Book 13 · 13 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio.
In hoc libello, quasi in quadam brevi tabella, quasdam coeli causas, situsque terrarum , et maris spatia annotavimus, ut in modico lector ea percurrat, et compendiosa brevitate etymologias eorum causasque cognoscat.
CAPUT PRIMUM. De mundo.
i. Mundus a est coelum, terra, mare, et quæ in eis opera Dei, de quo dicitur : Et mundus per eum factus est. Mundus Latine a philosophis dicitur, b quod in sempiterno motu sit, ut coelum, sol, luna, aer, Maria. Nulla enim requies Pjus elementis concessa est, ideoque semper in motu est.
i. Unde et animalia Yarroni videntur elementa, quoniam per semetipsa, inquit, moventur. Graeci vero nomen mundo de ornamento accommodaverunt propter diversitatem elementorum, et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos ϰόσμος, quod significat ornamentum. c Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus.
107 3. d Quatuor autem esse (constat) climata mundi, id est, plagas : Orientem, Occidentem, Septentrionem et Meridiem.
4. Oriens, ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere, atque interire. Abscondit enim lumen mundo, et tenebras superiuducil.
5. Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur, eo quod vertitur, sicut poeta ait : Vertitur interea cœlum.
6. e Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diero, quasi medidies, vel quia lunc purius micat æther. Merum enim purum dicitur.
7. Januce cœli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit.
8. f Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies, in ipsis enim volvitur coelum.
CAPUT II.
De atomis.
i. Atomos g philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas, ut nec visui paeant, nec τομήν, id est, sectionem recipiant, unde et ἄτομοι dicti sunt. Hi per iuane totius mundi irrequietis motibus volitare, et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres, qui infusis per fenestras radiis solis videntur, ex iis arbores, et berbas, et fruges omnes oriri, et ex iis ignem, et aquam, et universa gigni, atque constare quidam pbilosopbi gentium putaverunt.
2. Sunt autem atomi, aut in corpore, aut in tempore, aut in numero (aut in littera). In corpore, ut lapis. Dividis eum in partes, et partes ipsas dividis hi grana, veluti sunt arenae, rursumque ipsa arenae 108 grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae jam non sit, quae dividi vel secari possit. Haec est atomus in corporibus.
3. In tempore vero, sic intelligitur atomus : annum, verbi gratia, dividis in menses, menses in dies, dies in horas; adhuc partes horarum admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punotum, et quamdam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit, et ideo jam dividi non poteaL Haec est atomus temporis.
4. In numeris, ut puta octo dividuntur in quatuor, rursum quatuor in duo, deinde duo in unum. Unus autem atomus est, quia insecabilis est. a Sic et in littera; nam orationem dividis in verba, verba autem in syllabas, syllabam autem in litteras. Littera pars minima atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est, quod dividi non potest, ut punctus in Geometria. Nam τομή Græce sectio dicitur ἄτομος indivisio.
CAPUT III. De elementis.
i. Bylen b Graeci rerum quamdam primam matenam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia hæc elementa formata sunt; unde, etc ex ejus derivatione vocabulum acceperunt. d Hanc hylen Latini materiam appellaverunt, ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae silvam nominaverunt. Nec incongrue, quia materiae silvarum sunt..
109 2. e Græci autem elementa στοιχει̃α nuncupant (eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant, nam sic ea inter se naturali quadam ratione juncta dicuntur), modo originem ab igne repe- tentes usque ad terram, modo a terra usque ad ignem, ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam dense- tur, aqua in terram crassescat, rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aerem, aer in ignem extenuetur.
3. Quapropter omnia elementa omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Sunt autem divina Providentia propriis animantibus distributa, nam coelum angelis; aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus, cæterisque animantibus Creator ipse implevit.
CAPUT IV. De cælo.
. cœlum f vocatum, eo quod tanquam caelatum vas impressa lumina habeat stellarum veluti signa. Nam cælatum dicitur vas quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim coelum Deus claris lumini bus, et implevit, solis scilicet, et lunae orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornavii. g Alias autem a superiora celando.
2. b Hoc autem Graece ούρανός άπὸ του̃ όράσθαι, id est, a videndo, eo quod aer perspicuus sit, et ad speculandum purior. Coelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cursu siderum, et ratis legibus, fixisque firmatum.
110 3. Interdum et cœlum pro aere accipitur, ubi venti et nubes, procellae et turbines fiunt. i Lucretius : Cœlo, qui dicitur aer. Et psalmus volucres cœli appellat, cum manifestum sit aves in aere volare; j et nos in consuetudine hunc aerem coelum appellamus; nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus : Qualis est aer? Aliquando: Quale est cœlum ?
CAPUT V. De partibus cœli.
i. Æther k locus est in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est, l Sane æther est ipsum elementum; aethra vero splendor xtheris, et est sermo Graecus.
i. Sphæra cæli dicta, eo quod'species ejus in ro. tundum formata est, sed et quidquid tale est, a volubilitate sphæra a Graecis dicitur, sicut et pilæ, quibus ludunt infantes. Nam philosophi dicunt cœlum in sphæra figuram undique esse convexum, omnibus partibus aequale, concludens terram in media mundi mole libratam. Hoc moveri dicunt, et cum mora ejus sidera in eo fixa ab Oriente usque ad Occidentem circuire, Septentrionibus breViores gyros juxta cardinem peragentibus.
3. Axis est Septentrionis linea recta, quæ per medina pilam sphæræ tendit, et dictus axis, quod in ea sphaera, ut rota volvitur, vel quia ibi plaustrum est.
4. Cardines, extremæ partes sunt axis, et dicti cardines, eo quod per eos vertitur cœlum.
111 5. Poli sunt circuli qui currunt per axein. a Horum aller est septentrionalis, qui nunquam occidit, appellaturque Boreus; alter australis, qui nunquam videtur, et Austronotius dicitur. Et dieti poli, quod siut axium cycli ex usu plaustrorum, a poliendo, scilicet nominati, sed polus Bereus semper videtur, Austronotius nunquam, quia dextra cœli altiora sunt, pressa Austri.
6. Convexa, extrema cœli sunt, a curtitate dicta; nam conveium ourvum est, et inclinatum, et in modum circuli flexum.
7. Lacteus circulus via est quæin sphaera videtur, a candore dicta, quia alba est, quam aliqui dicunt viam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita Jucere.
CAPUT VI. De circuli, cœli.
i. Habitatio ista coeli circulorum distincta zonis, quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam negavit, enormilate frigoris, aut caloris. Zonæ autem ipsae quinque sunt: quæ ideo zonæ, vel circuli appellantur, quod in circumductione sphæræ existunt.
2. Quorum primus circulus ideo Arcticus appellatur, b eo quod intra eum Arctorum signa inclusa perspiciuntur, quae a nostris, in ursarum speciem ficta, Septentriones appellantur.
3. Secundus circulus ex eo τροπιϰὸς θερινὸς dicitur, quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens, nitra eum circulum non transit, sed statim reVertitur, et inde Tropicus appellatur.
4. Tertius circulus ἰσημερινος, qui a Latinis idep AEquinoctialis appellatur, eo quod sulcum ad eum orbem pervenerit, æquinoctium facit, 112 ἰσημερινὸς enim Laitine dies dicitur æquinox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta perspicitur.
5. Quartus circulus Antarcticus vocatur, eo quod contrarius sit circulo quem Arcticum nominamus.
6. Quintus circulus χειαερινὸς τροπιϰὸς, qui a Latinis Hiemalis, sive Brumalis appellatur, ideo quia sol, cum ad eum circulum pervenit, biemem iis qui ad Aquilonem sunt facit, æstatem autem iis qui in Austri partibus commorantur.
7. c Zodiacus autem circulus est (qui duodecim continet signa, ὰπὸ τω̄νζώων id est, animalibus, ita dictus).
CAPUT VII. De aere et nube.
1. Aer est inanitas plurimum habens admistum raritatis, # quam caetera elementa. De quo Virgilius : c Longum per inane secutus. Aer dictus ἀπὸ τοῡ αἲρειν, ab eo quod ferat terram, vel ab eo quod feratur. Hic autem partim ad coelestem, partirn ad terrenam materiam pertinet ; nam ille subtilis, ubi ventosi ac procellosi motus non possunt existere, ad cælestem pertinet partem; iste vero turbulentior, qui exhalationihus humidis corporescit, terrae deputatur, quique ex se multas species reddit: f nam commotus ventos faclt; vehementius concitatus, ignes et tonitrua; contractus, nubila ; conspissatus, pluviam; congelantibus nubilis, nivem; turbuletius congelantibus densioribus nubilis, grandinem ; distentus, serenum efficit; 113 nam aerem densum nubem esse constat, nubem rarefactam et solutam aerem.
2. gNubes dictae, ab obnubendo, id est, operiendo coelum, unde, et nuptæ, qfiod vultus suos velent, b unde et Neptunus, quod nubal, id est, mare terram tegat. i Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant, nubemque faciunt, unde est illud : Atque in nubem cogitur aer.
CAPUT VIII. De tonitruo,
i. Tonitruum dictum, quod sonus ejus terreat, J nam TONIs, sonus. Qui ideo interdum tam graviter concuti omnia, ita x ut cælum discidisse videamur, quia cum procella vehementissimi venti nubibus se repente immiserit, turbine invalescente, exitumque quærente, nubem quam excavavit impetu magno perscindit, ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures.
2. a Quod mirari quis non debet, cum vesicula, quamvis parva, magnum tamen sonitum displosa emiuat. Cum tonitruo autem simul et fulgura exprimit, sed illud celerius videtur, quia clarum est, hoc autem ad aures tardius pervenit. Lux autem quæ apparet ante tonirrum, b fulgetra vocatur. Quæ, ut diximus ideop ante videtur, 114 quia clarum est lumen, tonitruum autem ad aures tardius pervenit.
CAPUT IX. De fulminibus.
i. Fulgur, et fulmen, ictus cælesti. jaculi, a feriendo dicti ; c fulgere enim ferire est, ac percutere. a Fulmina autem collisa nubila faciunt; e nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotaram, vel in silvis arborum. Simili modo in nubibus ignis; unde et prius nubila sunt, deinde ignes.
a. Ex vento autem et igne fulmina (certum est) in nubibus fieri, et impulsu ventorum emitti ; ideo autem fulminis Ignem vim habere majorem ad penetrandum, f quia subtilioribus elementis factus est, quam noster, id est, qui nobis in usu est. Tria sunt autem cjus nomina, fulgur, fulgor, et fulmen. Fulgur, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur
CAPUT X. De arcu et nubium effectibus.
i. Arcus cœlestis dictus a similitudine curvati artus, Iris huic proprium nomen est. Et dicitur Iris, g quasi aeri, id est, quod per aerem ad terras descendit. 115 Hic autem a sole reaplendet, dum cavæ nubes h ex adverso ,radium solis accipiunt, et arcus speciem fingunt, cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligans irradiata, ista varios creant colores.
2. Pluviæ dictæ, quod fluant, quasi fluviæ. i Nascuntur enim de terræ et maris anhelitu, quæ cum altius elevatae fuerint, aut solis calore resolutae, aut vi ventorum compressæ stillantur in terris.
3. Nimbus est densitas nubis intempesta, et obscura, et inde nimbus a nube. j Sunt autem nimbi repentinæ et præcipites pluviae; nam pluvias vocamus lentas, et juges, quasi fluviis, vel quasi fluentes.
4. Imbres autem, et ad nubes, et ad pluviis pertinent, k dicti a Græco vocabulo, quod terram in- ebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur, 1 unde, et Lucretius : Ex igni terra, atque anima nascuntur et imbri. Est autem nomen Graecum.
5. Grando appellata, quod forma ejus granorum similitudinem habeat. Haec autem ventorum rigore durantur in pube, ac solidantur in nivem, ruptoque aere solvuntur.
6. Nix, a nube unde venit.
Glacies, a gelu, et aqua, quasi gelaquies, id est, gelata aqua.
7. Gelu autem, quod eo stringatur tellus, in quippe terra dicitur. Tunc autem majori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena,
8. Pruina, est matutini temporis frigus ; quod inde pruinae nomen accepit, 116 quia sicut ignis urit; πῡρ enim ignis, m urere vero et ad solem et ad frigus pertinet. Nam uno sermone duo diversa signi. ficantur, pro eo quod unum effectum habent. Similis enim vis est caloris et frigoris, undeet utraque saxa rumpunt. Nam calor urit, ut est: Uritur infelix Dido. Item frigus urit, ut est : aut Boreæ penetrabilet frigus adurat.
9. Ros, Græcum est, quod illi δρόσος, dicunt. Alii ros putant dictum, quia rarus est, nun spissus ut pluvia.
10. Nebula inde dicta unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est, operiendo terram, sive quod nubes volans faciat. Exhalant enim valles humidæ nebulas, et Hunt nubes, inde nubilum, inde nives. Nebulæ autem ima petunt cum serenitias est, summa cum nubilum.
1 i. Caligo, umbra est de spissitudine aeris effecta. Et dicta caligo, quod maxime aeris calore gignatur.
12. Tenebræ dicuntur, quod teneant umbras. a Ni- Uil autem sunt tenebræ, sed ipsa lucis absentia tenebræ dicuntur ; sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est silentium dicitur; sic tenebræ non aliquid sunt, sed ubi lux nonest tenebræ dicuntur.
13. Umbra est aer carens sole, dicta autem, quod fiat cum solis objicimur radiis. Est autem mobilis, et incerta, et ex solis circuitu, et b ex motu ventorum. Namque quoties movetur in sole, nobiscum moveri videtur, quia e ubi quoquo loco a radiis solis obstitimus , perinde illi lumen auferimus; sicque ingredi nobiscum umbra, et gestus rostros videtur imitari.
14. Lux, ipsa substantia ; lumen, quod a luce manat, id est, candor lucis. Sed hoc confundunt auctores.
117 CAPUT XI. De ventis.
i. Ventus d est aer commotus et agitatus, et pro diversis partibus coeli nomina diversa sortitur; dicitur autem ventus quod sit vehemens, et violentus. Vis enim ejus tanta est, ut non solum saxa et arbores evellat, sed etiam coelum terramque conturbet, maria commoveat.
2. Ventorum quatuor principales spiritus sunt. Quorum primus ab Oriente Subsolanus, a Meridie Auster, ab Occidente Favonius, a Septentrione ejusdem nominis ventus aspirat, habentes geminos hinc inde ventorum spiritus.
3. Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laevo Eurum; Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum; Favonius a parte dextra Africum, a laeva Corum. Porro Septentrio a dextris Circiam, a sinistris Aquilonem. Hi duodecim venti mundi globum flatibus circumagunt.
4. Quorum nomina propriis ex causis signata sunt. Nam Subsolanus vocatus, eo quod sub ortu solis nascatur. Eurus, eo quod ab Eoo flat, id est, ab Oriente. Est enim conjunctus Subsolano.
5. Vulturnus, quod alle tonat; de quo Lucretius: Altitonans Vulturnus, et Auster fulmine pollens.
6. Auster, ab hauriendo aquas vocatus, unde et crassum aerem facit, 118 et nubila nutrit. Hic Graece νότος appellatur, propter quod a interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit; sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dictus, quod ex una parte habeat Eurum ex altera Anstrum.
7. Austroafricus, quod junctus sit hinc inde Austro et Africo. Ipse, et f Libonotus, quod sit ei Libs hinc, et inde Notus.
8. Zephyrus, Græco nomine appellatus , eo quod flores, et germina ejus flatu vivificentur. Hic Latine Favonius dicitur, propter quod foveat quæ nascuntur. Austro autem flores solvuntur, Zephyro fiunt.
9. Africus, a propria regione vocatus. In Africa enim initium flandi sumit.
10. Corus est, qui ab Occidente aestivo fiat, et vocatus Corus, quod ipse ventorum circulum claudat, et quasi chorum faciat. Hic antea a Caurus dictus, quem plerique Argesten dicunt, non ut imprudens vulgus Agrestem.
11. Septentrio dictus, co quod a circulo septem stellarum consurgit, qua vertente se mundo resupinato capite ferri videntur.
12. h Circius dictus, eo quod Coro sit junctus. Hunc Hispani Gallecum vocant, propter quod eis a parte Galleciæ flat.
119 13. Aquilo dictus, eo quod aquas stringat et nubes dissipet. Est enim gelidus ventus. et siccus. Idem et Boreas, quia ab Hyperboreis montibus flat. Inde enim origo ejusdem venti e?t, unde et frigidus est. Natura namque omnium septentrionalium ventorum frigida et sicca est, australium humida ei calida.
14. Ex omnibus autem ventis duo cardinales sunt: Septentrio, et Auster.
15. I Etesiæ autem, flabra Aquilonis sunt, quibus nomen inditum est, quod certo anni tempore flatus agere incipiunt, i ενιαυτὸς enim Gr;ece. annus Latine dicitur. Hæ autem cursum rectum a Borea in Ægyptum ferunt, quibus Auster contrarius est.
16. Duo sunt autem extra hos obique spiritus magis quam venti, Aura et Altanus.
17. Aura ab aere dicta, quasi aerea, quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit, unde et k Lucretius: Aereas auras.
18. 1 Altanus, qui in pelago est per derivationem ab alto, id est mari, vocatus. Nam alter est flatus in ei- . pis, quem diximus Auram. Nam Aura terræ est.
19. Turbo est volubililas ventorum, et turbo dictus a terra quoties ,emus consurgit, et Lerram in circuitum mittit.
20. Tempestas autem pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi solenl, dum dicunt ea tempestate; aut ab statu cœli, . quia magnitudine sua multis diebus oritur. b Verno autem, et autumnali tempore, 120 quam maximæ fiunt tempestates, quando nec plena est astas, nec plena hiems, unde medium et conOne utriusque temporis ex conjunctione aerum contrariotum efficiunt tempestates.
21. c Fragor, a fractarum rerum nominatus est sonitu, quem sicca quaeque et arida cum franguntur faciunt.
22. d Procella, ab eo quod perrellat, id est, percutiat, et evellat. Est enim vis venlorum cum pluvia. e Procellae enim aut de fulminibus, aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis, unde et propter celeritatem, tarn ventos quam fulmina alala fingunt poetæ, i ut : alitis Austri.
CAPUT XII De aquis.
1. Aqua dicta, quod superficies ejus æqualis sit. Hinc, et æquor appellatum, quia æqualiter sursum est.
2. Duo autem (sunt) validissima vitæ humanae elementa, ignis et aqua, unde graviter damnantur, quibus ignis et aqua interdicilur.
3. g Aquarum elementum caeteris omnibus imperat. Aquæ enim coelum temperant, rerram fecundant, ærem exhalationibus suis incorporant , scandunt in sublime, et cælum sibi vendicant; quid enim mirabilius aquis in coelo stantibus ?
4. Parum sit in tantam pervenisse altitudinem, ra. piunt eo secum piscium eiamina ; effusæ, omnium in tera nascentium causa fiunt. Fruges gignunt, arbores frutices, herbasque producunt, sordes detergunt, b peccata abluunt, potum cunctis animantibus tribuunt.
122 CAPUT XIII. De diversitate aquarum,
i. Aquarum naturae multa est diversitas ; aliae enim salis, aliæ nitri, aliæ aluminis, aliæ sulphuris, aliæ bituminis, aliæ curam morborum adhibentes; nam juxta Romam i Albulae aquae vulneribus medeutur.
i. i In italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. In Æthiopia lacus est quo perfusa corpora k velat oleo nitescunt. l Zamae fons in Africa canoras voces facit. Ex Clitorio lacu Italiae, qui biberiot, vini Madium habent.
3. m In Chio insula fontem esse, (dicunt) quo hebetes fiunt. In Bœotia duo fontes : alter memo- riam, alter oblivionem affert. Cyzici fons amorem Veneris tollit.
4. Boeotiae lacus furialis est, de quo qui biberit, ardore libidinis exardescit. In Campania sunt aquæ, quae sterilitatem feminarum, et virorum insaniam abolere dicuntur. In Æthiopiæ fonte rubro, qui biberit, lymphaticus fit.
5. n Linus, fons Arcadiae abortus fieri non patitur. o In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus steridem fecundat, alter fecundam sterilem facit. P In Thessalia duo sunt flumina : ex uno bibentes oves 122 nigras fieri ferunt; ex altero albas, ex utroqne varias.
6. q Clitumnus, lacus in Umbria, maximos boves gignit. r Reatinis paludibus jumentorum ungulas indu- rari dicunt. " In Asphaltide lacu Juddææ nihil mergi potest, quidquid animam habet.
7. t In Indiis Siden vocatur stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu u Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidæ fons in Phrygia saxa egerit. In Achaia aqua pro- Quit e saxis, Styx appellata, quod illico potata interficit.
8. a Gelonium stagnum Sicilliæ tetro odore abigit proximantes. h Fons est in Africa circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit. Favillas etiam in cespitem Solidat. FOnS Job in Idumæa, quater in anno tolorem mutare dicitur, id est pulverulentum, sanguineum, viridem, et limpidum, ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem.
9. c In Troglodytis lacus est, ner in die fit amarus, et deinde toties dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion, non jugibus aquis, sed in certis horis, diebusque ebullit. In Judæa quondam rivus Sabbatis omnibus siccabatur.
10. In Sardinia fontes calidi d oculis medentur, fures arguunt, nam cæcitate detegitur eorum facinus, e In Epiro esse (ferunt) fontem, II. quo faees exstinguuntur accensæ, et accenduntur exstinctæ. 123 f Apud Garamantas fontem esse, (aiunt) ita algentem die, ut non bibatur ; ita ardentem nocte, ut non tangatur.
ii. Jam vero in multis locis aquæ manant perpe. tim ferventes, tanta vi,ut balnea calefeciant. Quædam enim terræ sunt, quae multum sulphuris et aluminis habent ; itaque s cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit ; nec talis ab origine effluit, sed permutatur dum velLit, Sulphur enim, alumenque secum ferunt aquae, utramque materiam igne plenam, minimisque motibus incalescentem.
CAPUT XIV. De mari.
i. Mare est aquarum generalis collectio. h Omnis enim congregatio aquarum, sive salsæ sint, sive dulces, abusive maria nuncupantur, juxta illud : Et con. gregationes aquarum vocavit maria. Proprie autem mare appellatum, eo quod aquæ ejus amaræ sint.
2. Æquor autem vocatum, quia æqualiter sursum est, et quamvis aquæ fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adæquantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi ejus æqualitas.
3. i Ideo autem mare incrementum non caperc, cum omnia flumina, et omnes fontes recipiat, hæc causa est: partim, quod influentes undas ipsa magnitudo ejus non sentiat; deinde , quod amara aqua dulce fluentum consumat, vel quod Ipsæ nubes mulum aquarum ad se attrahant, sive quod illam partim venti auferant, partim sol exsiccet, postremum, quod per occulta quadam terrae foramina percolatur, et ad eaput amnium, fontesque revolutum recurrat.
4. j Maris autem certum non esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; 124 nam modo fla- vum est, modo luculentum, modo atrum.
CAPUT XV. De oceano.
i. Oceanum, el Græci, et Latini ideo nominant, quod in circuli modo ambiat orbem : k sive a celeritate, eo quod ocius currat; item quia, ut coelum, purpureo colore nilet. Oceanus, quasi ϰυάνεος : iste est qui eras terrarum amplectitur. alternisque aestibus accedit, atque recedit. Respirantibus enim in profundum ventis, aut removet maria, aut resorbet.
2. Quique a proximis regionibus diversa vocabula sumpsit ; ut Gallicus, Germanicus, Scythicus, Caspius, Hyrcanus, Atlanticus, Gaditanus. Nam Gaditanum fretum a Gadibus dictum, ubi primo ab Oceano maris Magni limen aperitur. Unde, et Hercules cum Gadibus pervenisset, columnas ibi posuit, sperans illic esse orbis terrarum Onem.
CAPUT XVI. De Mediterraneo mari.
i. Mare 1 Magnum est, quod ab Occasu ex Oceano fluit, et in Meridiem vergit, deinde ad Septentrionem tendit. Quod inde Magnum appellatur, quia cætera maria in comparatione ejut minora sunt. Istud est, et Mediterraneum , quia per mediam terram usque ad Orientem perfunditur, Europam, et Africam, Asiamque disterminans.
125 3. Cujus primæ partis sinus, m qui in Hispa- Diis perfunditur, Ibericus, et Balearicus appellatur. Deinde Gallicus, qui Narbonensem provinciam ałluit. Mox Ligusticus, qui juxta Genuam urbem est proximus. Post hæc Tyrrhenus, qui Italiam attingit, quem Græci Ionium , Itali Inferum vocant. Inde Si. culus, qui a Sicilia usque ad Cretam vadit. Deinde Creticus, qui in Pamphyliam et Ægyptum pertendit.
3. Inde Hellespontus, qui in Septentrionem retor- quens, anfractibus magnis juxta Græcias, et Illyricum in angustias septem stadiorum stringitur, quo Xerxes, ponte navibus facto, In Græciam commeavit, ibi est Abydos. Inde diffusus aequore patente , rursus stringitur, et facit Propontidem , qui mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosphorus Thracius, quo Darius copias transportavit.
4. Inde Ponticus sinus amplissimus a tergo Mæo- .ilis paludis, a quod Mare ex multitudine fluminum dulcius quam cætera, b nebulosumque, et brevius est, c unde, et Ponticum vocatur, quod sit brevius, atque præter phocas, et thynnos, atque delphinos , d alias belluas majores non patitur.
5. e Sicut autem terra , dum una sit, pro diversis locis variis appellatur vocabulis, ita et pro regionibus hoc mare magnum diversis nominibus nuncupatur : I nam Ibericum et Asiaticum a provinciis dictum : ab insulis , Balearicum , Siculum, Creticum , Cyprium, Ægeum, Carpathium : 126 g nam inter Tenedum, et Chium, saxum est in mari potius quam insula, quod visentibus procul caprae sinite creditur, quam αί̃γα nuncupant, unde, et Ægeum mare est dictum, h sic et Carpathium mare inter Ægyptum, et Rhodum ab in- sula Carpatho illic posita.
6. A genlibus, Gallicum, Ausonium, Dalmaticum, Ligusticum. Ab oppidis, Argolicum, Corinthium, Tyrium, Adriaticum. Nam Adria quædam civitas Illyrico mari proxima fuit, quæ Adriatico mari nomen dedit.
7. A positione coeli, ut Superum, et Inferum, quod sit Oriens superior, Occidens inferior, est autem Thuscum, et Adriaticum. A memoria regis, ut Ionium. i Ion quippe rei fuit Græciæ, unde :ones Athenienses. Hoc mare, et Tyrrhenum dictum; sive quod Thusciam alluit, id est Tyrrheniam, sive a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare præcipitaverunt. j Et sciendum Ionium sinum esse immensum, ab Ionia usque ad Siciliam, et hujns partes esse Adriaticum, Achaicum et Epiroticum. k A moribus accolarum Euxinus, AXENOS antea appellatus.
&. A casibus hominum qui ceciderunt in mare, ut Hellesponticum, Icarium, Myrtoum : 1nam Myrtoum mare dictum a Myrtili lapsu, quod illic ab Œnomao præcipitatus sit. Icarus vero Cretensis, ut fabulæ ferunt, altiora petens, pennis solis calore soiutis, mari, in quo cecidit, nomen imposuit. Phrixus quoque cum Helle sorore sua fugiens insidias novercales, conscendit navem signum arietis habentem , qua liberatus est. Helles autem soror ejus perpessa naufragium decidit in mari, et mortua Hellesponto mari dedit nomen.
9. Ab ordine fluenti, Propontis : nam dicta Propontis, quia pontum prævenit. Item et a transitu, vel augustis meatibus boum, Bosphorus. m Ægyptium autem pelagus Asiæ datur, Gallicum Europæ, 127 Africum Libyæ ; his, ut quæque proxima sunt, n venerunt in partes partium.
10. Pelagus autem est latitudo, mare sine littore, et portu. Græco nomine ὰπὸ του̃ πλαγίου , hoc est a latitudine dictum , 0 node et plagia, eo quod sint Importuosa.
CAPUT XVII. De sinibus maris.
i. Sinus dicuntur majores recessus maris, ut In mari Magno Junius , iti Oceano , Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare Rubrum, p qui Oceano ascribitur.
2. q Rubrum autem mare vocatum, eo quod sit roseis undis infectum, non tamen talem naturam habet, qualem videtur ostendere, sed vicinis littoribus vitiatur gurges, atque inficitur , quia omnis terra quæ t circumstat pelago, rubra est, et sanguineo colori proxima; ideoque inde s minium acutissimum excernitur, et alii colores, quibus pictura variatur.
5. Ergo cum terra hanc habeat naturam , fluctibus subinde diluitur, et quidquid t adesum est, in colorem cadit; ob hoc etiam in iis littoribus gemmæ rubrae inveniuntur. Lapillus enim hujusmodi humo involutus, cum inter arenas attritus est, et terræ colorem habet et maris.
128.4. Hoc mare in duos scinditur sinus : et iis, qui ab Oriente est, Persicus appellatur, quia oram illius Persæinhabitant. Alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.
CAPUT XVIII. De testibus, et fretis.
i. Æstus ad Oceanum pertinet, Fretum ad utrumque mare ; nam Æstus est maris accessus, vel reces- IUS, id est, inquietudo, unde et æstuaria, per que mare vicissim tam accedit quam recedit.
2. Fretum autem appellatum, quod ibi semper mare ferveat ; nam fretum est aNgustum, et quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum, ut Gaditanum, vel Siculum; nam freta dicta Varro ait, quasi fervida, id est, fervenlia, et motum fervoris habentia.
3. a Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Satlustius ei tali causa vocari scribit, dicens Italiae olim Siciliam conjunctam fuisse, et dum esset una tellus, medium spatium, aut per humilitatem abruptum est aquis, aut per angustiam scissum. Et inde ῥήγιον nominatum, quia Graece abruptum hoc nomine nuncupatur. Est autem arctissimum, trium millium spatio Siciliam ab Italia dividens, fabulosis infame monstris, quibus binc inde Scylla et Charybdis ostenditur.
4. b Scyllam, accolæ saxum mari imminens appellant simile celebratae formæ procul visentibus. Unde et monstrosam speciem fabulae illi dederunt, quasi formam hominis capitibus succinctam cauinis, quia collisi ibi fluctus latratus videntur exprimere.
5. Charybdis dicta quod gurgitibus occultis naves absorbeat. Est enim mare verticosum, c et inde ibi laniata naufragia profundo emergunt. 129 Ter autem in die a erigit fluctus, et ter absorbet; nam accipit aquas, ut vomat; vomit, ut rursus accipiat.
6. e Syrtes autem sunt arenosa in mari loca. Syrtes autem i SaJlustius a tractu vocari dicit, quod omnia ad se trahant, g et appropinquanti vadoso mari hæreant. Hæ autem ad mare Ægyptium vicinae Bunt, et pariter admiscentur. h Vado vero sunt, per quae in mari, vel in fluminibus homines, vel animalia pedibus vadunt ; quae Virgilius brevia appellat, Græci βραχεῑα.
CAPUT XIX. De lacis et stagnis.
i. Sunt et quaedam maria, quæ non miscentur Oceani fluctibus, aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna.
2. Lacus est receptaculum in quo aqua retinetur, nec miscear fluctibus, ut lacus Asphalti, lacus Benacus, et Larius, et caeteri quos Graeci λιμένας, id est, stagna vocant. Nam fontes labuntur in fluviis, flumina in freta discurrunt. Lacus stat in luco, nec profluit; et dictus lacus, quasi aquæ locus.
3. i Lacus Asphalti idem et mare Mortuum vocatum, propter quod nihil gignit vivum, nihil recipit ex genere viventium. Nam neque pisces habet, neque assuetas aquis et laetas mergeudi usu patitur. aves; sed et quaecunque viventia mergenda tentaveris, quacunque 130 arte demersa statim resiliunt, et quamvis vehementer illisa confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur, resistente turbinibus bilumine, quo aqua omnis stagnatur; neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, i nisi quae bitumine illustratur.
4. k Lucernam accensam ferunt supernatare, ex- stincto lumine demergi. 1 Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est, bituminis ; et est in Judæa inter Jericho et Zoaran. m Longitudo ejus, usque ad Zoaras Arabiae, dirigitur stadiis quingentis octoginta; latitudo stadiis centum quinquaginta, usque ad vicina Sodomorum...
5. Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Cæsaris condidit. Est autem iu Judaea omnibus iacis salubrior, et ad sanitatem corporum quodammodo efficacior. Circuit stadia...
6.n Genesar, lacus amplissimus in Judaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis; latitu- diue quadraginta diffunditur, crispantibus aquis, o auram non ventis, sed de seipso sibi excreans. Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram; denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur ; 131 unde et purior haustus ejus, et ad potandum duleis et habilis.
7. p Benacus, lacus Italiæ in Venetia, de quo fluvius nascitur Mincius, qui lacus magnitudine sua tempestates imitatur marinas.
8. Lucrinus, et Avernus lacus Campaniæ sunt. Lucrinus autem dictus, quia olim propter copiam piscium vectigalia magna præstabat. a Avernus autem lacus vocatus, quia aves ibi supervolare non possent. Nam antea silvarum densitate sic ambiebatur, ut exhalantis inde per angustias aquae sulphureae fetor gravissimus supervolantes aves halitu suo necaret. Quam rem Augustus Caesar intelligens, dejectis silvis, ex pestilentibus amœna reddidit loca.
9. Lacus autem, idem et stagnum , ubi immensa aqua convenit ; nam dictura est stagnum ab eo quod illic aqua stet, nec decurral.
CAPUT XX. De abysso,
i. Abyssus, b profunditas aquarum impenetrabilis : sive speluncæ aquarum latentium, e quibus fontes et flumina procedunt; vel quæ occulte subter eunt, unde et Abyssus dictus. c Nam omnes aquae, sive torrentes per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur.
i. Ftuctus dicti, quod flatibus flant. Ventorum eoim impulsu agitatæ 132 aquæ fluctuant. Aqua est stativa, et sine motu æqualis.
5. Unda vero, eminens liquor, qui semper in motu est. Lucretius : d Aerias undas , id est, motus , et corpus illud quod refluctuat. Nam nec unda per se aqua est, sed aqua in motu quodam et agitatione, quasi ab eundo, et redeundo unda vocata.
4. e Latex, proprie liquor fontis est. Et dictus latex, quod in venis terrae lateat.
I. f Gutta est quae stat, stilla , quae cadit. I Hinc et stillicidium, quasi stilla cadens; Stiria euim Græcum est, id est, gutta; inde fit diminutivum , ut die camus stilla; dum autem stat, aut pendet de tectis, vel arboribus, quasi glutinosa, gutta est; dum ceciderit, stilla est.
6. Spuma dicta , eo quod spuatur, sordes enim sunt undarum ; unde et mustum et ea quae coquuntur spuma purgantur. Hinc et sputum.
CAPUT XXI. De fluminibus.
i. Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluen- do perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquæ. Prius autem flumen quam fluvias, id est, prior aqua quam decursus. Duo sunt fluminum genera : unum torrens, alterum vivum, de quo Virgilius : Donec me flumine vivo, abluero.
2. h Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens, 133 quia pluvia crescit, siccitate torrescit id est, arescit. i De quo Pacuvius : Flammeo vapore torrens terræ fetum exusserit. Cui Graeci ab biemeuomen dederunt, nos ab æstate; illi a tempore quo succressit , nos a lempore quo siccatur.
3. Amnis, fluvius est nemore ac frondibus redimitus, et ex ipsa amænitate AMNIS vocatur.
4. Decursus, proprie finis cursus, sive aquarum sit, seu quarumlibet rerum.
Rivi dicti , quod deriventur ad irrigandum , id est, inducendum aquas in agros. Nam irrigare inducera est.
Gurges, proprie locus altus in flumine.
5. Puteus est locus defossus , ex quo hauritura qua, a potatione dictus.
Fons, caput aquae est nascentis, quasi fundens aquas.
6. Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt, ex quibus nonnulli notandi sunt, qui in historiis celebres memorantur.
7. Geon, fluvius de paradiso exiens, atque universam Æthiopiam cingens, vocatus hoc nomine, quod incremento suae inundationis terram Ægypti irriget: γη̄ enim Graece, Latine terram significat. 134 Нic apud Ægyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui efficit fecunditalem. i Undc et Nilus dietus est, quasi νέαν ύλην trahens. k Nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, 1 de quo in Meridiem versus excipitur Ægypto, ubi Aquilonis flatibus repercussus aquis retroluctantibus inlumescit, et inundationem Ægypti facit.
8. Ganges fluvius, quem m Phison Scriptura sacra cognominat, exiens de paradiso pergit ad Indiæ regiones. Dictus autem Phison , id est, caterva, n quia quiodecim fluminibus magnis sibi adjunctis impletur, et efficitur unus. Ganges autem vocatus a Gange a rege Indiae. Fertur autem Nili modo b exaltari, et super Orientis terras erumpere.
9. Tigris fluvius Mesopotamiæ , de paradiso exsurgens, et pergens contra Assyrios, et post moltos circuitus in mare Mortuum influens. 135 Vocatur autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae nimia pernicitate currentis.
10. Euphrates fluvius Mesopotamiæ, de paradiso exoriens, copiosissimus gemmis , qui per mediaM Babyloniam influit; hic a frugibus , vel ab ubertate nomen accepit. c Nam Uebraice EPHRATA fertilitas interpretatur; Mesopotamiam enim in quibusdam locis ita irrigat, sicut Nilus Alexandriam. a Sallustius autem auctor certissimus asserit Tigrim et Euphratem uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes longius dividuntur , spatio medio relicto multorum millium , quæ tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus animadvertit aliter de paradisi fluminibus intelligendum.
ii. Indus, fluvius Orientis, qui Rubro mari accipitur.
12. Hydaspes fuit Medorum rex antiquissimus, ex quo amnis Orientis nomen accepit, qui nunc Hydaapes dicitur, de quo Lucanus : Vastis lndus aquis mistum non senlit Hydaspen. Et, qua Medus Hydaspes 136 Accedit Pelago, Phœbi surgentis ab igne. e Qui dum sit fluvius Persarum, dicitur tamen contra Orientem decurrere.
13. f Araris duvius Germaniæ. De quo Virgilius : Aut Ararim Parthus hibet, aut Germania Tigrim.
14.Bactrus fluvius Orientis, a rege « Bactro vocatus fertur, a quo et Bactriani, et urbs eorum.
15. Choaspis Persarum fluvius, vocatus eorum lingua,quod miram aquae dulcedinem habeat, h adeo ut Persici reges, quandiu inter ripas Persidis fluit, sibi ex eo pocula vendicarint. Ex hoc amne quidam Cydnum Ciliciæfluvium derivari existimant.
16. Araxis amnis Armoniæ, qui ab uno mente cum Euphrate diversa specie oritur, dictus quod rapacitate cuncta prosternat. Unde et cum Alexander eum transgredi vellet, ponte fabricato, tanta vi inundavit, ut pontem dirueret. l Hic brevibus intervallis ab .Euphratis ortu caput tollit, ac deinde Caspium fertur in mare.
17. Fluvius Syriæ, k qui vocatur Orontes, juxta Antiochiæ muros decurrens, qui a solis ortu oriens non longe ab urbe mari conditur, quem de originis suae tractu Orontem veteres Latine appellaverunt, cujus fluentis ex ipso impetu frigidioribus, et Zephyris assidue 137 ibi spirantibus, tota civitas momentis prope omnibus refrigeratur.
18. 1 Jordanis Judae fluvius, a duobus fontibus nominatus, quorum alter vocatur Jor, alter Dan. His igitur proeul a se distantibus in unum alveum fœderatis, Jordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Judæam et Arabiam, qui per multos eircuitus juxta Jericho in mare Morluum influit.
19. m Phasis Caucaseis montibus fusus, cum pluribus aliis in Euxinum se præcipitat mare. n Unde ct nuncupatur.
20. o Cydnus amnis Ciliciae, a Tauro monte progrediens, miram aquarum habens suavitatem, et quidquid candidum est cydnum gentili lingua Syri dicunt. Unde amni huic nomen datum, quia tumet aestate quando nives solvuntur; reliquis anni temporibus tenuis est, et quietus.
21. p Hylas fluvius Asiae.
Pactolus fluvius Asiæ , arenas aereas trahens. De quo Virgilius : Pactolusque irrigat auro : quem pro aurato fluore alii Chrysorhoam vocant.
22. q Hermus fluvius Asiæ, qui Smyrneos secat campos, et ipse fluctibus anreis et arenis plenus, a a quo Smyrna vocata est.
25. Mæander amnis Asiæflexuosus, qui, recurrentibus ripis 138 inter Canam et loniam, praecipitatur in sinum qui Miletum dividit et Prienen. Mæander autem vocatus, quod sit flexuosus et nunquam currat rectus. De quo Ovidius : Quique recurvatus ludit Mæander m undis.
24. Tanus fuit rex Scytharum primus , a quo Tanais fertur fluvius nuncupatus , qui ex Riphæis silvis veniens , dirimit Europam ab Asia , inter duas mundi partes medius currens, atque in Pontum fluens.
25. b Inachus Achaiæ amnis, Argolicos irrigans campos, quem rex Inachus a sc nominavit, qui exor- dium Argivægenti primus dedit. Ibi cst et Erimanthus ab Erimantho monte demissus.
26. Padus Italiæ fluvius, a jugis Alpium fusus, ex tribus fontibus oritur, ex quibus uni vocabulum est Pudus, qui diffusus in modum stagni, c amnem sinu dirigit, a quo et Padus est nuncupamus. IIic a Græcis Eridanus cognominatur, ab Eridano Solis filio, quem Phaetontem dicunt, qui fulmine percussus , in eodum fluvio dejectus est, et exstinctus. d Augetur atem exortu Canis, liquescentibus nivibu6, et cum accessione triginta fluminum circa Ravennam in Adriaticum mare defertur.
27. Tiberis Italiæ fluvius, a Tiberino rege Albanorum dicitur appellatus, qui in hunc fluvium cecidit, et de exitu suo nomen dedit. Nam antea Albula antiquum nomen a colore habuit, a quod nivibus albus sit. f Ipse est autem Tibris, qui et Tiberis, sed Tiberi M quotidiano sermone, Tibris in versu dicitur.
28. I Danubius Germaniæ fluvius, vocari fertur a nivium copia, 139 quibus magis augetur. Iste est, qui in Europa plus omnibus habet famam. Idem et Ister, quia dum pef innumeras vadit gentes, mutat et nomen, et majores sibi ambiendo colligit vires. Oritur a Germanicis jugis, et h occidentalibus partibus Barbarorum, pergens contra Orientem, sexaginta in se fluvios recipit, septem ostiis in Pontum influit.
29. Rhodanus Galliæ fluvius ab oppido Rhodo cognominatis, quem coloni Rhodiorum locaverunt, 1 qui rapide concitus cursu, Tyrrheni æquoris freta scindens, non modicum saepe navigantium facit periculum, dum inter se maris Ductos et amnis fluenta decerlant.
50. Rhenus a Rhodani societate fertur vocatus, quoniam cum eodem ex una provincia oritur. Est autem Germaniae fluvius, inter tres Europæ maximos fluvios computatus, i qui a jugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigit.
51. Iberus amnis, qui quondam toti Hispaniæ nomen dedit.
32. Minius fluvius Galliciæ nomen a colore pigmenti sumpsit, qui ineo plurimus invenitur.
33. k Durius a Græcis, quasi Doricus.
1 Tagum fluvium Carthago Hispaniæ nuncupavii, ex qua ortus procedit, fluvius arenis auriferis copiosus, et ob hoc caeteris fluviis Hispaniarum prælatus.
34. Bætis fluvius, qui et Bæticæ provinciae nomen dedit, de quo Martialis : 140 Bætis olivifera crioem redimfle corona Aurea, qui nitidis vellera lingis aquis m eo quod ibi lanæ pulchro colore tinguntur. Bætis. autem dictus, eo quod humili solo decurrat. βαθύ n enim Græci humile, vel mersum vocant.
35. Quaedam autem flumina in diluvio soluta, mole terrarum præclusa sunt; quaedam vero, quæ non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt.
CAPUT XXII. De diluviis.
i. Diluvium dictum, quod aquarum clade omnia quae inundaverit deleat.
2. Primum diluvium exstitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, o toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium coeli fuit, ac pelagi; cujus hactenus iudicium videmus in lapidibus, quos, in remotis montibus, canebis et ostreis p concretos, sæpe etiam cavatos aquis, visere solemus.
3. q Secundum diluvium fuit in Achaia, Jacob patriarchæ et Ogygi temporibus, qui Eleusinæ conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit.
4. r Tertium diluvium in Thessalia, Moysi, vel Amphictyonis temporibus, qui tertius s post Cecropem cegnavit. Cujus temporibus aquarum ingluvies maiorein partem populorum Thessaliæ absumpsit, paucis per refugia montium liberalis, maxime in monte Par- naso, in cujus circuitu Deucalion tunc regno potiebatur; qui tunc 141 ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi juga fovit et aluit. A quo propterea genus humanum Graecorum fabulæ ex lapidibus repara- tum ferunt, propler hominum insitam cordis duritiam.
5. Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem, vel diuturnitatem, vel magnitudinem redundant, multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem flumina, cum supra- modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura.