Book 11 · 11 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Hic incipit Editionis Arevali toMus IV. LIBER UNDECIMUS. DE HOMINE ET PORTENTIS. 1 CAPUT PRIMUM. De homine et partibus ejus.
i. Natura a dicta ab eo quod nasci aliquid faciat. Gignendi enim et faciendi potens est. b Hanc quidam Deum essedixerunt, a quo omnia creaLa suntetexistunt.
i. Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur, γη̃ enim Græce terra dicitur.
5. Vita dicta propter vigorem, vel qnod vim teneat C nascendi, atque crescendi. Unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt.
4. Homo dictus, quia ex humo factus est, sicut dicitur in Genesi : Et creavit Deus c hominem de humo terræ. Abusive autem pronuutiaturex ulraquesubstantia tolus homo, id est, ex societate animæ et corporis.
5. d Iam proprie homo ab humo. * Graeci autem hominem ἄνθρωπον appellaverunt, 2 eo quod sursum spectet, sublevatus ab humo ad contemplationem ar. titicis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit: Pronaque cum spectent aaimalia caetera terram, Os homini sublime dedit, cœlumque videre Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Qui ideo erectus coelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat, f veluti pecora, quæ natura prona et ventri obedientia finxit.
6. g Duplex est autem Iromo, interior et exterior. Interior homo, anima; exterior homo, corpus.
7. h Anima autem gentilibus nomen accepit, co quod ventus sit. Unde et ventus Graece ἄνεμος dicitur, quod ore traheutes aerem vivere videamur. Sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi ore aer possit, quia jam in ge- nitricis utero vivit
8. Non est igitur aer anima, quod quidam putaverunt, qui non potuerunt incorpoream ejus cogitare naturam.
9. Spiritum idem esse quod animam i evangelista pronuntiat dicens : Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursus potestatem habeo , sumendi eam. De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore memoratus evangelista ita protulit, dicens : Et inclinato capite J emisit spiritum.
10. Quid est enim emittere spiritum, nisi animam ponere? Sed anima dicta propter quod vivit; spiritus autem, vel pro spirituali natura, k vel pro eo quod iospiret in corpore.
11. Item 1 animum idem esse quod animam. m Sed anima vitæ est, animus consilii. Unde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare; unde et amentes; nam mentem vocari, ut sciat; animum, ut velit.
12. Mens autem vocata, quod emineat in anima, vel quod meminit, 3 unde et immemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima mens vocatur, tanquam caput ejus , vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adjuncia sunt animae , ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima.
13. Nam et memoria mens est, unde et immemores amentes; a dum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scit, mens est; dum recolit, memoria est; dum rectum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro iis quæ sentit, unde et sententia nomen accepit.
14. Corpus dictum, eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum.
Caro autem a creando est appellata.
15. b Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc, et parentes creatores vocantur.
16. c Caro autem ex quatuor elcmentiscompacta est. d Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, quibus quid debetur compage resoluta.
17. e Caro autem et corpus diversa significant. In carne semper corpus est, non semper in corpore caro; nam caro est quae vivit, idem et corpus. Corpus, quod non vivit, idem non caro. 4 Nam corpus dicitor, aut quod post vitam mortuum est, aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus, et non caro, ut herba et lignum.
18. Sensus corporis quinque sunt : visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur, et clauduntur, duo semper patentes sunt.
19. f Sensus dicti quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentieudi.
g Unde et præsentia nuncupantur, quod sint præ sensibus, sicut prae oculis, quæ præsto sunt oculis.
20. Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. h Visum autem lieri quidam asseverant , aut externa ætherea luce, aut interno spiritu lucido i per tenues vias a cerebro venientes, atque penetratis tunicis in aerem exeuntes , et tunc commistione similis materiae visum dantes.
21. i Visus dictus quod vivacior sit cæteris sensibus, ac praestantior, sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter cætera mentis officia. Vicinior est enim cerebro, unde omnia manant, ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus videre dicamus , veluti cum dicimus : Vide quomodo sonat, vide quomodo sapit, sic et caetera.
22. Auditus appellatus, k quod voces hauriat, hoc est aere verberato suscipiat sonos.
Odoratus, quasi aeris odore attactus. Tacto enim aere sentitur, sic et olfactus , quod odoribus afficiatur.
Gustus, a gutture dictus.
5 23. Tactus, eo quod pertractet, et tangat, et per omnia membra vigorem sensus aspergat. 1 Nam tactu probamus quidquid caneris sensibus judicare non possumus. Duo autem tactus genera sunt: nam aut extrinsecus venit, quod feriat, aut imus in ipso corpore oritur.
24. Unicuique autem sensui propria natura data est. Nam quod videndum est oculis capitur, quod audiendum auribus, mollia et dura tactu æstimantur, sapor gustu, odor naribus ducitur.
25. m Prima pars corporis caput, datumque illi hoc nomen, eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiant , n atque ex eo omnis vigendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Unde ipsius animæ, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit.
26. Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in qua caesaries vertitur, unde et nuncupatur.
17. Calvaria, ab ossibus calvis dicta, a per defectionem, b et neutraliter pronuntiatur.
Occipitium , capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit capiti retrorsum.
28. e Capilli vocali, quasi capitis pili, facti ut et decorem præstent, et cerebrum adversus frigus muniant, atque a sole defendanl.
Pili autem dicti a pelle, e qua prodeunt, d sicut et pilum dicitur a pila, ubi pigmentum contunditur.
39. e Cæsaries, a cadendo vocata, ideoque tantum virorum est. f Virum enim tonsum decet, mulierem non decet.
6 30 I Comæ sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. h Nam comas Græci caimos a secando nominant, unde, et ϰείρειν tondere dicunt. Unde et cirri vocantur, quod etiam iidem i Graeci μαλλὸν vocant.
31. Crines, proprie mulierum sunt. Dicti autem crines, eo quod vittis discernantur. Unde et discriminalia dicuntur, quibus divisi religantur.
32, Tempora sunt quae calvariae dextra laevaque subjacent. Que ideo sic nuneupantur, quia moventor, ipsaque mobilitate, quasi tempora, quibusdam intervallis mutiantur.
33. i Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis, et uniuscujusque personae cognitio.
34. Vultus vero dictus , eo quod per eum animi voluntas ostenditur; secundum voluntatem enim in varios motus mutatur. Unde et differunt sibi utraque; nam facies simpliciter accipitur de uniuscujusque na- turali aspectu, vultus autem animorum qualitates significat.
35. k Frons, ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi, mentis motum specie sua exprimit, dum, vel laeta, vel tristis est.
36. 1 Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occulunt, ne qua incidentis injuriae ofrensione lædan tur, sive quia occultum lumen habent, id est, secretum, vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt; in oculis enim omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio vel hitaritas in oculis apparet. Oculi autem iidem et lumina. Et dicta lumina quod ex eis lumen manat, vel quod initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui proponendam refundant.
37. Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi, ubi, quia parvae imagines nobis videntur, propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupulam vocant; jocatur autem pupilla, quod sit pura, atque impolluta, ut sunt puellae. m Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio.
38. Circulus vero quo a pupilla partes albae oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornent ambitum pupillae.
n Volvos autem quidam appellant ipsos vertices oculorum ex similitudine bolborum.
39. 0 Palpebræ sunt sinus oculorum, a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem, ut assiduo motu reficiant obtutum. p Munitae sunt autem vallo capillorum, ut et apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno conniventibus tanquam involuti quiescant latentes.
40. In summitate autem palpebrarum, locis quibus se utraeque clausae contingunt, exstant adnati ordine servato pili, tutelam oculis ministrantes, ne irruentes facile injurias excipiant, et ex eo noceantur, ut pulveris, vel cujuscunque crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mi- tificent, quo tenuem atque serenum faciant visum.
41. Lacrymas, quidam a laceratione mentis pu- tant dictas, alii existimant ideo quod Graeci δάϰρυα vocant.
42. Cilia, sunt tegmina quibus cooperiuntur oculi, et dicta cilia, 8 quod celent oculos, tegantque tuta custodia.
q Supercilia dicta, quin superposita sunt ciliis, quae idcirco pilis vestita sunt, ut oculis munimenta praetendant, r et sudorem a capite defluentem depellant.
Intercilium vero est medium illud inter supercilia, quod sine pilis est.
43. Genæ sunt inferiores oculorum partes, unde barbæ inchoant; nam Graece γένειον barbæ. Hinc et genæ, quod inde incipiant gigni barbae.
44. Malæ sunt eminentes sub oculis partes ad pro. tectionem eorum suppositæ. Vocatae autem malae, sive quod infra oculos promineant i. rotunditatem, quae Graci μη̃λα appellant, sive quod sint super maxillas.
45. Maxillæ, per diminutionem a malis, sicut pa- xillus a palo, taxillus a tale.
Mandibulæ sunt maxillarum partes, ex quoet nomen factum.
Barbam veteres vocaverunt, qued virorum sit, non mulierum.
46. Aurium inditum nomen a vocibus hauriendis, unde et Virg. : Vocemque his auribus hausi. Aut quia vocem ipsam Græci αὐδὴν vocant, ab auditu. Per immutationem enim litteræ aures, quasi audes , nuncupatae sunt. a Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit, quo sensum excipiant audiendi. b Pinnula, summa pars autis, ab acumine dicta. c Pinnum enim antiqui acutum dicebant; uude et 6i. pennis et pinna.
47. d Nares idcirco nominantur, quia per eas, vel odor, vel spiritus nare non desinit; sive e quia nos odore admonent, ut norimus aliquid, 9 et sciamus ; unde e contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim , veteres scisse dicebant. Terentius : Ac non totis sex mensibus prius offecissem, quam ille quidquam cæperet.
48. Narium recta pars, propter quod æqualiter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna vo- ealur; extremitas ejus f pirula, a formula pomi pyri. Quae vero dextra laevaque sunt, pinnulæ, ab alarurn similitudine, medium autem, interfinium.
49. Os dictum, quod per ipsum, quasi per ostium, et cibos inlus mittimus, et sputum foras projicimus; I vel quia inde ingrediuntur cibi, inde egrediuntur sermones.
50. Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus, quod inferius, eo quod grossius sit, labrum. h Alii virorum labra, mulierum labia dicunt.
51. Linguæ a 1 ligando cibum putat Varro nomen impositum. Alii quod per articulatos sonos verba ligat. J Sicut enim plectrum cordis, ita lingua illidilur dentibus, et vocalem efficit sciram.
52. Dentes Graeci ὀδόντας; vocant, et inde Latinum nomen trabere videntur. Horum primi Præcisores dicuntur, quia omne quod accipitur ipsi prius incidunt. SequenteM canini vocantur, quorum duo in dextra maxilla, et duo in sinistra sunt. Et dicti eanini, quia ad similitudinem caninorum existunt, et canisex ipsis ossa frangit, 10 sicut et homo, et quod non possunt priores præcidere, illis tradant, ut confringant. Hos vulgus, pro longitudine et rotunditate, k colomellos vocant. Ultimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et molunt, atque Immassant, unde et molares vocati sunt.
55. 1 Dentium autem numerum discernit qualitas sexus. Nam in viris pluMea, in feminis pauciores existunt.
54. m Gingivæ a gignendis dentibus nominatæ. Factae autem sunt, eLiam ad decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent.
55. n Palatum nostrum, sicut coelum, est positum, et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Græci similiter palatum οὐρανὸν appellant, eo quod pro sui concavitate cœli similitudinem babeat.
56. Fauces, a fundendis vocibus nominatae, vel quod per eas famur voces.
oArteriæ vocatæ, sive quod per eas a pulmone aer, hoc esi, spiritos fertur; seu quod arctis et angustis meatibus spiritum vitatem retineant, unde vocis sonos emittunt, qui soni uno modo so. narent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret.
57. p Tolles Gallica lingua dicuntur, quas vulgo per diminutionem tusillas vocant, quae in faucibus turgescere solent.
Mentum dictum, quod inde mandibulæ oriantur, vel quod ibi jungantur.
58. q Gurgulio. a gutture nomen trahit, cujus meatus ad os et nares pertendit, habens viam, qua vox ad linguam transmittitur, 11 ut possit verba collidere, unde et garrire dicimus.
59. a Rumen, proximum gurgulioni, quo cibus et polio devoratur. Hinc bestiæ quae cibum revocant ac remandunt, ruminare dicuntur.
It Sublingulum, operculum gurgulionis I quasi parva lingua, quæ foramen linguae reeludit operitve.
60. Collum diCtum, quod sit e rigidum et tersa, ut columna bajulans caput, et sustentans, A quasI capitolium, cujus anterior pars gula vocatur, posterior cervix.
61. Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinæ dirigitur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum nnmero cervices dicebant; e primus Hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari mem- brum ipsum significat ( f nam pluraliter contumaciam sæpe demonstrat). Cic. in Yerr. : Prætorem tu accuses, frange cervicem,
62. Humeri dicti, quasi armi ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur, nam proprie armi quadrupedum sunt.
g Ola, summi humeri pars posterior.
63. Brachia a fortitudine nominata, βαρὐ enim Græce grave et foris significat. h In brachiis enim tori lacertorum sunt, et Insigne musculorum robur existit. Iii sunt tori, id est musculi, i et dicti tori, quod illic viscera torta videantur.
64. i Cubitus diciM, quo ad cibos sumendos In ipso cabamus.
12 k Ulna, secundum quosdam utriusque manus extensio est, secundum allos cubitus, quod magis verum esi, quia Græce ὠλένη cubitus dicitur.
65. 1 Alæ subbrachia sunt appellata, eo flod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoet, quas quidam ascillas vocant, quod ex his brachia cilluntur, id est, moventur, unde, et m oscilla dlcta ab eo quod cillantur, id est, moveantur, ora. Nam cillere est movere. Has quidam subhircos vocant, propter quod in plerisque hominibus hircorum fetorem reddant. a
66. D Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat, ipsa operatur omnia, atque dispensat, per eam accipimus et damus. Abusive autem manus etiam ars, vel artifex, o unde et manupretium dicimus.
67. Dextra vocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur, ipsa P fidei testis atque salutis adhibetur, et hoc est illud apud Tullium : Fidem publicam jussu senatus dedi, id est, dextram. Unde et Apostolus : Dextras dederunt, mihi et Barnabæ, societatis.
68. Læva, quod aptior sit ad levandum. Sinistra autem vocata, quasi sine dextra, q sive quod rem fieri sinat. A sinendo enim sinistra est nuncupata.
69. Palma est manus expansis digitis, sicut contractis, pugnus.
Pugnus autem a pugillo dictus, sicut palma ab expansis palmæ ramis.
70. r Digiti nuncupati, vel quod decem sunt, vel quia decenter juncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum, et ordinem decentissimum. Primus pollex vocatus, eo quod inter cæteros polleat virtute et potestate. s Secundus salutaris, seu denonstratorius, 13 quia eo fere salutamus, atqne ostendimns.
71. Tertius impudicus, quod plerumque per eum probari insectalio exprimitur. Quartus annularis, eo quod in ipso annulus geritur; t idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colliguntur. Quintus auricularis, pro eo quod eo aurem scalpimus.
72. Ungula ex Graeco vocamus; illi enim has ὄνυχας dicunt.
Truncus, media pars corporis a collo ad inguina. u De quo Nigidins : Caput collo vehitur, truncus sustinetur, coxis, et genibus, cruribusque.
73. Thorax, a Graecis dicitur anterior pars trunci i collo, usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam, eo quod ibi arcanum sit, id est, secretum, quo cæteri arceniur. Unde, et area, et ara dicta, quasi res secretæ, cujus eminentes pulpae mamillæ. Inter quas pars illa ossea pectus dicitur, dextra autem laevaque costæ.
74. Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes, unde et pectinem dicimus, quod pexos capillos faciat.
Mamillæ vocatae, quia rotundae sunt, quasi malæ, per diminutionem scilicet.
75. Papillæ capita mammarum sunt, quas sugentes comprehendunt. Et dictæ papillæ, quod eas infantes quasi pappant, dum lac sugunt. a Proinde mamilla est omnis eminentia uberis, papilla vero breve illud unde lac trahitur.
76. Ubera dicta, vel b quia lacte uberta, vel quia uvida, humore scilicet lactis in morem uvarum plena.
77. e Lac vim nominis a colore trahit, quod sit albus liquor, λευϰὸς enim Graece album dicunt, cujus natura ex sanguine commutatur; nam post partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento 14 consumptum, naturali meatu fluit in mammas, et earum virtute albescens lactis accipit qualitatem.
78. Cutis est quae in corpore prima est appellata, quod ipsa corpori superposita incisionem prima patitur, d ϰοπτὴ enim Graece incisio dicitur. Eadem et pellis, quod externas injurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat.
79. Pellis autem mox detracta, subacta jam corium dicitur.
Corium autem per derivationem caro appellavit, quod eo tegatur; sed hoc in brutis animalibus proprium est.
80. Pori corporis Græco nomine appellantur, qui Latine proprie spiramenta dicuntur, eo quod per eos vivificus spiritus exterius ministretur.
81. e Arvina est pinguedo cuti adhærens.
Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet, rcsilit enim sæpe. Hanc plerique et viscum vocant, propter quod glutinosa sit.
82. Membra sunt partes corporis.
Artus, quibus colligantur membra, ab arctando dicti.
83. Nervi, Graeca derivatione appellati, quos illi νευ̃ρα. vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum conjunctiones invicem his inhaereant; id est, ab inhærendo. Maximam autem virium substantiam nervos facere cerlissimum est : nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem.
84. Artus dicti, quod colligati invicem nervis arctentur, id est, stringaritur, quorum diminutiva sunt articuli. Nam artus dicimus membra majora, ut brachia; articulos minora membra, ut digitos.
15 85. i Compago, capita sunt ossium, dicta, eo quod sibi compacta nervis, velut glutino quodam adhaereant.
86. Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim positio omnis roburque subsistit. Ossa amem ab usto dicta, propter quod cremarentur ab antiquis, sive, ut alii putant, ab ore, quod ibi pateant, nam ubique cute visceribusque obtecta celantur.
87. Medullæ appellatae, quod madefaciant ossa, irrigant enim, et confortant.
I Vertibula sunt summæ ossium partes nodis crassioribus conglobatae; dicta ita, eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur.
88. Cartilagines, ossa mollia, et sine medulla, quod genus auriculæ, et narium discrimen, et costarum extremitates habent, sive opercula ossium, quæ moventure Et dictae cartilagiues, quod leni attritu carent dolore, dum flectuntur.
89. Costas appellari quidam putant, quod ab ipsis interiora custodiantur, ut tota mollities ventris vallata salvetur.
90. Latus quia jacentibus nobis latet. h Est enim laeva pars corporis, i dextro autem lateri habilior motus est, laevo fortior, et oneri ferendo accom. modatior. Unde et læva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid, et portandum. Ipsa enim gestat clypeum, ensem, 16 pharetram, et reliqua onera, ut expedita sit dextera ad agendum.
91. a Dorsum est a cervice usque ad renes; dictum autem dorsum, quod sit superficies durior corporis, in modum saxi, fortis, et ad portandum, et ad perpetiendum.
92. b Terga, quia in ea supini jacemus interra : quod solus homo potest, nam muta animalia tantum, aut in ventre, aut in latere jacent; unde in animalibus terga abusive dicuntur,
95. Scapula.....
e Intescaplium, spatium quod inter scapulas est, unde et nominatum.
94. Pala, sunt dorsi dextra laevaque eminentia membra, dicta quod in luctando eas premimus, quod Graeci παλαίειν dicunt.
95. Spina, junctura dorsi, dicla eo quod habeat radiolos acutos, cujus juncturæ spondilia appellantur, propter partem cerebri, quae fertur per eos longo tractu ad caeteras corporis partes.
96. a Sacra spina est ima perpetuae spinæ, quam Greci ἱερὸν ὀστου̃ν vocant, quoniam primum infanle concepto nascitur. e Ideoque ex hoslia id primum a gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra spina dicitur.
97. f Renes, ait Varro, dictos, quod rivi ab bis obsceni humoris nascantur. Nam venæ et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursus a renibus calore venereo resolutus decurrit.
98. g Lumbi, ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris eausa corporeæ voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis, unde, et ad Job 17 in exordio seumonis dictum est : Accinge sicut vir lumbos tuos, ut in iis esset resistendi præparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio.
99. Umbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbo iliorum; unde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. h Ex eo enim infans in utero pendet, ex eo etiam et nutritur.
100. llium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus; Græce enim εἱλύειν obvolvere dicitur.
101. Clunes vocatae, quod sint juxta colum, i quod est longao.
i Nates, quod in ipsis innitimur dum sedemus; unde et conglobata cst in eis caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent.
102. Genitalia corporis partes (ut nomen ipsum docet), gignendæ sobolis acceperunt vocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda pro verecundia, sive a pube, unde et indumento operiuntur. Dicuntur autem isla et inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, sicut membra, quae in promptu locata sunt.
103. Idem et veretrum, quia viri est tantum, sive, quod ex eo virus emittitur; nam virus proprie dicitur humor fluens a natura viri.
104. Testiculi, per diminutionem a testibus dicti, quorum numerus incipit a duobus. Hi semen calamo ministrant quod a spinae medulla et renibus et lumbis suscipiunt ad gratiam procreandi.
k Viscus est pellis in qua testiculi sunt.
105. Posteriora vero vocata, quod retro sunt et a vultu aversa, ne dum alvum purgamus, inquinare- mus aspectum.
Meatus, inde appellatus, quia per eum meant, id est, egeruntur stercora.
106. Femora dicta sunt, quod ea parte a femina sexus viri discrepet; 18 sunt autem ab inguinibus usque ad genua.
Femina autem, per derivationem femorum, partes sunt; quibus in equitando tergis equorum adhæremus; unde et praeliatores olim sub feminibus equos admisisse dicebantur.
107. Coxæ, quasi, conjunctæ axes; in ipsis enim femora moventur, quorum concava vertebra vocantur, quia in eis capita femornm vertuntur.
Suffragines, quia subtus franguntur, id est, flectunlur, non supra, sicut in brachiis.
108. Genua, sunt commissiones femorum et crurum; et dicta genua, eo quod in utero sint genis opposita. Cohærent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis lacrymarum indicibus et misericordiæ : 1 nam a genis genua dicuntur.
109. Denique complicatum gigni formarique hominem (dicunt) ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi, ac reconditi fiant. Ennius :
Atque genua comprimit artagena: lnde est quod homines, dum ad genua se prosternunt, statim lacry- mantur. Voluit enim eos natura uterum maternum rememorari, ubi quasi in tenebris considebant, antequam venirent ad lucem.
110. Crura dicta, quia iis currimus, et gressum facimus. Sunt autem sub genibus usque ad suras. Tibiæ vocatæ, quasi tubæ; sunt enim et longitu. dine et specie similes.
111. Tatus dictus a tolo; nam tolus est eminens rotunditas, unde et fastigium templi rotundi tolus vocatur. Talus autem aub crure est, sub talo calcanei.
112. Pedes, ex Græca etymologia nomen sortiti sunt; hos enim Græci πόδας dicunt, a qUi alterni. motibus solo fixi incedunt.
113. It Plantæ, a planitie nuncupat, quia non rotundæ, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planæ atque longiores formatae eunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem phantæ ante- riores partes, quæ etiam ex multis ossibus contant.
19 114. c Calcis, prima pars plantæ; a callo illi nomen impositum, quo terram calcamus : hinc, et calcaneus.
115. d Solum, inferior pars pedis, dictum quia eo terræ vestigia imprimimus, sed et solum dicitur omne quod aliquid sustinet, quasi solidum, unde et terra solum, quod cuncta sustineat, et solum pedis, quod totam corporis molem portat.
116. e Viscero, non tantum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est, f a visco, quod est iDter cutem, et carnem. Item viscera, vitalia, id est, circumfusa cordis loca, quasi viscora, eo quod ibi vita, id est, anima contineatur.
117. Item viscera, capita nervorum et sanguine ei norvis copulata. Eadem lacerti, lite mures, quia sic in singulis membris cordis loco sunt, ut sit in media parte totius corporis cor; appellanturque a nomine aimilium animalium sub terra delitescentium. Nam inde musculi a murium similitudine. Iidem etiam, et tori, quod iiic Viscera torta videantur.
118. Cor, a Græca appellatione derivatum , quod Illi ϰαρδίαν dicunt, sive a cura. In eo enim omnis sol- licitudo et scientiae causa manet.
g Quod ideo pulmoni vicinum est, ut cum ira ascenditur, pulmonis humore temperetur. Hujus duae arteriæ sunt, e quihus h sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum; unde et in dextro brachio pulsum inspicimus.
119. i Præcordia vero sunt loca cordi vicina, i quibus sensus percipitur; et dictai præcordia , eo quod ibi sit principlum cordis et cogitationis.
20 120. Pulsus vocatus, quod palpitet, cujus indido, aut infirmitatem intelligimus, aut salutem. Hujus dup lex est motus. Simplex est, qui ex uno saltu constat. Compositus est, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia : dactylicum percussum, quandiu sine vitio sunt; sl quando vero citatiores sunt, ut δορϰαδάζοντες, aut leniores, ut μυρμίζοντες, mortis signa sunt.
121. Venæ dictae, eo quod viæ sint natantis sanguinis, k atque rivi per corpus omne divisi, quibus universa membra irrigantur.
122. 1 Sanguis, ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur, et sustentetur, et vivat. Sanguis autem est, dum in corpore est, effusus vero cruor dicitur. Nam cruor Vocatus, eo quod effusus decurrit, vel ab eo quod currendo corruat. Alii autem cruorem interpretantur sanguinem corruptum, qui emiuitur. Alii aiunt vocatum sanguinem, quod suavis sit.
123. m Sanguis autem non est integer, nisi in juvenibus. Nam dicunt pbysici minui sanguinem per ætatem, unde in senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio est; n inde genas facerare in luctu mulieres solent, unde et purpurea vestes, et flores purpurei mortuis præbentur.
124. Pulmo, ex Graeco trahit vocabuium. o Graeci enim pulmonem πλεύμονα vocant, eo quod p cordis flabellum Sit, in quo πνεῡμα, id est, spiritus ineat, per quod, et agitantur, et moventur, unde et pulmones vocatl sunt. Nam Graece πνευ̃μα spiritus dicitur, qui flando et agitando aerem admittit et rejicit, a quo moventur pulmones, et palpitant, et aperiendo se, ut flatum capiant, et stringendo, ut ejiciant. Est enim organum corporis.
125 q Jecur, nomen habet eo quod ignis ibi habea sedem, 21 qui in Cerebro subvolat. Inde ad oculos caeterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo ad se succum ex cibo tractum vertit in san. guinem, quem ad usum pascendi nutriendique singulis membris præbet. In jecore autem consistit voluptas, et concupiscenlia , juxta eos qui de physicis disputant.
126. r Fibræ, jecoris sunt extremitates a sicut extremae partes foliorum in intybis, sive quasi linguae eminentes. Dictæ autem fibræ, quod apud gentiles in sacris ad Phœhi aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque succensis, responsa acciperent.
127. Splen dictus a supplemento ex contraria parte Jecoris, ne Vacua existeret, quem quidam etiam risus causa factum existimant; x nam splene ridemus, felle irascimur, corde sapimus, jecore amamus. Quibus quatuor elementis constantibus, integrum est animal.
128. Fel appellatum quod sit folliculus gestans humorem, qni vocatur bilis.
Stomachus, Graece os vocatur, eo quod ostium ventris sit, et cibum excipiat, atque in intestina transmittat.
129. Intestina dicuntur, eo quod corporis interiore parte cohibentur, quæ idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modum, ut susceptas escas paulatim egerant, et superadditis cibis non impediantur.
130. b Omentum, membranum quod continet intestinorum majorem partem, quod ἐπίπλουν Graeci vocant.
Disseplum intestinum, quod discernit ventrem , et eætera intestina a pulmonibus et a corde.
131. Cæcum intestinum, quod sit sine foramine, et exitu , quod Graeci, c τυϕλὸν ἔντερον dicunt.
Jejunum, tenue intestinum, unde et jejunum dicitur.
22 132. d Venter autem, et alvus, et uterus inter se differunt. Venter est, qui acceptos cibos digerit, et apparet estrinsecus, pertinetque a peetore ad inguina. Et dictus venter, quod per totum corpus vitæ alimenta transmittat.
133. Alvus est, quæ cibum recipit, et purgari solet. Sallustius : S mulans sibi alvum purgari. Et vocatur alvus, quod abluatur, id est, purgetur. Ex ipsa enim sordes stercorum defluunt
134. Uterum solæ mulieres habent, in quo concipiunt, ad similirudinem caliculi. Tamen auctores uterum pro utriuslibet sexus ventre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo, sed et caeteri.
135. Vocatus autem uterus, quod duplex sit, et c ab utraque in dnas se dividat partes, quæ in diversum diffusae ac replexæ circumplicantur in modum cornuum arietl9, vel quod interius impleatur fetu. Hinc et uta, quod aliquid intrinsecus habuerit, ut membra et viscera.
136. f Aqualiculus autem proprie porci est, hinc ad ventrem translalio.
Matris dicitur, quod fetus in ea generetur, g semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit.
137. Vulva vocata, quasi valva, id est, janua ven- Iris, vel quod semen recipiat, vel quod ex ea fetus procedat.
Vesica dicta, quia sicut vas aqua, ita de renibus urina collecta completur, et humore distenditur, cujus usus in volucribus non habetur.
138. Urinaautem dicta, sive quod urat, sive quod ex renibus egeritur; cujus indicio, et salus, et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur, quod eo lota, id est, munda vestimenta efficiantur.
23 139. Semen est quod jactum sumitur, aut a terra, autab ulero ad gignendum, vel fructus, vel fetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus, ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatus in modum sentinae concrescit in renibus, ejectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus, calore quodammodo viscerum et menstruali sanguinis irrigatione formatur in corpus.
140. Menstrua, supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc venire profluvium. Luna enim Graece μήνη dicitur, haec et muliebria nuncupantur; nam mulier solum animat menstruale est.
141. Cujus cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta moriuntur herbae, amittunt arbores fetus, h ferrum rubigo corripit, nigrescunt æra. Si qui canes inde ederint in rabiem efferantur. Glutinum asphalti, quod nec ferro, nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum sponte dispergitur.
142. Post plurimos autem dies menstruos deo semen non est i germinabile, quia jam non est menstrualis sanguis a quo perfusum irrigetur. Tenue semen locis muliebribus non adhaeret, labitur enim, nec habet vim adhaerendi. Similiter et eras.. sum vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini . miscere se non potest propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares et feminas (dicunt) fieri, vel per nimiam seminis, vel sanguinis crassitudinem, vel propter nimiam raritatem.
143. j Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit, et vita hominis, et sapientia ; deinde quadragesimo die totum opus expleri, quod ex abortionibus, ut fertur, collectum est. k Alii fetus a capite sumere dicunt eXordium; nnde et in avium fetibus primum oculos fini in ovis videmus.
144. Fetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. Cujus secundæ dicuntur folliculus qui simul cum infante nascitur, continetque eum; dictus ita, quia eum, cum editur, sequitur.
143. 1 Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semenvalidius sit; 24 matribus, si matris; hac ratione similes exprimi vultus. Qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter misto paterno maternoque semine concipiuntur; avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra multa semina occulta, sic et in nobis semina celantur, figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci, et ex materno pueros, quia omnis partus constat duplici semine, cujus pars major cum invaluit, occupat similitudinem sexus.
146. In corpore nostro quædam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera; quaedam, et utilitatis, et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus, ac pedes, quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima.
147. a Quædam tantum decoris, ut mamillæ in viris, et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba promissa, pectus amplum; in mulieribus leves genæ, et angustum pectus, ad concipiendos autem et portandos fetus renes, et latera dilatata. Quod ad hominem, et ad partes attinet corporis, ex parte dictum est, nuuc ætates ejus subjungam.
CAPUT it. De ætatibus hominis.
i. Gradus b aetatis sex sunt, infantia, pueritia, adolescentia, juventus, gravitas, atque senectus.
2. Prima ætas, infantia, est pueri nascentis ad Ineem, quae porrigitur in septem annis.
3. Secunda ætas, pueritia, id est, pura, et necdum ad generandum apta, tendens usque ad decimum quartum annum.
4. Tertia, adolescentia, c ad gignendum aduha, quæ porrigitur usque ad vigesimum octavum annum.
25 5. Quarta, juventus, firmissima ætatum omnium, finiens in quinquagesimo anno.
6. d Quinta ætas, senioris, id est, gravitas, quæ est declinatio a juventute in senectutem, nondum se- nectus, sed jam non juventus, quia senioris ætas est c quam Græci πρεσύτην vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed γέρων dicitur. Quae ætas quinquagesimo anno incipiens, septuagesimo terminatur.
7. Sexta aetas, est senectus, quae nullo annorum tempore finitur, sed post quinque illas aetates quantumcunque vitæ est, senectuti deputatur.
8. Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus sextæ aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam descripserunt humanam, in quibus mutatur, et currit, et ad mortis terminum pervenit. Pergamus ergo breviter per prædictos gradus aetatum etymologias earum in homine demonstrantes.
9. Infans dicitur homo primae ætatis; dictus autem infans quia adhuc rari nescit, id est, loqui non potest; nondum enim bene ordinatis dentibus, minor est sermonis expressio.
10. r Puer, a puritate vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. g Hi sunt ephehi, id est, a Phœbo dicti, necdum viri, h sed adolescentuli leves.
ii. Puer autem tribus modis dicitur, pro nativitale, ut Esaias : Puer natus est nobis. Pro aetate, ut octennis, decennis. Unde est illud :
26 Jam puerile jugum tenera cervice gerebat Pro obsequio et fidei puritate, ut Dominus ad pro. p hetam : Puer meus ea tu, noli timere, dum jam Jeremias longe pueritiæ excessisset annos.
12. i Puella est parvula, quasi pulla; unde et pupillos, non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti, quasi, sine oculis, hoc est, a parentibus orbi. i Hi autem vere pupilli 'dicuntur quorum patres ante discesserunt quam ab eis nomen acciperent. Caeteri orbi vocantur orphani, iidem qui et pupilli; illud enim nomen Graecum est, hoc Latinum. Nam et in psalmo ubi legitur Pupillo tu eris adjutor, Graecus habet ὀρϕάνῳ.
13. Puberea a pube, id est, a pudendis corporis nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est, eum puberem esse qui quatuordecim annos expleverit, quamvis tardissime pubescat. Certissimum autem puberem esse, qui et ex habitu cor. poris pubertatem ostendat, et generare jam possit.
14. Puerperæ sInt quae annis puerilibus pariunt. Unde et Norat. : Laudantur simili prole puerperæ. a Et dictæ puerperæ, vel quod primo partu gravantur, vel quod primum pueros pariunt.
15. Adolescens dictus, eo quod sit ad gignendum adultus, sive a crescere et augeri.
16. Juvenis vocatus, quod juvare posse incipiat, ut in hubus juvenci, 27 cum a vitulis discesserint. Est enim juvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxilium præparatus. Nam juvare hominis est opus aliquod conferentis. Sicut autem triginta perfeclae ætatis est annus in hominibus, ita in pecudibus ac jumentis tertius robustissimus.
17. b Vir nuncupatus, quod major in eo vis est, quam in femina. Unde et virtus nomen accepit, sive quod vi agat feminam.
18. Mulier vero, a mollitie, tanquam mollier, de- tracta littera, vel mutata, appellata est mulier.
19. Utrique enim fortitudine et imbecillitate corporum separantur. Sed ideo virtus maxima viri, mulieris minor, ut patiens viro esset, scilicet, ne, feminis repugnantibus, libido cogeret viros aliud appetere, aut in alium sexum proruere.
20. Dicitur igitur mulier secundum femineum sexum, hoc ex non secundum corruptionem integritatis, ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura : Et formavit eam in mulierem.
21. c Virgo a viridiore ætate dicta est, sicut virga et vitula. Alias ab incorruptione, quasi virago9 quod ignoret femineam passionem.
22. d Virago vocata, quia virum agil, hoc est, opera virilia facit, et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas ita vocabant. Yirgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungatur. Mulier vero si virilia opera facit, recte virago dicitur, ut Amazon.
23. Quæ vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur, sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen quidam putant.
24. Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur. 28 Alii o Graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscil. Libidinosiores enim viris feminæ sunt, tam in mulieribus quam in animalibus. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur.
25. Senior est adhuc viridior. * Ovidius in VI lib.: Senior, .... inter juvenemque, senemque. Ter.: Quo jure sum usus adolescentior.
26. Adolescentior non utique magis adolescens, sed minus; ut senior minus senex, ubi comparativusgradus f minus significat a posilivo. Ergo senior non satis senex, sicut junior intra juvenem, sicut pauperior intra pauperem.
27. Senes autem dictos quidam putant a sensus diminulione, eo quod jam prae vetustate desipiant. g Nam physici dicunt homines stultos esse frigidioris sanguinis, prudentes calidi. Unde et senes in quibus jam friget, et pueri in quibus necdum calet, minus sapiunt; inde est quod convenit sibi infantum aetas et senum.
28. Senes enim per nimiam aetatem deliranl, pueri per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus femi • uini; nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. h Nam si commune esset nomen, cur diceret Terentius senem mulierem i Hinc et vetula, quia vetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est.
29 29. Canities autem vocata a candore, quasi ties. Unde est illud : Florida juventus, lactea canities, prout diceret, candida.
30. i Senectus autem multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos ab impotentissimis dominis liberac, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est, debilitate et odio. Subeunt enim morbi, tristisque senectus. i Nam duo sunt, quibus minuuntur corporis vires : senectus et morbus.
31. Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte, qui est effector mortium.
32. Tria sunt autem genera mortis: acerba, immatura, naturalis. 30 Acerba infantium, immatura juvenum, matura, id est, naturalis senum.
53. Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur incertum est. Nam, sicut ait Caesar, ab eo quod est morior in participio præteriti temporis in tus exire debuit, per unum, scilicet, u, non per duo. Nam ubi geminata est littera, nomen est, non participium, ut fatuus, arduus. Convenienter itaque factum ut quemadmodum id quod significat non potest agendo, ita et ipsum nomen non possit loquendo declinari. Dmnis amem mortuus, aut funus est, aut cadaver.
34. a Funus est, si sepeliatur. Et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant.
35. b Cadaver autem est, si insepultum jacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia jam stare non potest. c Quod dum portatur, exsequias dicimus; crematum, reliquias; conditum jam, sepultum. CORPUS autem consuetudine dicitur, ut illud : Tumc orpora luce carentum.
36. Defunctus vocatus, quia complevit vitæ officium. Nam dicimus defunctus officio, qui officia debita compleverunt, unde et honoribus functos. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitæ depositus, sive quod sit diem functus.
37. d Sepultus autem dictus, eo quod jam sine pulsu, et palpitatione est, id est, sine motu. Sepelire autem est condere corpus. Nam bumare obruere die cimus, hoc est humum injicere.
31 CAPUT III. De portentis.
1. Portenta o esse ait Varro, quae contra naturam nata videntur; sed non sunt contra naturam, quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Crealoris cujusque conditæ rei natura sit. Unde et ipsi gentiles Deum modo Naturam, modo Deum appellant.
2. Purtentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem, et ostenta, monstra, atque prodigia, ideo nuncupantur. quod portendere, atque ostendere, monstrare, atque praedicere aliqua futura videntur.
3. f Nam portenta dicta perhibentur a portendendo, id est, præostendendo. Ostenta autem quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia quod porro dicant, id est, futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significandum demonstrent, site quod statim monstrent quid appareat, et hoc proprietatis est; abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur.
i. Quaedam autem portentorum creationes in significationibus futuris constitutae videntur. Vult enin. Deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia , sicut et per somnos I et per oracula, quibus praemoneat et significet quibus- dam vel gentibus, vel hominibus futuram cladem, quod plurimis etiam experimentis probatum est.
5. g Xerxi quippe lepus ex equa creata dissolvi re. gnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum est, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit, inferiores diversarum bestiarum, sed viventes, significasse repentinam regis interfectionem: supervixerant enim deteriora melioribus, Sed hæc monstra, 32 quae in significationibus dantur, non dio vivum, sed continuo, ut nata fuerim, occidunt.
6. Inter portentum et portentosum differt. Nam portenta sunt quæ transfigurantur, sicut fertur in Umbria mulierem peperisse serpentem. Unde Luca. nus : Matremque suus conterrut infans. Portentosa vero levem sumunt mutationem.
7. Exempli causa, cum ex digitis nati. Portenla igitur, vel portentosa, existunt, alia magniludine totius corporis ultra communem hominum modum, h quantus fuit Tityon in novem jugeribus jacens. i Homero testante; alia, parvitate totius corporis, ut nani, vel quos Græci pygmaeos vocant, eo quod sint statura cubitales ; alii magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut biciptes, et trimani, i vel cynodontes, quibus gemini procedunt dentes.
8. Alii a defectu partium, in quibus altera pars plurimum deficit ab altera, ut manus a manu, vel pes a pede. Alii a discissione, ut sine manu aut capite generata, quos Graeci steresios vocant. k Alia privimeria, quando solum caput, aut crus nascitur. Alia qua in parte transfigurantur, sicut qui leonis habent vultUm vel canis, vel tanrinum caput, aut corpus, ut ex Pasiphae memorant genitum Miuotaurum, quod Graeci ἑτερομορϕίαν vocant.
9. Alia, quae ex omni parte transfigurantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitu- lum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore, vel in fronte, aures supra tempora, vel sicut Aristoteles tradidit, quemdam in sinistra parte jecur, in dextera splenem habuisse.
10. Alia secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohærentes reperiuntur, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum immaturam et intemperatam creationem, sicut ii qui dentati nascuntur, sive barbati, vel cani. Alia complexu 33 plurimarum differentiarum, sicut illud quod praediximus in Alexandro multiforme portentum.
ii. Alia commistione generis : ut ἀνδρόγυνοι qui, et ἑρμαϕροδίται vocantur. 1 Hermaphroditæ autem nuncupati, eo quod eis uterque sexus appareat. Έρμἧς quippe apud Graecos Mercurius est; ἀϕροδίτη Venus nuncupatur : * hi dextram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes vicissim coeundo, et gignunt, et pariunt.
12. Sicut autem in singulis gentibus quædam monstra sunt hominum, ita in universo genere humano quædam monstra sunt gentium, ut Gigantes, Cynocephali, Cyclopes, etc.
13. b Gigantes dicti juxta Græci sermonis etymologiam, qui eos γηγενεῖς existimant, id est, terrigtnas, eo quod eos fabulose parens terra immensa mole et similes sibi genuerit ; γῆ enim terra appellatur; γένος genus, licet et terras filios vulgus vocet, quorum genus incertum est.
14. c Falso autem opinantur quidam imperili de Scripturissanctis, prævaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos Gigantes, id est, nimium grandes et fortes viros, de quibus terra completa est.
15. a Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur : hi in India nascuntur.
16 Cyclopes quoque eadem India gignit, et dicti Cyclopes, eo quod unum oculum in fronte media habere perhibentur. c Hi et ἀγριοϕογίται dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt.
34 17. f Blemmyaa in Libya credunt truncos sine pite nasci, et os et oculos habere In pectore. g Alios sine cervicibus gigni, oculos habentes in humeris.
18. k In ultimo autem Orientis monstrosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habentes vultus. Aliae labro subteriori adeo prominenti, ut in solis ardorihus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse, modico tantum foramine calamis avenarum pastus haurientes. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, invicem sermonis utentes nutu, sive motu.
19. Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa aurium magnitudine, ut omne corpus ex eis contegant; πᾶν enim Græco sermone omne, ὦτα aures dicuntur. ;
.20 i Artabatitæ in Æthiopia, proni, ut perora, ambulare dicuntur. Quadragesimum xvi annum nullus supergreditur.
it. l Satyri, homunciones sunt aduncis naribus, cornua in frontibus (liabent), et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus vidit. Qui etiam interrogatus, Dei servo respondisse fertur, dicens : Mortalis ego sum unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque colit.
22. k Dicuntur quidam et silvestres homines, quos nonnulli l Faunos ficarios vocant.
23. Sciopodum gens fertur esse in Æthiopia, sin- gulis cruribus, et celeritate mirabili; m quos inde σϰιόδας Graeci vocant, eo quod per aestum in terra resupini jacentes, pedum suorum magnitudine adumbrentur.
35 24. n Antipodes, in Libya plantas versas habent post crura, et octenos digitos in plantis.
25. Hippopodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes.
. 26. In India ferunt esse gentem, o quæ Μαϰρόιοι nuncupantur, octo pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, P quos Graeci a cubito Pygmæos vocant, de qua supra diximus. Hi montana India tenent, quibus est vicinus Oceanus.
27. Perhibent et in eadem India esse gentem remi.. narum, quæ quinquennes concipiunt, et octavum vitæ annum non excedunt.
28. Dicuntur autem et alia hominum fabulosa pertenta, quae non sunt, sed ficta; et in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniæ regem q triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratrectantæ concordiae, ut in tribusjcorporibus quasi una anima esset.
29. r Gorgones quoque meretrices crinitas serpen. tibus ferunt, quae aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum quo invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quæ ita spectatores suos stupescere faciebant, ut vertere eos putarentur in lapides.
30. a Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, ei parte volucres, habentes alas, et ungulas; quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebat. Quae illectos navigantes suo cautu in naufragia trahebant.
31. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quæ transeuntes quoniam ad egestatem deducebant, iis fictæ sunt inferre naufragia. 36 Alas autem habuisse, et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt.
52. b Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis, cum latratibus magnis, propter fretuin Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum esterriti, latrare existimant undas, quas sorbentis aestus vorago collidit.
53. Fingunt et monstra quaedam irrationalium aniut Cerberum inferorum canem tria capitahabentem, significantes pereum tres aetates per quas mors hominem devorat, id est, infaniiam, juvenuttem, et senectutem. c Quem quidam ideo dictum Cerberum putant, quasi sit ϰρεοόρος, id est, carnem vorans.
31. Dicunt et Hydram serpentem, cum novem capiLibus, d quæ Latine Excetra dicitur, qnod uno cæso, tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo uno clauso meatu, multi erumpe- bant. Quod Hercules videns, loca ipsa exussit, et sic aquæ clausit meatus.
35. Nam hydra ab aqua dicla est. c llujus mentionem facit Ambrosius in similitudinem hæresium, dicens : Hæresis enim, velut quædam hydra fabularum, vulneribus suis crevit; et dum sæpe reciditur, pullulat, igni debita, incendioque peritura.
36. f Fingunt et Chimæram triformem bestiam : ore leonem, postremis partibus draconem, media capream. Quam quidam physiologi non animal, sed Lyciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam plenum serpentibus. Hunc Bellerophontes habitabilem fecit, unde Chimæram dicitur occidisse.
57. Centaur isautem, id est, hominibus equo mislis, species vocabulum dedit, quos quidam fuisse equites Thessalorum dicunt; 37 sed quod discurrentes in bello, velut unum corpus equoruin et hominum viderentur, inde Centauros fictos asseruerunt.
38. Porro Minotaurum nomen sumpsisse ex tanro et homine, qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusam fuisse. De qua Ovidius : Semibovemque virum, semivirumque bovem.
39. g Onocentaurus autem vocatur, eo quod media hominis species, media asini esse dicatur, sicut et Hippocentauri, quod equorum hominumque in eis natura conjuncta fuisse putatur.
CAPUT IV. De transformatis.
i. Scribuntur autem et quædam monstrosae hominam transformationes et commutationes in bestias, sicut de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulyssis mutasse fertur in bestias, et de Arcadibus, qui, sorte ducti, transnatabant quoddam stagnum, atque ibi convertebantur in lupos.
2. Nam et Diomedis socios in volucres fuisse conversos, non fabuloso mendacio, sed historica affirmatione confirmant. Sed et quidam asserunt strigas ex hominibus fieri. Ad multa enim latrocinia figuræ sceleratorum mutantur, h et sive magicis cantibus, sive herbarum beneficio, totis corporibus in feras transeunt.
3. Siquidem et per naturam pleraque mutationem recipiunt, et corrupta in diversas species transformantur, sicut de vitulorum carnibus putridis apes, sicut de equis scarabci, de mulis locustæ, de cancris scorpioncs. Ovidius : Concava littorei si demas brachia cancri, Scorpius exibit, caudaque minabitur unca.