b notatis oris sonis atque discretis. Nam postquam eas animadverterunt, et nomina illis et figuras imposuerunt : figuras autem partim ex placito, partim ex sono litterarum formaverunt, ut 12 puta i, et o, quarum uni sicut exilis sonus, ita tenuis virgula; alterius pinguis sonus, sicut et plena figura. c Potestatem autem natura, voluntas ordinem dedit.

18. Inter figuras litterarum et apicem veteres distinxerunt : apicem dtictun pro eo quod longe sit a pedibus, et in cacumine litterarum apponitur. Est enim linea jacens super litteram æqualiter| ducta. Figura autem, qua tota littera scribitur.

CAPUT V. De grammatica.

i. Grammatica est scicntia d recte loquendi, et origo et fundamentum e liberalium litterarum. Hac ( in disciplinis post litteras communes inventa est, ut jam qui didicerunt litteras per eam recte loquendi rationem sciant. Grammatica autem a litteris no. men accepit: γράμματα enim Græci liucras vocant.

2. Ars vero dicta est, quod artis præceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Græcis hoc tractum esse vocabulum ἀπό τη̃ς ἀρετη̃ς, id est, a virtute, quam scientiam vocaverunt.

5. f Oratio dicta quasi oris ratio; g nam orare est loqui, et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio , quia non est oris ratio. Oratio autem plena est, sensu, voce et littera.

4. Divisiones autem Grammaticae artis a quibus- dam triginta dinumerantur, id est : partes orationis octo, vox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, posituræ, notæ, orthographia, analogia, etymologia , glossæ, differentiae, barbarismi, solœcismi, vitia, metaplasmi, schemata, tropi, prosæ, metra, fabulae, historiae.

13 CAPUT VI. De partibus orationis.

4.Partesorationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et verbum. Deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia revertuntur, hoc est, ad nomen et verbum, quæ significarit personam et actum. Reliquæ appendices sunt, et ex his originem trahunt.

2. Nam pronomcn ex nomine nascitur, cujus oflicio fungilur, ut orator ille. Adverbium de nomine nascitur, ut doctus, docte. Participium de nomine, et verbo, ut lego, legens. Conjunctio vero, et praepositio, vel interjectio h in complexum istarum ca dunt. Ideo, et nonnulli quinque partes definierunt, quia istæ superfluæ sunt.

CAPUT VII. De nomine.

i. Nomen dictum i quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat. Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta, quia specialia sunt: unius enim tantum personam significant. Species propriorum nominum quatuor: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Prænomen dictum, eo quod nomini praeponatur, ut Lucius, Quintus.

i. Nomen vocatum , quia notat genus, ut Cornelius; Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen , quia nomini conjungitur , ut Scipio; agnomen vero, quasi accidens nomen v ut Metellus Creticus, quia Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum, co quod nomini cognitionis causa superadjiciatur, sive quod cum nomine est.

3. Appellativa nomina indo vocantur, quia communia sunt, 14 et in multorum significatione consistunt. i Hæc in viginti octo species dividuntur, ex quibus corporalia dicta , quia vel videntur, vel tanguntur, ut cœlum, terra.

4. Incorporalia , quia carent corpore; unde nec videri nec tangi possunt, ut veritas, justitia.

5. Generalia, quia multarum reruin sunt, ut ani- mal; nam et homo, et equus, et avis anima! sunt.

6. Specialia , quia parlem demonstrant, ut homo, I species enim animalium homo.

i. a Principalia, quia primam positionem habent, peo aliunde nascuntur, ut mons, fons.

8. Derivativa, eo quod ex alio nomine deducun- tur, ut a MONTE montanus.

9. b Diminutiva , quia minuunt sensum, ut Græ- culus, scholasticulus.

10. c Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut fabula, tabula.

ii. Tota Graeca, quia ex toto Græce declinantur, ut Callisto. Sic enim et Graecus et Latinus dicit.

12. d Tota Latina, quia ex toto in Latinum vertuntur; Græcus dicit Odysseus, Latinus Ulysses.

13. Media dicta, quia ex parte Græca sunt, et ex parte Latina. Eadem, et notha, quia corrumpunt uttimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Græcos, Alexandros, Menandros; apud nos vero Alexander, Menander. Dicta autem notha quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur.

14. Synonyma, hoc est, plurinomina, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una , ut terra, humus, tellus. Idem enim sunt omnia.

15. Homonyma , hoc est, uninomina, eo quod sit in uno nomino, significatio plurima, ut tumulus, nunc mons brevis, nunc tumens tellus, nunc sepulcrum. Est enim in uno nomine significatio diversa,

15 16, Relativa dicta, eo quod ad aliam referantur personam, ut magister, pater, dominus.

17. Illa autem a quas dicuntur ad aliquid aliqualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut dexter. Dici enim deiter non potest, nisi sinister fuerit.

18. Porro qualitatis nomina ex oo dicta, quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut sapiens, for. mosus, dives.

19. Quantitatis, quia mensura trahuntur, ut longus, brevis.

20. Patronymica dicuntur, eo quod trahuntur a patribus, ut Tydides, Tydei filius, Æncades, Æneæ filius; quamvis, et a matribus, et a majoribus ducantur.

21. Ctetica, id est, possessiva, a possessione, ut Evandrius ensis.

22. Epitheta, quae Latine adjectiva, vel superposita appellantur, eo quod ad implendam sui significationem nominibus adjiciantur, ut magnus, doctus, Adjicis ea personis, ut magnus Philosophus, doctus homo, et plenus est sensus.

23. f Actualia ab actu descendunt, ut rex, dux, cursor, nutrix, orator, Gentis a gente veniunt, ut Græcus, Romanus,

24. Patriæ a patria descendunt, ut Atheniensis, Thebanus. g Loci a loco, ut suburbanus

25. Verbalia dicuntur, quia de verbo nascuntur, ut lector.

Participalia, quæ sic sonant, sicut participia, ut clemens, prudens.

2G. h Verbis similia, a verbi similitudine dicta, ut contemplator. Nam et verbum est imperativi mo- di, futuri temporis; et nomen , quia casum recipit, Hae omnes species a nominum appellatione descendunt.

16 27. i Secunda pars, nominis comparatio. Comparatio dicta, quia ex alterius comparatione alterum præfert. Cujus gradus tres sunt: positivus, compa. rativus, et superlativus. Positivus dictus, quia primus ponitur in comparationis gradu, ut doctus. Com- parativus ah eo, quod comparatus positivo, præfertur illi, ut doctior : plus enim novit quam doctus. Superlativus , eo quod comparativo superferatur, ut doctissimus: plus enim scit quam doctior.

28. Genera dicta sunt, eo quod generent, ut masculinum , femininum. Cætera non sunt genera, sed hoc hominum ratio et auctoritas voluit. Neutrum dictum, quia nec hoc est, nec illud, id est, nec masculinum, nec femininum. Commune dictum, quod duobus generibus nomen unum communicat, uthic et hæc canis.

29. Cui contrarium est epicoenum, quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut hic piscis. Est enim incerti sexus, quod nec natura, nec oculis discernitur, i sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus servit: masculino, et feminino, neutro, et communi, et omni.

50. Numerus vocatus, quia per eum, vel singularia, vel pluralia nomin. ostenduntur. Figura , quia , vel simplicia, vel composita sunt.

31. Casus a cadando dicti; per eos enim inflexa nomina variantur, et cadunt. Nominativus casus rUctus, quia per eum aliquid nominamus, ut hic magister. Genitivus, quia per eum genus cujuscunque quærimus, ut hujus magistri filius ; vel quod rem significamus, ut hujus magistri liber.

52. Dativus, quia pereum alicui aliquid nos dare demonstramus, ut 17 da huic magistro. Accusalivus, quia per cum aliquem accusamus, ut accuso hunc magistrum. Vocativus, quia per eum aliquem vocamus, ut o magister. Ablativus, quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut auferam a magistro.

33. Hexaptota nomina dicta, quia per sex casus varietates habent, ut est unus. Pentaptota, quod tantum in quinque casibus variantur, ut doctus. Tretraptota, quod tantum in quatuor casibus declinantur, ut latus. Triptota, quod tantum in tribus, ut templum. a Diptota , quod tantum in duobus, ut Jupiter. b Monoptota, quod uno tantum casu utuntur, ut frugi.

CAPUT VIII. De prononime.

1. Pronomen dictum, quia pro e vice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsum, dum iteratur. Nam cum dicimus : Virgilius scripsit Bucolica, addimus pronomcn, ipse scripsi. et Georgica; sic varietas significationis, cl fastidium tollit, et ornatum inducit.

2. Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita. d Finita pronomina dicta, eo quod definiunt certam personam, ut ego. ME enim statim intelligis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae personæ. De absentibus onim dicuntur et incertis, ut quis, quæ, quod. Minus qupm finita appellantur, quia commemorationem faciat notæ personæ, ut ipse, iste, certum est enim de quo dicitur.

18 3. Possessiva vocantur, eo quod nos aliquid possidere ostendunt ; nam dum dico meus, tuus, delinio aliquid meum esse, vel tuum. Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut quis est? respondetur, is est, Demonstrativa, eo quod habent demonstrantis significationem. Ali- quem enim præsentem his demonstramus, ut hic, hæc, hoc, e quæ tria et articuli nominantur.

4. Articuli aulam dicti, quod nominibus arctantur, id est, coliiga.itur, ut. cum dicimus hic orator. Incr articulum autem, et pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, cum nomini jungitur, ut hic sapiens, Cum vero non conjungitur, demonstrativum pronomen esi, ut hic, et hæc, et hoc.

5. Omnia auicm pronomina, aut primigenia, aut deductiva sunt. Primigenia dicta suut, quia aliunde originem non trahunt. Hæc viginti unum sunt. Finita tria : ego, tu, ille. f Infinita septem : quis, qualis, talis, quantus, tantus, quotus, totus. Minus quam finita sex : iste, ipse, hic, is, idem, sui. Possessiva quinque : meus, tuus, suus, noster, vester. Reliqua autem deductiva dicuntur, quia ex illis deducta atque composita existunt, ut quispiam, aliquis, etc.

CAPUT IX. De verbo.

1. Verbum g dictum, eo quod verberato acre sonat, vel quod hæc pars frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa, quibus homines cognationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen significat personam, ita verbum, factum dictumque personæ. In persona verbi, agcntis et patientis significatio est. Nam scribo agentis personæ factum est. Item scribor personæ factum indicat, sed ejus a quo patimur.

19 2.Verborum genera duo sunt, grammaticorum, atque rbetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora : præteritum, præsens et futurum, ut, fecit, fuit, faciet, Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur, veluti, verbis bonis nos cepit, verba bona habuit : ubi non tantum verba quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, conjugationes et genera.

3. Formae verborum inde dietae , eo quod nos ad unamquamque rem informent ; per has enim ostendimus quid agamus. Nam Meditativa dicta a medi. tantis sensu, ut h lecturio, id est, legere volo, Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut calesco, Frequentativa a sæpius agendo, ut lectito, clamito. Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus.

4. Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus. Indicativus modus dicitur, quia significationem indicantis habet, ut lego. Imperativus, quia sonum habet imperantis, ut lege. Optativus, quia per ipsum optamus aliquid agere, ut utinam legerem ! a Conjunctivus, quia ei conjungilur aliquid ut locutio p!cna sit: nam qnando dicis cum clamem, pendet sensus ; quod si dicam cum clamem, quare pulas quod laccam ? Plenus est sensus.

5. Infinitus dicitur, eo quod tempora definiens personam verbi non definit, ut clamaret clamasse. Cui si adjungas personam : clamare debeo, debes, debet, fit quasi finitum. Impersonalis dicitur, quia indiget persona nominis, vel pronominis, ut legitur : addis personam, a me, a te, ab illo, et plene sentitur. Sed infinitus mo- dus persona tantum verbi eget. Impersonalis vero, vel pronominis persona, vel nominis.

G. Conjugatio dicitur, eo quod per cam ad unum sonum multa conjungantur. Docet enim, in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per imperitiam quis dicat legebo , pro legam. Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in bo, et in bor, tertia in am, et in ar.

20 7. Genera verborum ideo dicta, quia gignunt. Nam activo adjicis r, et gignit passivum. Rursum passivo adimis r, et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur, quia agunt, ut verbero ; et passiva, quia patiuntur, ut verberor. Neutralia, quia nec agunt, nec patiuntur, ut jaceo, sedeo. His si r litteram adjicis, b non sonant Latine. Communia autem dicuntur, quia et agunt et patiuntur, ut amplector. Haec similiter, deposita r littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, c quia deponuut futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in dua, ut gloriandus.

CAPUT X. De adverbio.

i. Adverbium d dictum est, eo quod verbis accidat, ut puta, bene legi. Bene adverbium est, legi verbum. Inde ergo dictum adverbium, quod semper verbo junctum adimpleatur. Verbum enim solum sensum implet, ut scribo. Adverbium autem sine verbo non habet plenam significationem, ut hodie; adjicis illi verbum, hodic scribo, et juncto verbo implesti sensum.

21 CAPUT XI. De participio.

i. Parlicipium dictum , quod nominis et verbi capiat partes, quasi particapium. A nomine enim vindicat sibi genera, et casus ; a verbo tempora , ct significationes ; ab utroque numerum et figurant.

CAPUT XII. De conjunctione.

1. Conjunctio dicta, quod sensus sententiasque conjungat. Hæc enim per se nihil valet, sed in copulatione sermonum, quasi quoddam exhibet glutinum. Aut cnim nomina sociat, ut Augustinus et Hieronymus, aut verba, ut scribit ct legit. Una autem vis omnium, sive copulent, sive disjungant.

2. Copulativæ autem conjunctiones dictae, eo quod sensum vel personas conjungant, ut ego et tu eamus ad rorum : ipsum et sensum conjunxit. Dis junctivæ dictæ, quiadisjungunt res aut personas ut ego aut tu faciamus. e Subjunctivx dicuntur, quia subjunguntur, ut que ; dicimus enim, f regique, hominique, Deoque; non dicimus, que regi, que homini.

3. g Expletivæ dictæ, quia explent propositam rem, utputa, si hoc non vis, saltem illud fac. Communes nominantur, quia ubivis ponuntur, et subjunguntur, ut, igitur hoc faciam, hoc igitur faciam.

4. h Causales dicuntur a causa, eo quod aliquid cogunt facere , ut puta , occido illum quia habet aurum : Quia habet aurum causa est. Rationales dicuntur a ratione, 22 qua quisque utitur in faciendo, ut, quomodo eum occidam, ne agnoscar : veneno ? an ferro?

CAPUT XIII. De præpositionibus.

i. Præpositio dicta, quod nominibus praeponatur , et verbis. i Accusativæ autem , et ablativæ præpositiones a casibus quibus serviunt dictæ. i Loquelares vero, quia loquelis, id est , verbis semper cohaerent, nec aliquid valent solae positae, ut di, dis. Conjunctæ vero verbis figuram faciunt, ut diduco, distraho.

CAPUT XIV. De interjectione.

i. Interjectio a vocata, quia sermonibus interjecta, id est, interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur b ab exsultante vah! a dolente, heu! ab irascente hem a timente hei! Quae voces quarumcunque linguarum propriæ sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur.

23 CAPUT XV. De voce.

1. Vox est aer ictus sensibilis auditu, quantum in ipso est. c Omnis vox , aut est articulata, aut confusa. Articulata est hominum, confusa animalium. Articulata est quæ scribi potest, confusa quae scribi non potest.

CAPUT XVI. De syllaba.

i. Syllaba Græce, Latine conceptio, sive complexio dicitur. Nam syllaba dicta est a ἀπὸ τοῡ συλλαμάνειν τἀ γράμματα, id est, a conceptione lilterarum : συλλαάνειν enim dicitur concipere. Unde vere illa est syllaba, quae ex pluribus nascitur litteris. e Nam unam vocalem pro syllaba abusive, non proprie, dicimus, quæ non tam syllaba dicenda est quam ratio temporum. Syllabae autem, aut breves sunt, aut longae, aut communes.

2. Breves vocatae, quia nunquam produci possunt. Longæ, quia nunquam corripi possunt. Communesautem, quia pro scribentis arbitrio, cum necessitas cogit, et producuntur, et corripiuntur. Lege Donatum. Ideo autem syllabæ longae, brevesque dicuntur, quia per varias vocum moras aut dupla aut simpla spatia temporis habere videntur. Diphthongæ syllabae Græco nomine dictae, quod in eis binae vocales jungantur.

3. Ex his apud nos veras esse scimus quatuor : æ, æ, au, ex. Ei vero apud majores tantum celebrata fuit. Syllaba autem apud metricos ideo semipes nominatur, quod sit dimidius pes. Nam pes 24 duabus constat syllabis. Cum ergo syllaba una est, quasi dimidius pes est. f Dionysius Lintius syllabarum omnium singulas formas aptissimas fecit, et ob id statua honoratus est.

CAPUT XVII. De pedibus.

i. Pedes g sunt qui certis syllabarum temporibus insistunt, nec a legitimo spatio unquam recedunt. Pedes dicti, eo quod per ipsos metra ambulent. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita metra quasi pedibus gradiuntur. Pedes autem omnes centum viginti quatuor sunt : disyllabi quatuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sexdecim, pentasyllabi duo et triginta, hexa- syllabi quatuor et sexaginta. Usquead quatuor autem syllabas pedes dicuntur; reliquæ συζυγίαι vocantur.

i. Ipsi autem pedes habent speciales causas nominum quare ita vocentur. Pyrrichius dictus est, quia hic assidue, vel in certamine, vel in ludo puerili saepius h frequentabatur. i Spondeus dicitur, 25 quia tractim sonat. Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus qui fundebatur circa aures sacrificantium. Unde et ii qui tibiis canebant in sacris gentilium spondiales nominabantur.

3. Trochæus vero ab eo dictus est, quod celerem conversionem faciat cantilenae, et quasi rota velncitcr currat in metris, τροχός enim Graece rota di. citur.

4. Iambus dictus est, quod ἰαμ Græci de. trahere dixerunt. Hujusmodi enim carmine omnes iuvectiones, vel detractiones implere poetae sunt soliti. Dictum autem nomen ab eo quod velut venenum quodammodo maledicti aut livoris infundat.

5. f Tribrachys, qui et chorius appellatur, dictus quia fit ex tribus brevibus.

6. Molossus dictus, a saltatione Molossorum, quam exercuerunt armati.

7. a Anapæstus, quia remissionibus et ludis hic pes dicatus est..

8. Dactylus a digito dictus, quod a longiore node inchoans, in duos desinat breves, Sic v et ista pes b juncturam unam habet longam, et duas brevet. Unde et manus oppansa palma dicitur, et pendentes digiti dactyli.

26 9. Amphibrachus, quod in utraque parte brevem habeat, longa in medio interjacente : βραχὺς enim brevis dicitur,

10. Amphimacrus dicitur, quod duæ hinc inde longæ habent in medio inclusam brevem : μαϰρὸς enim Graece longus dicitur.

ii. Bacchius appellatus est, eo quod eo pede Bacchica, id est, Liberi sacra, celebrabantur.

12. c Antibaocbius, vel palimbacchius dictus, quia contrarius, vel iteratus a Bacchio est.

iS. Procelcumaticus, eo quod sit ad d celeuma canentium aptus,

14. Dispondeus autem, et ditrochæus, et diambus dictus, quod geminis constent iambis, spondeis, vel trochæis.

15. Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex brevi et longa, ex longa et brevi.

16, Choriambus vero, quia ex hoc pede compositum carmen choris aptissimum sit,

17. Ionici sane propter numerorum inæqualem sonum dicti; habent enim binas longas syllabas, binasque correptas.

18. Pæones dicti ab inventore. Constant ipsi ex una longa et tribus brevibus; que longa juxta nomina eorum variatim eat constituta.

19. Epitriti vocai, quod semper tres longas habeant syllabas, et unam brevem.

20. Syzygiæ autem sunt pentasyllabi, ei hexasyllabi pedes. Et dictae apud Græcos συζυγίαι, quasi quædam declinationes. e Sed hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi, et hexasyllabi, quia ultra quinque, et sex syllabas non procedunt; unde non oportet in carmine has syllabas quodlibet exoedere nomen, ut Carthaginlensium, Hierosolymitanorum, et Constantinopolitanorum.

27 21.f Accidunt unicuique pedi arsis, et thesis, id eit, elevatio, et positio vocis Neque enim iter pede, dirigere poterunt. nisi alterna vice leventur, et po. nantur; ut arma, ar elevatio est, mapositio. In his duobus per divisionem pedes legitimi colliguntur, Æqua divisio est, quoties arsis et thesis æquali temporum divisione cæduntur.

22. Dupla , quoties ex his unus alteram duplo vincit. Sescupla vero est, quoties unum alterum sescuplo superat. In simpla enim ejus parte unum plus invenitur, In dupla unum minus babetur. I Sescum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando major pars ter continet totum minus, id est, tria, et unum. Epitritum est, quando minuscontinetur a majore, et ejus tertia pars. Cæduntur vero pedum membra, vel per æqualitatem, vel per duplum, vel per sescuplum, vel per triplum, vel epitritum.

23. h Partimur ergo in æqua boe: Spondeum, ut æstas; Pyrrbichlum, ut fuga; Dactylum, ut Mænalus; AnapaeStum, at Erato; Dispondeum, ut oratores; Proeeleumatieum, ut avicula; Diiambum, ut propinquitas; Ditrochæum, ut cantilena; . Antispastum, ut Saloninus: Choriambum, ut Armipotens.

24 Item in dupla partimur hos pedes: Trochæum, ut meta; Iambum, ut parens; Molossum, ut Æneas; Tribrachyn, ut macula ; lonicum majorem, ut Junonius; Ionicum minorem, ut Diomedes.

28 25. Unus vero tantum esi qui tripla partitione dividitur, quaest maxima, atque ideo minimemetria adest.

26. Tripla: — Amphibrachys, ut carina. Sescupli autem ii sunt ; Amphimaerus ut insulæes (sic); Bacchius, at Achat (sic); Antibacchius, ut natura; Pæon primus ut legitimus; Pæon secundus, ut colonia; Pæon tertius, ut Menedemus; Pæon quartas, ut celeritas.

27. Restant quos a epitrita partitione dividimus: Epitritus primus, ut sacerdotes; Epitritus secundus,ut conditores; Epitritus tertius, ut Demosthenes; Epitritus quartus, ut Feacenninus.

Sunt igitur æqui decem, dupll vero sex, triplus unus, sescupli septem, epitriti quatuor.

28. Numerus syllabarum in pedibus a duabus usque ad sex protenditur : ulterius enim non procedit, quia usque ad sex syllabas tenduntur pedes. Tempora in pedibus sunt, ut quanta unusquisque pes habeat. Resolutio est pedum, quando pro una longa duæ brcves ponuntur, aut pro duabus longis quatuor breves, ut : Sectaque intexunt abiete coatas. Abiele nunc resolutio est spondei in proceleumaticum, in qua resolutione semper b synaloepham sequitur Virgilius.

29. e Ex una autem longa duæ breves fiunt; ex duabus autem brevibus 29 longa nunquamfit. Findi enim solida possunt, solidari scissa non possunt. Figura est, cujus nota syllabæagnoscuntur. Ubi enim circuli partem inferiorem bis positam aspicis, Pyrrichius est, ubi i geminurn jacens, spondeus, - Nam nota brevis inferior semicirculus V, nota longa i jacens est -,

30, d Metra pedibus accidunt, ut a trochæo trochaicum, a dactylo dactilieum, a iambo iambicum. do quibus paulopost dicendum est.

CAPUT XVIII. De accentibus.

i. Accentus, qui Græce prosodia dicitur, est Græco nomen accepit. Nam Græce πρὸς, Latine ad, ῲδὴ Graece, Latine cantus est. Hoc enim nomen de verbo ad verbum expressum esL Latini enim habent et alia nomina. Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit.

i. Accentus autem dictus, quod juxta cantum sit, sicutadverbium, quia juxta verbum est. Acutu. accentus dictus,Guod acuat et erigat syllabam. Gravia, quod deprimat, et deponat, est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acutoet gravi constat : incipiens enim ab acuto in gravem desinit ; atque ita, dum as. cendit, et descendit, circumaflexus efficitur.

3. Acutus autem et circumflexus similes sunt, nam uterque levat syllabam, Gravis contrarius videtur ambobus, nam semper deprimit syllabas, cum illi levent, ut : Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit. Undè hie gravis est, minus enim sonat quam acutus, et circumflexus.

4. Monosyllaba autem pars orationis, si naturaliter brevis est, ut vir, 30 aut positione longa, ut árs, acutum accentum habebit. Si vero naturaliter longa, ut res, circumflexum. Dissyllaba pars orationis, si priorem naturaliter longam habet, et ultimam brevem, circumflectitur, ut Musâ, aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis, si mediam brevem habet, ut tibia, tuM primam acuimus. Si vero naturaliter longam habet secundam, et ultimam brevem, ut e Românus, tunc niediam circuniflectimus.

B. Tetrosyllaba autem , et pentasyllaba ratione trisyllaborum retinentur. f Gravis accentus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque nunquam. ut Catùllus. In composita dictione unus accentus est, ut armipotens, omnipotens.

6. g Accentus autem reperti sunt vel propter distinctionem, ut viridique in littore conspicitur sus, ne dicas ursus, vel propter pronuntiationem, ne dicas meta breviter, et non producta metâ, vel discernende ambiguitatis causa, ut erga. Nam cum producitur go, causam significat, cum curripitur, conjunctio est.

CAPUT XIX. De figuris accentuum.

i. Figuræ h accentuum deoem sunt, quæ a grammaticis pro verborum distinctionibus apponuntur. 'Οξεῑα, id est, acutus accentus, linea a sinistra parte in dexteram partem sursum ducta fi ita : .

2. Βαρεῑα, id est, gravis linea a summo sinistræ in dexteram deposito, fit ita : .

31 3. Περισπωμένη, id est, circumflexus linea de acuto et gravi faeta exprimitur ita :

4. Μαϰρὰ, id est, longa, virgula jacens est, ita : -.

5. Βραχὺς, id est, brevis, pars est circuli inferior, jacens ita: v.

Υϕέν, id est, conjunctio, quia duo verba cooneclit, subjecta virgula versui circumflexa fit ita : .

7. Diastole, id est, distinctio, quae e contrario separat, dextera pars circuli supposita versui fit ita:

8. Apostrophos, pars item circuli dextera, et ad summam litteram apposila, fit ita: ', qua nota deesse ostenditur in sermone ultima vocalis, ut tribunal, pro tribunali.

9. Δασει̃α, quod interpretatur aspiratio, id est, ubi II littera poni debet, tali figura notatur : I.

10. ψιλὴ, quod interpretatur siccitas, sive purum, id est, ubi II littera esse non debet, tali nota ostenditur : i.

! i. a Quorum duorum accentuum figuram Latini ex ipsa littera aspiralionis fecerunt. Unde; si conjungas has, facis eamdem aspirationis notam II. Rursum si medium ejus apicem scindis, δαει̃αν F, et ψιλὴν i facis.

CAPUT XX. De positura.

i. Positura est figura ad distinguendos sensus per cola et commata, et periodos, quae dum ordine suo apponitur, sensum nobis 32 lectionis ostendit. Dictæ autem posituræ, vel quia punctis positis annotantur, vel quia ibi vox pro intervallo distinctionis deponitur.

i. Has Græci θέσεις vocant, Latini posituras, Prima positura, subdistinctio dicitur, eadem et ϰόμμα. Media distinctio sequens est, ipsa et ϰω̃ον. Ultima distinctio, quæ totam sententiam claudit, ipsa est περίοδος cujus, ut diximus, partes sunt ϰω̃λον et ϰόμμα, quarum diversitas punctis diverso loco positis demonstratur.

3. Ubi enim in initio pronuntiationis necdum plena pars sensus est, et b tamen respirare oportet, fit comma, idest, particula sensus, punctusque ad imam litteram ponitur, et vocatur subdistinctio ab eo quod punctum subtus, id est, ad imam litteram accipit.

4. Ubi autem in sequentibus jam sententia sensum præstat, sed adhuc aliquid superest de sententiae plenitudine, fit colon, mediamque litteram puncto notamus, et mediam distinctionem vocamus, quia punetum ad mediam litteram ponimus.

5.[Ubi vero jam per gradus pronuntiando plenam sententiae clausulam facimus, fit periodus; punctum- que ad caput litterae ponimus, et vocatur distinctio- idest, disjunctio, quia integram separavit sententiam.

6. IIoc quidem apud oratores. Cæterum apud poetas ubi in versu post duos pedes syllaba remanet, comma est, quia ibi post scansionem praecisio verbi facta est. Ubi vero post duos pedes de parte orationis nihil superest, colon est. Totus autem versus periodus est,

33 CAPUT XX!., De notis sententiarum.

1. Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores fuerunt, quasque antiqui ad dis- tinctionem scripturarum carminibus et historiis apposuerunt. Nota est figura propria in litterae modum posita, ad demonstrandum unamquamque verbi, sententiarumque ac versuum rationem. Notae autem versibus apponuntur numero viginti sex, quae sunt nomiuibus infra scriptis.

2. c Asteriscus (*) apponitur in iis quae omissa sunt, ut illucescant per eam notam, quae deesse vIdentur. Stella enim ὰστὴρ Græco sermone dicitur, a quo asteriscus est derivatus.

3. d Obelus, ( ̃) id est, virgula jacens, apponitur in verbis vel sententiis superflue iteratis, sive in iis locis ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta jugulet supervacua, atque falsa confodiat. Sagitta enim Graece όελός dicitur.

4. Obelus ( ) superne adpunctus ponitur in iis, de quibus dubitatur utrum tolli debeant necne.

5. e Limniscus, (÷) id est, virgula inter geminos punctos jacens, 34 apponitur in iis locis qua sacra Scripturae interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus, transtulerunt.

6. f Antigraphus ( ) cum puncto apponitur, ubi in translationibus diversus sensus habetur.

7. I Asteriscus ( ) cum obelo : hac propric|Aristarchus utebatur in iis versibus, qui non suo loco positi erant.

8. Paragraphos ( ) ponitur ad separandas res a rebus quæ in connexu concurrunt, quemadmodum in catalogo loca a lods, et regiones a regionibus, ina gone præmia a præmiis, certamina a diversis certaminibus separantur.

9. * Positura ( ) est figura paragrapho contrana, ideo sic formata, quia sicut ille principia notat, ita ista fines a principiis separat.

I 10. Crypbia ( ), circuli pars inferior cum puncto, ponitur in iis locis ubi quaestio dura et obscura aperiri vel solvi non potest.

ii. b Antisigma ( ) ponitur ad eos versusquorum ordo pe rmutandus est, sic et in antiquis auctoribus positum invenitur.

12. e Antisigma ( ) cum puncto ponitur in iis locis ubi iu eodem sensu duplices versus sunt, et dubitatur qui potius eligendus sit.

13. d Diple ( ) hanc scriptores nostri apponunt in libris ecclesiasticorum virorum ad separanda , vel demonstranda testimonia sanctarum scripturarum.

14. e Diple περὶ στίχον.( ) hanc primus Leogoras Syracusanus apposuit 35 Homericis versibus ad separationem olympi a coelo.

15. f Diple περιεστιγμένη; ( ) id est, cum seminis punctis : hanc antiqui in iis apponebant. g quae Zenodotus Ephesins non recte adjecerat aut detraxerat, aut permutaverat; in iis et nostri ea usi sunt.

16. Diple ὼ () ελισμένη ( ) interponitur ad separandas in comœdiis vel tragœdiis periodos.

17. h Aversa ( ) i quoties strophe et antistrophe infertur.

18. Aversa cum obelo ( ) ad ea ponitur quæ ad aliquid respiciunt, ut: i Nosne Ubi fluxas Phryglæ res vertere fundo Conamur? nos? aD miseros qui Troas Achivis Objecit ?....

19. Dipel ( ) superne obelata ponitur ad conditiones locorum, ac temporum, persona rumque mutatas.

20. Diple recta et aversa superne obelata ( ) ponitur, finita loco suo monade significante similem sequentem quoque esse.

21. Ceraunium ( )ponitur quoties multi versus improbantur, nec per singulos obclantur, ceraunus enim fulmen dicitur.

22. k Chresimon ( )Hac sola ex voluntate uniuscujusque ad aliquid notandum ponitur.

36 23. 1 Φ et p, ( ),id est ϕροντίς. Haec obi ali- quid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur.

24. Ancbora superior ponitur, ubi aliqua res magna omnino est.

25. Anchora inferior ubi aliquid vilissime, vel inconvenientius dcnuntiatum est.

26. m Coronis ( )nota tantum in fine libri apponitur.

27. n Alogus ( )nota ad mendas adhibetur.

28. Fiunt et aliae librorum notulæ pro agnoscendis iis quæ per extremitates paginarum exponuntur, ut ubi lector in liminari hujusmodi signum invenerit ad textum rccurrens ejusdem sermonis vel versiculi, sciat esse expositionem cujus similem superjacentem notam invenerit.

CAPUT XXII. De notis vulgaribus.

i. Vulgares e notas Ennius primus mille et centum invenit. 37 Notarum usus crat ut quidquid pro cnncione aut in judiciis diceretur librarii scriberent complures simul astantes, divisis inier se partibus, quot quisque verba, et quo ordine exciperet. P Roma primus Tullius Tiro Ciceronis libertus commentatus est notas, sed tantum praepositionum.

i. a Post eum Vipsanius Philargius, bel Aquila Iibertus Mæcenatis 38 alius alias addiderunt. Deinde Seneca, e contractu omninm , digestoque, et aucto numero, opus effecit in quinque millia. Notæ autem dictæ, eo quod verba vel syllabas præfixis characteribus notent, et ad notitiam legentium revocent, quas qui didicerunt proprie jam notarii appellantur.

CAPUT XXIII. De notis juridicis.

1. Quaedam autcm litteræ in libris juris vorborum suorum notæ sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim, verbi gratia, per B et F, bonum factum ; per S et C, senatusconsultum; 39 per R et P, respublica; per P et R, populus Romanus; per D et T, duntaxat; d per supinam III litteram mulier; per P, secundum naturam, pupillus; e per PV, verso capite, pupilla; per unum K, kaput; per duo KK juncta, kalumniæ kausa; per I et E, judex esto; per D et M, dolum malum.

2. Cujus generis plurimæ consimiles nolae in libris antiquis inveniuntur. Has juris notas f novitii imperatores a Codicibus legum abolendas sanxerunt, quia nullos per has callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita jusserunt scribendas in legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages afferant, sed sequenda et vitanda aperte demonstrent.

CAPIT XXIV. De notis militaribus.

1. In g breviculis quoque quibus militum nomina contionebantur 40 propria nota eratapud veteres, qua inspiceretur quanti ex militibus supereasent, quantique in bello cecidissent. k T nota in capite versiculi posita superstitem designabat. Θ Vero ad uniuscujusque defuncti nomen apponebatur. Unde et habet per medium telum. Id est, mortis signum, de qua Persius ait: Et polis est nigrum vitio præeligere theu.

2. i Cum autem impuritiam significare vellent lanmbda liltera usi sunt; sicut mortem significabant cum ponebant theta ad caput. In stipendiorum quoque largitione propriæ crant notæ.

CAPUT XXV. De notis litterarum.

!. Notus etiam litterarum inter se vateres factebant, ut quidquid occulte invicem scriptura significarc vellent, mutuo scriberent. 41 Testis est Brutus, qui iis litteris ea quæ acturus crat notabat, igHoran- tibus aliis quid sibi vellent eæ litteæ.

2. Cæsar quoque Augustus ad filium : Cum, inquit, innumerabilia incidunt assidue, quæ scribi ad alterutrum oportet, et esse secreta; habeamus ergo inter nosnotas, si vis, tales, ut eum aliquid notis scribendum erit, pro unaquaque littera scribamus sequentem, hoc modo, pro A, B; pro a, C, et deinceps eadem ratione cæteras ; i pro Z autem littera redeundum erit ad duplex AA. Quidatn etiam versis verbis scribebant.

CAPUT XXVI. De nolis digilorum.

I. Sunt quædam et digitorum notæ, sunt et oculorum, quibus Eccum taciti proculque distantes collo- quuntur, sicut mos est militaris, ut quoties consentit exercitus, quia voce non potest, manu promittat, aii quia voce non possunt, gladiorum k nutu salutant.

9. 1 Ennius de quadam impudica : Quasi in choro pila ludens 42 datatim dat sese et conmunem facit. Allum tenet, alii adnudat, alibi manus est occupata, alii pervellit pedem, alii dat annulum speclandum a labris, alium invocat, cum alio cantat, attamen aliis dat digito litteras. Et Salomon : Annuit oculo, terit pede, digito loquilur.

CAPUT XXVII. De orthographia.

i. Orthograpbia Græce, Latine Recta scriptura interpretatur; όρθὴ enim Græce recta; γραϕὴ scriptura dicitur : hæc disciplina docet quemadmodum scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione, ita orthographia de scribendi peritia, ut puta ad, cum est præpositio, d litteram; cum eat conjunetio, t litteram accipit.

2. Haud. quando adverbium est negandi , d littera terminatur, et aspiratur in capite; quando autem conjunctio est, per I literam sino aspiratione scribitur.

43 3. Apud præpositio per d scribitur, sicut ad patrem, quoniam veterus sæpe ad pro apud usi sunt, duabus ex lis mediis Uideris subtractis.

4. Interdum autem aliæ litteræ in locum aliarum rite penuntur. B et p litteris quædem cognatio est; nam pro birro dicimus pirrum. C et g quamdam cognationem habent; nam cum dicimus centum et trecentos, postea dicimus quadringentos, g ponentes pro e. C et q sImiliter cognatio est; nam hujuce per c, cujusque per q scribimus. a Cum autem præpositio, per e scribente est, si autem adverbium fuerit, per q. Dicimus enim quum lego. Deus per e solam; dæmon per æ diphthongum est notandus.

5. Equus, quod est animal, per e scribendus. Æquus, quod est justus, per æ diphthongon est scribendus. It Exul addita I debct scribi, quia exul dicitur qui extra solum est. c Exultat melius sine s littera scribitur. Nam cum ipsa x ex c et a constat, quomodo cum in ea sit a, rursus ei additur alia?

4 6. Æquor per diphthongon scribendum, quia non ab aqua, sed ab æqualilate nomen est factum.

7. Forsitum per n in fine scribendum, quia integrum ejus est si forte tandem.

8. Fedus, quod est deformis, per e solam scribendum; fædus, quod est pactum, cum æ diphthongo scribendum.

9. d Formosus sine n scribitur quia a formo, id est, calido; calornamque sanguinis efficit pulchritudinem.

e Gnatus, 44 quod est filius, pcr g scribendum, quia facit generatus.

10. H, quæ aspirationis nota cat, in Latino tantum vocalibus jungitur, ut honor, homo, humus. i Aspiratur autem et consonantibus, sed in Græcis, et Hebraeis nominibus. Heus autem, et heu interjectiones per A scribendae.

ii. i liueram iter duas vocales constitutam his scribi quidam existimabant s ut Trojia, Majia, sed hoc ratio non permittit. Nunquam enim tres vocales in una syllaba scribuntur. Sed i littera inter duas vocales constituta pro duplici habetur.

12. Id, pronomen neutri generis per II scribitur, ab eo quod est is, ea, id, quia facit idem.

Quod si verbum est tertiæ personæ pcr I no- tabitur, ab eo quod est eo, is, ii, quia facit itur.

13. h K litteram antiqui præponebant quotles A sequebatur, ut keput, Kanna, Kalamus. Nunc autem Kartago, et Kalendæ per eamdem tanlum scribuntur. Omnia autem Græca nomina qualicunqne sequente vocali per k sunt scribenda.

14. Lætus per æ diphthongum scribitur quia lævitia a latitudine vocata est, cui contraria cst tristitia, quæ angustiam facit. L autem littera interdum pro d littera utimur, Ut latum pro datum, ei calamitatem pro cadamitate; a cadendo euim nomen sumpsit calamitas.

15. 1 Maxumus, an maximus, cet si qua similia sunt, qualiter scribi debeant 45 quæsitum est. Varro tradidit Cæsarem per i hujusmodi verba enuntiare, et scribere solitum esse; inde propter auctoritatcm tanti viri consuetudinem factam ul maximus, optimus, pessimus, scribatur.

16. Malo per unum l scribendum, quia est magis voto; malle per duo ll, quia est magis velle; nolo quoque per unum l, nolle per duo. a NoLO enim, ne volo est; NOLLE, ne velle.

17. b Os, si vultum aut ossum significat, per o solam scribendum est; c si personam, A præponenda est.

i8. Ora finium per o; hora dici, per h scribendum. Onus, si de onere venit, per o solam scribendum; si de honore, cum h aspiratione.

19. Præpositio et præterea per diphthongum scribendum.

d Pene vero, quod est conjunclio, per e. Pœna, quod est aupplicium, per æ.

20. Q liuera tunc recte ponitur, cum illam statim u littera sequitur, et alia quaelibet una pluresve vo- cales junguntur, ita ut una syllaba fiat Cætera per c scribuntur.

21. Quæ prooomen cum a scribendum; que conjunctio, sine a.

Quid, per d litteram scribitur cum pronomen est; per t cum verbum, cujus positio prima est queo, quis, quit; et in compositione nequeo, ncquis, nequit.

46 22. Quod, quando pronomen est, per d scribendum; quando numerus, per l, quia tot item per t scribitur.

. c Quotidie per q scribendum; non per c, ut sit quot diebus.

23. R littera, communionem habet cum s littera. Itaque apud antiquos honos, labos, arbos dicebatur; nunc honor, labor, arbor.

24. Sat per f scribi oportet, quia integrum ejus facit satis.

Sed per d oportet scribi. Apud antiquos enim sedum dicebatur; nos finales duos niteras abacidimus.

25. f Tamtus sicut et quamtus in medio m habebunt. De quam enim et tam veniunt, unde et quamtitas, quamtus, et tamtus.

26. B Væ interjectio cum a scribenda, v, conjunctio, sine a.

27. Xristus, quia Graecum est per x scribendum. b Ita et Xrisma.

28. Y et z litteris sola Græca nomina scribuntur. Nam cum justitia z litteræ sonum exprimat, tamen, quia Latinum est, per t scribendum est. Sic militia, malitia, nequitia, et caetera similia.

29. In dubiis quoque verbis consuetudo veterum erat ut cum eadem 47 littera alium intellectum cor- repta, alium producta haberet, longæ syllabae apicem apponebant, ut puta populus arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur. Sic, et ubi litterae consonantes geminabantur, i sicilicum superponebant, ut sel'a, ser'a, as'eres. Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos apponebant. Qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram.

CAPUT XXVIII. De analogia.

i. Analogia i Græce, Latine Similium comparatio, sive proportio nominatur. 48 c Cujus hæc vis est, ut quod dubium est, ad aliquod simile quod non est dubium referatur, ut incerta certis probentur. Octo autem modis comparatio analogiæ colligilur, id est, qualitate, comparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum, et similitudine temporum.

2. Si quid de iis unum defuerit, tam non est analogia, id est, similitudo ; sed est anomalia, id est, extra regulam, ut lupus, ct lepus, totum convcnil; a sed dissentiunt casu ; facit * enim lupi, leporis. Nam regulariter est dum quaeris utrum trames masculinum sit an femininum, et erit masculinum.

3. Item funis, si incerti generis esse credis, similis est illi panis in declinatione, et erit masculinum. b Item ex comparatione positivorum. ut si dicas, doctus, magnus, positivi sunt, et sui similes. Fit, et pcr diminutionem, ut puta funem masculinum esse funiculus ostendit; sicut marmor nculri generis esse, masculum indicat.

4. Nam quod genus in principalitate est, hi esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut pistrinum, pistrilla. Sed quia scire debemus, e ex positione declioationcm, et ex diminutione genus colligcre.

49 CAPUT XXIX. De etymologia.

I. Etymologia est origo vocabulorum , cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles σύμολον, Cicero Notationem nominavit, quia nomina et verba rerum nota facit, ut puta flumen, quia fluendo crevit, a fluendo dictum.

2. Cujus cognitio sæpe usum necessarium habet in interpretatione sua. Nam cum videris unde ortum est nomen, cHios vim cjus intelligis. Omnis enim rci inspectio, etymologia cognita, planior cst. Non autem omnia nomina a veteribus secundum naturam imposita sunt, sed quædam, et secundum placitum, sicut ct nos servis et possessionibus interdum secundum quod placet nostræ voluntati nomina damus.

3. llinc est quod omnium nominum etymologiæ non reperiuntur, quia quædam non secundum qualilatem qua genita sunt, sed juxlaarbitrium humanæ voluntatis vocabula acceperunt. Suntautcm etymologiæ nominum, autex causa datæ d,ut reges a regendo,id est, a recte agendo; aut ex origine, ut homo quia sit ex humo; aut ex contrariis, ut a LAVANDO lutum, dum lutum non sit mundum, et lucus, quia umbra opacus, parum luceat.

4. Quædam etiam facta sunt ex nominum derivatione, ut a PRUDENTIA prudens. Quædam etiam ex vocibus, ut a GARRULITATE graculus. Quædam cx Græca etymologia orta, et declinata sunt in Latinum, ut silva, domus.

5. Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, fluminum traxerunt vocabula. Multa etiam ex divcr- sarum gentium sermone vocantur. Unde, et origo eorum vix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina, ct incognita Latinis et Græcis.

50 CAPUT XXX. De glossis.

i. Glossa Græca interpretatione linguae sortitur nomen. e Hanc philosophi adverbum dicunt, quia vocem illam de qua rcquiritur uno et singulari verbo designat. Quid enim illud sit in uno verbo positum declarat, ut conticescere est tacere.

2. Item : latus haurit apertum; HAURIT, perculit. Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas, et omnino cum unius verbi rem uno verbo manifestamus.

CAPUT XXXI.

De differentiis.

1. Differentia i est species definitionis, quam scriptores artium de codcm et de altero nominant. Hæc enim duo quadam inter se communione confusa, conjecta differentia, secernuntur, per qnam quid sit utrumque cognoscitur, ut cum quæritur quid inter regem intersit ct tyrannum, adjecta differentia quid uterque sit definitur, ut rex modestus , et temperans , tyrannus vcro crudelis. Inter hæc enim duo differentia cum posita fuerit, quid sit utrumque cognosci tur. Sic et cætera.

51 CAPUT XXXII. De barbarismo.

i. Barbarismus est verbum corrupta littera, vel sono enuntiatum : littera, ut floriet, dum florebit di ccre oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut. latebræ, tenebræ. Appellatus autem barbarismus a barbaris gentibus, dum Latinæ orationis integritatem nescirent; g unaquxquc enim Gens facta Romanorum, cum suis opibus vitia quoque et verba... rum ct morum Romam transmisit.

2. h Inter barbarismum autcm, et barbarolexim hoc interest, quod barbarismus in verbo Latino fit, dum corrumpilur; quando autem barbara verba Latinis cloquiis inseruntur, barbarolexis dictur. Item quando in prosa vilium fil sermonis, barbarismus vocatur; quando in metro, metaplasmus dicitur.

5. Barbarismus autem (it scripto, ct pronuntiatione. Scripto quatuor modis : si quis in verbo litteram, vel syllabam adjiciat , mutet, transmutet , vel minuat. Pronuntiatione autem fit in temporibus, tOnis, aspirationibus t et reliquis, quæ sequuntur.

4. Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa syllaba brevis ponatur, aut pro brevi longa. Per tonos, si accentus in aliam syllabam commutetur. Per aspirationem, si adjiciatur A littera ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet.

5. Per hiatum , quoties in pronuntiatione scinditur versus antequum compleatur; sive quoties vocalis votalem sequitur , ut Musæ Aonides. Fit barbarismus, et per metacismos , lotacismos, et lambdacismos.

6. Metacismus est quoties m litteram vocalis sequitur, ut, bonum aurum, justum amicum. Sed et hoc ,lium, aut suspensione m litteræ, aut detractione vitamus.

7. lotacismus est quoties in iota littera duplicatur sonus, ut, Troiia, Malia, ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota, nun duo, souare videatur.

8 a Lambdacismus est, si pro uno I duo pronuntientur, ut Afri 52 faciunt, sicut colloquium pro conloquium; vel quoties unum l exilius, duo largius proferimus. Quod contra est; b nam unum largius, duo exilius proferre debemus.

9 c Collisio est quoties novissimae svllabæ finis in alterius principio est, ut matertera.

CAPUT XXXIII. De Soloecismo.

1. Solœcismus est plurimorum verborum inter se inconveniens compositio, sicut barbarismus unius verbi corruptio. d Verba enlm non recta lege conjuncta solœcismus est; ut si quis dicat, inter nobis pro inter nos; aut dare vennam sceleratorum, pro sceleratis.

2. Dictus autem solœcismus a e Cilicibus, qui ex urbe Solæ, quæ nunc Pompeiopolis appellatur, profecti, cum apud alios commorantes, suam et illorum linguam vitiose inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et similiter loquentes solœcismos facere dicuntur.

53 0. Solœcismus autem apud poetas schema dicitur, quoties inversu necessitate metri factus Invenitur; cum autem non invenitur necessitas, permanet so. læcismi culpa.

4. Solœcismus fit duobns modis: aut per partes orationis, aut per accidentia. Per partes orationis fit, si alteram partem pro altera ponamus, ut puta si f præpositiones adverbiis applicemus. Per accidentia fit, id est, per ea quae accidunt partibus, ut puta per qualitates, genera, numeros, figuras, et casus. Pcr ista igitur omnia fiunt soloecismi, sicut Donatus cxposuit.

5. Fiunt præterea et plurimis modis. Nam Lucilius centum genera solœcismorum dixit, quos omnes vitare potius quam sequi debet qui regulam recte loquendi tenere studet.

CAPUT XXXIV. De Vitiis.

i. Vitia apud grammaticos illa dicuntur, quæ in eloquio cavere debemus. Sunt autem hæc: barbarismus, solœcismus, acyrologia, cacephaton, et reliqua.

2. Barbarismus est corruptio verbi unius. ut si tertiam syllabam quis producat in ignoscere.

3. Solœcismus, compositio vitiosa verborum : ut si aliquis dicat, inter hominibus pro inter homines.

4. Acyrologia, non propria dictio : ut, liceat sperare timenti; proprium est autem timenti formidare, non sperare; g et, gramineo in campo : proprium est graminoium dicere campum, non gramineum.

5. h Cacephaton, dictio obscena, vel incomposite aDnans.Obscoena, ut, 54 his animum arrecti dictis.Incomposita, ut, juval ire et Dorica castra. Mala enim compositio fit, ab ea syllaba incipere qua superior finierat.

6. Pleonasmos, adjectio unius verbi supervacua : Ut, Hactenus arvorum cultus et sidera cæli. Nequo enim alibi nisi in coelo sunt sidera.

7. Perissologia, adjectio plurimorum verborum supervacua : ut, Vivat Ruben, et non moriatur, dum non sit aliud vivere quam non mori.

8. Macrologia, longiloquium, res non necessarias comprehendens, ut : Legati, non impetrata pace, retro unde venerant domum reversi sunt.

9. j Tautologia , idemloquium , ut : Si fata virum servant, si vescitur aura, ætherea, neque adhuc crudelibus occubat umbris. Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone annuntiata

10. Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria ter ba desunt, ut, cui pharetra ex auro; deest enim erat.

ii. Tapinosis est humilitas statum magnae rci dictis infirmans, ut: Apparent rari nantes in gurgite vasto. Gurgitem posuit pro mari.

12. Cacosyntheton, Vitiosa compositio: ut, versaque juvencum terga fatigamus hasta.

13. a Amphibolia, Ambigua diciio; quae fit, aut per casum accusativum, ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum : Aio te, Æacida I Romanos vincere posse. In quo non est certum quem in ipso versu monstraverit esse victorem.

14. Fit et per incertam distinctionem, ut, bellum ingens geret Italia. Incerta distinctio, utrum bellum ingens, an ingens Ilalia.

15. Fit, et per commune verbum, deprecatur Catti calumniatur Cicero, præstolatur Brutus, dedignatur Antonius; nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, In alii ipsos deprecati sunt,aut calumniati.

16. Fit et per homonymiam, quando uno nomine multa significantur, ut acies, et non addas, aut ferri, aut oculorum, aut militum.

55 CAPUT XXXV. De metaplasmis.

1. Metaplasmus Græca lingua, Latine Transformatio dicitur, qui fit in uno verbo propter metri necessitatem, et licentiam poetarum. Cujus species istæ sunt.

2. Prothesis, apposilio in principio verbi, ut gnato pro nato, et tetulit pro tulit. Epenthesis, appositio in medio, ut relliquias pro reliquias, induperator pro i.. perator.

3. b Paragoge, appositio in fine, ut magis, pro mage, et potestur, pro potest.

Aphæresis, abscissio de principio, ut temno pro contemno.

Syncope, abscissio do medio, ut forsan pro forsitan.

Apocope, abscissio de fine, ut sat pro satis.

4. Ectasis, productio contra naturam, ut, Italiam fato, cum Italiam correpte dici debeat.

Systole, correptio contra naturam, aquosus Orion, cum Orion producte dici debeat.

Diæresis, discissio unius syllabae in duas, ut, albai, longai, pro albæ, longæ.

5. Episynalœphe, conglutinatio duarum in unam, ut Phæton, pro Phaeton, Nerei, pro Nerei, æripedem, pro aeripedem.

c Synalœphe, collisio vocalium adjunctarum vocali. bus, ut, atque ea diversa penitus, dum parte geruntur.

& Ecthlipsis, collisio consonantium cum vocalibus, Ut multum ille, et terris.

Antithesis, contrapositio litteræ pro alia Intera. ut olli pro illi.

Metathesis, transpositio litteræ, ut, Evandre pro Evander, Timbre, pro Timber.

7. Inter barbarismum et lexin, hoc est Latinam et perfectam olocutionem, d metaplasmus est, qui in uno sermone ratione At vitiosus. Item inter solœcismum et phrasin, id est perfectam connexionem sermonum, schema, 56 id est figura, est, quæ fit contextu sermonum ratione vitiosa. Ergo metaplasmi et schemata modia sunt, et discernuntur peritia et imperitia. Fiunt autam ad ornatam.

CAPUT XXXVI. De schematibus.

i. Schemata, ex Græco in Latinum eloquium Fi. guræ interpretantur, quæ fiunt in verbis, vel sententiis e pcr varias distinctionum formas propter eloquii ornatum. Hæc dum multa sint, ' apud grammaticos ista inveniuntur

2. Prolepsis est præsumptio, ubi ea quæ sequi debent anteponuntur, ut: Interea reges ingenti mole: Latinus. Debuit enim sic dicere : Interea reges ingenti mole, et statim adjlcere quod sequitur : Procedunt castris; deinde dicere : Latinus, etc.; sed facta pro ornamentO præsumptio rei, et qui seqni debuere reges InterpositU sunt in septem versibus, et postea additum est : Procedunt castris. Inde praesumptio, quia anteposita sunt quæ sequi dchucrc.

3. Zeugma est clausula, cum plures sensus uno verbo clauduntur, quas fit tribus modis. Nam aut in primo, aut in postremO, aut in medio id verbum ponitur, quod sententias jungit. In primo, ut,

8 VERTITUR ænophoris fundus sententia nobis. In medio, ut,

Græcia Sulpicio sorti DATA, Callia Cottæ. In postremo, ut: Namque hoc tempore obsequium ami cos, veritas odium PARIT.

4. Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi in singulis sensibus propria unicuique clausula est, ut, Regem ADIT, et regi MEMORAT nomenque, genusque.

5. Syllep is h est in dissimilibus clausulis, aut pluralis dictio singulari verbo finita, ut, sociis et rege recepto, aut singularis dictio plurali verbo expleta, ut: Sunt nobis mitia ponia, Castaneæ molles, et pressi copia lactis.

57 Supra enim sunt dixit, hic debuit dicere : Est vressi copia lactis.

0. Fit autem syllepsis non solum pcr partes orationis, sed, et per accidentia partibus. Nam ubi et pro. multis unus, et pro uno multi ponuntur, syllepsis est: pro multis unus, ut est illud : uterumque armato milite complent, cum non uno, sed multis militibus. Item pro uno multi, ut in Evangelio : Latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant ei; ubi pro uno uterque inducitur blaspbemasse.

7. Anadiplosis est, quando ab eadem verbo quo illud,'prior versus finivit sequens versus incipit, ut eat Certent et cycnis ululæ, sit Tilyrus Orpheus, Orpheus in silvis. inter delphinas Arion.

8. Anaphora est repetitio ejusdem verbi per principia versuum plurimorum, ut : Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti, Nos tumidum sub te permensi classibus æquor.

9. Epanaphora est in uno versu per principia sensuum ejusdem verbi repetitio, ut : Te nemus Angitiæ, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus

10. Epizeusis in uno sensu congeminatio verbi, ut : sic sic juvat ire sub umbras

iI. Epanalepsis est sermonis in principio versus positi ejusdem in fine replicatio, ut cst illud : Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.

12. Paronomasia est in significatione diversa dictio pene Ipsa, ut illud : Abire an obire te convenit, id est, exsulem fieri, an mori ?

13. Schesis onomaton, multiludo nominum conjunctorum a quodam ambitu copulata, ut nubila, nix, grando, procellæ, fulmina, venti-

14. Paromœon est multitudo verborum ei una lit- Icra inchoantium, quale est apud Ennium : O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.

Sed hoc bene temperat Virgilius, dum non toto versu utitur bac figura ut Ennius, sed nunc in principio versus tantum, ut est illud : Sævasedens super arma; nunc in medio, ut : Quæque lacus late liquidos, quæque aspera dumis ; Nunc autem in fine, ut : Sola mihii tales casus Cassandra canebat.

58 15. Homœoptoton est, cum plurima nomiua per unum casum dcnuntiantur, ut cst illud : Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem, Tollentemque manus, saxumque immane moventem.

16. Homoteleuton est, cum uno modo verba plurima finiuntur : ut abiit, abscessit, evasit, erupit.

17. Polyptoton est, cum diversis casibus sententia variatur, ut Ex nihilo nihilum, ad nihilu m nil posse reverti. b Marcus Dama, papæ, Marco spondente, recisas, Credere lu nummos ? Marco sub judice palles ! Marcus dixit. Ita est, assigna, Marce, tabellas.

18. Hirmos est sententia continuatæ orationis te- norem suum, usque ad ultimum servans, ut : Est in secessu longo locus, insula portum, et reliqua. Hinc enim in longum vadit sensus usque ad illud : Horrentique atrum nemus imminet umbra.

19. Polysyntheton est dictio multis concatenata conjunctionibus, ut, tectumque, larcumque, armaque, amycleumque canem. ..

20. Dialyton, vcl asyntheton figura est, quæ e contrario sine conjunctionibus solute ac simpliciter effertur, ut, venimus, vidimus, placuit.

21. c Antitheton est ubi contraria contrariis oppon- untur, et sententiæ pulchritudinem reddunt, utillud : Frigida pugnabant calidis, humentia siccis; Mollia cum duris ; sine pondere, habentia pondus.

22. Hypallage quotiescunque per contrarium verba intelliguntur, ut dare classibus austros., cum ventis naves demus, non navibus ventos.

CAPUT XXXVII. De tropis.

i. Tropos Græco nomine Grammatici vocant, qui Latine modi locutionum interpretantur. Fiunt autem a propria significalionc 59 d ad non propriam similitudinem. Quorum omnium nomina difficillimum cst annotare, sed ex omnibus Donatus a tredecim usui tradenda conscripsit.

2. Metaphora est verbi alicujus usurpata translatio, sicut cum dicimus, fluctuare segetes, gemmarc vites, dum in iis rcbus fluctus et gemmas non invenimus, in quibus hæc verba aliunde transferuntur, sed hæ atque aliæ tropicæ locutioncs ad ca quae intelligenda sunt propterca figuratis amictibus obteguntur, ut sensum legentis exerceant, et ne nuda atque in promptu posita vilescant.

3. Fiunt autem metaphoræ modis quatuor : ab animali ad animale, ut, aligcros conscendit eqous : metaphorice loquens miscuit quadrupedi alas avis, et quo cursu deserta petiverit, miscuit volatili cursum quadrupedis. Ab iuanimali ad inanimate, ut, Pontum pinus arat ; sulcum premit alta carina. Miscuit usum terræ aquis, dum arare et sulcum premere ad terram pertineat, non ad mare.

4. Ab inanimali ad animatc, ut florida juventus ; miscuit flores inanimales juventuti quæ animam habet. Ab animali ad inanimalc, ut : i Tu, Neptune pater, cui tempora Mana crepanti Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento Profluit Oceanus, et flumina crinibus errant. Mentum enim, et tempora, et crines non ad Oceanum pertinent, sed ad homines.

5. Sic et alia rerum nomina de alio genere in aliud genus decentissime decoris gratia transferuntur, ut oratio peroretur. Metaphora autem, aut partis unius est, ut, fluctuare segeles : non potes dicere segelare fluctus; aut antistropha est, id est, reciproca, ut remigium alarum. Nam et alæ navium, et alarum remigia dicuntur.

6. Catacbresis, est alienæ rei nomen appositum : hæc co a metaphora differt, quod illa vocabulum habendi largitur; hæc quia non habet proprium, alieno utitur, ut , Faciemque simillima lauro ; et, .... Nunc una ambæ junctisque feruntur Frontibus, ct longa sulcant vada salsa carina. Dum facies, et frons tantum animalium et hominum sint. Quod nomen si poeta non apposuisset navi, quid proprium eidem parti diceret non haberet.

60 7. Metalepsis tropus a præcedente indicans quod sequitur: a Inque manus chartæ nodosaque venit arundo. Nam per manum verba, per arundinem litteræ signi- ficatæ sunt.

8. Metonymia est Transnominatio ab alia significatione ad aliam prolimitatem translata. Fit autem moltis modis; aut enim per id quod continet id quod continetur ostendit, ut theatra plaudunt, prata mugiunt, dum illic homines plaudant, hic boves mugiant; aut contra per id quod continetur id quod continet, ut jam proximus ardet Ucalegon, dum non ille, sed domus ejus arderet.

9. Item per inventorem id quod inventum est, ut, sine Cerere et Libero friget Venus, et commistam Vulcanus (mittit) ad astra favillam. Vult enim per Cererem frumenti inventricem intelligere panem ; per Liberum inventorem vitis, vinum ; per Venerem, libidinem ; per Vulcanum, ignem. At contra per inventum Inventorem demonstrat, ut, b Vinum precamur, pro Libero, qui vinum apud Græcos invenit.

10. Item per efficientem, id quod efficitur, sicut, pigrum frigus, quod pigros homines faciat; et, limor pallidus, eo quod pallidos homines reddat. At contra per id quod efficitur, efficiens, ut : Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit Frena feris. Spumantia frena dixit, cum utique non ipsa faciant spumas, sed equus qui ea gerit spumis conspergat infusis.

ii. Antonomasia est pro nomine, id est vice nominis posita : ut Maia genitus pro Mercurio ; qui tropus fit tribus modis : ab animo, ut, magnanimusque Anchisiades ; a corpore, ut ipse arduus ; extrinsecus, ut : Infelix puer, atque impar congrissus Achilli.

12. Epitheton, Supra nomen, præponitur enim proprio nomini, 61 ut Alma Ceres, obscenique canes, importunæque volucres. Inter antonomasiam autem et epitheton hoc differt, quod antonomasia, pro vice nominis ponitur; Epitheton autem nunquam sine nomine est. d Quibus duobus tropis, vel vituperans aliquem, vel ostendimus, vel Vaudamus.

43. Synecdoche est Conceptio, cum a parte totum, vel a toto pars intelligitur. Eo enim et per specicm genus et per genus species demonstratur; sed species pars est, genus autem totum. A tuta enim pars intelligitur, ut : Quam multæ glomerantur aves, ubi frigidus annus Trans pontum fugat. Non enim totus annus est frigidus, sed pars anm, id est, biems. At contra a parte totum : ut, flammas cum regia puppis extulerat. Ubi non solum puppis, sed navis; et non navis, sed qui in ea ; et non omnes, sed unus flammas extulit.

14. Onomatopœia, nomen fictum ad imitandum sonum vocis confusae, ut stridor valvarum, hinnitus equorum, mugitus boum, balatus ovium.

15. Periphrasis est Circumloquium, dum res una plurimis verbis significatur, ut , auras vitales carpit. Significavit enim per copulationem verborum unam rem, hoc est, vivit. llic autem tropus geminus est ; nam aut veritatem splendide producit, aut fœditatem circuitu evitat, Veritatem splendide producit, sicut: Et iam prima novo spargebat lumine terras, Tithoni croceum linquens aurora cubile. Vult enim dicere, jam lucescebat,aut dies ortus erat. Foeditatem circuitu devitat, sicut: placidumque petivit Conjugis infusus gremio per membra soporem. Hoc enim circuitu evitat obscœnitatem, et decenter ostendit concubitum.

16. Hyperbaton est Transcensio, cum verbum aut sententia ordine commutatur. Hujus species quinque sunt: Anastrophe, hysteron proteron, parenthesis, tmesis, synchesis.

Anastrophe, verborum ordo praeposterus, ut littora circum, pro circum littora.

17. Hysteron proteron, sententia ordine commutata, ut : Postquam altos tetigit fluctus, et ad æquora venit. Ante enim ad æquora venit, et sic tetigit fluctus.

62 18. Parenthesis, ubi e interponimus sententiam, qua ex medio remota, integer sermo perdurat, ut, Æneas (neque enim patrius consistere mentem Passus amor) rapidum ad naves præmittit Achatem. Est enim ordo : Æneas rapidum præmittit Achatem, nam illud in medio parenthesis est.

19, Tmesis est sectio unius nominis per interpositionem verborum ut ... Multo nebulæ circum Dca fudit amictu, pro circumfudit.

20. Synchesis est, ubi ex omni parte confusa sunt verba, ut illud : Juvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido est certa sequi, quæ sit rebus fortuna videtis. Execssere omnes, adytis aris- que relictis, dii quibus imperium hoc stetera ; sucurri- tis urbi incensæ ; moriamur, et in media arma ruamus. " Ordo talis est: Juvenes fortissima pectora frustra succurritis urbi incensæ, quia excessere dii, quibus hoc imperium stelerat. Unde si vobis cupido certa est me sequi audenteme extrema, ruamus|in media arma, et moriamur.

21. Hyperbole est excelsitas Idem excedens ultra quam credendum est, ut, sidera verberat uncti, et, terram inter fluctus aperit. Hoc enim modo ullra fidem aliquid augetur, neo tamen a tramite significandæ veritatis erratur, quanvis verba quibus indicatur cxcedant, ut b voluntas loquentis non fallentis appareat ; quo tropo non solum augetur aliquid, sed et minuitur. Augetur, ut, velosior aura; minuitur , ut, mollior pluma, durior saxo.

22. e Allegoria est alieniloquium, aliud enim sonat, aliud intelligitur ; ut, tres littore rervos conspicit errantes ; ubi tres duces belli Punici, vel tria bella Punica significantur. Et in Bucolicis, Aurea mala decem misi, id est, ad Augustum decem eclugas pastorum. Hujus tropi plures sunt species. ex quibus eminent septem : ironia, antipbrasis, ænigma, cha- rientismos, parœmia, sarcasmos, astysmos

63 23. d Ironia est sententia per pronuntiationem contrarium habens intellectum. Hoc enim tropo cal lide, aut per accusationem, aut per insultationem aliquid dicitur, ut est illud : Vestras, Eure, domos, illa sejactet in auta Æolus, et clauso ventorum carcere regnet. Et quomodo aula, si carcer est ? Solvitur onlm propuntiationo. Nam carcer pronuntiatio est ; jactet in aula, ironia est; et totum per contrariam pronuniiationem cnuntiatur, per ironica speciem, quæ lau. dando deridet.

24. a Antiphrasis est sermo e contrario intelligendus, ut lucus, quia caret luce per nimiam nemorum umbram: et manes, id est, mites, et modesti, eum sint teriiblles et immanes; et Parcæ et Eumenides furiæ,qaod nulli parcant, vol benefaciantù Hoc tropo, et nani Atlantes, ei cæci videntes, et vulgo Æthiopes argentei appellantur.

25. Inter ironiam autem, et antiphrasim hoc distat, quod ironia pronuntiatione sola indicat quod intelligi vult, sicut cum dicimus homini agenti male; Bonum est quod facis. Antiphrasis voro non voce pronuntiantis significat contrarium , sed suis tantum verbis, quorum origo contraria est.

2G. Ænigma est quæstio obscura, quae difficile intelligitur, nisi aperiatur, ut est illud: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulceda, significans ex ore leonis favum extractum. Inter allegoriam autem ct xnigma hoc inierust, quoJ allegoriæ vis gemina est, et sub re alia aliud figuraliter indicat. Ænigma vero tantum sensus obscurus est, et per quasdam imagines adumbratus,

27. f Charientismos est tropus quo dura dictu gratius proferuntur, uti cum interroguntibus nunquid nos quæsierit aliquis, respondetur : Bona fertuna. Undo intelligitur, neminem nos quæsisse.

28. g Parœmia est rebus et temporibus accommodatum proverbium. 64 liebus, ut, contra stimulum calces , dum significatur adversis resistendum. Temporibus, ut, Lupus est in fubula. h Aiunt onim rustici vocem hominem perdere, si eum prior lupus viderit. Unde et subito tacenti dicitur Istud proverbium, Lupus in fabula.

29. i Sarcasmos est hostilis Irrisio, cum ameritu- dine, ut : Referes ergo hæc, et nuntius ibis Pelidæ genitori. Illi mea tristia facta Degeneremque Neoptolemum narrare memento.

50. Huic contrarius est astysmus, id est, urbanitas sine iracundia, ut illud : Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi, tqueidem jungat vulpes, et mulgeat hircos. id est: qui navium non odit, pro poena ei contingat ut diligat Mævium. Fuerunt autem Mævius et Bavius poetæ pessimi, et inimici Virgilii. Qui bos ergo diligit, faciat quæ contra naturam sunt, id est, jungat vulpes, et mulgeat hircos.

31. Romœosis est quae Latine Interpretatur simililudo; par quam minus notae rei per similitudinem ejus quæ magis nota est panditur demonstratio. Hujus species sum tres; icon, parabola, paradigma, i est, imago, comparatio, exemplum.

32. lcon est imago, cum figuram rei ex Simili ge- ncre conamur exprimere, ut : Omma Mercurio similis, vocemque colorentque Et crines flavos, et membra duora juventus. Gongrua enim est similitudo de specte cuius persona Inducitur.

33. Parabola est comparatio ex dissimilibus rebus, ut, qualis in arvis Æstiferæ Libyæ viso leo cominus hoste Subsedit ; uhi leoni Cæsarem comparavit non ex suo, sed ex alieno genere similitudinem faciens.

34. Paradigma est exemplum dicti, vel facti alicujus, aut ex simili, aut ex dissimili genere, conven ens ei quam proponimua rei; ita : a Tam fortiter periit apud Hipponem Scipio , quam Uticæ Cato,

65 35. Similitudo autem tribus modis fit ; a pari, a majore, a minore. A pari: Ac veluti magno in populo cum sæpe coorta est Seditio. A majore ad minus: Qualiter expressum venti, per nubila fulmen ; a minore ad majus : Si ponit manes arcessere conjugis Orpheus Threicia fretus cithara fidibusque canoris quasi dicat, re parva et brevi, id est, si ille cithara fretUs, ego pietate.

CAPUT XXXVIII. De prosa.

I. Prosa est producta oratio, et a lege metri soluta. b Prosum enim antiqui productum dicebant, et rectum. Unde ait Yarro apud Plautum prosis lectis significare rectis ; unde etiam quas non est perflexa numero, sed recta, prosa oratio dicitur, in rectum producendo, Alii prosam aiunt dictam ab eo quod sit profusa, vel ab eo quod spatiosius proruat et excurrat, nullo sibi termino præfinito.

2. Præterea tam apud Græcos quam apud Latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum, quam prosæ. Omnia enim prius versibus condebantur, prosæ autem Studium sero viguit. Primus apud Græcos c Pherecy des Syrius soluta oratione scripsit , apud Romanos autem Appius Cæcus adversus Pyrrhum solutam orationem primus exercui. Jam ex binc, et cæteri prosæ eloquentia contenderunt.

CAPUT XXXIX. De metris.

1. Metra vocata, quia certis pedum mensuris, at- que spatiis terminantur, neque ultra dimensionem temporum constitutam provedunt. Mensura enim Graece μέτρον dicitur.

2. 66 Versus dicti abeo quod, pedibus in ordine suo dispositis, certo fine moderantur per articulos, qui cœsa et membra nominantur. d Qui ne longius provolverentur quam Judicium posset sustinere, modum statuit ratio un de reverterentur, et ab eo ipso versum vocatum dicunt quod revertatur.

3. Huic adhæret rhythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus currit ; qui Latine nihil allud quam numerus dicltur. De quo est illud : ..... Numeros memini, si verba lenerem.

A. e Carmen vocatur quidquid pedibus continetur ; cui datum nomen existimant. seu ouod carptim pro- nuntiaretur f (unde hcdie lanam quam purgantes discorpunt, carmiuare dicimus), seu quod qui illa canerent carere mente existimabantur.

5. Metra, vel a pedibus nuncupata, vel a rebus quae scribuntur, vel ab inventoribus, vel a frequentatoribus, vel a numero syllabarum.

6. A pedibus metra vocata, ut dactylica, iambica, trochaica. A trocheo enim trochaicum metrum nascitur ; a dactylo dactylicum, sic et alia a suis pedibus. A numero vero hexametrum, pentametrum, trimetrum. Nam senarios versus nos ex numero pedum vocamus; nos Græci g qnia geminos feriunt, trimetros dicunt. Hexametros autem Latinos primum fecisse Ennius traditur, h eosque sangos vocat.

7. Abinventoribus metra appella tadicutur, ut,Anacreonticum, Saphicum. Archilochium. Nam Anacreon, tica metra Anacreon composuit, Saphica Sapho mulier edidit, Archilochia Archilochus quidam 67 scripsil, Colophonia Colophonius quidam exercuit; Soladeorum quoque repertor est i Sotades genere Cretensis; Simonidia quoque metra Simonides poeta lyricus composuit,

8. A frequentatoribus, ut Asclepiadea. Non enim ea Asclepius invenit, sed proinde ita vocata sunt, quod eis idem frequentissime et elegantissime usu sit.

9. A rebus quae scribuntur, ut heroicum, elegiacum, bucoticum. Heroicum enim carmen dictum, quod eo virorum fortium res et facta narrentur. Nam heroes appellantur viri quasi aerei, et cœlo digni propter sapientiam et fortitudinem; quod metrum auctoritate cætera metra præcedit, unum ex omnibus tam maximis operibus aptum quam parvis, suavitatis et dulcedinis æque capax.

10. Quibus virtutibus a nomen solum obtinuit, ut Heroicum vocaretur ad memorandas scilicet heroum res. Nam. et præ cæteris simplicissimum habetur, constatque duobus pedibus, dactylo et spondeo; ac saepe pene, vel ex hoc, vel ex illo, nisi quod temperantius fit utriusque mistura, quam si instruatur a singulis.

H. Omnibus quoque metris prius est. Hoc primum Moyses in cantico Deuteronomii,b longe ante Pherecydem et Homerum cccinisse probat *. Unde et apparet antiquius fuisse apud Hebræos studium carminum quam apud gentiles. c Siquidem et Job, Moysi temporibus adæquatus, hexametro versu, dactylo spondeoque decurrit.

12. Hoc apud Græcos d Hecatæus Milesius fertur primus composuisse; vel, ut alii putant, Pherecydes Syrius, quod metrum ante Homerum Pythium dictum est, post Homerum Heroicum nominatum.

68 13. Pythium autem vocatum volunt, eo quod hoc genere metri oracula Apollinis sint edita. Nam cum in Parnasso monte Pythonem serpentem in vindictam matris sagittis insequeretur, accolae Delphici hoc illum metro hortati sunt, ut ait Terentianus : iti Παιάν, ἰὴ Παιάν.

14. Elegiacum autem dictum, eo quod modulatio ejusdem carminis conveniat miseris. Tcrentianus: Hos elegos dixerc, solet quod clausula talis Tristibus, ut tradunt, aptior esse modis.

15. Hoc autem vix omnino constat a quo sit inventum, nisi quia apud nos Ennius eo prior usus est. Nam apud Græcos sic adhue lis grammaticorum pendet, ut sub judice c res relicta sit. Nam quidam eorum Colophonium quemdam, quidam Archilochium auctorem atque inventorem volunt.

16. Bucolicum, id est, pastorale carmen plerique Syracusis primum compositum a pastoribus opinantur, nonnulli Lacedæmone. Namque f transeunte in Graeciam Xerxe rege Persarum, cum Spartanae virgines, sub hostili metu, neque egredi urbem auderent, neque pompam x chorumque agrestem Dianae de more exercerent, turba pastorum, ne religio praeteriret, eumdem inconditis cantibus celebrarunt. Appellatur autem Ducolicum a bubus, de majore par- te, quamvis opilionum caprariorumque sermones in iis et cantica inserantur.

17. Hymnos primum David propheta in laudem Dei composuisse 69 ac cecinisse manifestum est. Deinde apud gentiles h prima Mnemia Timothoe fecit in Apollinem et Musas, quæ fuit temporibus Ennii longe post David. Hymni autem ex Græco in Latinum laudes interpretantur.

18. Epithalamia sunt carmina nubentium, I quae decantantur a scholasticis in honorem sponsi et sponsæ. Hæc primum Salomon edidit in laudem Ecclesiae et Christi. Ex quo genliles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Quod genus primum a gentilibus in scenis celebrabantur, postea tantum in nuptiis hæsit. Vocatur autem epithalamium, eo quod in thalamis decantetur.

19. Threnos , quod Latine lamentum vocamus, primus Jeremias versu composuit super Urbem Jerusalem quando subversa est, et populus Israel captivus ductus est. Post hunc apud Graecos Simonides poeta Lyricus. Adhibebantur autem funeribus atquo lamentis ; similiter et nunc.

20. Epitaphium Graece, Latine supra tumulum. Est enim titulus mortuorum, qui in dormitione eorum fit qui jam defuncti sunt. Scribuntur enim ibi vita, mores et ætas eorum.

21. Poesis dicitur Graeco nomine opus multorum librorum; poema, unius. Idylion. paucorum versuum; distichon, duorum ; monostichon, unius.

22. Epigramma est titulus quod in Latinum superseriptio interpretatur : 70 ἐπὶ enim super, γραμμὴ littera vel scriptio dicitur.

23. Epodon in poemate clausula brevis est. Dietum autem epodon quod accinatur ad speciem ele- giaci, ubi praemisso uno longiori, alter brevior componitur, atque ita in singulis quibusque majoribus sequentes minores quasi clausulæ recinunt.

24. i Clausulasautem Lyrici appellant, quasi præcisos versus integris subjectos, ut est apud Horatium : Beatus ille qui procul negotiis, deinde sequitur præcisus : Ut prisca gens mortalium. Sic et deinceps alterni, quibus aliqua pars deest, et ipsi præcedentibus similes, sed minores.

25. a Centones apud grammaticos vocari solent, qui de carminibus Homeri, vel Virgilii, ad propria opera, more centonario, ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus, ad facultatem cujusque materiæ.

26. Deniqne b Proba, uxor Adelphi, centonem ex Virgilio, de Fabrica mundi et Evangeliis plenissime expressit, materia composita secundum versus, et versibus secundum materiam concinnatis. Sic quoque, et c quidam Pomponius ex eodem poeta inter caetera styli sui otia Tityrum in Christi honorem composuit; similiter et de Æneide.

71 CAPUT XL. De fabula.

i. Fabulas poetæ a fando nominaverunt, quia non sunt res factæ, sed tantum loquendo fictæ. Quæ ideo sunt inductæ, ut ficto mutorum animalium inter so colloquie imago quædam vitae hominum nosceretur. Has primus invenisse traditur d Alcmaeon Crotoniensis, appellanturque Æsopicæ, quia is apud Phrygas in hac rc polluit.

i. Sunt autem fabulae, aut a Æsopicæ, aut Lybisticae. Æsopicæ sunt, cum animalia muta inter se sermocinassefinguntur, vel quæ animam non habent, ut urbes, arbores, montes, petræ, flumina. Lybisticæ autem , dum hominum cum bestiis, aut bestiarum cum hominibus fingitur vocis esse commercium.

3. Fabulas poetae quasdam delectandi causa finxerunt, quasdam ad naturam rerum, nonnullas ad mores hominum interpretati sunt. Delectandi causa fictæ, ut eæ quas vulgo dicunt, vel quales Plautus et Terentius composuerunt.

4. Ad naturam rerum fabulas fingunt, ut f Vulcanus claudus, quia per naturam nunquam rectus est ignis; utilla triformis bestia, g prima Ico, postrema draco, media ipsa chimera, id est, caprea, ætates hominum per eam volentes distinguere, quarum ferox et borrens prima adolescentia, ut lco, dimidium vitæ tempus lucidissimum, ut caprea, eo quod acutissime videat, tum fit senectus h casibus inflexis, draco.

5. Sic et Hippocenlauri fabulam esse confictam, id est, hominem equo mistum, ad exprimendam humanæ vitae velocitatem, quia equum constat esse veto. cissimum.

72 6. Ad mores, ut apud Horatium mus loquitur muri, mustella vulperculæ, ut per narrationem fictam ad id quod agitur verax significatio referatur. Unde et Æsopi tales fabulae sunt ad morum finem relatæ ; vel sicut in libro Judicum ligna sibi regem requirunt, et loquuntur ad oleam, et ad ficum , et ad vitem, et ad rubum : quod lotum utique ad mores fingitur , ut ad rcm quae intenditur, ficta quidem narratione, sed veraci significatione, veniatur.

7. i Sic et Dcmosthenes orator fabula usus est adversus Philippum , qui cum ab Atheniensibus postularet ut sibi decem oratorcs darentur, et discederet, finxit ille fabulam, qua dissuaderct dicens : Inpos aliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere voluissent, suasisse ut in amiciliam convenirent, ea tamen conditione, si canes, in quibus erat causa jurgiorum, jure illis traderentur; anuuisse pastores, et in spem securitatis dedisse canes, quos ovium suarum vigilaulissimos custodes habebant. Tunc lupi, adempta omni formidine, omne quod in gregibus illis erat, non pro satietate tantum, verum etiam pro libidine laceraverunt: Philippum quoque principes populi postularc, quo facilius posset opprimere spoliatam custodibus urbem.

CAPUT XLI, De historia.

i. Historia est narratio rei gestae, per quam ca quæ in praeterito facta sunt dignoscuntur. Dicta autem Græce historia, j ὰπὸ του̃ ίστορει̃ν, id est, a videre, vel cognoscere. Apud veteres enim nemo conscribebat historiam, nisi is qui interfuisset, et ea quae conscribenda essent vidisset. Melius enim oculis quæ fiunt deprehendimus, quam quae auditione colligimus.

73 2. Quæ enim videntur sine mendacio proferuntur. k Hæc disciplina ad grammaticam pertinet, quia quidquid dignum memoria est, litteris mandatur. Historiæ autem ideo monumenta dicuntur, qucd memoriam tribuunt rcrum gestarum. Series autem dicta per translationem a sertis. factorum invicem comprehensorum.

CAPUT XLII: De primis auctoribus historiarum.

1. Historiam autem primus apud nos Moyses de initio mundi conscripsit. Apud gentiles vero primus Dares Phrygius de Græcis et Trojanis historiam , edidit, quam in foliis palmarum ab eo conscriotam esse ferunt

a. a Post Daretem autem in Græcia Herodotus primus historicus habitus est. Post quem Pherccydes claruit iis temporibus quibus Esdras legem scripsit.

CAPUT XLIII. De utilitate historiæ.

1. Historiae b gentium non impediunt legentes in iis quæ utilia dixerunt. Multi enim sapienLes præterita hominum gesta ad instilutionem præsentium historiis indiderunt.

2. Si quidem et per historiam summa retro temporum annorumque supputatio comprehenditur, et per consulum regumque successum multa necessaria perscrutantur.

CAPUT XLIV. 741 De generibus historiæ.

1. Genus c Historiae triplex est. Ephemeris namque appellatur unius diei gestio. Hoc apud nos diarium vocatur. d Nam quod Latini diarium, Græci ophemerida dicunt.

2. Kalendaria appellantur quæ II menses singulos digeruntur,

3. Annales sunt res singulorum annorum. Quæcunque enim digna memoriæ domi militæque, mari ac terra, per annos in e commentariis acta sunt, ab anniversariis gestis annales nominaverunt.

4. Historia autem multorum annorum vel temporum est; 75 cujus diligentia annui commentarii in libris delati sunt. f Inter historiam autem et annales hoc interest, quod historia est eorum temporum qua vidimus, annales vero sunt eorum annorum quo ætas nostra non novit. Unde Sallustius g ex historia; Livius, Eusebius et Hieronymus ei annalibus et historia constant.

5.b Inter historiam, et argumentum, et fabulam interest. Nam historiae sunt res veræ, qua factæ sunt. Argumenta sunt quæ, otsi facta non sunt, fieri tamen possunt. Fabulus vero sunt quæ nec facta sunt, nec fieri possunt, quia contra naturam sunt.