Book 17 · 17 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. DE REBUS RUSTICIS. CAPUT PRiMUM. De auctoribus rerum rusricarum.
1. Rerum a rusticarum scribendi solertiam apud Græcos primus Hesiodus Bæotius humanis studiis contulit; deinde Democritus, b Mago quoque Carthaginensis in XXVIII voluminibus studium agricolationis conscripsit. Apud Romahos autem de agricultura primus Cato instituit, quam deinde Marcus terentius expolivit, mox Virgilius laude carminum extulit. c Nec minus studium habuerunt postmodum Cornelius Celsus, et d Julius Atticus, e Æmilianus, i sive 309 Columella insignis orator, qui totum corpus ejusdem disciplinæ complexus est.
f: g Primum ad aratrum boves junxisse ferunt quemdam privatum hominem et fulminatum, nomine Homogirum. h Quidam autem Osirim dicunt esse artis hujus inventorem. Quidam Triptolemum. i Et hic quæstio est quomodo prima Ceres ferro in Graecia vertere terram instituit; sed ferro qualicunque, non specialiter vomere, autaratro.
5. Stercorandi agri rationem primus induxiti quidam nomine Stercutius, in Italla. k Cujus ara a Pico dedicata est. Hic plura instrumenta agriculturæ reperit, primusque agros fimavit. Eumdem quidam Saturnum putaverunt, ut majorem illi nobilitatem facerent hoc nomine, quo splendide sonaret, et dignitatem tituli compararet.
310 cAPUt II. De cultura agrorum.
i. Cultura est qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab incolendo vocata. Divitiae enim antiquorum in iis duobus erant, bene pascere et bene arare. 1 Cultura agri, cinis, aratio, intermissio, incensio stipularum, stercoratio, occatio, runcatio.
2. Cinis est incendium, m per quod ager inutilem humorem exsudat.
Aratio dicta, quia de ære prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus.
n Duplex est autem aratio : vernalis et autumnalis.
Intermissio est qua alternis annis vacuus ager vires recipit.
3. Stercoratio est lætaminis aspersio. Stercus autem vocatum vel quia sternitur in agris, vel quia extergi oporteat quidquid sordium in civitate redundat, site, quod verius est, a Sterce, qui et Stercutus dictus. Idem et fimus est, qui per agros jacitur. 0 Et dictus fimus quod fiat mus, id est, stercus, quod vulgo lætamen vocatur, eo quod suo nutrimento læta faciat germina, reddatque pinguia arva et fecunda.
4. Occatio est cum rustici, satione facta, bubus diinissis, 311 p grandes glebas cædunt, ac ligonibus frangunt; et dicta occatio, quasi obcæcatio, quod operiat. Occare igitur est operire terra semina, vites, vel ar- bores.
5. Runcatio est a terra herbas evellere. Nam rus terra est.
Sulcus a sole vocatus, quod proscissas solem capiat.
Veruactum dicitur, quasi vere actum, id est, verno aratum.
Proscissio est aratio prima, eum adhuc duras est ager.
6. Satio dicta, quasi seminis actio, vel quasi satorum actio. Serere autem vocatum, quia hoc coelo sereno faciendum est, non per imbres. Hinc est et illud Virgilianum : Nudus ara, sere nudus. Messis a metendo, id est, recidendo, dicta.
7. Seges autem de semine dicta, quod jacimus, sive a sectione.
CAPUT in. De frumentis.
i. Prima a Geres cœpit uti frugibus in Graecia, et habere segetes, translatis aliunde seminibus. Hujus meminit Ovidius dicens: Prima Ceres unco glebam dimovit aratro; I Prima dedi!. fruges, alimentaque mitia terris.
2. h Frumenta sunt proprie quae aristas habent; e Fruges autem reliqua. Frumenta autem, vel fruges, a frumendo, hoc est, 312 a vescendo, dictæ. p Nam frumen dicitur summa pars gulæ.
5. Primitiæ proprie sunt quae de frugibus præcerpuntur.
4. Triticum, vel a tritura dictum, quod purissimum horreo condatur, vel quia granum ejas commolitur et teritur.
5. Far dicitur, eo quod initio frangeretur.
c Apud antiquos enim molarum usus nondum erat, sed frumentum in pila missum frangebant, et hoc erat genus molendi.
G. f Adoreum tritici genus, g quod idem vulgo semen dicitur. Ador quondam appellatum ab edendo, quia primo eo usi sunt homines, sive quia in sacrificio ipsius generis panis ad aras offerebatur. Unde adorea sacrificia dicuntur.
7. Siligo genus tritici a selecto dictum. Nam in pane species ejus praecipua est.
8. Trimestre triticum ideo nuncupatum, quia satum post tres menses colligitur; h nam ubi propter aquam, aliamve causam, matura satio omissa est, praesidium ab hoc petitur.
9. i Alica, Græcum nomen est.
j Alicastrum simile est alicae, pondere et bonitate praecipuum.
10. 313 Hordeum dictum, quod prae caeteris generibus frumenti aridum ante fiat, vel quod spica ejus ordines habeat. k Horum tria genera. Primum hexaticum vocatur, eo quod spica ejus sex ordines habeat, quod quidam cantherinum appellant, quoniam animalia melius quam triticum pascit, et homines salubrius quam malum triticum. Alterum distichon, eo quod duos ordines habet hoc plerique galaticum vocant. Tertium trimestre, quia dum cogit necessitas, verno feminatur, et celeriter colligitur.
11. 1 Scandula, a divisione vocata. Duplex enim eat, scanditurque, id est, dividitur.
12. m Centenum appellatum, eo quod in plerisque locis jactus seminis ejus in incrementum frugis centesimum renascatur.
Hinc et millium a multitudine fructus vocatum.
13. Panicium dictum, quod multis in regionibus ex eo panis vice homines sustententur, quasi panificium.
Pistum a pasto.
Sesamum, Graecam nomen est.
14. Farrago dicta a farre. Est enim herba hordea. cea adhuc viridis, necdum granis ad maturitatem turgentibus.
15. n Spicam de maturis frugibus abusive dicimus. Nam proprie spica est cum per culmi folliculum, id est, extremum tumorem aristae, adhuc tenues in modum spiculi eminent.
16. 0 Arista appellata, quod prius ipsa arescat.
p Culmus est ipse calamus spicae, qui a radicibus nascitur. Et dictus culmus, quasi calamus.
17. Folliculus est theca frumenti, in qua granum servatur interius. 314 q Haec super spicam vallo instructa munimen praelendit, ne avium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur, aut vestigiis proteratur.
18. a Stipulæ sunt folia, seu vaginæ, quibus culmus ambitur, atque fulcitur, ne pondere frugis curvetur, quæ ambiunt culmum. Et dicta stipula , quasi tata, et quasi .stipula. Stipula dicta ab usto; collecta enim messe uritur propter culturam agri. Item stipula, vel quia pars ejus uritur, pars interdum pro palea præciditur.
19. Palea a quibusdam vocari dicitur, quod pala ventiletur, ut frumenta purgentur. Gentiles autem paleam a quadam Pate frugum inventrice nominaverunt, quam Cererem esse volunt. De qua Virgilius:
Te quoque, magna Pales, et te memorande, canemus. Item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam, quod ea primum sola in pascendis animalibus praebebatur. b Cujus natura ex contrario tantum est frigida, ut obrutas nives fluere non sinat; adeo calida, ut maturescere poma compellat.
CAPUT IV. De leguminibus.
i. Legumina e a legendo dicta, quasi electa. Veteres enim meliora quaeque legebant, d sive quod mana legantur, neque sectionem requirant.
2. Leguminum plurima genera, ex quibus faba, lenticula, pisum, faselus, eicer, lupinus gratiora in usum hominum videntur.
3. Faba Graeci etymologia a vescendo vocabulum sumpsit, 315quasi faga. ϕάγειν enim Græce comedere dicitur. e Primum enim homines hoc legumine usi sunt. Hujus species duae, quarum altera communis, altera Ægyptia.
4. Faba fresa dicta, eo quod eam homines frendant, id est, frangant, et molendo comminuant.
5. Lens vocata, quod humida et lenta est, f vel quod adhaeret humi.
6. g Faselus autem, et cicer Græca nomina sunt, h sed faselus vile genus legaminis, quia omne qaod abundat vile est, hoc autem semen abundanter invenitur.
7. i Lupinus Graecum et ipsum nomen est. De quo Virgilius: Tristisque lupini, quia vultum gustantis amaritudine contristat; unde eos præ amaritudine, nec vermis, nec ullum animal comedit.
8. Medica, vicia, ervum, pabulorum optima sunt.
9. Medica dicta, quia Medis translata est in Graeciam, tempore i quo eam Xerxes rex Persarum in- vasit.
k Hæc semel seritur, et decem annis permanet, ita ut quater vel sexies possit per annum recidi.
10. 1 Vicia dicta, quod vix ad triplicem perveniat fructum, 316 cum alia legumina proventum habeant fertilem. Unde et Virgilius : Aut tenues fetus viciæ.
ii. Pisa, quod ea pensabatur aliquid auri minutum. m Nam pis aurum dicitur.
12. Ervum a Græco trahit vocabulum. Hoc enim illi ὅροον dicunt, quod dum sit quibusdam pecoribus infestum, n tauros tamen pingues efficit.
CAPUT V. De vitibus.
i. Vitis plantationem No, primus instituit rudi adhuc sæculo. Apud Graecos autem inventorem vitis Liberum appellant. Unde et eum gentiles post mortem deum esse voluerunt.
2. 0 Vitis dicta, quod vim habeat citius radicandi, Alii putant vites dictas, quod invicem se vittis in- nectant, vicinisque arboribus reptando religentur. P Est enim earum natura flexilis, quia, quasi brachiis quibusdam, quidquid comprehenderint stringunt.
3. q Labrusca est vitis agrestis, quæ in terræ marginibus nascitur. Unde et labrusca dicta a labris et extremitatibus terræ.
4. a Codex dictus; quasi caudeæ. Sic enim et veteres elodum pro claudo dicebant.
5 : 317 Sarmentum a serendo, quasi serimentum.
b Mallcolus est novellus palmes Innatus prioris anni flagello, cognominatusque ob similitudinem re!: quod in ea parte quæ deciditur ex veteri sarmento prominens, utrinque mallet speciem praebet.
6. c Spadones sunt surculi fruge carentes; ex ipsa appellatione, quod sInt inhabiles fructul, et sterilitate affecti.
7; d Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi sive quia lougius recessit a matre, et qUasi prosilit, seu quia acuminis tenultate teli speciem præfert.
8. e Summitates vitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur.
9. f Palmes vitis materia moliis, qui per novella brachia emissus fructum affert. Nam ideo rustici partem vitis palmitem dicunt. Palmes eniti derivativum nomen est, quod nomen paragogum dicitur, quod a palma derivetur. Palma enim habet nomen I prototypum, quod dicitur principale, ab eo quod ex se derivatum faciat.
10. Ii Pampinus est folium, cujus subsidio vilis a frigore, vel ardore defenditur, atque adversus omhetn injuriam munitur. Qui ideo alicubi intercisus est, ut et solem ad maturitatem fructus admittat, et umbram faciat. Et dictus pampinus, quod de palmite pendeat.
11. 1 Capreoli dicti, quod capiant arbores, suntenini cincinni, 318 sive uncinoli, quibus se innectere vites et suspendere solent arboribus, quo adminiculo freti palmites i ventos ac turbines contemnere queant, et k sine lapsu periculorum fructus suos sustineant, ac sese vaga proceritate diffundant.
12. 1 Corymbi sunt annuli qui proxima quæque ligant, et comprehendunt, ne longius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur.
13. Uvae dictae, quod inlrinsecus humore sunt plenae, m succique et pinguedinis. n Nam humidum est quod exterius humorem habet, uvidum quod interius.
14. Acina....
Botru....
c Racemus est botrionis pars, et botrio Graecum est.
15. f Suburbanæ uvæ quædam dicuntur, quia fruetus earum ad escam velut pomum ih urbibus vendltur. Commendat enim eas et species et saporis ju- cunditas, ex quibus sunt præcoquæ, duracinæ, purpureae, dactyli, Rhodiæ, Lybicæ, cerauniæ, stepHanitae, tripedaniae, unciariae, cidonitæ. Durabiles autem per totam biemen Venuculæ et Numisianae.
16. q Præcoquæ vocatae, quod cito maturescant, et ante omnes sole coquantur. Has r lageos dicunt, quod currant ad maturitatem velociter, ut lepus.
319 17. Purpureæ, a colore dicuntur.
s Dactyli, a longitudine.
Rhodiae , et Lybicae, a regionibus nuncupata sunt.
Cerauniæ vero, quod rubeant, velut ignis.
t Stephanitæ, a rotunditate.
Unciariæ, a magnitudine.
18. Genera autem uvarum quae vino deserviunt plurima. Ex quibus u aminea dicta, quasi sine minio, id est, sine rubore. Album enim vinum reddit, quae cum sit unius nominis, non unam speciem reddit. Amineæ duæ geminae, ab eo dictæ quod duplices uvas mittant.
a Aminea lanata, quia plos omnibus lanescit lanugine.
Rubeliana dicta, quia ejus materia rubet.
19. Fæcinia minuti acini et durat eutis uvas habet, b nobilitate amineam sequitur, fecunditate praecedit. Quam proinde faciniam vocat, quod pius quam eæterae facis afferat.
20. c Apianæ vinum dulce faciunt, quas nisi cito legas, pluviis, et veniis, et maxime apibus infestantur, quarum deprædatione Apianæ cognominatæ sunt.
320 21. Balanitæ a magnitudine nomen sumpserunt, βάλανον enim Graeci glandem vocant.
22. Biturica a regione nomen sortita est, turbines, et pluvias, et calores fortissime sustinens, nec in macra terra deficiens, hujus meFiti et basilisca est.
23. J Argitis Græcula vitis, generis albi, fertilis.
Visuta materiam et brevem, et latum folium mitiens, cujus fructum nisi primo tempore colligas, aut ad terram decidet, aut humore putrescet.
24. e Inerticula nigra est, quam Graeci amethyston vocant, boni vini, et lenis, a quo etiam nomen traxit, quod iners in tentandis nervis habeatur, quamvis gustui non sit hebes.
25. 1 Mareoticæ a regione Ægypti Mareotis dictae, unde prius venerunt; sunt enim et albae et nigrae.
26. g Helvolæ, quas quidam varias appellant, neque purpureæ, 321 neque nigrae; ab helvo colore ita dictae, subalbi tamen musti. Helvum enim est nigrum candidumque colore. Nam helvum, nec album, nec nigrum est.
27. h tertius locus vitium quae sola fecunditate commendantur, abundantia copiosa, multumque vini fluens.
28. i Vitiscionia uvas grandes magis quam tnultas habet; nomen autem inde hoc sumens, quod mullum vini fluat.
i Syriaca, vel quid de Syria allata, vel quia nigra est.
29. Multa autem genera vitium sunt, quæ tamen mutatione loci ei qualitatem et nomen amittunt.
50. Vitibus Ihler cætera magis ista conveniunt, oblaqueatio, putatie, propaginatio, fossio.
31. k Oblaqueare est circa codicem terratn aperire, et velut lacusefficere. Hoc aliqui excodicare appellant.
32. Putare est virgam ex vite supervacuam resecare, cUjus flafellis luxuriat. Putare enim dicitur purgare, id est, amputare.
33. TRADUCERE, trannducere. PROPAGINARE vero flagellum vitis terrae submersum sternere, et quasi porro pangere. Hic i propagines 322 a propagare, id eI, protendere, dicuntur.
Fodere vero est foveam facere, quasi fovere
CAPUT VI, De arboribus.
1. Arborum nomen, sive herbarum, ab arvis luflexum creditur, eo quod terris, fixis radicibus,adhaerent. Utraque autem ideo sibi pene simillia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum semettem Ih terram jeceris, herba prius oritur, dehinc confota surgit in arborem, et infra parvum tempus, quam herbam videras, arbustum suspicis.
i. Arbustum arbor novella, et tenera, in qua inserlio fieri potest, et dicta arbusta, quasi Orboris hasta. Alii m arbustum locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum. Sic et virectum, ubi virgulæ, et virentes.
3. Arbor autem et fructifera. et sterilis; arbos autem non nisi fructifera. Genere autem feminino atbores dicimus, poma vero neutro.
4. Frutex brevis est appellatus, quod terram fronde tegat, cujus plurale nomen fruteta; arbor alta est.
5. Silva vero spissum nemus, et breve. n Silva dicta, quasi xilva, quod ibi ligna cxdantur. Nam Graeci ξύλον lignum dicunt. Multa enim Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipiunt.
6. Nemus a numinibus nuncupatum, quia pagani ibi idola constituebant. 323 Sunt enim nemora arbores majores, umbrosae frondibus.
7. Lucus est densitas arborum solo lucem detranens, tropo antiphrasi, eo quod non laceat, sive a luce, quod in eo lucebant funalia, vel cerei, propter uemorum tenebras.
8. Saltus est densitas arborum alta, vocata hoc nomine, eo quod exiliat in altum, et in sublime consurgat.
9. a Aviaria secreta nemora dicta, quod ea aves frequentant.
10. b Recidiva arborum sunt quae, aliis sectis, repullulant. Alii recidiva a cadendo dicunt, quia post casum nascuntur. Alii a recidendo, et repullulando dixerunt; ergo recidivum, ubi mors, aut casus.
ii. c Insitio dicitur, cum fisso trunco surculus fecundæ arboris sterili inseritur; aut oculorum impositio, cum, inciso corlice, libro alienae arboris germen immittitur.
12. d Plantae sunt de arboribus; Plantaria vero quae ex seminibus nata sunt cum radicibus, et a terra propria transferuntur.
13. Cespites frutices sunt, quasi cuspites, vel quasi circa pedes.
Frondes, quod ferant virgulta, vel umbras, sunt autem causa umbrarum.
Oculi nodi sunt, ex quibus frondes exeunt.
14. Radix appellatur, quod quasi radiis quibusdam fixa terris, in profunda dimergitur.
e Nam physici dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum. Alii radicem a similitudine radiorum dictam putant, vel quia si eradator, non repullulat.
15. Truncus est statura arboris insistens radici.
f Corticem veteres corucem vocabant. Dictus IDtem cortex, quod cono lignum legat.
324 16. g Liber est corticis pars interior, dictus a liberato cortice, id est, ablato. Est enim medium quoddam inter lignum et corticem.
17. Rami sunt qui de trunco manant, sicut a ramusculis caetera.
Surculi a præcisione serræ nuncupati.
18. h Virgulum est quod de radice pullulat; ramus, qui de ipso robore arboris; virga, quae de ramis. Proprie autem virgultum appellatur, quod ad radicem arboris nascitur, et quasi inutile ab agricolis ampu- tatur. Et hinc dictum virgultum, quia ex virga tollitur. Virga, vel a virtute dicitur, quod vim in se multam habeat, vel a viriditate, vel quia pacis indicium est, quod vim regat. Unde hac utuntur magi ad placandos inter se serpentes, i et idcirco in ea hos sustinent illigatos. Hac etiam philosophi, et j reges, ac magistri, et nuntii, et legati utuntur.
19. k Flagella dicuntur, ut praediximus, summae arborum partes, ab eo quod crebros ventorum sustinent flatus.
20. i Cymas vocatas (dicunt) quasi comas.
Folia Graece ϕὑλλα dicuntur, inde est ad nos hoc nomen per derivationem translatum.
21. Flores nominati, quod cito defluant de arboribus, quasi fluores, quod cito solvantur. In his duplex gratia : coloris et odoris. Austro enim flores solvuntur, Zephyro fiunt.
22. Germen dicimus surculum prægnantem, a gerendo; unde et germinatio.
23. Fructus nomen accepit m a frumine, id cst, eminente gutturis parte, qua vescimur. Inde et fruges. Fructus autem proprie dicuntur agrorum, et arborum , quibus utique utimur. In animalibus vero abusive et translative vocamus fructum.
24. Poma dicta ab opimo, id est, a copiae ubertate. Matura 325 dicuntur, quia apta sunt ad mandendum; sic et immatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad mandendum.
25. Ligna dicta , quia incensa convertuntur in tu- men. u Unde et lyclinum dicitur, quod lumen det.
26. Hastula a tollendo nuncupata, quasi obstula. 0 Fomes est hastula quae ab arboribus excu titur recisione, aut hastulæ ambustæ, aut ligna cavata, a fungis nomine accepto, qnod ita capiat ignem. De quo Virgilius : Rapuitque in fomite flammam.
27. P Torris lignum adustum, quem vulgus titionem appellat, extractum ex loco, semiustum e exstinctum.
28. q Quisquiliæ, stipulæ immistæ surculis et foliis aridis. Sunt autem purgamenta terrarum.
Caries putredo lignorum ; dicta hoc nomine, quod eveniat lignis virtute carentibus.
326 CAPUT VII. De propriis nominibus arborum.
i. Palma dicta, quia manus victricis ornatus est, vel quod oppansis est ramis, in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae, proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque frondibus vestita, et folia sua sine ulla successione conservans. Hanc Graeci Phænicem dicunt, quod diu duret, b ex nomine avis illius Arabiae, quae multis annis vivere perhibetur. Quae dum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitatem. Frequenter autem in Ægypto et Syria. Fructus autem ejus dactyli, a digitorum similitudine nuncupati sunt, quorum etiam et nomina variantur. Nam alii appellantur palmulæ similes myrobelani. Alii Thebaici, e qui et Nicolai. Alii d nucales, quos Graeci caryotas vocant.
2. Laurus a verbo laudis dicta. Hac enim cum laudibus victorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur, postea d littera sublata, et subrogala r, dicta est laurus, ut in auriculis, quæ initio audiculæ dictae sunt, et medidies, qui nunc meridies dicitur. e Hanc arborem Graeci δάϕνην vocant, 327 quod nunquam deponat viriditatem , inde illa potius victores coronantur. f Sola quoque arbor haec vulgo fulminari minime creditur.
3. g Malum a Graecis dictum, quod sit fructus ejus pomorum omnium rotundissimus. Unde et hæc sunt vera mala quae vebemecter rotunda sunt. h Malum Matianum a loco vocatum unde prius advectum est. Nam multæ arbores nomina ex provinciis et civitatibus de quibus allatae sunt acceperunt. Virgilius amantibus quid ex malo quaeri soleat ostendit.
4. Mala Cydonia nomen sumpserunt ex oppido, quod est in insula Creta, de qua dicere solent Graeci urbium Cretensium matrem Cydoniam, ex cujus pomo i cydonitum conficitur. i Fit quoque ex ea et vinum, quo languentium desideria falluntur. Nam specie, et gustu, et odore cujuslibet vini veteris imaginem repraesentat.
5. k Melimetum a dulcedine appellatum , quod fructus ejus mellis saporem habeat, vel quod in melle servetur, 1 unde et quidam : Si tibi Cecropio saturata Cydonia melle Ponentur dicas: hæc melimela placent.
6. Malum Punicum dicitur, eo quod ex Punica regione sit genus ejus 328 translatum. m Idem et malogranatum eo n quod inter corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Arbor autem malogranata est generis fcminini, pomum vero generis neutri. 0 Flores malorum a Græcis appellati sunt ϰύτινοι; p Latini caducum vocant. q Agrestium autem malorum flores Graeci βαλάυστια appellaverunt, quorum alii albi, alii purpurei, alii rosei reperiuntur, similes Ooribus mali Punici. r Negant medici mali Punici cibo corpora nostra nutriri; sed eo sic opinantur utendum, ut medicari potius, non alere, videatur.
7. Matum Persicum, cui brevis admodum vita concessa est, s trium generum esse fertur : Duraciuum, Armenicum, et Persicum. Duracinum nuncupatur, eo quod pomum ejus in gustu acorem referat. Armeniacum dicitur, quod primum genus ab Armenia sit advectum. Persicum vocatum, t quod eam arborem primus inÆgypto severit Perseus, a quo se oriundos Ptolemaei ferebant. Hæc in Perside fructum generat interfectorium, apud nos autem jucundum, ac suavem. u Horum aliud præcox, aliud vocatur æstivum.
8. v Medica arbor cujus nomen etiam in carminibis Mantuanis inclaruit, asportata primum a Medis, unde et vocabulum sumpsit. Hanc Græci ϰεδρόμηλον, Latini citriam vocant, quod pomum ejus ac folia cedri odorem referant. Malum ejus inimicumvenenis, et 329 hoc est, quod idem poeta intelligi voluit cum tradat ex illa foveri animam. a Haec arbor omni pene tempore plena est pomis, quæ in ea partim acerba, partim matura, partim adhuc in flore sunt posita, quod in caeteris arboribus rarum est.
9. Mella, quam Græci loton appellant, b quæ vulgo propLer formam et colorem faba Syriaca dicitur. Arbor est enim magna, fructum ferens comestibilem, a majorem pipere, gustu suavem, unde et mella vocata est.
10. Coccimela, quam Latini ob colorem prunum vocant, alii d a multitudine enixi fructus nixam appellant. Cujus generis Damascena melior, a Damasco oppido, unde prius asportata est, dicta; cujus solum pomum stomacho mederi probatur, nam cætera noxia perhibentur. e Hæc sola arbor gummi glutinosum, et compactivum distillat, r quo et medici et scriptores utuntur.
11. g Elæomeli nascitur in Palmyra Syriæ civitate, ex eo ita appellata, 330 quod ex trunco oleum defluat in crassitudine mellis, saporis suavis.
12. h Epimelis sorbo similis, mediocris arbor, et flore candidulo, dicta, quod dulcedine sit ejus fructus, et acHio sapore commistus. Haec arbor ætate durat exigua.
15. i Melopos arbor in Africa Punica lingua vocata, ex qua profluit lentus succus, quia a loco Ammoniacus nominatur.
14. i Mesplus arbor spinosa, fructu similis malorum, sed paulo breviore, unde et appellata, quod pilulæ formam habeant ejus poma.
15. k Pyrus vocata videtur, quod in ignis speciem deformata est, nam hoc genus potui ab amplo inci- pit, et in angustum finit, sicut ignis. Pyrus amem arbor, fructus ejus pyrum est: cujus multæ species, ex quihus l Crustumia sunt pyra ex parte rubeutia, ab oppido Crustumio nominata. m Poma pyri jumentis imposita, vel si pauca, vehementer onerosa dicuntur esse.
10. n Cerasus a Ceraso urbe Ponti vocata. Nam Lucullus, cum Cerasum civitatem Ponti delesset, hoc genus pomi inde avexit, et a civitate Cerasum appellavit. Arbor autem Cerasus, pomum cerasum dicitur. Hoc etiam et ante Lucullum erat in Italia, sed durum, unde et Cornum appellatum est. Est autem arbor apta hastilibus, unde et Virgilius : Bona bello cornus.
331 17. Ficus Latinen fecunditate vocatur. Ferscior enim est arboribus caeteris. Nam ter quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente, alter oboritur. 0 Hinc et caricæ a copia nominatæ. Ficus Ægytia fecundior fertur, cujus lignum in aqua missum illico mergitur, et cum in limo aliquandiu jacuerit, deinde in superficiem sustollitur, versa vice naturæ, quando madefactum debuit humoris pondere residere. Antea athletæ ficis alebantur, p priusquam eos Pythagoras exercitator ad carnis usum, qui fortior cibus est, transtulisset. A senibus in cibo sæpius sumptae flcos, rug.is eorum feruntur distendere. i Tauros quoque ferocissimos ad lici arborem colligatos repente mansuescere dicunt.
18. Caprificus appellata, eo quod parietes quibus innascitur carpit. Rumpit enim, et prodit ex lateribus quibus concepta est. Alii pulant caprificum dictam quod ficus arbor ejus rcmedio fecundetur.
19. Morus a Græcis vocata, quam Latini rubum appellant, eo quod r fructus ejus velut virgulti rubent. a Est enim morus silvestris ructus afferens, quibus in deserto pastorum fames ac pcuuria confovetur. b Hujus folia superjacta serpenti feruntur interimere eum.
332 20. Sycomrus, sicut et morus Græca noroiqa sunt. Dicta autem sycomorus quod sit foliis similis moro. Hanc Latini celsam appellant ab altitudine quia non est brevis, ut morus.
21. Nux appellata, quod umbra vel stillicidium fo- Horum ejus proximis arboribus noceat. Hanc alio nomine Latini c Juglandem vocant, quasi Jovis glandem. Fuit enim haec arbor consecrata Jovi, cujus pomum tantam vim habet, ut missa inter suspectos herbarum vel fungorum cibos, quidquid in eis virulentum est, exsudet, rapiat atque exstinguat.
22.d Nuces autem generaliterdicuntur omnia tecta corio duriori, ut pineae, avellanae, juglandes, castaneae, amigdalae. Hinc et nuclei dicti, quod sint duro corio tecti. At contra poma, omnia mollia, mala dicta, sed cum adjectione terrarum in quibus antea nata sunt, ut Persica, Punica, Matiana, Cydonia, etc.
25. Amygdala nomen Graecum est, e quae Latine nux longa vocatur. i Hanc alii nucidam vocant, quasi minorem nucem. De qua Virgilius : Cum se nux plurima sitvis induet in plorem. Cunctis enim arboribus prior se flore vestit, et ad ferenda poma arbusta sequentia prævenit.
24. g Avellanae ab Avellano Campaniae oppida, ubi abundant, cognominatæ sunt. h Hæ a Graecis Ponticæ appellantur, eo quod circa Ponticum mare abundent.
25. Castaneam Latini a Græco appellant vocabulo. Hanc enim Graeci ϰάστανον vocant, propter l quod fructus ejus gemini in modum testiculorum intra fol- Uculum reconditi sunt, qui dum ejiciuntur, 333 quasi castrantur. Haec arbor, j simul ut excisa fuerit, tanquam silvam ex sese expullare consuevit.
26. llex ab electo vocata. Hujus enim arboris fruc- tum bomines primum ad victum sibi elegerunt, unde poeta: Mortales primi roctabant gutture glandem. Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt.
21. k Suberies arbor, ex qua validissimus cortex natatorius extrahitur. Et ideo appellatta suberies, eo quod fructus ejos sues edunt; porcorum enim sunt alimenta, non hominum, et dicta suberies, 1 quasi subedies.
28. Fagus et asculus arbores glandiferæ ideo vocatæ creduntur, quod harum fructibus olim homines vixerint, cibumque sumpserint, escamque habuerint. Nam m æsculus ab esca dicta, n fagus vero a Græco vocabulum traxit; ϕάγειν enim Græce come- dere dicitur.
29. o Xyliglycon, quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo a Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni ejus fructus dulcis, ξύλον quippo dicunt lignum γλυϰὺ dulce. p Hujus arboris pomo succus expressus acatia a Graecis dicitur.
50. q Pistacia, quod cortex pomi ejus nardi pistici adorem referat.
334 31. Pinus arbor picea ab acumine foliorum vocata.r Pinum enim antiqui aculumnominabant. Pinum autem aliam pitiu, aliam a Græci πέυϰην vocant, quam nos piceam dicimus, eo quod desudet picem. Nam et specie sibi differunt. In Germaniæ autem insulis hujus arboris lacryma electrum gignit. Gutta enim de. fluens rigore vel tepore in soliditatem durescit, et gemmam facit de qualitate sua nomen accipiens, id, est, succinum, eo quod succus sit arboris. t Pinus creditur prodesse cunctis quae sub ea seruntur, sicut nux nocere omnibus.
32. Abies dicta, quod prae caeteris arboribus longe eat, et in excelsum promineat. a Cujus natura expers est terreni humoris, ac proinde babilis atque levis habetur. De qua Virgilius : Et casus abies visura marinos, quia ex ea naves fiunt. Hanc quidam Gallicum vocant propter candorem. Est autem sine nedo.
33. Cedrus, quam Graeci ϰέδρον vocant: quasi a ϰαεομένης δρυὸς vypov, id est, arboris humor ardentis, cujus folia ad cypressi similitudinem respondent. Lignum vero jucundi odoris est, et diu durans, nec a tinea unquam exterminatur. De qua Persius : Et cedro digna locutus. Scilicet propter durabilcm perpetuitatem. b Unde et in Templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. c Hujus ligni resina cedrea dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis, 335 ut perliti ex ea, nec tineas patiantur, nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Africa, atque Syria.
34. a Cyparissus Græce dicitur, quod caput ejus a rotunditatec in acumen erigitur, unde et ϰωνοειδὴς vocatur, id est, alta rotunditas. Hinc et fructus ejus conus, quia rotunditas ejus talis est, ut conum imitetur. Unde et coniferae cyparissi dicuntur. Hujus lignum cedro pene proximam habet virtutem. Templorum quoque trabibus aptum, impenetrabili soliditate nunquam oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseverat. o Antiqui cypressi ramos prope rORum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum urerentur, opprimerent jucunditate odoris sui.
55. f Juniperus Graece dicta, sive quod ab amplo in angustam finiat, ut ignis sive quod conceptum diu teneat ignem ; g adeo ut si prunæ ex ejus cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant; nvp enim apud Graecos ignis dicitur. h Jupinerus autem alia parva, alia magna est.
56. i Ebenus in India et Æthiopia nascitur, quæ usa durescit in lapidem. Cujus lignum nigrum est, et cortex levis, ut lauri, sed i Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis. Æthiopicum vero, quod præstantius accipitur, in nullo est 336 maculatum, sed est nigrum, leve et corneum. k Est autem Mareotica palus in India, unde ebenus venit. 1 Lucanus : Ebenus Mareotica, inquit. Ebenus autem crepundiis illigatur, ut infantem risu nigra non terreant.
37. Platanus, a latitudine foliorum dicta, vel quod ipsa arbor patula sit, et ampla. Nam πλάτος Graeci latum vocant. Expressit hujus arboris Scriptura et nomen, et formam, dicens: Quasi platanus dilatata sum juxta aquam in plateis. Est autem tenerrimis foliis, ac mollibus, et vitium similis.
38. Quercus9 sive quernus dicta, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus praecinere; arbor multum annosa, m sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae ferlur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. u Hujus fructus galla appellatur. E quibus una agrestis ὀμϕαϰίτης dicta, parva forma, sed firmo corpore, atque nodoso, quae medicaminibus et in caustis adhibetnr. Altera βάλανος levis, ac lenis, ac nimium perforata, 0 lucernarum tantum usibus necessaria.
39. Fraxinus vocari fertur, quod magis in asperis locis montanisque fragis nascatur. Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanas. De quo Ovidius: Et fraxinus utilis hastis.
40. p Taxus venenata arbor unde et toxica venena exprimuntur. Ex hac arcus Parthi et aliæ gentes faciunt. Unde et poeta : Ityreos taxi torquentur in areu. q Ityreos autem dicit Parthicos.
337 41. Acer, coloribus impar.
rRobur autem generaliter dicitur ex omni materia quidquid est firmissimum.
42. Alnus vocatur, quod alatur amne. Proxima enim aquae nascitur, nec facile extra undas vivit. Hinc et tcnera, et mollis, quia in humecto loco nutritur.
43. Vlmus nomen accepit, quod uliginosis locis et humidis melius proficit. Nam in montanis et asperis minus laeta est.
44. s Larix, cui hoc nomen a Castello Landino inditum est, t ex qua tabulae tegulis affixæ flammam repellunt, neque ex se carbonem ambustæ efficium.
45. Populus dicta, quod ex ejus calce multitudo nascatur. Cujus genus duplex est. Nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta, quia folia ejus una parte sunt alba, altera viridia. Haec igitur bicolor habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu solis occasuque constant. a Generat etiam resinam circa Eridanum fluvium, vel, ut alii memorant, in finibus Syriae.
46. Tiliam dicunt vocatam, eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et levitate jaculandi. Est enim genus materiae levissimae.
47. b Salix dicta, quod celeriter saliat, hoc est, velociter erescat, c arbor lenta, vitibus habilis vinciendis. Cujus semiuis hanc dicant esse naturam, d ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat, e sed et feminas infecundas efficit.
f Populus autem, et salix, et tilia, mollis ma- teriæ sunt, et ad sculpturam aptæ.
48. g Vimen vocatur, eo quod vim habeat multam viroris. h Natura enim 338 ejus tallis est, ut etiam si arefacta alluatur, virescat; deiude excisa, atque in humo fixa, radicibus sese ipsa demergat.
49. Myricæ, quam Latini tamaricem vocant, ex amaritudine nominata. Gustus enim ejus nimis amarus est. i Haec arbor in solitudine et saxosa bumo nascitur, ex qua etiam arbore maleficis artibus μισήθρα, id est, odia concitari dicuntur.
50. Myrtus a mari dicta, eo quod magis littorea arbor sit. Unde ei Virgilius : Littora myrtetis lætissima; et : Amantes littora myrtos. llinc est, quod a Græci. μυρίνη dicitur. i Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibas plurimis.
51. Lentitcus, quod cuspis ipsius lenta sit, et motlis. Nam lentum dicimus quidquid flexibile est, unde et lentum vimen, et vites, Virgilius: Et tentæ vites, pro flexibiles. k Hujus fructus oleum desudat, cortex rcsinam, quæ mastix appellatur, cujus plurima et melior in Ghio insula gignitur.
52. 1 Terebinthus arbor Græcum nomen, generans resinam omnium resinarum præstantiorem.
53. Buxus Graecum est nomen a Latinis ex parte corruptum, πύξος enim appellatur apud eos, arbor semper virens, m et lævitate materiae elementorum apicibus apta. Unde et Scriptura : Scribe in buxo.
54. a Rhododendron, quod corrupte vulgo Lorandrum vocatur, quod sit foliis lauri similibus, flore ut rosa. Arbor venenata, 339 interficit enim animalia, et medeiur serpentium vexationes.
55. Herbtium vocaverunt pastores, eo quod vice herbæ præbeatur pecoribus, ubi desunt pascua.
56. o Turbiscus, quod de uno cespite ejus multa virgulta surgant, quasi turba.
Stipa vocata propter quod ex eo stipentur tecta. Hinc et stipula per diminunonem.
57. Arundo dicta, quod cito arescat. Hancveteres can- nam vocaverunt, arundinem vero postea Varro dixit. Sane scienduin, quod Latinuin canna de lingua Hebræa sumptum est. Apud eos enim calamus canna dicitur.
p Cicuta autem est, quod est inter cannarum nodos, q dicta, quod lateat.
58. In indicis stagois nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum sua vissmum succum bibunt, unde et Yarro ait : Indica non magnum in arbore crescit arundo. JUlius et lentis premitur radicibus hum r: Dulcia cui nequeant succo considere mella.
59. r Sambucus mollis et pervia arbor.
Rhamnus genus est rubi, 340 quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis, et spinosum.
60. I Sentix dicta a situ, quod est terra inculta, In qua seutices spinæque nascuntur. Majores autem uostri omnem arborem spinosam veprem dicebam quod vi prendat.i
61. Oleaster dictus, quod sit foliis olivæ similibus, sed latioribus : arbor inculta, aique silveslris, amara atque infructuosa, cui insertus olivae ramus vim mutat radicis, et vertit eam in propriam quali. tatem. t Lacryma oleastri arboris duplex est. Alia enim gumnii simulat sine ullo qualitatis morsu, alia ammoniaci guttam ex stillatione collectam ac remordentem.
62. Oliva Græce ἐλαιοςdicitur, ex quo in Latinum tractum est, ut oliva dicamur. u Olea autem ipsa arbor esi, fructus oliva, succus oleum. Est autem arbor pacis insigne, cujus fructus diversis nominibus appellatur.
65. a Orchades, oliva Greca etymologia a similitudine testiculorum vocatæ, quos Græci ὄρχεις vocant.
64. b Radiolæ, pro eo quod oblongae sunt in modum radiorum.
Paphiæ a Papho insula dictæ, unde prius allatae suut.
65. c Lyciniæ, eo quod optimum dent lumen. Nam λύχνος lumen est. Unde et lychnum nomen accepit, quia aptum est flammis et luminibus,
66. Pausia, quam corrupte rustici pusiam vocant, viridi oleo et suavi apta. d Et dicta pausia, quod paviatur, id est, tundatur, unde et patimentum.
341 67. Syria dicta, pro eo quod de Syria est allata, sive quia nigra est.
e Crustumia eadem et volemis dicta, eo quod volam compleat magnitudine, boc est, mediam manum, unde et involare dicimus. Quidam autem volemum GaUica lingua bonum et magnum intelligunt.
f Colymbades appellatæ.....
68. Oleum autem ab olea nominatur. Nam, ut diximus, g olea est arbor, unde derivatum fit ulMum. h Sed quod ex albis fuerit olivis expressum vocatur Hispanum, a Græcis όμϕάϰιον appellatum. Quod autem ex fulvis et nondum mitibus fuerit expressum, viride appellatur. Quod vero ex nimium maturis, commune dicitur. Ex iis ad usum vitæ primum est Hispanum, secundum viride, tertium commune.
69. 1 Amurca olei pars aquosa, ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se emergat, et fæx ejns sit. Hanc Græci amorgen vocantexLatina lingua trabentes vocabulum.
342 70. Gumen Græcum nomen esi, hoc enim illi ϰόμμι dicunt.
71. Resinam Græci ρ́ητίνην Vocant, ρ́έον enim Græce dicitur quidquid manat. Est enim lacryma sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum, sive virgultorum, quæ sudare produntur, sicut et odorata Orientis ligna, sicut gutta balsami, ac ferularum, vel succinorum, cujos lacryma durescit in gemmam. j Prima est resina terebin- thina omnium præstantior. Affertur autem ex Arabia Petræa, atque Judia, et Syria, Cypro, et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Secunda est lentiscina, quæ mastix vocatur: hæc ex Chio insula deportatur. Tertia pinalis. Quarum alia πιτυίνη, alia πευϰίνη, alia liquida, alia arida, et afferuntur ex Tyrrhena Colophonia. Unde etiam nomen Colophonia resina sumpsit.
72. Pix Græcum nomen eat, quam illi πίσσαν vocant. Alii volunt ex p'no picem vocari; It bac a Graecis appellatur clonia ; nos ramalem dicere possumus, cujus 1 probabilia splendens, lævis et munda.
73. m Creandarum arborum naturaliter tria sunt genera; aut enim sua sponte nascuntur, aut ex seminibus fortuitu jacentibus surgunt, aut ex radlcibus pullulant. Nam cætera usus invenit, favente natura.
74. a Omnia poma Latine neutri generis esse die cuntur; arbores autem feminini sunt generis, exceptis paucis, ut hic oleaster, hoc siler, ut Virgilius : Molle siler. Item hoc buxum, licet et hæc buxus dicatur. Nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut hæc buxus de arbore dicamus, buxum vero de ligno composito.
343 CAPUT VIII. De arboribus aromaticis. ,
i. o Aromata sunt quaeque fragrantis odoris, quæ India, vel Arabia mittit, sive aliæ regiones. Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quod aris impolita divinia invocationibus apta videatur, seu quod sese aeri inserere ac miscere probantur. Nam quid est odor, nisi aer contactus?
i. Thus arbor Arabiæ, immensa atque ramosa , lenissimi corticis, P ramis ad aceris qualitatem ; amigdalæ modo succum aromaticum fun dens album, et masticatione velut in pulverem resolutum, et q cum frangitur, iutus pingue est, et igni appossitum facile ardescens. r Et appellatur apud nos masculum, eo quod sit natura rotundum in modum testiculorum. Heliquum planum, et peDe scabrosum, minus oplimum. ' Adulteratur autem admista resina, sive gummi, sed dignoscifur sua proprietate. Nam thus igni inipositum ardescil, resina fumescit, gummi vero liquescit calefactum.
3. a Thus autem a tundendo dicitur, quia dum gummi guttæ ex arbore cadunt in glebis miscentur; dum vero gleba in pulverem rediguntur, thus carpitur, et virgulis tunditur, et sic inde manibus tollitur. Hoc et Libanum vocatum a monte Arabiæ, ubi Sabæi sunt. Nam mons eorum Libanus dicitur, ubi thura colliguntur.
4. b Myrrha Arabiae arbor altitudinis quinque cubitorum, c similis 344 spinae quam ἄϰανθον dicunt, cujus gutta viridis atque amara, d unde et nomen accepit myrrha. e Gutta ejus sponte manans pretiosior est, elicita corticis vulnere vilior judicatur. Sarmenta ejus Arabes ignibus fovent, quorum fumo satis noxio, nisi ad odorem storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. f Myrrha autem Trogloditica ab insula Arabiæ dicta, ubi melior colligitur, et purior.
5. g Storax arbor Arabiæ, h similis malo Cydonio, cujus virgulæ inter Caniculx ortum cavernatim lacrymam fluunt. Distillatio ejus in terram cadens munda non est, sed cum proprii corticis scrobe servatur, Illa autem quae virgis et calamis inhaeserit, munda est, et albida; debinc fulva fit solis causa, et ipsa storax calamites pinguis, resinosa, odoris jucundi, humecta, et voluti meliosum liquorem emittens. Storax autem dicta, quod sit gutta arboris profluens, et congelata. Nam Graeci stiriam guttam dicunt, Græce autem στύραξ Latine storax dicitur.
6. i Bdellium ludiæ et Arabiae arbor, cujus lacryma melior Arabica. Est enim lucida, sobalbida, levis, pinguis, j aequaliter cerea, 345 et quæ facile molliatur, neque ligno, vcl terrae commista, amara, odoris boni. Nam ex India sordida est, et nigra, et majori gleba. Adulteratur autem adroisto gummi, qui non ita amarificat gustum.
7. k Mastix arboris lentisci gutta est. Hæc grano- mastix dicia est, quia in modum granorum est. Melior autem in Chio insula gignitur, odoris boni, i candoris ceræ Punicæ. Unde et splendorem cotis pulchrificat. Adulteratur autem interdum resina, vel thure.
8. m Piperis arbor nascitur in India, et in latere montis Caucasi, quod soli ohversum est, foliis ad juniperi similitudinem. Cujus silvas serpentes custodiunt, sed incolæ regionis illius, cum maturæ fuerint, incendunt. Et serpentes igne fugantur, et inde ex flamma nigrum piper efficitur. Nam natura piperis alba est, II cujus quidem diversus est fructus. Nam quod immaturum est, piper longum vocaiur; quod incorruptum ab igne, piper album; quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem et nomen. Piper si leve est, vetustum; si grave, novellum : vitanda est autem mercatorum fraus. Solent enim vetustissimo piperi humecto argenti spumam aspergere, aut plumbum, ut ponderosum fiat.
9. Aloa in India atque Arabia gignitur, arbor odo. ris suavissimi, ac summi. Denique lignum ipsius, vice thymiamatum altaribus adolelur, e unde et nomen traxisse creditur.
10. Cinnamomum dictum, quod corlex ej us in nodum cannae sit rotundus, et gracilis. Gignitur autem in Indiæ et Æthiopiæ regionibus, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro, vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam r quod in crassitudinem 346 extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium. Quod cum frangitur, visibilc spiramentum emittit ad imaginem nebulæ, seu pulveris.
ii. Amomum vocatum, quod veluti odorem cinnamomi referat. Nasciiur in Syria et Armenia : q frutex ejus bolrosum semen reddens sibi connexum, flore albo veluti violæ, foliis similibus brioniæ, odore etiam bono, somnos suavificat.
12. r Casia nascitur in Arabia, virga robusli curticis, et purpureis foliis, ut pipcris. Est autem virtutis cinnamomi similis, sed potentia inferior; unde pro cinnamomi vice duplex ejus pondus in medicamentis admiscetur.
13. s Calamus aromaticus a similitudine calami usualis vocatur. Gignitur in India multis nudis geniculatus fulvus, fragrans spiritus suavitate. Qui cum frangitur, in multas fit partes scissilis, simulans gustu casiam cum levi acrimonia remordente.
14. \ Balsami arbor in Judaea intra terminos tautum xx jugerum erat. Posteaquam eamdem regionem Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est, slirpe similis viti, 347a foliis similis rutæ, sed albidioribus, semperque manentibus. b Arbor autem balsamum, lignum cjus xylobalsamum dicitur ; fructus, sive semen, carpobalsamum ; succus c opobalsamum. Quod ideo cum adjectione significamur, d co quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cavernas eximii odoris guttam distillat; caverna cnim Græco sermone ὸπή dicitur. Cujus guttam adulterant admisto Cyprino oleo, vel melle. Sed sincera probatur a melle, si cum tacte coagulaverit; ab oleo, si instillata aqua, aut admista, facile fuerit resoluta, præterea si laneæ vestes ex ipsa pollutæ non maculantur. Adulteratum quidem, neque lacte coagulat, et ut oleurn in aqua supernatat, et vestem maculat. e Balsama autem si pura fuerint, tantam vini habent ut, si sol excanduerit, sustineri manu non possint.
CAPUT IX. De herbis aromaticis, sive communibus.
i. Exstant et quarumdam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant, habentes nominum explanationem. Non tamen omnium herbarum etymologiam invenies : nam pro locis mutantur etiam nomina.
2. f Folium dictum, quod sine ulla radice innatans in Indiælittoribus colligitur. Quod lino perforatum, siccant Indi, atque reponunt. Fertur autem Paradisi esse herba gustu nardum referens.
3483. g Nardus herba est spicosa, unde et a Græcis ναρδοστάχυς appellata, quarum alia Indica, alia Syriaca vocatur, non quod in Syria nascatur, sed quod mons in quo invenitur alio latere Indiam spectat, alio Syriam. Est autem Indica multiformis, sed melior Syriaca, levis, fulva, comosa, spica parva, odoratissima, cyperum simulans. Quod si multum in ore tardavcrit, linguam siccat. Nardus Celtica a regione Galliæ nomen traxit. Nascitur enim sæpius in Liguria: Alpibus, b et in Syria, frulicc parvo, radicibus in manipulo collectis ligamentis. Flos cjus tantum propter odorem bonus. Thyrsi ejus atque radiculæ utiles probantur usibus nostris.
4. i Costum radix herbae est nascentis in India, Ara bia, et Syria, sed melius Arabicum; est enim album, et leve, suave, jncundi odoris; Indicum colore atro, et leve, ut ferula ; Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leve, aridum, gustum incendens.
5. J Crocum dictum ab oppido Ciliciæ quod vocatur Coricium , quanquam et alibi nascatur, sed non tantum, vel tale, quale in Cilicia. Unde et a potiore parte nomen accepit Nam multæ res nomina sumpsemnt a locis ubi plus provenit et melius aliquid. k Optimum est autem, quod fuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrectæ longitudinis, integrum, et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona , 1 et cum carpitur, manus inficiens, et leviter acre. Quod si ejusmodi non fuerit, aut vetustum, m aut infusum agnoscitur. Aduheratur autem admisto crocomagmate. Augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adjicitur, et proditur, si pulverulentum reperitur, n atque decoctum ab odore proprio fuerit lapsum.
349 6. o Crocomagma, expressis aromatibus crocini unguenti, atque informato sedimine in pannus ulos fit, et ideo sic appellatur.
7. P Asarum nascitur in umbrosis montibus, q foliis casire similibus, inter qu:e flos juxta radicem purpureus, in quo semen continetur uvarum simile, radieibus pluribus, atque tenuissimis, et bene redolentibus, el est virtute similis nardo.
T Phu nascitur in Ponto, foliis oleastro similibus.
8. Cyperus a Graecis vocatur, quod habeat virtutem ferventem. s Radix ejus est junci trianguli, foliis porri similibus, radicibus nigris, sive contiguis, in similitudinem olivarum odoratissimis, atque acerrimis. Nascitur in paludibus, t atque vacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi quae in India nascitur, et appellatur lingua eorum gingiber.
9. u Iris Illyrica a similitudine Iris coelestis nomen accepit. Unde et Latinis arcumen dicitur, quod flos ejus coloris varietate eumdem arcum cœlestem imitetur. Illyrica autem dicitur, quIa in Illyrico pluri, DII, et violentissima est: species ejus foliis gladioli siutilibus, radice aromalica, odoris boni.
10. a Acorum foliis Iridis similibus, radicibus saporis b acerrimi, sed odoris jucundi, propter quod et aromatica est.
e Meu.....
d Cardamomum....
350 1 1 .e Squinum, melius quod in Euphrate nascitur quam quod in Arabia, fulvum, multiflorum, purpureum, tenue odoris rosei, cum manu fricatur, gustu multum incendit linguam, atque mordet. Hujus f flos σχίνανθος dicitur. "Ανθος enim Græce flos nuncupatur.
12. Thymum appellatum, quod flos ejus odorern refert. Dequo Virgilius : Redolentque thymo fragrat. tia mella.
13. g Epithymum Græcum nomen , quod Latine dicitur flos thymi. Num flos Graece thymum vocatur. Est autem flos tymbræ similis.
14. h Sampsuchus est, quem Latini amaracum vocant. Cujus nominis usum Virgilius etiam ad Yenerem referens ait : Ubi mollis amaracus illum Floribus, et dulci aspirans complectitur umbra. Apta est autem haec herba unguentis. i Unde et no. men traxit amaracus a puero cujusdam regis, qui casu lapsus dum ferret unguenta , novum et gratissimum ex confusione odorem creavit.
15. i Hyacinthus herba est habens florem purpureum. Traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter purpurpos flores repertus est in. terfectus, deditque nomen herbae 351 puerilis funeris casus. k Est autem radice et floro bulbi similis, pueros a pubertate retinens.
16. 1 Narcissus herba fabulose impositum nomen habet, a quodam puero cujus membra in hunc florem transierunt, qui et nomen Narcissi in appellatione eastodit, et decus pulchritudinis m in candore retinet foliorum
17. Rosa a specie floris nuncupata, quod rutilanto colore rubeat.
18. Lilia lactei noris herba, unde et nuncupata, a quasi liclia, 0 cujus, dum candor sit in foliis, auri tamen species iutus effulget.
19. P Viola propter vim odoris nomen accepit. q Hujus genera sunt tria , purpureum, album melinum.
20. r Acanthus herba Ægyptia semper frondens, spinis plena, flexili virgullo.
21. In cujus imitatione arte vestis ornafUr, quae acanthina dicitur, et acanthis dicta.
22. s Hedera dicta , quod arboribus reptando adhæreat. De qua Virgilius : Inter viclrices hederam tibi serpere lauros. Alii hederam 352 aiunt vocatam, t quod hædis supra lactis abundantiam in escam a veteribus præbebatur.
23. u Hederæ frigidæ terræ indices sunt secundum physicos. Nam antipharmacum ebrietatis est, si quis potus hedera coronetur.
24. Elleborum memorant in Græcia circa Elleborum quemdam fluvium plurimum gigni, atque inde a Græcis appellari. Hoc Romani alio nomine veratrum dicunt, pro eo quod sumptum, motam mentem in sanitatem reducit. Duo sunt autem genera, v albuni et nigrum.
25. x Acone portus et Bithyniæ , qui proventu malorum graminurn usque adeo celebris est , ut noxias herbas aconita illinc nomincinus. y Nam toxica venena ex eo dicta , quod ex arboribus taxeis exprimantur, maxime apud Canlabriam.
26. a Euphorbium dictum , quod ejus succus oculorum acual visum. Cujus vis tanta est, ut duris carnibus superadjecta citius coqui compellat. Nascitur in multis locis, sed plurima in Mauritania.
27. b. Laser herba nascitur in monte Oscobagi, ubi et Ganges fluvius oritur, c cujus succus dictus primum lacsir, quoniam manat in modum lactis, deinde, usu derivante, laser nominatnm est. Hoc 353 esi, a quibusdam opium Cyrenaicum appellatum, quoniam et apud Cyrenas nascitur.
28. d Aloe herba amarissimi succi. a Panace herba fragrantis odoris, thyrso ferulæ Similis, ex qua profluit succus, qui opopanace dici- tur, croceus et pinguis, odore gravis, et amarissimus.
Calbanum succus est ferulæ.
29. Dycta est mons Cretae, ex quo dyctamnum herba nomen accepit, propter quam apud Virgilium cerva vulnerata saltus peragrat Dyctæos. Tantæ enim potentiæ est, ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat ; unde et ejus pabnlo feræ percussae sagit- Usa corpore inhærentes ejiciunt. f Hanc quidam Laiinorum poleium Martis dicunt propter belli tela excutienda.
50. I Mandragora dicta, quod habeat mala suave olentia, in magnitudinem mali Matiani. h Unde et eam Latini malum terræ vocant. i Hanc poetae άνθρωπόμορϕον appellant, quod habeat radicem formam hominis simulantem. i Cujus cortex vino mistus 354 ad bibendum datur iis quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Hujus species duae : femina, foliis lactucæ similius, k mala generans in similitudinem prunorum. Masculus vero, foliis betæ similibus.
31. 1 Papuver herba somnifera. De qua Virgilius : Lethæo perfusa papavera somno. Soporem enim languentibus facit. Ejus alia est usualis, alia agrestis, ex qua fluit m succus, quem opium appellant.
32. Colocynthis cucurbita agrestis, et vehementer amara, quæ similiter, ut cucurbiia flagella per terram tendit. n Dicta autem colocynthis, quod Ii, fructu rotundo, atque foliis, ut cucumis usualis.
33. o Centaream Græci vocant, quoniam a Chirone Centauro fertur reperta. Eadem et λιμνησιος, quia locis humectis nascitur. Eadem et te! terræ propter amaritudinem.
34. Glycyrrhiza Græce ex eo dicta, quod dulcem radicem habeat, γλυϰὺ enim dulce Græci dicunt. Eadem ἃδιψος, quia sitientibus sitim sedat.
35. p Dracontea vocata, quod hasta ejus varia sit in modum colubri, similitudinemque draconis imitetur, vel quod eam herbam vipera timeat.
36. i Chelidonia ideo dicitur, vel quod adventu hi- rundinum 355 videtur erumpere, vel quod pullis hirundinum si oculi auferantur, matres eorum illis ex hac herba mederi dicuntur.
37. r Heliotropium nomen accepit primo, quod æstivo solstitio Moereat, vel quod solis motibus folia circumacta convertat. Unde et a Latinis solisequia nuncupatur. Nam et sole oriente flores suos aperit; idem se recludit, cum sol occubuerit. Ipsa est quam Latini intubum silvaticum vocant. s Hæc et verrucaria, quod extinguat verrucas ex aqua pota, vel in cataplasmate posita abstergat.
38. t Pentaphyllon a numero foliorum dicta , unde eam Latini quinque folium vocant : herba adeo ruunda , ut puriflcationi et templis adhiberi a sentilibus solita esset
39. u Hyssopus herba purgandis pulwonibus apta. Unde et in Veteri Testamento per hyssopi fasciculos aspergebatur agui sanguine, qui mundari volebat. Nascitur in petris hxrens saxo radicibus.
40. v Reubarbarunt, sive reuponticum : illud, quod trans Danubium in solo barbarico; istud , quod circa Pontum colligitur, nominatum est. Reu autem radix dicimur. Reubarbarum ergo, quasi radix barbara. Reuponticum, quasi radix pontica.
41. Hyoscyamos a Græcis, a Latinis herba calicularis, quod calculi ejus in figuram cantharorum nascaniur, ut est mali Punici, * quorum ora serata sunt, habentia intrinsecus semina papaveris 356 similia. Hæc herba et insana vocatur, quia ejus usus periculosus est. Denique si bibatur, vel edatur, insaniam facit, vel somni imaginem torpidam. Hanc vulgus milimindrum dicit, propter quod alienationem mentis inducit.
42. Saxifraga vocata, quod semen ejus petras in vesica frangat, atque comminuat.
Gentiana nomen sumpsit, ut medici memorant, ab inventore, radicibus aristolochiæ similibus. Nascitur sub Alpihus, atque Galatia Asiæ.
Satureia ealida , et prope iguita. Unde illi et nomen inditum credunt, quod prouos facit in Venerem.
43. Salyrion dicta a Satyris, propter incendium libidinis, b quam vulgus stingum vocat, Venerem enim suscitat. Eadem et orchis, quod radix ejus in modum testiculorum sit, quos Cræci ὂρχεις vocant. Item et leporina, propter quod caulcm mollem emittat.
44. Urtica vocata, quod tactus ejns corpus adurat. Est enim igneae omnino naturae, et tactu peruril, unde et pruriginem facit.
45. c Artemisia herba Dianæ a gentilibus consecrata est, unde et nuncupata. Græce enim Diana, ἃρτεμις dicitur.
46. a Chamæmelos Græce dicta, quod mali Matiani odorem habeat, sitque brevis, terraeque vicina.
47. Chamædrys a Græcis appellatur, quod sit brevis, et per terram strata, et minuta foliis parvissimis.
48. e Pæon quidam medicus fuit, a quo Pæonia berba perhibetur inventa, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden vocant, quod dulcis saporis sit, vel pentorobon a numero granorum, vel, ut alii, dactylosam a digitorum similitudine. Nascitur in silvis.
49. Buglossos a Græcis dicta, eo quod folia asperrima ad modum 357 linguæ bovis habeat. f Quæ mirum in modum ob sapientiam nutriendam vino infundenda a veteribus memoratur. Convivii quoque hilaritatem praebere fertur. Pro olere etiam sumitur.
50, g Arnoglossos, id est, agni lingua, quæ a Ro- manis plantago dicitur, quod planta ejus eito adhæ- ,cat terrae. Hac multi pro olere vescuntur.
31. h Herpyllus, quæ apud nos serpillus vocatur, pro eo quod radices ejus longe serpant. Eadem et matrisanimula, propter quod menstrua moveat.
52. i Aristolochia dicitur, quod mulieribus fetis optima sit. Nam supersessa post partum, matricum beneficio vaporis expurgat. Hujus herbæ genera sunt duo : quarum una aristolochia rotunda, dicitur, propter quod rotundam radicem habeat ; altera aristolochia longa, quia longam radicem habet, cum ramis et foliis longioribus, quam etiam et dactylitem vocant, quod sit radice robore digitali, et longa.
53. J Erigeron nomen a Græcis dicitur, quod vere primo senescat. Unde et eam Latini senecionem vu- eant. Nascitur per maccrias.
54. k Psyllios dicta, quod semen pulicis simile habeat. Unde eam Latini herbam pulicarem vocant.
55. l Hierabotane, ideo a Græcis hoc nomen accepit, quod m remediis ac ligamentis hominum, et purificationibus sacerdotum, 358 a gentilibus probaretur apta. Unde et eam pontifices sagmen appellabant, quasi sancimen, hæc verbena, quia pura.
56. a Paliurus herba asperrima, et spinosa.
e Struthios, quam quidam herbam lanariam vocant, eo quod plerique lanam ex ea lavent. Nascitus in locis cultis.
Splenos dicta, quod splenem auferat.
57. Cimicia propter similitudinem cim.cis. Unde et eam Græci ϰορίον vocaverunt. Nascitur in locis asperis atque cultis.
58. Marrubium, quod Græci prasium dicunt, vocatum propter amaritudinem. Nascitur In campis.
59. r Pulegium apud Indos pipere pretiosius est. q Habet autem vim thermanticam, calefacit, et deducit, extenuat, et purgat, et digerit.
60. r Absinthium Graecum nomen, cujus probabi- lius est quod in Ponti regione nascitur, unde et absinthium Ponticum nominatur.
61. s Symphyton Græce dicturo, eo quod tantame in radice virtutem habeat, uJ frusta carnis aspersa in cacabo coagulet.
62. t Polypodium, berba cujus radix hirta, atque crinita, ut est polypus, ex quo derivatum, ut polypodion diceretur. a Nascitur in teneris petrarum terris, sive quereubus vicinis.
63. a Polion a Graecis, a Latinis omnimorbia, quod multis morbis subveniat. Nascitur in icentibus ct dufis locis.
359 64. b Scammonia, quam Latini acridium vocant, herba succi plena, quæ colligitur sub cavata radice. Denique terram rotundi cavitate fodiunt; tum suppobitis, aut cochleis, aut nucis foliis excipitur succus, atque siccatus aufertur, Venit autem sæpius probabilior ex Mysia Asiae. Huic contrarius, atque fal. cus ex Syria, atque Judæa.
65, e Daucus foliis feniculi similis, thyrso bipalmis.
Citocatia dicta, quod ventrem cito depurget, quam vulgus corrupte citocotiam vocat.
66. a Lappa dicta, quod babeat caulem ingentem per terram disposita. Hæc herba a Græcis ϕιλάνθρω- πος vocatur, quod vestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui. Nascitur juxta muros.
67. Capillus Veneris vocatus, sive qund delapsos post alopeciam capillos recreat, vel quod capillorum fluores coercet, vel quod sit virgulis nigris lenibus cum splendore, quasi capilli. Nascitur in aquusis locis.
68. e Rubia dicta, quod radix ejus sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur.
360 69. f Anchusa, cujus radix contrita digitos inficit. Est enim colore sanguineo, unde etiam pictoribus ad purpuram effingendam usui est.
70. Chamæleon, quae Latine Viscarago vocatur, eo quod viscum gignat, in quo hærent aves, quae propria voluntate descendunt ad escam.
71. Cicuta propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sic dicitur fossa ceca, quæ occulta est. Hæc potui data interficit. Hanc In canere Socrates bibit, et expiravit. Persius : Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutæ. Hæc dum hominibus venenum sit, capellas efficit pingucs.
72. g Trifolium est, quod Graeci τρίϕυλλον vocant, quod sit foliis trinis per singulas adnationes.
75. Phlomos, quaDi Latini herbam lucernalem vocant, ab eo quod ad lychnia pronficiat. Eadem et lucubros, quod lucem præbeat umbris.
74. Pyretron, Græce dicta, quod habeat radicem incendiosam, atque coacervantem.
75. h Althea, malva agrestis, sive malvae viscuS, sed althea, quod in altum surgit, et viscus, quia glutinosa est.
76. i Oryganum, quod Latine colena interpretatur, propter quod infusum coloret vinum.
361 77. 1 Tithymallum vocabulum sumpsit quod foliorum comam ad radium solis circumacta convertat. Nam Græci solem τιτᾱνα vocant, μαλλὸν comam, ex quo confectum est, ut Tithymallum diceretur. Hujus species septem diversis locis nascentes.
78. k Strychnos, quae Latine herba salutaris vocatur, propter quod dolorem capitis et stomachi incendium mitigat. Eadem et uva lupina propter semen ejus uvæ simile.
79.1 Polygonus, quam Latini herbam sanguinariam vocant, quod missa in naribus sanguinem moveat.
80. Ambrosia, quam Latini Aptum sylvaticum vocant. De qua Virgilius : Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere.....
Apiago, quod flores ejus apes maxime appetunt
Portulaca....
84. m Ros marinus, quam Latini ab effectu herbam salutarem vocant, cujus folia feniculi suut similia, atque aspera, et rotatim terrae prostrata
Colocasia....
82. Mentha agrestis, a quam Graeci ϰαλαμίθην, nostri vulgo nepetam, vocaverunt, majoris virtutis, et vehemens in calore.
362 83. b Genicularis herba substernitur ob scorpionum vim repellendam.
Gladiolus, quod sit foliis gladii similibus, thyrso cubitali, floribus purpureis.
84. Verbascum....
c Agaricum radii vitis albae.
Calumites....
Lappa....
Lapago....
Lapella....
Beneola.....
Orcibeta....
Mirobalanum...
85. d Asphodelus, quam Latini a colore Albutium vocant.
e Scylla, quod nocens sit, f de qua superstitio gentiliumdicit, quod si integra ad limen, suspendatur, omnia mala fugat.
8G. Chamæpitys a Græcis dicta, quod terræ adhæreat, et odorem pini habeat. Hanc Latini cucurbitularem vocant, quod ex parte odorem cucurbitæ referat.
87. I Staphysagria nascitur in locis amœnis.
b Asplenos dicta, quod splenem auferat, sive scolopendrios, eo quod folia ipsius scolopendro animal sunt similia. i Nascitur in humidis petris.
88. i VolMus appellatus, quod radix ejus volubilis sit, et rotunda.
363 k Stæchas in insulis Stæchadibus nascitur, unde et nuncupatur.
89. Cyclaminus Græce dicta a quodam, qui Κύϰλος, vocatus est, qui primus virtutem hujus herbæ invenit sive quod habeat radicem rotundam. Græci enim ϰύϰλον rotundum vocant. 1 Cujus radix, aut succus, si vino fuerit admistus, ebrios facit. Nasciiur in silvoss locis, et agris.
90. m Ampelos leuce, sive bryonia, quam Latini vitem albam vocant, vel a qualitate coloris, vel quod ejus radix contrita, et corpori infricata teneriorem at candidiorem cutem reddat. Nam et succus baccarum ejus lac uberibus siccis reddit.
91. n Ampelos melan, id est, vitis nigra, eademque labrusca, habens folia hederæ similia, in ommibus major quam vitis alba, baccas similiter habens, quae in maturitate nigrescunt, unde et vocabulum sumpsit.
92. Viticella herba a Latinis appellata, quod sicut vitis quidquid proximum habuerit, apprehendat corymbis, quos annulos appellamus.
93. o Buphthalmos florem habet croceum oculo similem. Unde a Græcis nomen accepit. Est autem caute molle, p foliis coriandri similibus. Nascitur juxia muros civitatum.
94. i Phlomos, quam Latini verbascum vocant, quarum altera est masculus, albidioribus foliis, atque angustioribus : altera femina foliis latioribus, atque nigris
95. r Ferula vocata a medulla. Nam illam Varro tradit esse ferulae medullam, quam ἀπόδερον Gr:rci vocant. Nonnulli a feriendo 364 ferulam dicunt. Hac enim pueri et puellæ vapulare solent : s hujus succus galbanum est.
96. 1 Papyrus dictus, quod igni et cereis est aptum, πυ̃ρ enim Græci ignem dicunt.
Juncus dicitur, eo quod junctis radicibus hæ- reat.
97. u Scirpus, a quo tegetes texuntur sine nudo, de quo Ennius : Quaerunt in scirpo soliti quod dicere nodum. Et in proverbio : Qui inimicus est, etiam in scirpo bodum quærit.
98. v Fucus genus herbae eit, de qua tingitur vestis : x dicta quia mentitur alienum colorem ; unde et Virgilius : Discet mentiri lana color..
99. Alga nascitur in aquis stantibus. Ita denique nomen sumpsit ab algore aquæ, vel quod alliget pedes, quia crassa est foliis aquam ex parte supcrantibus.
100. Ulva, et typus herbae quæ circa fontes et paludes stagnaque nascuntur. Ex quibus ulva, id est, nlga mollis, et quodammodo fungus, dicta ab uligine.
101. Typhe vero quæ se ab aqua inflat. Undc etiam ambitiosorum et sibi placentium hominum tumor typhus dicitur.
102. a Carex acuta herba et durissima, sparto similis, de qua Virgilius : Et carice pastus acuta.
103. b Spartus, frutex virgosus, sine foliis, ab asperitate vocatus. Volumina enim funium quae ex eo fiunt aspera sunt.
104. Gramen a situ potius dictum, quod plurimorum agrorum sit. 365 c Unde illud Graeci ἄγρωστιν vocaverunt; a licet omnis herba gramen vocetur, ab eo quod germinetur ; sicut robur omne lignum, licet sit et species, ab eo quod firmissima.
105. e Filix, a singularitate folii dicta. Denique ex una virgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur replicata, velut pinna.
Avena...
Lolium...
106. Zizania, quod poetæ semper infelix lolium dicunt, quod sit iuutile, et infecundum.
Fenum dictum, quod eo flamma nutritur, ϕω̃ς euim flamma est.
Manipulum dicimus fascem feni. Et dictus manipulus quod manum impleat.
CAPUT X. De .lenibus.
i. I Hortus nominatur, quod semper ibi aliquid oriatur. g Nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus nunquam sine fruclu es!.
X. Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines ab olcribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et olcribus alebantur, sicut animalia herbis
3. Caulis est generaliter herbarum vel olerum medius frutex, qui vulgo thyrsus dicitur, quod a terra sursum conscendat; ex quo derivatum est, ut specialiter h quoddam genus olerum caulis diceretur, quia thyrsus ipsius amplius cæteris oleribus coalescit, 366 id est, crescit. Est autem generale nomen. Omnis enim frutex caulis.
4. i Cyma dicitur, quasi coma. Est enim summitas olerum, vel arborum, in qnia vigens virtus naturalis est.
5. J Malva ex parte Graeco vocabulo appellatur ἀπὸ του̃ μαλάσσειν, eo quod molliendi alvum solvendique naturam habeat. k Cujus succo si quis se pleo misto perunxerit, ab apibus negatur feriri. Folia ejus ex oleo trita et imposita scorpionibus, l creduntur afferre torporem
6. Pastinaca vocata, quod radix ejus praecipuus pastus sit bominis. Est enim odoratu jucunda, pibo delectabilis.
7. m Rapa dicta a rapiendo, id est, comprehendendo. Est autem radice amplior napo, sapore dulcior, et folio tenui.
8. Napus a similitudine rapæ vocatus, nisi quod foliis latior, et radicis gustu subacrior est. Nominis autem affinitas in utrisque inde pene communis, quia utrumque semen in alterum vicissim mutatur. n Nam rapa in alio solo, ut Æmilianus ait, per biennium mutatur in napum, alio vero napus transit iu rapam.
9. Napocaulis ex duobus oleribus compositum nomen habet, quia dum sit sapore napo similis, non in radice, sed in thyrsum conscendit, ut caulis.
Sinapis appellatur, quod folii sit similis napis.
10. Raphanum Græci, nos radicem vocamus, o eo quod 367 deorsum totus nititur, dum reliqua olera in summa magis prosiliant; P cujus semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes impune tractabit. q Siquidem ex ipsius radice eliam ebur albescit. In ciho quoque venenis obsistit. r Nam contra vencna hujus radices, nuces, lupini, citrium, apium prosunt, sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Unde et apud veteres ante alias epulas hæc solebant mensis apponi.
11. a Lactuca dicta est, quod abundantia lactis exuberet, b seu quia lacte nutrientes feminas implet. c Hæc et ip viri. Veneris usum, coercet.
Lactuce agrestis est d quam sarraliam nominamus, eo quod dorsum ejus in modum serræ est.
12. e Intubus Graecum nomen est. Et intubus, quoa intus sit tophus.
Cepa vocatur, quia non aliud est, nisi tantum 'caput.
13. f Ascalonia nuncupata ex una urbium Palæstinæ, quae Ascalon dicitur, unde prius advecla est.
14. g Allium dictum quod oleat.
h Ulpicum appellatum, quod allii odorem habeat.
i Phaselus vocari aiunt, a Phaselo insula Grae. de, ubi non procul mons Olympus est.
15. Porrum, cujus duo genera sunt, capitatum et sectile. Capitatnm majus, seetile parvulum.
368 Beta apud nos oleris genus, apud Græcos littera est.
Blitum genus oleris, saporis evanidi, quasi vilis beta
16. Cucumeres, quod sint interdum amari, 1 qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur.
17. Cucurbita.....
Apopores.....
Pepo.....
Melipepo.....
Ocymum......
Olus molle.....
Atriplex.....
Brassica.....
Olisatrum.....
k Nasturtium sapor appellavit, quod acrimonia sui nasum torqueat.
18. Fungi, quod aridi ignem acceptum concipiant, ϕω̃ς enim ignit esi, unde et esca vulgo dicitur, quod tit fomes ignis et nutrimentum. Alii dicunt fungos vocatos, quod sint ex eorum genere quidam interemptorii, unde et defuncti.
19. Tubera tumor terræ prodit, eaque causa nqmen illi dedit.
Bulbi appellati, quod sint volubiles, et rotundi.
Asparagus, quod sit spinosus, et asper frutex ejus, ex quo gignitur.
20. Capparis a Græcis nomen sumpsisse videtur, quod babeat rotunda in summitatibus seminum eapitella.
m Armoracia, boc est, lapsana.
Lapistus.....
Lapathum. Hæc in cibo sumpta stomachum con- fortat, Venerem reprimit.
n Carduus.....
21. EruM, quasi uruca, quod ignitae sit virtutis, et incibo369 sæpe sumpta Veneris incendium movoat. Hujus species duæ : quarum altera usualis, altera agrestis acrioris virtutis, utraque tamen Veneris commovens usum.
CAPUT XL De odorati' oleribus.
i. Apium dictum, quod ex eo apex, id est, caput antiquorum triumphantium coronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit. Nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc anium. o Cujus radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum. Ejus generis sunt petroselinon, hipposelinon, ei oleoselinon.
2. Petroselinon vecatum, quod sit simile apio, et nascatur in petris montibusque præruptis, quod nos petrapium dicere possumus, Σέλενον enim Græce apium dicitur, sed est summum, ac probabile Macedonicum, gustu suave, et odore aromatico.
3. Hipposelinon, quod sit durum et austerum.
p Oleoselinon, Quod mollius folio, et caule tenerum.
4. q Feniculum Latini vocant, quod ejus thyrsi seu radicis succus acuat visum, r cujus virtus traditur, ut serpentes annuam senectutem ejus gustu deponant. Huc olus Graeci μάραθρον vocant.
5. s Ligusticum a regione nomen accepit. Nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico, et gustu acre.
6. Aneson, ut Græci dicunt, sive, ut Latini, anesum, herba 370 omnibus cognita, acerrime fervens miclualis.
Anethum.....
Cuminum.....
7. Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi ϰόριον vocant, a cujus semen in dulci vino datum proniores reddit in Venerem; si supra modum dederis, amentiam nutrit.
b Canos etiam ex coriandro infici traditam est.
Abrotanum
Ceræfolium.....
8. c Ruta dicta, quod sit ferventissima. Cujus altera agrestis, a'que virtute acrior, sed utraque ferventissima comprobatur. a Hanc veuenis repugnare mustelæ docent, quæ dum cum serpente dimicaveriut, cibo ejus armantur.
9. Salvia.....
c Inula, quam rustici alam vocant, radice aromatica, odoris summi cum levi acrimonia.
Menta. Hujus genera sex.