Book 12 · 12 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. 38 CAPUT PRIMUM. De pecoribus et jumentis.
i. Omnibus * animantibus Adam primum vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex præsenti institutione, juxta conditionem naturae cui serviret.
i. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non autem secundum Latinam linguam, atqne Graecam, aut quarum libet gentium barbararum nomina illa imposuit Adam, b sed illa lingua quae ante diluvium omnium una fuit, quæ Hebræa nuncupatur.
3. Latine autem animalia, sive animantia dicta, quod animentur vita, et moveantur spiritu.
4. a Quadrupedia vocata, quia quatuor pedibus gradiuntur, quae dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, ut cervi, damae, onagri, etc. Sed neque bestiæ sunt, ut leones; neque jumenta, ut usus hominum juvare possint.
5. b Pecus dicimus omne, quod humana lingua et effigie caret. c Proprie autem pecorum nomen iis animalibus accommodari solet quae sunt, aut ad vescendum apta, ut oves, et aves, aut in usu hominum commoda, ut equi et boves.
6. Differt autem inter pecora et pecudes; nam veteres communiter in significatione omnium animalium pecora dixerunt; pecudes autem tantum illa animalia, quæ eduntur, quasi pecuedes. Generaliter autem 39 omne animal pecus a pascendo vocatur.
7. Jumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem, vel onus suo adjutorio subvectando, vel arando, juvent. d Nam bos carpenta trahit, et durissimas terrae glebas vomere vertit. Equus et asinus portant onera, et hominum in gradiendo laborem temperant. Unde et jumenta appellantur ab eo quod juvent homines, sunt enim magnarum virium animalia.
8. Eadem quoque armenta, vel e quod sint apta armis, id est, bello, vel quod his in armis utimur. f Alii urmenta tantum boves intelligunt, ab arando, quasi aramanta, vel quod sint cornibus armata. Discretio est autem inter armenta et greges ; nam armenta equorum et boum sunt, greges vero caprarum et ovium.
9. I Ovis, molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum , ab oblatione dictum, eo quod apud veteres in initio non tauri, sed oves in sacrificio mactarentur. h Ex iis quasdam bidentes vocant, eo quod inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant.
10. i VerveX, vel a viribus dictus, quod caeteris ovibus sit fortior, vel quod sit vir, id est, masculus, vel qnod vermem in capite habeant; quorum excitali pruritu, invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt.
- ii. i Aries, vel ἀπὸ του̃ ἂρεος, idest, a Marte vocatus, unde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur ; sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Aries, quod aris imponeretur. Unde est illud : Aries mactatur ad aram.
40 12. k Agnum, quanquam et Græci vocent ἀπὸ τοῡ ἄγνου, quasi pium, Latini tamen ideo hoc nomen habere putant, eo quod prae caeteris animantibus matrem agnoscat; adeo 1 ut etiamsi in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis.
13. m Hœdi ab edendo vocati, parvi enim pinguis- simi sunt, et saporis jucundi ; unde et edere, inde et edulium vocatur.
14. Hircus, lascivum anima!, et petulcum, ct fervens semper ad coitum, cujus oculi ob libidinem in transversum aspiciunt, unde et nomen traxit. n Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium, cujus natura adeo calidissima est, ut adamantem lapidem, quem nec ignis, nec ferri domare valet materia, solus hujus cruor dissolvat. 0 Majores hirci Ciniphii dicuntur a fluvio Ciniphe in Libya, ubi grandes nascuntur.i
15. Capros, et capras a carpendis virgultis quiddam dixerunt. 41 Alii, quod captent aspera. Nonnulli a crepitu crurum, P unde eas crepas vocitatas, quæ sunt capræ agrestes, q quas Græci, pro eo quod acutissime videant, ἀπὸ του̃ ὀξὺ δερϰέσθαι dorcadas appellaverunt.
16. Morantur enim in excelsis montibus , et quamvis de longinquo, vident tamen omnes qui veniunt. Eaedem autem et capreæ; eædem Ibices, quasi avices, eo quod ad instar avium ardua et excelsa teneant, et in sublimi inhabitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant.
17. a Unde et meridiana pars Ibices aves vocat, quae Nili fluentis inhabitant. Haec itaque animalia, ut dixinus, in pelris altissimis commorantur, et si quando erarum vel hominum adversiiatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes in suis se cornibus illæsa suscipiunt.
18. b Cervi dicti ἀπὸ τω̃ν ϰεράτων id est, a cornibus. Κέρατα enim Graece cornua dicuntur. c Hi serpentium inimici, cum se gravatos in infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et, superacta pernicie veneni, eorum pabulo reparantur. d Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam ea pasti excutiunt acceptas sagittas.
19. Mirantur autem sibilum listularum. Erectis auribus acute audiunt, submissis nihil. e Si quando itia. mensa tlumina, vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium superponunt, sibique invicem suecedentes nullum laborem ponderis sentiunt.
20. f Tragelaphi a Graecis nominati, qui dum eadem specie sint, ut cervi, villosos tamen habent armos, ut hirci, et menta promissis hirta barbis, qui non alibi sunt quam circa Phasidem.
21. g Innuli filii sunt cervorum, ab innuere dicti, quia ad nutum matris absconduntur.
42. 22. Damula vocata , quod de manu effugiat : timidum animal et imbelie ; de quo Martialis : Dente timetur aper, defendunt cornua cervum. Imbelles damæ, quid nisi præda sumus ?
23. h Lepus, quasi levipes, quia velociter currit. i Unde et Græce pro cursu λαγὼς dicitur; velox est enim animal, et satis timidum.
24. i Cuniculi, genus agrestium animalium, dicti, quasi caniculi, eo quod canum indagine capiantur, vel excludantur a speluncis.
25. k Sus dicta, quod pascua subigat, id est. terra subacta, escas inquirat.
43 Verres, quod grandes habeat vires.
I Porcus, quasi spurcus, Ingurgitat enim se cœno, luto immergit, limo illinit. Horatius : Et amica luto sus; hinc etiam spurcitia, vel spurcus, nuncupatur.
26. Porcorum pilos sectas vocamus, et selas a sue dictas, a quibus et sutores vocantur, quod ex setis suant, id est, consuant pelles.
27. m Aper, a feritate vocatas , ablata f littera, et subrogata p. Unde, et apud Graecos σύαγρος, id est, ferus dicitur. Omne enim quod ferum est et immite, abusive agresle vocamus.
28. n Juvencus dictus, eo quod jurare incipiat hominum usus in excolenda terra, 0 vel quia apud gentiles Jovi semper ubique juvencus immolabatur, nunquam taurus. Nam in victimis etiam aetas considerabatur.
29. Taurus, Graecum nomen est, sicut et bos. p Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium Versis, caput circumflectunt flexibilitate, qua volunt, tergi duritia omne telum respuunt immiti feritate.
30. Bovem Graeci βου̃ν dicunt. q Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem, Nævius : triollum hic moderator rustiecus. Cujus latiludo pellium a mento ad crura, palearia dicuntur, a pelle ipsa, quasi pellearia, quod est generositatis in bove signum. r Boum in sociis eximia pietas. Nam alter alterum inquirit cum quo ducere collo aratra consuevit, et frequenti mugitu pium testatur affectum, si forte defecerit.
44. 31. s Vacca dicta, quasi boacca. Est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leæna , draco dracæna.
32. a Vitulus, et vitula, a viriditate vocata sunt, id eSI, ætate viridi. sicut virgo. Vitula ergo parva est nondum enixa. Nam enixa, juvenca est, aut vacca.
33. b Bubali vocati per derivationem , quod sint similes boum; adeo indomiti, ut prae feritate jugum cervicibus non recipiant. Hos Africa procreat.
34. Uri, agrestes boves sunt in Germania, habenres cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate c ex eis gerulæ fiant, dicti uri ἀπὸ τω̃ν ὸρω̄ν.
55. Camelis causa nomen dedit, sive quod quando onerantur, ut breviores, et humiles fiant, accubant, quia d Græci χαμαὶ humile, et breve dicunt; sive quia curvus est dorso. e Camur enirn verbum Græcum curvum significat. Hos licet et aliæ regiones mittant, sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi. i Nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula.
36. g Dromeda, genus est camelorum, minoris quidem staturæ, 45 sed velocioris Unde et nomen habet. Nam δρὸμος Graece cursus velocitas appellatur. h Centum enim et amplius millia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos, et ovis, et camelus ruminat.
37. 1 Ruminatio autem dicta est a ruma, eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis animalibus revocatur.
38. Asinus et asellus a sedendo dictus , quasi assedus; sed hoc nomen, quod magis equis conveniebat, ideo hoc anima! sumpsit, quia priusquam equos caperent homines, huic prasidere coeperunt. Animat quippe tardum, ct nulla ratione renitens, statim ut voluit sibi homo substravit.
39. Onager interpretatur asinus ferus, ὄνονquippe Graeci asinum vocant, ἄγριον forum. Hos Africa habet magnos et indomitos. et 1 in deserto vagantes. Singuli autem feminarum gregibns praesunt. k NasCentibus masculis, zelant, et testiculos eorum morsu detruncant, quod tamen caventes matres eos in secretis locis occultant.
40. Asini Arcadici dicti, quod ab Arcadia primum vecti sint magni et alli. i Minor autem asellus agro plus necessarius est, quia et laborem tolerat, et negligentiam propemodum non recusat.
41. Equi dieti, eo quod quando quadrigis jungebantur, æquabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur.
42. m Caballus a cavando dictus, propter quod gradiens ungula impressa terram concavet, quod reliqua anmalia non habent; inde et sonipes qaod pedibus sonat.
46 43. Vivacitas equorum multa; exsultant enim in campis, odorantur bellum , excitantur sono tubæ nd praelium, n voce accensi ad cursum provocantur, dolent cum victi fuerint, exsultant cum vicerint. Quidam hostes in bello sentiunt, adeo ut adversarios morsu petant. o Aliqui etiam proprios dominos recognoscunt, obliti mansuetudinis, si mutentur; aliqui præter dominum nullum dorso recipiunt. P Interfectis, vel morientibus dominis multi lacrymas effundunt. Solius equi est propter hominem lacrymari, et dolo. ris afFectum sentire. Unde et in centauris, equorum et hominum natura permista est.
44. q Solent etiam ex equorum moestitia, vel alacri- tate eventum futurum dimicaturi colligere. Ætas longæva equis Persicis, Hunnicis, Epiroticis, ac Siculis, in annis ultra quinquaginta; brevior autem Hispanis, ac Numidis, et Gallicis, frequens opinio est.
45. r In generosis equis, ut aiunt veteres, quatuor spectantur : forma, pulchritudo, meritum, atque color. Forma, ut sit validum corpus, et solidum, robori conveniens altitudo, latitudo, latus longum, venter substrictus, maximae et rotundae clunes, pectus late patens, corpus omne musculorum densilate nodosum, pes siccus, et cornu concavo solidatus.
46. Pulchritudo, ut sit exiguum caput, et siccum, pelle prope ossibus adhærente, aures breves, et argutæ, oculi magni, b nares patulæ, erecta cervix, coma densa, et cauda, a ungularum soliditate fixa rotunditas.
47 47. Meritum, ut sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris, quod est fortitudinis indicium, quique ex summa quiete facile concitetur, vel ex citata festinatione non difficile teneatur. d Motus autem equi in auribus intelligitur, virtus in membris trementibus.
48. eColor bic praecipue spectandus : badius, au- reus, roseus, myrteus, cervinus, gilvus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus, guttatus, niger. Sequenti autem ordine, varius ex nigro, badioque distinctus; reliquusvarius color, vel ciuereus deterrimus.
49. Badium autem antiqui vadium dicebant, quod inter coetera animalia fortius vadat. f Ipse est et spadix, quem phænicatumvocant, et dictus spadix a colore palmæ, quam Siculi spadicam vocant.
50. g Glaucus vero est, veluti pictos oculos habens, et quodam splendore perfusos; h nam glaucum veteres dicebant album.
i Gilvus autem, mellinus color est suhalbidus.
Guttatus, albus nigris intervenientibus punctis.
51. Candidus autem, et albus invicem sibi differunt. Nam albus cum quodam pallore est, candidus vero, niveus, et pura Ince perfusus. i Canus dictus, quia ex candido colore et nigro est.
Scutulatus vocatus propter orbes, quos habet candidos inter purpuras.
48 52. Varius, quod vias habeat colorum imparium. Qui autem albos tantum pedes habent, k petili appellantur; 1 qui fronlem albam, callidi.
53. Cervinus est, quem vulgo m gauranem dicunt.
Æranem idem vulgus vocat, quod in modum ærei sit coloris.
nMyrteus autem est pressus in purpura.
54. ° Dossinus autem dictus, quod sit color ejus de asino, idem , et cinereus. Sunt autem hi de agresti genere orti, quos equiferos dicimus , et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt.
55. Mauros niger est. Nigrum enim Graeci μαῡρον vocant.
Mannus vero, equus brevior est, p quem vulgo Buricum vocant.
q Veredus antiqui dixerunt, quod veherent rbedas, id est, ducerent, vel 49 quod vias publicas cur. rant, per quas et rhedas ire solitum erat.
56. Equorum tria sunt genera, unum generosum, r praeliis, et oneribus aptum; alterum vulgare, atque gregarium ad vehendum.non ad equitandum aptum; ter. num ex permistione di versi generis ortum, quod etiam bigenerum dicitur, quia ex diversis nascitur, ut mulus.
57. g Mulus autem a Græco tractum vocabulum babet, quod jugo pistorum subactus, tardas molendo ducat in gyrum motas. a Judæi asserunt quod Ana nbnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque admissos esse ob hoc ad asinas ; et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur.
58. Industria quippe humana diversum anima! in coitum coegit; sicque adulterina commistio ne genus aliud reperit; sicut, et Jacob contra naturam colorum similitudines procuravit. b Nam tales felus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur.
59. Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos objiciant equos visibus concipientium, quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum dilectores depictas ponunt pulcberrimas columbas eisdem locis quibus illæ versantur, quo, rapiente visu, similes generent.
5060. Inde est quod quidam gravidas mulieres jubent nullos intueri lurpissimos animalium vultus, ut cynocephalos, etsimios, ne visibus occurrentes similes fetus pariant. c Hanc enim feminarum esse naturam, ut quales prospexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis æstu dum concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim anima in usu Venerio formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis, rapit species eorum in propriam qualitatem.
61. In animantibus bigenera dicuntur, quæ ex diversis nascuntur, ut mutus ex equa elasino; d burdo et equo et asina, e hybridæ ex apris et porcis, f tityrus ex ove et hirco, g musIo ex capra et ariete; est autem dux gregis.
CAPUT II. De bestiis.
i. Bestiarum h vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis, et vulpihus , canibusque et simiis, ac caeteris, quae vel ore, 51 vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiæ autem dicti a vi qua saeviunt.
i. i Feræ appellatæ,eo quod naturali utantur libertate, et pro desiderio suo ferantur. Sunt enim liberæ earum voluntates,et huc atque illuc vagantur, et quo animus duxerit, eo feruntur.
5. Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Græceenim λέων vocatur, et est nomen nothum, quia ex parte corruptum. i Leæna vero totum Graecum est, sicut, et draconta. k Ut autem leæna lea dicatur usurpatum est a poetis. 1 Leo autem Græce, Latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum.
4. Cujus genus trifarium dicitur. E quibus bre- ves, et juba crispa, imbelles sunt; longi, et coma simplici, acres. m Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore, firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis.
5. Cum dormierint, vigilant oculi; cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. n Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur; tunc deinde patris fremitu, vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus, suscitare dicitur catulum dormientem.
6. ° Circa hominem leonum natura est benigna, ut nisi læsi nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parount; p captivos obvios repalriare permittunt; hominem 52 non nisi in magna fame interimunt. De quibus Lucretius : Scymnique leonum, etc.
7. i Tigris vocata propter volucrem CURam. Ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis, ex cujus nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has cretius : magis Hyrcania gignit.
8. Panther dictus, a sive quod omnium animalium amicus sit, excepto dracone; sive quia et sui generis societate gaudet, et ad eamdem similitudine quidquid accipit reddit. b Πᾱν enim Graece omne dicitur. Bestia e minutis orbiculis snperpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis, nigra , vel alba distinguatur varietate.
9. Hæc semel omnino parturit, cujus causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli, maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras. Itaque oneratam fetibus vulvam tanquam obstanlem partui unguibus laeerant, effundit illa partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non hæret acceptum, sed irritum resilit. d Nam Plinius dicit animalia cum acutis unguibus frequenter parere non posse. Vitiantur enim intrinsceus se moventibus catnlis.
10.e Pardus, secundus post pantherem est, genus varium, et velocissimum, et præceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit
11. Leopardus ex adulterio leænæ, et pardi nascitur, et tertiam originem efficit, sicut et Plinius in naturali historia dicit leonem eum parda, aut pardum cum leæna concumbere, et ex utroque coitu degeneres partus creari, d ut mulus et burdo.
53 12. Rhinoceros a Graecis vocatus, Latine interpretatur iu nare cornu. g Idem et monoceros, id est, unicorniS, eo quod unum cornu in media fronte babeat h pedum quatuor, ita acutum, et validum , ut quidquid impetierit, aut ventilet, aut perforet. Nam et cum elephante sæpe cerLamen habet, et in ventre vulneratum prosternit.
13. Tantae autem est fortitudinis, ut nulla venantium virtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella pro- ponitur, quæ venienti sinum aperit, in quo ille, omni ferocitate deposita, caput ponit, sicque soporatus, velut inermis capitur.
14. Elephantem Græci a mangitude corporis vocatum putant, 54quod formam montis præferat. iGræce enim mons λόϕος dicitur. Apud Indos autem a voce barrus vocatur. Unde, et vox ejus barritus dicitur, et dentes ebur. J Rostrum autem promuscis dicitur, quo ille pabulum ori admovet, et est k angui similis, vallo muuitus eburno.
15. 1 Hos boves lucas dictos ab antiquis Romanis ; boves, quia nullum anima! grandius videbant; lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in prælio objecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus hellicis apium est. In eis enim Persæ, et Indi, ligneis turribus collocatis, tanquam de muro jaculis dimicant. Intellectu autem, et memoria multa vigent.
16. m Greg atim incedunt. n motu quo valent salutam , murem fugiunt, aversi coeunt, quando autem parturiunt, in aquis. vel insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt, et ab eis implicati necantur. Biennio autem portant fetus, nec amplius, quam semel gignunt, nec plures, sed tantum unum.
55° Vivunt annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur; nUDe sola eos India gignit.
17. p Gryphes vocantur, quod sit animal pennatum, et quadrupes. Hoc genus ferarum in Hyperboreis montibus nascitur. Omni parte corporis leones sunt; alis et facie Aquilis similes, et equis vehementer infesti. Nam et homines visos discerpunt.
18. q Cameleon non hahet unum colorem, sed dIversa varietate conspersus, ut pardus. Dictus autem ita (eo quod cameli similitudinem habet et leonis) uujus cameleonis corpusculum ad colores quos videt facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia.
19. a Cameleo pardus dictus, quod dum sit, ut pardus, albis maculis superaspersus, collo eqno similis, pedibus bubulis, capite tamon camelo est similis. Hunc Æthiopia gignit.
20. b Lynx dictus, quia in luporum genere numeratur : bestia maculis terga distincta, ut pardus, sed similis lupo. Unde et ille λύϰος, iste lynx. Hujus urinam converti in duritiam pretiosi lapidis dicun', qui c lincurius appellatur, quod et ipsos lynces sentire hoc documento probatur; nam egestum liquorem arenis, in quantum poluerint, contegunt, invidia quadam naturæ, ne talis egestio 56 transeat in usum humanum.d Lynces dicit Plinius secundus extra unum non admittere.
21. e Castores a cfl,"'tutdO dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quod cum præsenserint venatorem, ipsi se castrant, et morsibus vires suas amputant. De quibns Cicero in Scauriana : Redimunt se ea parte corpori propter quam maxime expetuntur. Juvenalis : qui se Eunuchum ipse facit cupiens evadere damno Testiculi. Ipsi sunt et fibri, qui etiam pontici canes vocantur.
22. f Ursus fertur dictus, quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quamdam nasci, quam mater lambendo in membra componit. g Unde est illud : Sic format lingua fctum, cum protuli. ursa. Sed hoc immaturitas partus fa< it ; deniquc tricesimo die generat. Unde evenit ut præcipitata fecunditas informes procreet. Ursorum caput invatidum ; vis maxima in brachiis, et in lumbis; unde interdum erecti insistunt.
23. Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. Lupos enim illi λύϰους dicunt, b λύϰος autem Græce a morsibus appellatur, quod rabie ra- pacitatis quaeque invenerit trucidet. Alii luposvocatos aiunt, quasi leopos. quod quasi leoni, ita sit illi virtus in pedibus, unde quidquid pede presserit, non vivit.
24. Rapax autem bestia, et cruoris appetens, de jquo rustici aiunt 57 vocem hominem perdere , si eum prior lupus viderit. Unde et subito tacenti dici. tur : Lupus est in fabula. Certe si se prævisum senserit, deponit feritatis audaciam. i Lupi toto anno non amplius quam dies duodecim coeunt, famem diu portant, et post longa jejunia multum devorant. k Lupos Æthiopia mittit cervice jubalos, et tantum varios, ut nullum colorem illis dicant abesse.
25. Canis nomen Latinum Graecam etymologiam videtur habere. Graece enim ϰύων dicitur ; licet eum l quidam a canore latratns appellatum aestiment, eo quod insonet, unde et canere. Nihil autem sagacius canibus, plus enim sensus cæteris animalibus habent.
26. Namque m soli sua nomina recognoscunt, dominos suos diligunt; diminorum tecta defendunt ; pro dominissuissemortiobjiciunt; voluntarie cum domino suo ad prædam currunt; corpus domini sui etiam mortuum non relinquant. Quorum postremo natura est, extra homines esse non posse. In canibus duo sunt (spectanda) aut fortitudo, aut velocitas.
27. n Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii; nam catuli proprie canum sunt, per diminutionem dicti.
28. a Lycisci autem dicuntur, ut ait Plinius, canes nati ex lupis et canihus, cum inter se forte miscentur. p Solent et Indæ feminæ canes noctu in silvis alligtæ admitti ad bestias tigres, a quibus insiliri, et nasci ex eodem fetu canes adeo acerrimos, 58 et fortes, ut in complexu leones prosternant.
29. q Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilis pedibus, et r nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit, fraudulentum animal, insidiisque decipiens. Nam dum non habuerit escam, fingit mortem, sicque desceudentes, quasi ad cadaver, aves rapit, et devorat.
30. a Simiæ Græcum est nomen, id est, pressis naribus. Uude et Simias dicimus, quod suppressis naribus sim, et facie foeda, b rugis turpiter follicantibus, licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino arhitrantur sermone vocatas, c eo quod multa in eis simililudo rationis humanae sentitur, sed falsum est.
31. Hae elementrum sagaces, d nova Luna exsultant, media et cava tristantur. Fetus quos amant ante se gestant, neglecii circa matrem hærent. Harum genera quinque sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent. Simiaenim cumcauda est e quam quidam οὺρὰν vocant.
32. i Sphinges,villosæ sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali, et ipsi similes simiis, sed facie ad modum canis, unde et nuncupati.
33. Satyri , facio admodum grata , et gesticulatis motibus inquieti. Callitriches , toto pene aspectu a caeteris distant; sunt enim in facie producta barba, et lata cauda.
59 34. Leontophonos, bestia modica, et ex eo ita vocata, quia capta exuritur ; ejusque cinere aspersae carnes, et positæ per compita semitarum leones necant, si quantulumcunque ex illis sumpserint.
35. I Histrix, anima! in Africa erinacii simile, vocatum a stridore spinarum, quas tergo laxatas emittit, ut canes vulneret insequentes.
36. h Enhydros besliola ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem Crocodilum, volutat se in lutum primum, et intrat per os ejus in ventrem, et carpens omnia interanea ejus, 1 exit viva de visceribus crocodili, ipso mortuo.
37. i Icheumon Græce vocatus, eo quod odore suo et salubria 60 ciborum et venenosa prodantur. k De quo Dracontius ait : Prædicit suillus vim cujuscunque veneni. Suillus autem a setis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur, qui cum l adversus aspidem pugnat, caudam erigit , quam aspis maxime incipit observare , quasi minantem , ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur.
58. Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus calum a captura vocant. m Alii dicunt quod catat, id est videt. Nam tanto acute cernit, ut fulgore luminis noctis tenebras superet. a Unde et a Graeco venit catus, id est, ingeniosus, ὰπὸ τοῡ ϰαίεσθαι.
39. 0 Furo a furvo dictus, unde et fur. Tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit, et ejicit prædam quam invenerit.
40. p Melo, quod sit rotundissimo membro, yel quod favos petat, et assidue mella captet.
CAPUT III. De minutis animantibus.
i. Mus pusillum anima!, Graecum illi nomen est; q quidquid vero 61 ex eo trahitur Latinum fit. Alii dicunt mures, quod ex humore terrae nascuntur. r Nam MUS terra, unde et humus. s His in plenilunio jecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rur- SUI niinuente luna deficiunt.
2. Sorex, Latinum est, eo quod rodat, et in modum serræ præcidat. t Antiqui autem SORICEN Mauricen dicebant, sicut et CLODUM claudum.
3. u Mustella dicta, quasi mus longus; nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola , in do- mibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem. Serpentes etiam et mures persequitur : duo autem sunt genera mustellarum. Alterum enim silvestre, est distans magnitudine, quod Graeci έϰτίδας vocant; a alterum in domibus oberrans. Falso autem opinantur qui dicunt mustellam b ore concipere, aure effundere parium.
4. c Musaraneus.....
Aranea.....
d Est in Sardinia animat perexiguum, araneæ forma , quæ solifuga dicitur, quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, occulto reptans , et per imprudentiam supersedentibus pestem facil.
62 5. e Talpa dicta, quod sit damnata cæcitate perpetua, et tenebris. Est etenim absque oculis, semper terrain fodit, et humum egerit, atque radices subter frugibus comedit, quam Graeci άσϕάλαϰα vocant.
6. Glires dicti sunt, quia pingues eos efficit somnus. i Nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt, et immobiles, quasi monui jacent, tempore æstivo # reviviscunt.
7. h Hericius animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum, eo quod subrigit se, quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid praesenserit, primum se subrigit atque in globum conversus in sua se arma recolligit. Hujus prudentia quædam est. Nam dum absciderit uvam de vile, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis.
8. Grillus nomen a sono vocis habet. i Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus ; venatur eum formica circumligata capillo in cavernam ejus conjecta, aMato prius pulvere, ne seabscondat, ita formicae complexibus trahitur.
9, i Formica dicta, eo quod ferat micas farris, cujus solertia multa. Providet enim in futurum, et præparat aestate quod hieme comedat. In messe autem elegit triticum, hordeum non tangit. 63 It Dum pluit ei super frumentum , totum ejicit. 1 Dicuntur in Æthiopia esse formicæ ad canis formam, quæ arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur.
10. m Formicoleon, ob hoc vocatus, quia est, vel formicarum leo, vel certe formica pariter, et leo. Est enim animai parvum, formicis satis infestum , quod se in pulvere abscondil , et formicas frumenta portantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus ut formica est , formicis autem ut leo est.
CAPUT IV. De serpentibus.
i. Anguis vocabulum omnium serpentium genus, quod plicari et contorqueri potest. Et inde anguis, quod angulosus sit, et nunquam rectus. Angues autem apud gentiles n pro genils locorum erant habiti semper, unde et Persius: Pinge duos aogues, pueri, sacer est locus...
2. Coluber, ab eo dictus, quod colat umbras , o vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut piscis, et serpens.
3. Serpens autem nomen accepit, quia occultis accessibus serpit ; non enim apertis passibus , sed squammarurn minutissimis nisibus repit. Illa autem quæ quatuor pedibus nituntur, sicut lacerti, et stelliones, non serpentes, seJ reptilia nominantur. Serpenles autem reptilia sunt, quia ventre, et pectore reptant; quorum tot P venena, quot genera ; tot pernicies, quot species; tot dolores, quot colores habentur.
64 i. Draco major cunctorum serpentium, sive omnium animantium super terram. Hunc Graeci δράϰοντα vocant. Unde et derivatum est in Latinum ut diceretur Draco; q qui sæpe a speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et arctis fistulis, per quas trahit spiritum , r et linguam exerit. Vim autem non in dentibus , sed in cauda habet, et verbere potius quam riclu nocet.
5. Innoxius autem est a venenis, sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligaverit, occidit. s A quo nec elephas tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitescens, per quas elephanti solito gradiuntur, crura eorum nodis illigat, ac suffocatos perimit. Gignitur au tem in Æthiopia, et India in ipso incendio jugis aestus,
6. a Basiliscus Graece , Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat, nam et hominem, vel ?i aspiciat, interimit. Siquidem ad ejus aspectum nulla avis volans illaesa transit, sed quamvis procul sit, ejus ore combusta devoratur.
65 7. A mustellis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis in quibus delitescit. Itaque ea visa fugit, quem illa persequitur, et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis, albis maculis lineatus.
8. b Reguli autem, sicut scorpiones , arentia quae- 1 que sectantur, et postquam ad aquas venerint, ύδροϕόους et lymphaticos faciunt.
9. c Sibilus idem est qui et Regulus. Sibilo enim occidit, antequam mordeat, vel exurat.
10. d Vipera dicta, quod vi pariat. Nam cum venter ejus ad partum e ingemuerit, catuli non exspectantes naturæ maturam solutionem, corrosis ejus lateribus, vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Viperei coeunt abrupto corpore nodi.
11. f Fertur autemquod masculus, ore inserto viperæ, semen exspuat. Illa autem, ei voluptate libidinis, in rabiem versa, caput maris ore receptum præcidat ; ita fit ut parens uterque pereat, masculus dum coit, femina dum,parturit. Ex vipera autem pastilli fiunt, qui θηριαϰοί vocantur a Graecis.
12. Aspis vocata, quod morsu venena immittat et spargat; ίὸς enim Graeci venenum dicunt, et inde aspis, quod morsu venenato interimat. Hujus diversa genera, et species, et dispares effectus ad nocendum: g fertur autem aspis , cum cœperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, ., eam de caverna 66 educat, illa cum exire noluerit, unam aurem ad terram premit, alteram cauda obturat et operit; atque ita voces illas magicas non audiens, non exit ad incantantem.
13. b Dipsas, genus aspidis, quæ Latine situla dicitur, quia, quem momorderit, siti perit.
14. 1 Hypnalis, genus aspidis dicta ; quod somno necat: hanc sibi Cleopatra apposuit, et ita morte quasi somno soluta est.
15. J Hæmorrhois, ASPIS nuncupatur , quod sanguinem sudet, qui ab eo morsus fuerit, ita ut, dissolutis venis, quidquid vitæ est per sanguinem evocet. Græce enim sanguis αίμα dicitur.
16. Præster, aspis semper ore patenti et vaporante currit. Cnjus poeta sic meminit : Oraque dislendens avidus fumantia praestet. Hic quem percusserit distenditur, enormique corpulentia necatur ; k extuberatum enim putredo sequitur.
17. i Seps, tabiftcus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis.
18. m Cerastes serpens dictus, eo quod incapite cornua habeat 67 similia arietum , ϰέρατα enim Graeci cornua vocant: sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione, veluti esca illice, sollicitata animalia perimit. Totum enim corpus aren s tegit , nec ullum indicium sui præbet, nisi ex ea parte , qua invitatas aves vel animalia capit. Est autem flexuosus, plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur.
19. n Scytale serpens vocatus, eo quod tanta præfulget tergi varietate , ut notarum gratia aspicientes retardet, et quia reptando pigrior est, quos assequi non valet, miraculo sui stupentes capit. Tanti autem fervoris est, ut etiam hiemis tempore exuvias corporis ferventis exponat. De quo Lucanus : Et scytale sparsis etiam nunc sola pruinis Exuvias positura suas.
20. Amphisbæna dicta, eo quod duo, capita habeat, unum in loco suo, alterum in cauda, currens ex utroque capite, tractu corporis circulato. Haec sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens. De qua idem Lucanus d : ° Et gravis in geminum vergens caput Amphisbæna. Cujus oculi lucent veluti lucernæ.
21. a Enhydris, coluber iu aqua vivens. Graeci enim οδωρ aquam vocant.
22. b Hydros, aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt, cujus quidam morbum Boam dicunt, c eo quod fimo bovis remedietur.
23. Hydra , draco multorum capitum , qualis fuit in d Lerua palude provinciae Arcadiæ ; hæc Latine excetra dicitur, quod uno cxso, 68 tria capita excrescebant, sed hoc fabulosum est. Nam constat hydram locum fuisse evomentem aquas vastantes vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant. Quod Hercules videns luca ipsa exussit, et sic aquæ clausit meatus. Nam hydra ab aqua dicta est.
24. o Chelydros serpens, qui et chersydros dicitur, quia et in aquis et in terris moratur. Nam χέρσον dicunt Græci terram, ύδωρ aquam. Hic per quam labitur terram fumare facit, quem sic Macer describit : Seu terga expirant spumanlia virus; Seu terræ fumant, qua teter labilur aoguis. Et Lucanus: Tractique via fumante cbelydri.
25. i Natrix, serpens aquam veneno inficiens. In quocunque enim fonte fuerit, eum veneno immiscet, de quo Lucanus : Et Natrix violator aquæ.
26. I Cenchris, serpens inflexuosus, qui semper iter rectum efficit. De quo Lucanus : Et semper recto lapsurus limite cenchris. Semper enim directus ambulat. Nam si se torserit dum currit, statim crepat.
27. h Parias, serpens, qui semper in cauda ambulat, et sulcum facere videtur. De quo idem Lucanus : Et contentus iter cauda sulcare parias.
28. i Boas, anguis Italiæ immensa mole : persequitur greges armentorum , et bubulos; et plurimo lacte irriguis uberibus se innectit, et sugens interimit, atque inde a boum depopulatione boas nomen accepit.
29. j Jaculus serpens volans, de quo Lucanus : Jaculique volucres. Exsiliunt enim in arboribus, et dum aliquod animat obvium fuerit, 69 jactant se super illud, et perimunt; unde et jaculi dicti sunt. In Arabia autem serpentes sunt cum alis , quæ k sirenæ vocantur, quae plus currunt ab equis , sed ctiam et volare dicuntur, quorum tantum virus est, ut morsum ante mors insequatur quam dolor.
30. 1 Ammodytes dicta , quod colorem arenae habeat. De qua poeta : Quam parvis pictus maculis Thebanus Ophites Concolor exustis, atque indiscretus arenis Ammodytes.
31. m Seps, exigua serpens, quae non solum corpus, sed , et ossa veneno consumit. Cujus poeta sic meminit : Ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps.
32. Dipsas , serpens tantae exiguitatis fertur, ut cum calcatur non videatur. Cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, ut facies praeventa morte, nec trisiiliam induat morituri. De quo poeta : Signiferum juvpnem Tyrrheni sanguinis Aulum Torta caput retro Dipsas calcata momordit. ViI dolor, aut sensus dentis fuit.
33. n Solpunga, serpens est que non videtur.
o Cæcula, dicta, eo quod parva sit, et non habeat oculos.
Centupeda, a multitudine pedum dicta.
34. Lacertus, reptilis genus est, vocatas ita, quod brachia habeal. 70 Genera lacertorum plura, ut bo. trax, salamandra, saura, stellio.
35. Botrax dicta , quod ranæ habeat faciem; nam Græci ranam βότραχον vocant.
36. p Salamandra vocata , quod contra incendia valeat; cujus inter omnia venena vis maxima est. Caetera enim singulos feriunt : hæc plurimos pariter interimit; nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint occidit, quin etiam Ii vel in puteum cadat, vis veneni ejus potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, ignes sola animalium exstinguit. Vivit enim in mediis flammis sine dolore et consumptione, et non solum, quia non uritur, sed exstinguit incendium.
37. Saura, lacertus, qui quando senescit, cæcantur oculi ejus, et intrat in foramen parietis aspicienlis contra Orientem, et orto sole intendit, et illuminatur.
38. Stellio, de colore inditum nomen habet. Est enim tergore pictus lucentibus guttis in modum stellarum. De quo Ovidius : ..... aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis. a Hic autem scorpionibus adeo contrarius traditur, ut viso eo pavorem iis afferat, et torporem.
39. b Sunt, et alia serpentium genera, ut ammodytæ, elephantiæ, chamædracontes. Postremo quantus nominum, tantusmortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidae sunt, nec percutiunt, nisi quando calescunt; nam quando sunt frigidæ, nullum tangunt.
71 40. Undeet venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore, et merito, quia frigidi sunt nocturno rore. In se enim adducunt vaporem gelidae pesies et natura frigidae. Unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur.
41. Inde est quod dum quicunque serpentium veneno percutitur, primum obstupescit; et postea ubi in illo calefactum ipsum virus esarserit, statim et hominem exstinguit. c Venenum autem dictum, eo quod per venas vadit. Infusa enim pesiis ejus per venas vegetatione corporis aucta discurrit, et d animam exigit.
42. Unde non potest venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus : Noxia serpentum est admisto sanguine pestis. Omne autem venenum frigidum est, etideo anima, quæ ignea est, fugit venenum frigidum.ln naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animaniibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus serpens excellit.
43. Unde et legitur in Genesi : Serpens autem erat sapientior omnibus pecoribus terræ. e Dicit autem Pli- Dius (si creditur) quod serpentis caput, etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. f Unde et totum corpus objicit pro capite ferientibus.
44. g Anguibus universis hebes visus est. Haro in adversum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adco ut citius audiant quam aspiciant. h Nullurn autem animal in tanta celeritate linguam movet ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit.
45. i Serpentium uda sunt corpora, adeo, ut quacunque eunt, viam humore designent. Vestigia serpentium talia sunt, ut cum pedibus carere videantur, costis tamen, et squammarum nisibus repant, quas a summo gutture, usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squammis enim, quasi uuguibus, costis, quasi cruribus innituntur.
72 46. Unde si in qualibet corporis parte, ab alvo usque ad caput, ictu caput aliquo collidatur, debilis reddita cursum habere non possit , quia ubicunque ictus ille inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut, deposita vetere tunica, senectutem deponere atque iu juventam redire perhibeantur.
47. Tunicae serpentum exuviæ nuncupantur, eo quod iis quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in juventam redeunt. Dicuntur autem exuviæ et induviæ, quia exuuntur et induuntur.
48. ) Pythagoras dicit de medulla hominis morlui, quæ in spina est, serpentem creari, quod eliam Ovidius in Metamorphosis libris commemorat, dicens : Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulcro, Mutari credant. humanas augue medullas.
Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita per hominis mortem serpens. k Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere.
CAPUT V.
De vermibus.
i. Vermis 1 est anima!, quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacunque re terrena sine ullo concubitu gignitur, licet, nonnunquam et de ovis nascantur, ut scorpio. Sunt autem vermes, aut terrae, aut aquæ, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum.
i. Aranea, vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata. 73 qu:e exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta nunquam desinit laborare, perpetuum sustinens m in sua arte suspendium.
3. Sanguisuga, vermis aquatilis, dicta, quia san* guinem sugit. Potantibus enim insidiatur, cumque illabitur faucibus, vel ibi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit; et cum nimio cruore maduerit, id evo- mit quod hausit, ut recentiorem denuo sugat.
4. u Scorpio, vermis terrenus, qui polius vermibus ascribitur, non serpentibus : animal armatum acuteo, et ex eo Graece vocatum, quod cauda figat, et a arcuato vulnere venena diffundat.b Proprium autem est scorpioni, quod manus palmam non feriat.
5. Cantharis, vernis terrenus, qui humano corpori statim ut fuerit applicatus, sui adustione vesicas efficit plenas humore.
6. c Multipes, vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contactus, in globulum complicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra.
7. Limux, vermis limi dictus, quod in limo, vel de limo nascatur, unde et sordidus semper et immundus habetur.
8. Bombyx, frondium vermis. ex cujus textura bombycinum conficitur. Appellatur autem hoc nomine, ab eo quod evacuetur, dum fila generat, et aer solus in eo remaneat.
9. Eruca, frondium vermis, in oleribus, vel pampino involuta , ab erodendo dicta , de qua meminit d Plautus : Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino. Implicat se eadem, e nec advolat, ut locusla, ut huc illucque discurrens, semipasta dimittat; sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit.
74 10. Teredonas Græci vocant lignorum vermes, quod terendo edant. f Hos nos termites dicimus. Ita enim apud Latinos ligni vermes vocantur, quos tempore importuno cæsæ arbores gignunt.
ii. Tinea, vestimentorum vermis, dicta, quod teneat, et eousque insideat, quoad erodat. Inde pertinas eo quod in eamdem rem identidem urgeat.
12. Vermes carnium, hemicraneus. lumbricus, ascaridæ, costi, pediculi, pulices, lendes, tarmus, rieinus, usia, cimex.
13. g Hemicranius, vermis capitis vocatur.
Lumbricus, vermis intestinorum, dictus , quasi lubricus, quia labitur, vel quod in lumbis sil.
h Ascaridæ....
i Costi....
14. Pediculi, vermes cutis, a pedibus dicti. Unde et pediculos dicuntur, quibus pediculi in corpore effervescunt.
15. Pulices vero vocati sunt, quod ex pulvere magis nutriantur.
Lendes....
J Tarmus, vermis est lardi.
k Ricinus, vermis canis, vocatus eo quod haeret in auribus canum, ϰύων enim Graece canis est.
16. 1 Usia, vermis est porci, appellata quia urit. Nam ubi momorderit, adeo locus ardet, ut statim ibi vesicae fiant.
17. m Cimex, de similitudine cujusdam herbæ vocatus, cujus fetorem habet.
18. Proprie autem vermis in carne putri nascitur, tinea in vestimentis, 75 eruca in olere, teredo in ligno, tarmus in lardo.
19. Vermis, non, ut serpens, apertis passibus, vel squammarum nisibus repit, quia non est illi spinæ rigor, ut colubro, sed in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur.
CAPUT VI. De piscibus.
i. Pisces dicti, unde et pecus, a pascendo, scilicet.
2. a Reptilia ideo dicuntur hæc quae natant, co quod reptandi habeant speciem et naturam; quamvis se in profundum immergant, tamen in nalando repunt. Unde et ait David : Hoc mare magnum et o spatiosum; illic reptilia, quorum non est numerus.
3. Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. 'Αμϕὶetiam Graece utrumque dicilur, id est, quia in aquis, et in terris vivunt, ut phocæ, crocodili, hippopotami, hoc est, equi fluviales.
4. Pecorihus autem et bestiis, et. volatilibus ante homines nomina imposuerunt, quam piscibus, quia prius visa sumet cognita. P Piscium vero postea paulatim, cognitis generibus, nomina instituta sunt, aut ex similitudine terrestrium animalium, aut ex specie propria, sive moribus, seu colore, vel figura, aut sexu.
5. Ex similitudine terrestrium, ut ranae, leones, et vituli, et II nigri merulæ, et pavi diverso colore, collo et dorso picti, et b turdi 76 albovarii, et cætera quæ sibi juxta species terrestrium animalium nomina vindicarunt. Ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod Dordeant. Et lupi, quod improba voracitate alios persequantur.
6. c A colore, ut umbræ, quia colore umbrae sunt; et d auratæ, quia in capite auri colorem babent; et varii a varietate, quos vulgo tructas vocat. e A figura, ut orbis, quia rotundus est, totusque in capite constat, ut solea, quod sit instar calciamentorum soliis. A sexu, ut f musculus, quod sit balenæ mascu- Ius, ejus enim coitu concipere hæc bellua perhibetur. I Hinc, et musculi cochlearum, quorum lacte concipiunt ostreæ.
7. Balenæ autem suut immensae magnitudinis bestiæ, ab emittendo, et fundendo aquas vocatae. Cæleris enim bestiis maris altius jaciunt undas : βάλλειν enim Graece emittere dicitur.
8. h Cete dicta, τὸ ϰη̃τος, ϰαὶ τὰ ϰήτη, hoc est, ob immanitatem. 77 Sunt enim ingentia genera belluarum, et aequalia montium corpora, qualis cetus excepit Jonam, cujus alvus tantae magnitudinis fuit, ut instar obtineret inferni, dicente propheta : Exaudivit me de ventre inferni.
9. Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem.
i Phocas, dicunt esse boves marinos, quasi boacas.
10. Cærulei a colore appellati; nam cæruleum est viride cum nigro, ut est mare.
ii i Delphines certum habent vocabulum, quod , voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniant : nihil in mari velocius istis, nam plerumque salientes nares transvolant. Quando autem præludunt in fluctibus, et undarum se molibus saltu præcipiti feriunt, tempestates significare videmur : hi proprie Simones nominantur. k Est et Del hinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodilos , tenera ventrium secantes, interimunt.
12. Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, qui dum escam quærunt, more suis terram. sub aquis fodiunt. Circa guttur euim habent oris officium, et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt.
13. Corvi, a cordis voce dicti , quia grunniunt pectore, suaque voce proditi capiuntur.
78 14.. m Thynni nomen Graecum habent. Hi ingrediuntur veris tempore: intrant dextro latere, lævo exeunt. Hoc inde creduntur facere, quod n dextris oculis acutius videant, quam sinistris.
15. 0 Gladius dicitur, eo quod rostro mucronato sit, et ob hoc naves perfossas mergit.
16. Serra nuncupata, quia serratam cristam habet, et subternatans navem secat.
i i . Scorpio dictus, quia lædit, dum manu tollitur. p Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo altgatis, omnes qui ibi. sunt scorpiones ad eum locum congregari.
18. q Aranea, genus piscis, dictus quod aure feriat, habet enim stimulos, quibus percutit.
19. r Crocodilus, a creoceo colore dictus, gignitur in Nilo, I animal quadrupcs in terra, et in aquis valens, t longitudine plerumque viginli cubitorum , dentiumet unguium immanitate armaturn, tantaque cutis duritia, u ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercussus non sentiat.
20. Nocle in aquis, die humi quiescit; ova in terra ovet ; masculus et femina vices servant. Hunc, pisces quidam serratam 79 habentes. cristam tenera ventrium desecantes, interimunt. Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur.
21. Ii Hippopotamus vocatus, quod sit equo similis dorso, juba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa (ungulis bifidis). Die in aquis commoratur; nocte segetes depascitur, et hunc Nilus gignit.
22. b Pagrum, quem Græci ϕάγρον ideo nuncupant, quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur.
23. c Dentix, pro multitudine, et granditate deotium dictus.
d Lepus, a similitudine capitis nuncupatus.
24. Lupum, ut dictum est, aviditas appellavit, piscem in captura ingeniosum; e denique rcti cir. cumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete.
25. f Mullus vocatus, quod mollis sit, atque tenerrimus, cujus cibo tradunt g libidinem inhiberi, h oculorum autem aciem hebetari; homines vero, a quibus saepe pastus est, i piscem olent. i Mullus in vino 80 necatus iis qui inde biberint tædium vini affert.
26. Mugilis nomen habet, quod sit mullum agilis; nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete, ut volare piscem videas.
27. Melanurus , eo quod nigram caudam habeat, et nigras pennas, et in corpore lineas nigras; μέλαν enim Græci nigrum vocant.
28. Glaucus a co lore dictus, eo quod albus sit k Graeci enim album λευϰὸν dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo.
29. l Thymallus ex flore nomen accepit. Thymus quippe nos appellatur, nam dum sit specie gratus, et sapore jucundus, tamen sicut flos fragrat, et corpore odores aspirat.
30. m Scarus dictus, eo quod solus escam rumi. nare perhibetur, denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse. Namque inclusum nassis, non fronte erumpere, nec infestis viminibus caput inserere, n sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores, atque ita retrorsum redire ; quem luctatum ejus si forte alius scarus extrinsecus videat, apprehensa mordicus cauda, adjuvare nisus erumpentis.
31. Sparus a lancea missili traxit nomen, quod ejusdem figuræ sit. Terrestria enim prius inventa sunt quam marina ; 0 nam sparus est telum rusticanum missile, a spargendo dictum.
32. P Australis piscis, sive quia aquarum undam suo ore suscipit, sive quia tunc hic piscis oritur, quo tempore tendere iu occasum pleiades cœperint.
81 33. q Hamio, saxatilis, dextra sinistraque lateribus virgis puniceis perpetuis, aliisque discoloribus, designatur : dictus hamio, quia non capitur nisi hamo. ,
34. r Echeneis, parvus et semipedalis piscioulus nomen sumpsit, quod navem adhærendo retineat. Ruant licet venti, et sævant procellæ, navis tamen, quasi radicata in mari stare videtur, nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhærendo. Hunc Latini remoram appellaverunt, eo quod cogat stare uavigia.
35. s Uranoscopus vocatur ab oculo quem in capite habet, a quo semper supra intendit.
36. t Milvago nominatus, quia evolat super quam; quoties autem cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari (designat).
37. a Squatus dictus, quod sit squammis acutis; unde et Pjus cute lignum politur.
38. b Civitas Syriæ, quae nunc Tyrus dicitur, olim Sarra vocabatur a pisce quodam, qui illic abundat, quem lingua sua sar appellant; ex quo derivatum est hujus similitudinis pisciculos c sardas sardinasque vocari.
39. Halec, pisciculus ad liquorem salsamentorum idoneus, unde et nuncupatus.
40. d Aphorus, pisciculus, qui propter exiguitatem hamo capi non potest.
82 41. Anguillæ similitudo anguis dedit nomen t origo ejus ex limo. Unde et quando capitur adeo le- nis est, ut quanto fortius presseris, tanto citius elabatur. e Ferunt autem Orientis fluvium Gangem aDguillas tricenis pedibus gignere. f Anguilla vi no necata, qui ex eo biberint, tædium vini habent.
42. g Draco marinus aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit venenum fundit, unde et vocatus.
43. h Murænam Graeci μύραιναν vocant, eo quod complicet se in circulos. i Hanc feminini tantum sexus esse tradunt, et concipere a serpente, ob id a piscatoribus tanquam a serpente sibilo evocalur et capi. tur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus ; animam in cauda habere certum est. Nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.
44. Congrus
Polypus, id est, multipes; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis complectitur, non morsu; nec prius dimittit quam escam circumroserit.
45. Torpedo vocata, eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisquam viventem tangat. i Narrat Plinius Secundus , « ex Indico mari torpedo etiam procul, et e longinquo, vel ii hasta virgaque attingatur, quamvis pravalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces pedes alligari. » Tanta enim vis ejus est, ut etiam aura corporis sui afficiat membra.
83 46. Sepia dicitur, quia k sepibus interclusa facilius capitur. In coeundo obscenum genus, ore enim concipit, sicut vipera. Cujus atramenti tanta via est, ut lucernæ addito 1 Æthiopes videri, ablato priori lumine, quidam tradant.
47. m Lulligo, tradunt in Oceano Mauritaniæ non procul a Lixo flumine tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua, ut etiam naves demergere possint.
48. n Conchæ, et cochleæ hac ei causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est, evacuantur. o Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defecta evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur; hoc enim physici dicunt. Conchæ autem primae positionis nomen , cochleæ vero per diminutionem, quasi conchulæ.
49. Concharum multa genera sunt, P inter quas, et margaritiferæ, q quae Celoe dicuntur, r in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tra. dunt ii qui de animantium scripsere naturis, quod nocturno tempore littora appetunt, et ex coelesti rore 84 margaritum concipiunt, undelet Celoe nominantur.
50. s Murex, cochlea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine x conchylium nominatur, propter quod circumcisa ferro lachrymas coloris purpurei emittat, ex quibus purpura tingitur, et iode ostrum appellatum , qaod baec tinctura ex testæhumore elicitur.
51. Cancri vocantur, quia conchae sunt crura habentes, a inimica ostreis animalia ; eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Nam quia valida testa ejus aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat; tunc cancer latenter lapillum injicit, atque impedita conclusione ostreæ carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo autem sunt genera cancrorum, fluviatiles et mariai.
52. Ostrea, dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur. Graeci enim telam ὅστρϰα vocant. b Ostrea autem neutro, carnes ejus feminino dicuntur genere.
55. Musculi sunt, ut praediximus, cochleae, a a quorum lacte concipiunt ostreæ, et dicti mll.etłli, quaSi masculi.
54. Pelorides, a Pelore promontorio Siciliae, ubi abundant, cognominatæ sunt. (Unde Virgilius dicit:) Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori.
55. d Ungues, a similitudine humanorum unguium dicti.
56. e Testudo dictus, eo quod tegmine testæ sit adopertus in cameræ modum. 85 Sunt autem quatuor genera, terrestres, maritima, luuriae, id est, in cœno et paludibus viventes. Quartum genus fluviatiles, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt quidam, quod Incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.
57. fEchinus, a terrestri echino nomen traxit, quem vulgus hericium vocat. Hujus testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum , quando adbuc operue de arboribus cadunt. Caro ejus mollis, et minio similis. Et is tribus modis dicitur, ut testudo, ac peloris et conclea; nam et quod edimus, et ubi caro inest, utrumque dicitur peloris.
58. Ranæ, a garrulitate vocatae, eo quod g circa genitales strepunt paludes, h et sonos vocis importunis clamoribus reddunt. Ex iis quaedam aquaticæ dicuntur, quaedam palustres, i quaedam rubetae, ob id, quia in vepribus vivunt grandiores cunctarum. i Aliæ calamitae vocantur, quoniam inter arundines, fruticesque vivunt, minimae omnium, et viridissimæ. k mutæ, et sine voce sunt.
59. 1 Agredulæ, ranae parvae in sicco vel agris moTanles, unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data.
60. « Sfungia, a fingere, id est, nitidare et extergere dicta. Afranius : 86Accedo ad te, ut tibi cervicem fingam linteo, id est, extergam. Cicero : Effingebatur fungiis sanguis, id est, extergebatur. n Animat aulem esse docetur cruore inhærente petris. Unde, et dum abscinditur, sanguinem remittit.
61 Nam alia sunt viventia in aquis, et discurrunt, ut pisces, 0 alia stant fixa , ut ostreæ, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenui sont fistula, spissioresque; alias feminas, quæ majoribus fistulis sunt, ac perpetuis : alias duriores, quas Graeci appellant τράγους, et nos bircosas dicere possumus ob asperitatem sui.
62. p Mollissimum genus earum pennicilli vocantur. eo quod aptae sint ad oculorum tumores , et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt; per aestatem enim ad solem sternuntur, et, sicut cera Puoica, candorem bibunt.
63. q Animalium omnium in aquis viventium no. mina CXLIV, Plinius ait, divisa in generibus bellua-. rum, serpentium communium terrae, et aquae, cancrorum, concharum, locustarum, peloridum polypo- rum, solearum, lacertorum, et loliginum, et bis similla, ex quibus multa, quodam natura intellectu, temporum suorum ordinem agnoscunt, 87 quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur.
64. In piscibus autem feminis, aliae commistione masculi concipiunt, et pariunt catulos ; nliae ponunt ova sine a masculi commistione suscepta, b quæ idem insequens sui seminis jactu perfundit; et quæ hoc munere fuerint aMata, fiunt generabilia; quae vero perfusa non fuerint, sterilia perseverant, aut putrescunt.
CAPUT VII. De avibus.
i. Unum c nomen avium, sed genus diversum. Nam sicut specie sibi differunt, ita et naturæ diversitate; nam aliæ simplices sunt, ut columbæ; aliæ astutae , ut perdix ; aliae ad manum se subjiciunt, ut accipiter; aliae reformidant, d ut garamantes; aliæ hominum conversatione delectantur, ut hirundo; aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut turtur : aliae solo semine reperto pascunlur, ut anser ; aliae carnes edunt, et rapina intendunt, ut milvus ; e alias enchoriæ, quæ manent in locis semper, ut struthio ; aliae adventitiæ, quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae , et hirundines ; aliæ congregae, id est, gregatim volantes, ut sturni, et coturnices; alia solivagae, id est, solitariae propter insidias deprædaudi, ut aquila , accipiter, et quaecunque ita sunt; aliæ vocibus strepunt, ut hirundo; aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus, et merula, aliæ verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica.
88 2. Sed et alta, sicut genere, ita et moribus innumerabilia. Nam volucrum quot geuera sint, invenire quisquam non potest. f Neque enim omnis ludiæ, et Æthiopiæ, aut Scythiæ, deserta quis penetrare potuit, qui earum genus vel differentias nosset,
5. Aves dictæ, eo quod vias certas non habeant, sed per avia quæque discurrant.
Alites, quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant.
4. Volucre. a volando; g nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis, sive manus, et in avibus vola pars media alarum, quarum motu pennae agitantur, inde et volucres.
5. Pulli, dicontur omnium avium nati, sed, et animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et L homo parvus pullus. Recentes igitur nati pulli dicuntur, eo quod polluti sunt; unde,et vestis nigra pulla dicta est
6. Alæ sunt, in quibus pennae per ordinem fixæ volandi exhibent usnm. Vocatae autem alæ, quod iis aves complexos alant et foveant pullos.
7. Penna a pendendo, id est, a volando, dicta, unde, et pendere ; volucres enim pennarum auxilio moventur, quando se aeri mandant.
8. Pluma, quasi piluma; nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in avibus.
9. Avium nomina multa a sono vocis constat esse composita, ut grus, corvus, cygnus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus, etc.; varietas enim vocis eorum docuit homines quid nominarentur.
10. Aquila, ab acumine Oculorum vocata. 1 Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super m aria im- mobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, 89 ac tnrmenti instar descendens raptam praedam pennis ad litlus pertrahat.
ii. i Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere, unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis objicit, et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat, si quos vero inflectere obtutum, quasi degeneres abjicit.
12. Vultur, a volatu tardo nominata putatur. Magnitudine quippe corporis praepetes volatus non habet : II harum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copola concipere, et generare, natosque Matum pene usquc ad centum annos procedere. 1 Vultures autem, sicut et aquilae, etiam ultra maria cadavera sentiunt ; altius quippe volantes multa quæ montium obscuritate celantur ex alto illae conspiciunt.
13. m Bradypus apud Graecos vocatur, uvis apud nos tarda, eo quod gravi volatu detenta, nequaquam, ut cæteræ volucres, attollitur velocitate pennarum.
14. Grues vero nomen de propria voce sumpseruni, tali enim sono susurrant. Hæ autem dum properant, unam sequuntur n ordine litterato. De quibus Lucanus : Et turbata perit dispersis littera pennis. Excelsa autem petunt, quo facilius videant quas petant terras.
45. Castigat autem voce quæ cogit agmen. At ubi raucescit, succedit alia ; nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arluant, quid cavendum erit clamor indicat. Ætatem m illis color prodit, nam senectute nigrescunt.
16. Ciconiæ vocatæ a sono quo crepitant, quasi cicaniæ, a qaem sonum oris potius esse (constat) quam vocis, quia eum quatiente 90 rostro faciunt. Hæ veris nuntiæ, b societatis comites, serpentium hostes, maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas praecedunt, et ipsae, quasi exercitiis, prosequuntur.
17. Eximia illis circa filios pietas; nam adeo nidos impensius fuvent, at assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus impenderint in fetibus edd, candis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur.
18. Olor, avis est quam Græci ϰύϰνον appellant. e Olor autem dictus, quod sit totus pluniis albus ; nul- Ius enim meminit cygnum nigrum ; ολον enim Græce totum dicitur.
a Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere (dicunt), quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias redderp modulationes.
19. Ferunt in Hyperboreis partibus, praecinentibus cytharœdis, olores plurimos advolare, apteque admodum concinere. a Olores autem Laiinum nomen est; nam Graece cygni dicuntur. f Nautæ vero sibi hunc hunam prognosia facere dicunt, sicut ait I Æmilius : Cygnus in auspiciis semper lætissimus ales. Huuc outant nautae, quia se non mergit in undas.
91 20. h Struthio Græco nomine dicitur, quod animal in similitudine avis pennas habere videtur, tamen de terra altius non elevatur. Ova sua fovere negligit, sed projecta tantummodo, fotu pulveris animantur.
21. Ardea vocata, quasi ardua, id est, propter altos volatus. Lucanus : i Quodque ausa volare Ardea. j Formidat enim imbres, et super nubes evolat, ut procellas nubium sentire non possit; cum autern altius volaverit, significat tempestatem. Hanc multi k tantalum nominant.
22. 1 Phœnix, Àrabiæ avis, dicta, quod cotorem Phœniceum habeat, vel quod sit toto orbe singularis, et unica. Nam Arabes singularem, et unicam Phœnicem vocant. Hæc quingentis et ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgulis, rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cineribus luis resurgit.
25. m Cinnamolgus, et ipsa Arabiae avis, proinde ita vocata, quod in excelsis nemnribns texit nidos ex fruticibus cinnami, et quoniam non possunt ibi homines conscendere ptopter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt jaculis, ac sic cinnama illa deponunt, et pretiis amplioribuf vendunt, eo quod cinnamum illud magis quam alia mercalores probent.,
92 24. a Psittacus, in Indiæ littoribus gignitur, colore viridi, torque puniceo, grandi lingua, et cæteria avibus latiore. Unde, et articulata verba exprimit, ita ut si eam non videris, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat dicens, ave, vel Χαι̃ρε, cætera no-: mina institutione discit. Hinc est illud : Psittacus a vobis aliorum nomina discam; Hoc didici per me dicere: Cæsar ave.
25. 0 Halcyon, pelagi volucris dicta, quasi ales cyanea, eo quod hieme in stagnis Oceani nidos facit, pullosque educit. Qua excubante fertur extento æquore pelagus silentibus ventis continua septem dierum tranquillitate mitescere, et ejus fetibus educandis obsequium ipsam rerum naturam præbere.
26. p Pellicanus, avis Ægyptis. habitans in sonludine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit ; q nam Canopus Ægyptus dicitur. Fertur, si verum est, eam occidere natos suos, eosque per triduum lugere, deinde seipsam vulnerare, et aspersione sub sanguinis vivificare filios.
27. r Stymphalidæ, aves a Stymphadibus insulia appellatae, ubi plurimum abundant, 93 adversus quas Hercules sagittis est usus; sunt enim pelagi volucres in insulis habitantes.
28. a Diomedea. aves a sociis Diomedis appellatas, quos ferunt fabulae in easdem volucres fuisse conversos, forma fulicae similes, magnitudine cygnnrum, colore candido, duris et grandibus rostris. Sunt autem circa Apuliam in insula Diomedea inter scopulos littorum, et saxa volitantes, judicant inter suos et advenas.
29. Nam si Græcus est proprius accedunt, et blandiuntur ; si alienigena, morsu impugnant, et vulneranl, lacrymosis quasi vocibus dolentes, vel suam mUtationem, vel regis interitum. Nam Diomedes ab Illyris interemptus est. Hae aves diomedeæ vocantur, Graeci eas ἠρωδίους dicunt.
30. b Memnonidea, aves Ægyptiæ, appellatæ a loco, ubi Memnon periit. Nam catervatim advolare dicun- tur ex Ægypto ad Ilium juxla Memnonias sepulcrum, et proinde eas Ilienses Memnonias vocant. Quinto autem anno ad llium veniunt, et cum biduo circumvolaverint, tertia die ineuntes pugnam vicissim se unguibus, rostrisque dilacerant.
31. c Hercyniæ aves dictae ab Hercynio saltu Germaniæ ubi nascuntur, quarum pennae adeo per obscurum emicant, ut d quamvis nox obtenta densis tenebris sit, ad praesidium itineris dirigendi praejactæ interluceant, cursusque viæ pateat indicio plumarum fulgentium.
94 32. c Onocrotalon Graeci vocant rostro longo. Quorum duo genera sunt : aliud aquatile, aliud solitudinis.
33. 1 Ibis, avis Nili fluminis, quæ semetipsam purgat, rostro in anum aqua fundens. I Hæc serpentium ovis vescitur, ex eis escam gratissimam nidis suis deportaus.
34. h Meropes, eosdem, et Gaulos, qui parentes suos recondere atque alere dicuntur.
Coredulus, genus volatile, quasi cor edens.
35. Monedula, quasi monetula, quæ cum aurum invenit, aufert et occultat. Cic., pro Valer. Flac. : Non plus aurum tibi, i quam monedulæ, committendum,
36. i Vespertilio, pro tempore nomen accepit; eo quod, lucem fugiens, crepusculo vespertino circum- volat, præcipi'i motu acta, et tenuissimis brachiotum membranis suspensa : k animat murium simile, non tam voce resonans, quam stridore; specie quoque volatilis, simul et quadrupes, quod in aliis avibus reperiri non solet.
37. 1 Luscinia avis inde nomen sompsit, quod cantu suo significare solet diei surgentis exortum, quasi lucinia. Eadem et acredula9 de qua Cicer., i. Prognosticis : m Et matutinos exercet acredula cantos.
95 38. a Ulula avis, ἀπὸ τοῡ ὀλολύζειν, id est, a planctu et luctu nominata; o cum enin clamat, aut fletu mimitatur, aut gemitum; unde et apud augures, si lamentatur, tristitiam ; tacens, ostendere fertur prosperitatem.
39. Bubo, a sono vocis compositum nomen liabct, avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravi semper detenta pigritie; in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis; de qua Ovidius : Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus, Ignavus bubo dirum monialibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur ; nam cum in urbe visa fuerit, solitudinem significari dicunt.
40. Noctua dicitur, pro eo quod nocte circumvolat, et per diem non possit videre. P Nam exorto splendore solis visus illius hebetatur. Hanc autem q insula Cretensis non habet, et si veniat aliunde statim moritur. r Noctua autem non est bubo, nam bubo major est.
41. 8 Nycticorax, ipsa est noctua, t quia noctem amat ; a est enim avis lucifuga, b et solem videre non patitur.
42. c Strix, nocturna avis habens nomen de sono vocis: quando enim clamat, stridet; de quo Lucanus : Quod trepidos bubo, quod Strix nocturna queruntur. 96 Haec avis vulgo amma dicitur, ab amando parvulos, unde, et lae praebere fertur nascentibus.
43. d Corvus, sive corax nomen a sono gutturis habet, quod voce coracinet. Fertur hæc avis, quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in sis per pennarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat. Postquam vero eos tetros plumis aspexerit, in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus e oculum petit.
44. Corni, annosa avis, apud Latinos Græco nomine appellatur, quam aiunt augures hominum curas f significationibus augere, insidiarum vias monstrare, futura praedicere. Magnum nefas hæc credere, ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huic inter multa auspicia tribuunt etiam pluvias portendere vocibus, unde est illud : Tunc cornix plena pluviam vocat improba voce.
45. Graculus, a garrulitate nuncupatus, non, ut quidam voluit, pro co quod gregatim volent, cum sit manifestum ex voce eum nuncupari. Est enim loqua. cissimum genus et vocibus importunum.
46. g Picæ, quasi poetricæ, quod verba in discri. mine vocis exprimant, ut homo. 97 Per ramos enim arborum pendulæ imporluna garrulitate sonantes, etsi linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae vocis imitantur, de qua congrue quidam ait: h Pica loquax certa dominum te voce saluto. Si me non videas, esse negabis avem.
47. Picus, a Pico Saturni Clio nomen sumpsit, eo quod ea in auspiciis utebatur. Nam ferunt hanc avem quiddam habere divinum, illo indicio, quod in i quacunque arbore nidilicaverit, clavus, vel quidquid aliud fixum fuerit, diu hærere non possit, quin sta- tim excidat ubi ea insederit. i Iste est picuM Martius, nam alia est pica.
48. k Pavo, nomen de sono vocis habet, cujus caro tam dora est, ut putredinem vix sentiat, Dee facile coquatur; 1 de quo quidam sic ait : Miraris quoties gemmantes explicat alas, Et potes hunc sævo tradere, dure, coco.
49. Phasianus, a m Phaside insula Græciæ, unde primum asportatus est, appellatur. Testatur id vetus distichon illud : Argiva primo sum transportata carina. Ante mihi notum, nil nisi Phasis erat.
50. Gallus a castratione vocatus. Inter cæteras enim aves huic soli testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos vocabant; sicut autem a leone leæna, et a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Cujus membra, ferunt quidam, si auro liquescenti misceantur, n consumi.
51. Anas, ab assiduitate natandi aptum nomen accepit. Ex quo genere quaedam germanæ dicuntur, quod plus caeteris nutriant.
98 52. Anseri nomen anas dedit per derivationem, vel a similitudine , vel quod et ipse natandi frequentiam habeat. 0 Iste vigilias noctis assiduitate clangoris testatur. P Nullum autem animal ita odorem hominis sentit, ut anser, unde et clangore ejus Gallorum ascensus in Capitolio deprehensus est.
53. i Fulica dicta, quod caro ejus leporinam sapiat. Lagos enim lepus dicitur, unde et apud Graecos lagois dicitur. r Est enim avis stagnensis, habens nidum in medio aquae, vel in petris, quas aquae circumdant, s maritimoque semper delectatur profundo. Quae ducti tempestatem persenserit, fugiens in vado ludit.
54. x Mergis ab assiduitate mergendi nomen hoc hæsit. Sæpe autem demisso in profundum capite aurarum signa sub fluctibus colligunt, et prævidentes æquoris tempestatem cum clamore ad littora tc.)< dunt. Nam in pelago jam gravissimam esse tempestatem (constat), cum ad littora mergi confugerint.
55. Accipiter, avis animo plus armata, quam angulis, virtutem majorem in minore corpore gestans. Hie ab accipiendo, id est, a capiendo nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida, ideoque vocatur accipiter, hoc est, rapior; unde ei Paulus Apostolus : Sustinelis enim si quis a vos accipit, ut enim diceret si quis rapit, dixit si quis accipit.
99 56. b Fertur autem accipitres circa pullos suos impios esse. Nam dum viderint eos posse tentare volatus, nullas eis præbent escas, sed verberant pennis, et a nido præcipitant, atque a tenero compellunt ad prædam, ne forte adulti pigrescant.
57. c Capys Itala lingua dicitur a capiendo. Hunc nostri falconem vocant, eo quod incurvis digitis sit.
58. Milvus, mollis vicibus ct volatu, quasi mollis avis, unde et nuncupatur, d rapacissimus tamen, et semper domesticis avibus insidialur.
59. Ossifragus vulgo appellatur avis quae ossa ab alto dimittit, et frangit. Unde et a frangendo ossa nomen accepit.
60. e Turtur de voce vocatur, avis pudica, et semper in montium iugis, et in desertis solitudinibus commorans. Tecta enim hominum, et conversationem fugit, et commoratur in silvis. Quae etiam hieme deplumata in trncis arborum concavis habitare perhibetur. Cujus e contrario columba hospitia humana diligit semper domrum blanda habitatrix.
61. Columbæ dictae, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent, aves mansuetæ, et in hominum multitudine conversan es, ac f sine felle, quas antiqui venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentent, et osculo amorem concipiant.
62. Palumbes, eo quod sint fartae a pabulo, I quas vulgus titos vocant, 100 avis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis. Nam dicitur quod amisso corporali cosortio solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat.
63. h Perdix, de voce nomen hahet, avis dolosa atque immunda. Nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. i Adeo autem fraudulenta, ut alteri ova diripiens foveat, sed fraus fructum non habet; denique dum pulU propriae vocem genitricis audierint, naturali quodam instinctu hanc quæ fovit relinquunt, et ad eamdem quæ genuit revertuntur.
64. Coturnices, a sone vocis dictæ, quas Graeci ὄρτυγας vocant, eo quod primum visae fuerint in Ortygia insula. Hæ adveniendi habent tempora. Nam æstate depulsa, maria transmeant.
65. i Ortygometra dicitur, quae gregem ducit, eam terrae propinquantem accipiter videns rapit, ac propterea cura est universis ducem sollicitare externi generis, per quam caveant prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum, quam ob causam iis veteres vesci interdixerunt. Solum enim hoc anima!, sicut et homo, caducum patitur morbum.
66. k Upupam Graeci appellant, eo quod stercora humana consideret, et fetenti pascatur fimo, avis spurcissima, cristis exstantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Cujua san- guine quisquis se inunxerit, dormitum pergens dæmones suffocantes se videbit.
67.1 Tucos, quos Hispani cuculos vocant, a propria voce constat nominatos. Hi veniendi tempus habent, milvorum ac pulis suscepli, 101 propter breves et parvos volatus, ne per longa aenis spatia fatigati deficiant. Horum salivae cicadas gignunt, ova passeris nido reperta comedit et sua objicit quae ille suscepta et fovet et nutrit.
68. Passeres vero sunt minuta volatilia, a parvilate vocata, unde, et pusilli et parvi.
69. m Merula antiquitus medula vocabatur, eo quod moduletur. Alii merulam vocatam aiunt, quia sola volat, quasi mera volans. n Hæc cum in omnibus locis nigra sit, in Achaia candida est.
70. Hirundo dicta, quod cihos non sumat residens, sed in aere capiat escas, et edat, garrula avis, et per tortuosos orbes et flexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis educandisque fetibus solertissima, habens etiam quiddam præscium, quod lapsura deserat nec appetat culmina, 0 a dicis quoque avibus non impetitur, nec unquam praeda est, maria Lransvolat, ibique hieme commoratur.
71. Turdi a tarditate dicti, P hiemis enim confinio se referunt.
Turdela, quasi major turdus, cujus stercore viscum generari putatur. Unde, et proverbium apud antiquos erat : Malum sibi avem cacare.
72. a Furfurio vocatus, quod prius farre in farinam redacto pasceretur.
102 73. Ficedulæ dictæ, quod ficos magis edant. Quod panditur versiculo veteri illo : Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis : Cur potius nomen non dedit uva mihi?
74. b Carduelis , quod spinis, et carduis pascitur, Unde etiam apud Graecos άϰανθίς dicta est ab ὰϰάνθαις, id est, spinis quibus alitur.
75. Augures autem dicunt, et in gestu, et in motu, et in volatu, et in voce avium signa esse constituta.
76. c Oscines, aves vecant, quae ore cantuque auspicium faciunt, ut corvus, cornix, picus.
77. Alites, quæ volatu ostendere futura videntur : d quæ si adversæ sunt, inero' dicuntur, quod inhi- beant, id est, vetent ; si prosperæ, o præpetes; et ideo præpetes, quia omnes aves priora petuntvolantes.
78. Tertiam faciunt speciem auguriorum in avibus, quam communem vocant, ex utroque permistam, id est, cum aves'ex ore et volatu f auguriantur, g sed fidem non habet.
79. h Omnium autem genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur, inde calore na. terni corporis formantur et animantur.
80. Ova autem dicta, ab eo, quod sint uvida. 1 Unde et uva eo quod inlrinsecus humore sit plena. Natu humidum est quod exterius humorem habet, ovidum quod interius. Quidam autem putant 103 ovum Græcam habere originem nominis. Isti autem dicunt ώα, υ litera ablata.
81. Ova autem quædam inani vento concipiuntur, sed non sunt generabilia , nisi quæ fuerint concubitu Masculino concepta, et seminali spiritu penetrata. j Ovorum vim tantam dicunt, ut lignum perfusum ovo non ardeat, ac ne vestis quidem contacta aduratur. Admista quoque calce glntinare fertur vitri fragmenta.
CAPUT VIII. De minutis volatilibus.
i. Apes k dictae, vel quod se pedibus invicem alli- gent, vel pro eo quod sine pedibus nascantur. Nam postea, et pedes, et pennas accipinnt. Hæ sotertes in m generandi mellis officio, assignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte componunt, ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum, et reges habent, prælia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur.
2. Has plerique experti sunt nasci de boum cadaveribus. n Nam pro his creandis, vitulorum occisorum carnes verberantur , ut ex putrefacto cruore vermes creentur , qui postea efficiuntur apes. 0 Proprie autem apes vocantur ortæ de bobus, sicut crabrones de equis, fuci de mulis, vespæ de asinis.
5. p Costros Græci appellant, qui in extremis partibus favorum majores creantur, quos aliqui reges putant (dicti quod castra ducant). 104
q Fucus est ntajor ape, crabrone minor. Dictus autem fucus, quod alienos labores edat, quasi fagus. Depascitur enim quod non laboravit; de quo Virgilius : Ignavum focos pecus a præsepibus arcent:
4. Vespæ.....
Crabrones vocati a cabo, id est, caballo, quod ex his creentur, situt autem crabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex eis iterum saepe nascuntur scarabæi, unde et cognominati sunt.
5. r Tauri vocantur scarabæi terrestres riciuo similes.
s Buprestis, animal est in Italia parvum, simil- limum scarabaeo, longipedi. Fallit inter herbas bo- vem maxime, unde et nomen habet, devoratumque tacto felle ita inflammat. ut rumpat
6. Cicendela, scarabæorum genus est, eo quod gradiens, vel volans, lucet.
7. Blattæ, a colore nuncupatae, siquidem et cumprehensae manum tingunt, unde et blalleum colorem dicunt. Hoc autem animai incem videre non patitur, contrarium muscae; nam musca lucipeta, et blatta in cifuga est, per noctem enim tantum ambulat.
8. Papiliones, aviculæ sunt, quæ maxime abundant florentibus malvis, quique vermiculos stercore suo faciunt nasci.
9. Locusta, quod pedibus sit longis, veluti hasta, unde et eam Graeci, 105 tam maritimam, quam terrestrem, astacon appellant.
10. Cicadæ, ex cuculorum nascuntur sputo, a hae in Italia apud Rheginos multæ sunt, nec usquam alibi.
ii. Musca ex Græco venit, sicut et mus : hæ, sicut et apes, necatæ in aqua, aliquoties post unius horae spatium reviviscunt.
12. Cynomyia Graece vocatur, id est, musca canina. Nam ϰύων Graece canis vocatur.
13. b Culex ab aculeo dictus, quod sanguinem su- gat; habet enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrat, ut sanguinem bibat.
14. c Cyniphes, muscae minutissimae sunt, sed aculeis permolestae; qua tertia plaga superbus populus Ægyptiorum cæsus est.
15. d Œstrus, animal armentis aculeis permolestum. OEstrum autem Graecum est, quod Latine asi- luS, vulgo tubanus vocatur.
16. e Bibiones sunt qui in vino nascuntur, quos vulgo mustiones a musto appellant, node et Afranius : Ad me cum spectas, fabularique incipis, ex ore in oculos tuos bibiones involant.
17. f Gurgulio dicitur, quia pene nihil alind est, nisi guttur.