Book 10 · 10 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DECIMUS. VOCUM CERTARUM ALPHABETUM.
1. Licet a origo nominum unde veniat a philosophis, eam teneat rationem, ut HOMO ab humanitate, SAPIENS a sapientia nominetur, quia prius sapientia, deinde sapiens , tamen daret alia specialis in origine quorumdam nominum causa, sicut homo ab humo, unde proprie homo est appellatus. Ex quibus exempli gratia quaedam in hoc opere posuimus.
A
2. Æros, vir fortis et sapiens.
Auctor ab augendo dictus.
b Auctorem autem feminino genere dici non posse existimant. Nam quædam 458 sunt quae in feminino flecti non possunt, ut cursor.
Actor, ab agendo.
5. c Alumnus, ab alendo vocatus : licet et qui alit et qui alitur, alumnus dici potest, id est, et qui nutrit, et qui nutritur, sed melius tamen qui nutrit.
4. Amicus per derivationem quasi animi custos; dictus autem proprie amicus ab hamo, id est, catena charitatis; unde et hami, quod teneant.
5. Amator turpitudinis, quia amore torquentur Ii- ] bidinis. Amabilis autem, quod sit amore dignus.
d Amasius, eo quod sit pronus ad amorem.
6. Astutus ab astu vocatus, quod est callidi et cauti hominis, qui possit sine periculo fortiter aliquid facere. Argutus, quia argumentum citu invenit in loquendo Acer, in unamquamque formam vegetus ac nimius. Alacer, a velocitate, et cursu, quasi diceret oliger. Armiger, quod arma gerat. Alacris, lætus, alacriter gestiens, 459 et nullius rei novitate turbatus. Agilis, ab agendo aliquid celeriter, sicut docilis.
7. e Æmulus, ejusdem rei studiosus, quasi imitator et amabilis; alias inimicus invenitur.
Æquus, cst secundum naturam justus dictus, ab æqualitate, hoc est ab eo quod sit æquatis; unde et i æquitas appellala ab æqualitate quadam scilicet.
Æquævus, ab eo quod sit alteri æqualis ævo, id est, coaetaneus. Arrogans, eo quod multum rogetur, et ille fastidiosus sit. Audax, proprie pro arrogante ponitur. Animosus, quod sit animis et viribus plenus. Animatus, quasi animo auctus, et quasi animo firmatus.
8. Elatus, pro eo quod seipsum super mensuram suam elevet, dum magnus sibi videtur de his quæ agit. Attollens, quod se elevet et erigat. Ambitiosus, quod honores ambiat.
9. Avidus dictus ab avendo , avere enim cupere est. Hinc et avarus. Nam quid est avarum esse? progredi ultra quam sufficit. a Avarus ex eo dictus, quod sit avidus auri, et nunquam opibus expleatur, et quantum plus habuerit, tantum plus cupiat, Flacei super hoc concordante senlentia, qui ait : Semper avarus eget..., et Salluslii : Quod avaritia neque copia, neque inopia minuitur.
10. Amarus, a sapore translatum nomen habet. Est enim insuavis, nec novit quemquam ad consortium suum aliqua invitare dulcedine.
Adulter, violator maritalis pudoris, eo quod alterius thorum polluat.
11. b Anceps, huc illucque fluctuans, ac dubius, istud an illud capiat, et in quam partem declinet anxius. Atrox, quod sit tetris moribus. Abstemius , a temeto, id est, vino, quasi abstinens a vino. Ablactatus, quod sit a lacte ablatus.
12. Æger, quod agatur infirmitate, vel tristitia ad tempus. .Egrotus, quod sit ager frequentius, sicut iratus et iracundus. 460 Ærumnosus a ruminedictus, quod per inopiam miser factus, esurit et sitiat.
13. Auspex, eo quod avium auspicia intendat, sicut auceps, quod aves capiat.
c Astrosus, ab astro dictus, quasi malo sidere natus.
14. Enormis, eo quod normam et mensuram excedat.
Abactor, est fur jumentorum et pecorum, quem vulgo abigeum vocant, ab abigendo scilicet.
15. d Atratus, et albatus : ille a veste nigra, iste ab alba. Advena, eo quod aliunde ad veniat. Alienigena, qui ex alia gente genitus est, et non ex ea ubi est. Item alienigena quod alienæ regionis sit, et non ejus ubi est.
16. Accola, eo quod adveniens terram colat. Agricola, a colendo agro, sicut silvicola. Assecla, eo quod sequatur aliquem lucri causa.
17 r Assiduus dicebatur apud antiquos , qui assibus ad aerarii expensam conferendis erat , et in negotiis quoque publicis frequens; unde, et per I, non per d scribendus est.
18. Apparitor nominatus, quod appareat, et videatur, et praesto sit ad obsequium.
Attentus, ut aliquid audiens teneat.
19. I Attonitus, veluti furore quodam instinctus, atque stupefactus ; dictus 461 autem attonitus a tonitrui strepitu , quasi tonitruo stupefactus, et vicino fulgori, aut tactu proximus.
20. Alleclus, quod sit palam electus. h Abactus, quod sit ab actu remotus. Abortivus, eo quod non oriatur, sed aboriatur, et excidat. Adoptivus, quia est palam optatus in filium.
21. Ambo ab eo quod est ἄμϕω , nomen de Græco Latinum factum, littera tertia demutata. i Alius de multis dicitur, alter vero de duobus. Æquimanus appellatus qui utraque manu gladio incunctanter utitur.
B
22. Beatus i dictus, quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod velit, et nihil patiendo quod nolit. Ine autem vere beatus est, qui et habet omnia qua vult bona, k et nihil vult male. Ex his enim duobus beatus homo efficitur.
23. Bonus a venustate corporis creditur dictus, postea et ad animum translatum nomen. Eum autem dicimus bonum, cui non praevalet malum; 1 eumque optimum, qui peccat minimum.
24. Benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus, et dulcis alloquio; non autem multum distat benignus a bono, quia, et ipse ad benefaciendum vide. tur expositus. Sed in eo differt, quia potest bonus esse, et tristior. et bene quidem facere, et præstare quod poscitur, non tamen suavis esse novit consortio. Benignus autem sua cunctos novit invitare dulcedine.
25. Beneficus a benefaciendo alteri dictus; unde et beneficentia vocatur, quæ proximo prodest.
462 26. Benivolus, quia bene vult. Non tamen dicimus benevolus, sicut nec malevolus. Sæpe enim ex duabus partibus compositum nomen, aut priorem, aut sequentem litteram corrumpit; m nam benevolentia absurdum sonat.
27. Blandus, dulcis et invitans ad familiaritatem sui.
28. Brutus, quasi obrutus, quia sensu caret. Est enim sine ratione, sine prudentia. Unde et ille Junius Brutus ex sororeTarquinii superbi genitus, cum eumdem casum timeret quem frater inciderat, qui, ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, utilem temporis simulavit stultitiam. Unde eliam Brutus est cognominatus, dum vocaretur Junius.
29. Balbus, a balando potiusquam loquendo dictus; verba enim non explicat. lode et blesus, quia verba frangit.
30. a Bucco, garrulus, quod caeteros oris loquacitate, non sensu, exsuperet.
Biliosus, quod semper sit tristis, ab humore nigro, qui bilis vocatur.
31 : b Baburrus, stultus, ineptus. c Biothanatus, quod est vi mortuus; θάνατος enim Graeco sermone mors dicitur.
C
32. Clarus a cælo, quod splendeat; unde et clara dies, pro splendore cæli. Celsus a cælo dictus, quod sit sublimis, et altus, quasi cælestis.
483 33. Castus, primum a castratione nuncupatus; postea placuit veteribus etiam eos sic nominari qui perpetuam libidinis abstinentiam pollicebantur.
54. d Cæles dictus, quia iter sibi facit ad coelum.
eCælebs, connubii expers, f qualia sunt nomina in cœlo, quae absque conjugiis sunt. Et cælebs dicitur, g quasi cælo beatus.
Cælicola , eo quod cælum colat, est enim angelus.
35. Continens, non solum in castitate dicitur, sed et in cibo et potu; in ira quoque, et vexatione mentis, et detrahendi libidine. Et continens, quod se a multis malis abstineat.
36. Clemens, misericors ab eo quod cluat, id est, protegat, et tueatur, sicut solet patronus clientem.
57. Concors a conjunctione cordis appellatus; nam sicut consors dicitur qui sortem jungit, ita ille concors dicitur qui corde jungitur.
38. Concionator9 multitudinis allocutor.
Consolator, unius allocutor; et inde dictus consolator, quod soli se applicat cui loquitur, et solitudinem levat alloquio suo : hinc et solatium.
39. b Consultus est qui consulitur, cui contrarius est inconsultus, qui non accipit consilium.
40. Constans dictus, quod undique stat, nec in aliquam partem declinari potest.
Confidens, quod sit in cunctis fiducia plenus. Unde et Cœcilius : Si confidentiam habes, confide omnia.
41. Cautus a caveudo diclus.
Callidus, fraudulentus, quia celare novit, et male peritus. i Callidum autem veteres non pro astuto tantum, 464 sed etiam pro astute docto ponebant. Hunc, et versutum, ab eo quod animuM cito vertat.
12. Cupidus a capiendo multum, id est, accipiendo vocatus. Clamosus, quasi calamous a calamo, scilicet, quod sonet. j Calumniator, falsi criminisaccusator acaluendo, id est, frustrando et decipiendo, dictus.
45. Calculator, a calculis, id est, lapillis minutis, quos antiqui in manu tenentes numeros componebant.
44. k Compilator, qui aliena dicta suis permiscet, sicut solent pigmentarii in pila diversa mista contundere. Hoc scelere quondam accusabatur Mantuanus ille vates, cum quosdam versus Homeri transferens suis permiscuisset4 et cum compilator veterum ab æmulis diceretur, ille respondit : Magnarum esse virium clavam Herculi extorquere de manu.
45. Conlumax, ab eo quod contemnat.
Chromaticus, quia non confunditur, nec colorem mutat; Graece enim χρω̃α color vocatur.
46. Contumeliosus, quia velox est et tumet in vertis injuriæ.
Contentiosus, ab intentione vocatus, qui non ratione aliquid, sed sala pertinacia vindicat.
47. Contemptibilis, vel quia contemplui habilis, vel quia contemptus, et vilis, id est, sine honore.
48. Crudelis, hoc est, crudus, quem Græci ὥμον appellant per transalationem, quasi non coctus, nec esui habilis; est enim asper et durus.
49. 1 Carnifex, quod carnem effici, m Cruciarius, eo quod sit cruce dignus. Collega, a colligatione societatis et amicitiæ complexu dictus, Coætaneus, quasi compar astatis.
465 50. Complex, qui uno peccato, vel crimine alteri est applicatus ad malum i ad bonum vero nunquam dicimus complicem.
51. Consors, eo quod ad eum pars pertinet bonorum; nam sortem veteres pro parte pobebant. Comsors ergo, quod sit communis torte, n sicut dissors dissimilis sortis.
52. Celer appellatus a ceteritate, quia quod usus exigit velocius farit.
Confinalis, ab eo quod sit genere vel loco affinis.
Colonus a cotonia, vel ab agro colendo dictus.
53. Curator, quod curam ferat pueris, qui adhuc ejus ætatis sunt ut negotia sua salis administrare non possint.
Cognilor, a cognoscendo causam dictus.
a Clientes, prius colentes dicebantur, a cotendis patronis.
54. Captus
Captivus dicitur quasi capite diminutus I ingenuitatis enim forluna ab eo excidit, unde, et a jurisperitis capite diminutus dicitur.
55. b Colomis, a columna vocatus, eo quod erectus et firmissimus sit.
56. Comptus, a coma dictus, quod sit formosus capillis, vel quia comam nutrit.
57. Calamistratus a calamistro, id est, acu ferreo in calami similitudine facto, in quo crines obterquentur, ut crispi sint, quem in cinere calefacere solent qui capillos crispant, ut cafamistrati sint.
58. Corpulentus, quod sit eorpere validus, et lentis carnibus.
Crassus, a sagina corporis, a creando carnes.
Comessor, a comedendo satis. 466 Est enim gulæ ac ventri immoderate deditus.
c Caupo pessimus, de vino aquam faciens.|
59. Candidus : canus dictus a candore, et caudidus quasi candor datus; studio enim aecedit candor. Nam album vocari, naturae est.
60. d Clodus,... Curvus... Crispus...{
Cæcus appellatus, qued careat visu. Est enim luninibus amissis. Cæcus est, qui utroque oculo non videt.
61. Caducus a cadendo dictus, idem lunatcus, eo quod certo lunæ tempore patiatur. Confusus, a confusione sceleris appellatus, inde et confusio.
62. Convulsus dicitur, cui sua, vi aliqua adimuntur. Unde et convutsa navis, cujus eminentia vi tempestatis adimuntur; unde et Virgilius : Vix saptem canvulsæ undis, quasi mutilatæ.
63. Consumptus, totus sumptus, et dovoratus.
Conciliatrix, ob societatem flagitiosæ consensiOnis dicta, eo quod intercurrat, alienumque nundinet corpus. Hanc etiam et lænam vocant.
64. Circum foranus, qui advocationum causa arcum fora et conventus vagatur. e Collegiatus.... Carpeti
D
65. Dominus per derivationem dictus, quod domnui præsit.
Disertus, doctus, a disserendo dictus , disposite enim disserit.
66. Doctus a docendo, inde et doctor.
Docitis, non quod sit doctus, sed quia doceri potest; est enim ingeniosus, et ad discendum aptus.
Discipulus a disciplina dictus , disciplina autem a discendo vocata.
67. Dispensator vocatur, cui creditur administratio pecuniarum. 467 Et ideo dispensator, quia prius qui dabant pecuniam, non numerabant eam, sed appetidebant.
68. f Dives ab ære vocatus. I Decorus, perfectus , a decem. Dulcis.... Decens, compositus, a numero decem dictus. Hinc et decorus, ct decibilis.
69. Directus, eo quod in rectum vadit.
Dilectus a diligentia. Haec sunt enim signa diligendi.
70. b Delibutus, de oleo unctus, ut athletæ solent, vel in ceromate pueri. llinc, et delibutum gaudio, id est, perfusum, vel plenum.
Delicatus, quod sit deliciis pastus , vivens in epulis, et nitore corporis.
71. Defessus, semper infirmus, quasi diu fessus.
Debilis, quod per bilem tactus sit fragilis. Bilis enim humor est afficiens corpus.
Decolor, quod desit illi color.
72. Desperatus, vulgo vocatur ratus, ac perditus , nec jam ullius prosperæ spei. Dicitur autem per similitudmem ægrorum , qui affecti et sine spe deponuntur. Consuetudo autem erat apud veteres ut i despcrali ante januas suas collocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeumlibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo.
73. Degener, aut ignobilis, aut quod sit impari genere, aut si dum sit optimo genere natus, inhonesto tamen vivit.
74. Decrepitus, quod morti sit propior, et quasi ad mortis tenebras vertat, sicut crepusculum tempus noctis. Alii dicunt decrepitum, non qui 468 senectute avulsus est, sed qui jam crepare desierit , id est, loqui cessaverit.
75. i Depretiatus, ab eo quod sit vilis, nec aliquo pretio dignus.
k Dirus, praeparcus, et teter, quasi divina ira in id aetus. Nam dirum dicitur quod divina infertur in. Alias DIRUS, magnus.
76. a Dehiscens, valde hiscens. Hic enim de au gentis est, ut deamare, desidere.
Despicient, eo quod deorsum aspiciat, vel contemptui babeat.
Dolosus, insidiosus, vel malignus, ab eo quod deludat. Ut enim decipiat, occultam malitiam blandis sermonibus ornat.
77. Dubius, incertus, quasi duarum viarum.
Delator, dictus, eo quod detegat quod lucebat.
Dilator, quia differt ad proferendum.
Desidiosus, tardus, piger, a desidendo vocatus, id est, valde sedendo (idem et reses, a residendo) ; de enim hic augentis est.
78. b Delirus mente defectus per ætatem, ὰπὸ του̃ ληρει̃ν, vel quod a recto ordine et quasi a lira aberret. Lira enim est arationis genus cum agricolæ facta semente diriguit sulcos, in quos omnis seges decurrit.
79. Demens, idem qui amens, id est, sine mente, vel quod diminutionem habeat mentis. Desipiens, eo quod minus sapere incipit quam solebat.
80. Damnatus, et damnabilis, quorum prior jam addictus est, sequens potest addici.
c Degulator, quod gulae sit deditus.
469 E.
81. Elatus pro eo quod seipsum supra mensuram suam elevet, dum magnus sibi videtur de his quae agit.
d Enormis, eo quod normam, et mensuram excedat.
82. Eloquens, profusus eloquio.
Exertus, in loquendo expeditus. Exerere enim pro- I ferre vel expedire est.
e Eruditus, quia non rudis, sed jam doctus.
83. Expertus, multum peritus ; ex enim hic pro valde ponitur.
Expers vero, qui est extra peritiam et intellectum.
Exornatus, valde ornatus ; ex enim pro valde ponitur, sicut excelsus, quasi valde crIMus.
84. Eximius, quasi valdee minens.
Efficax dictus, quia nullam difficultatem habet in qualibet re facienda; hinc, et efficiens a faciendo dictus.
Exspes, quod sine spe.
Expers, quia extra partem, caruit enim parte.
Exsors, quia extra sortem est.
85. f Exsul, quia extra solum suum est, quasi trans solum missus, aut extra solum vagus. g Nam exsulare dicuntur qui extra solum eunt.
86. h Extorris, quia extra terram suam est, quasi ex terris. Sed proprie extorris, cum vi expulsus, et cum terrore solo patrio ejectus ; et extorris, ex terra sua pulsus.
87. Extorris, extra terram ; aut extra terminos suos, quia exierretur.
88. i Exterminator, non ille, qui vulgo dicitur ἀϕανής εἶναι, sed qui dejicit470 et expellit a terminis civitatis.
Exterminatus , ab eo quod sit extra terminos suos ejectus; sic et externus, eo quod sit alienæ terrae.
89. Egens, et egenus, sine gente, et sine genere, indigens.
Exiguus, mullum egens. Ex enim pro valde ponitur.
i Exilis, tenuis, quod possit quamvis per angustum exire (sive sine illis).
90 Exesus, quasi percomesus. Est enim aridus, tenuis et exilis.
Exhaustus, quia consumptus est, et inanis effectus.
Exsanguis, quod sit extra sanguinem.
91. x Exanimis, est mortuus. Exanimis autem et exanimus dicimus, sicut unanimus, et unanimis, inermus, inermis, et hoc nostro arbitrio subjacet.
92. Exustus dicitur, de quo nihil superest, quasi valde ustus. Ex enim pro valde ponitur.
Exosus ab odio dictus; 1 nam antiqui, et Hi dicebant, et osus sum ; hinc est exosus, quo utimur, licet jam osus non dicamus.
93. Effractor, quod sit expugnator claustrorum.
Exitiosus, eo quod multis exitio sit.
Exsecutor, ab exsequendo ; idem et exactor.
Efferatus, meute ferina effectus, et ultra humanum modum excedens.
Effrenatus, ab eo quod sit praeceps, et pronus, et sine freno rationis.
94. Eunuchus, Graecum nomen est, quod est spado. Horum quidam coeunt, sed tamen virtus in semine nulla est. Liquorem enim habent, et emittunt, sed ad gignendum inanem atque invalidum.
95. m Effeta ab eo quod sit frequenti fetu exhausta; partus enim eam assiduus debilem reddidit.
471 F.
96. Facundus dictus, quia facile rari possit.
Facetus, qui jocos et lusus gestis et factis commendat, a faciendo dictus.
Frugalis, a fruge nominatus, id est, a fructu, ve parcimonia, sive, ut alii volunt, a modestia et temperantia.
97. a Fenerator, , qui pecuniam deponit apud debitorem , quasi fenoris actor ; nam fenus pecunia est. Fenerator autem Latine dicitur et qui dat mutuum, et qui accipit.
Flamines, pontifices idolorum.
99. b Felix dicitur qui felicitatem dat; felix qui accipit; el felix, per quem datur felicilas, ut felix tempus, felix locus.
99. Fidelis, pro eo quod fit ab eo id quod dicit, vel quod promittit bonam.
Facitis, a faciendo, nec tardus.
Firmus, unde et formosus.
Fortis, quia fert adversa , vel quxcunquc acciderint; sive a ferro, quod sit durus, nec molliatur.
100. c Formoaus a formo dictus. Formum enim ve. teres calidum et fervens dixerunt. Fervor enim sanguinem movet, sanguis pulchritudinem.
101. d Fœdus nomen habet ab hirco, et hædo, f littera addila. e Hunc veteres in gravi significatione ponebant, ut : Sanguine fadantem, quos ipse sacraverat ignes. 472 Fragilis dictus, eo quod facile frangi possit.
102. Fessus, quasi fissus, nec jam integer salute : est autem generale. Dicimus enim fessus animo, ut ter fessus valle resedit ; et fessus corpore, quod magis est proprium; et fessus rerum a casu venientium.
Fatigatus, qnasi fatis agitatus.
103. Formidolosus a formo, id est , sanguine dictus , cum se a cute ad praecordia fugiens contrahit sanguis ; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit formidinem, unde est illud : Gelidusque coil formidine sanguis.
f Formidolosus autem cum sit timidus , et timendum signficat.
104. g Fatuus ideo existimatur dictus, quia neque quod fatur ipse, neque quod alii dicunt, intelligit. Fatuus originem ducere quidam putant a miratoribus Fatuae Fauni uxoris fatidicæ , eosque primum fatuos appellatos, quod praeter modum obstupefacti sunt vaticiniis illius, usque ad amentiam.
105. Fautor, ab eo quod faveat et consentiat.
h Fictor, appellatus a fingendo, et componendo aliquid, sicut qui capillos mulierum lenit et pertractat, ungit et nitidat.
Fallax, quod fando, id est, loquendo decipiaL
473 106. Fervidus, iracundus, ira enim inflammat.
Frendens , quod minando frangat dentes , et comprimate
Fremens....
Ferox, ab eo quod feritatem exerceat, ut bestia.
407. i Fur a furvo dictus est, id est, a fusco; nam noctis utitur tempore.
i Factiosus, inter opprobria, cum seditiosum accipi volumus; cum vero gratiosum, ac potentem, quasi magnæ factionis.
108. Facinorosus, a facti eommisso nominatus; facit enim quod alteri noceat.
k Femellarius , feminis deditus, quem antiqui mulierarium appellabant.
Flagitiosus, eo quod frequentius flagitet atque appetat libidinem.
109. 1 Furcifer dicebatur olim, qui ob leve delictum cogebatur a dum inis, iguominiæ magis, quam supplicii causa, furcam circa viam ferre, prædicans peccatum suum, et monere cæteros, ne quid simile peccarent.
110. t'utilia, vanus, superfluus,loquax, et est metaphora a It vasis fictilibus, quæ quassa et rimosa non tenent quae injeceris.
i !!. Fornicarius
Fornicatrix est cujus corpus publicum et valgare est. Hæ sub arcuatis prostabant, quæ loca fornices dicuntur; unde et fornicariæ. Virgilius : Atque adverso fornice.
112 Fecunda , a fetu dicta, quasi fetu abundans : est enim partu frequens.
Feta
Flens, quasi lacrymis fluens.
Fugitivus nemo recte dicitur, nisi qui dominum fugit; nam si parvulus puer a nutrice, vel a schola discesserit, fugitivus non est.
G
113. Gloriosus a frequentia claritatis dictus, g pro c littera commotata. Gloriosus a laurea dictus, quae datur victoribus.
Gnarus, sciens, cui contrarius; ignarus, nesciens.
Gravis, venerabilis; unde 474 et contemptibiles teves dicimus. Gravis pro consilio etconslautia dictus, quia non levi motu dissilit, sed fixa constantiae gra. vitate consistit.
114. Grandis.... Gracilis......Grandaevus, quod sit grandis ævo. Gratus, gratiam servans; sed gratns tantum animo, gratissimus et animo et corpore dicitur.
Gratificus, ab eo quod gratis faciat bonum. 8 Gratiosus, qui plus unicuique quam meretur tribuit.
115. Garrulus proprie dicitur, qui vulgo verbosus appellatus, accedente laetitia, nec valens, nec volens tacere. Sumptum nomen a graculis avibus, qui im- portuna loquacitate semper strepunt, nec unquam quiescunt.
b Caneo, luxuriosus, et tanquam in occullis locis, et subterraneis, quae ganea Graeci vocant.
c Glutto, a gula, id est, gulosus.
H
116. Heros d vir sapiens, et fortis.
Humilis, e quasi humo acclinis.
Honorabilis, quasi honori habilis, hoc est, aptus.
117. f Honestus, quod nihil babeat turpitudinis ; nam quid bonestas, nisi honor perpetuus , id est, quasi honoris status?
Humanus, quod habeat circa homines amorem et miserationis affectum ; unde et humanitas, qua nos invicem tuemur.
475 118. Habilis, quod sit ad habendum commodus, atque aptus. Honorosus, plus est quam honoratus, sicut scelerosus, quam sceleratus.
Hirsutus, ab eo quod sit hirtus, et pilis horridus.
119. g Hypocrita, e Graeco sermone in Latinum simulator interpretatur. Qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit; ὑπὸ enni falsum, ϰρίσς judicium interpretatur.
iiO. Nomen autem hypocritae tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt , distinguentes vultum ceruleo minioque colore, et caeteris pigmentis, habentes simulacra oris lintea gypsata, et vario colore distincta, nonnunquam, et colla, et manus creta perungentes, ut ad personæ colorem pervenirent, et populum, dum in ludis agerent, fallerent, modo in specie viri, modo in feminæ , modo tonsi , modo criniti, anili, et virginali, cæteraque specie, ætate, sexuque diverso, ut fallant populum, dum in ludis agunt.
121. Quae species argumenti translata est in iis qui falso vultu incedunt, et simulant quod non sunt; nam hypocritae dici non possunt ex quo foras exierint.
122. Humatus, quod sit humo tectus , id est, sepultus.
Hilaris, Graecum est nomen.
I
123. Ingeniosus, quod intus vim habeat gignendi quamlibet artem.
Inventor diclus quod in ea quae quaerit venit ; unde et ipsa quae appellatur inventio, si verbi originern retractemus , quid aliud resonat, nisi quia invenire est in id venire quod quæritur ?
124. h Interpres, quod inter partes medius sUt dua- rum linguarum 476 dum transfert. Sed et qui inter Deum, quem interpretatur, et homines , quibus divina indicat mysteria, interpres vocatur.
125. Juridicus, quia legum jura dicit.
Indoles, proprie est imago quaedam futurae virtutis.
Justus dictus, quia jura custodit, et secundum legem vivit.
126. i Innox, quod non noceat.
Innocuus, cui nocitum non sit, sed apud veteres utrumque indifferens est.
Jocundus, eo quod si semper jocis aptus, et hilaritati, a frequentia, sicut iracundus.
JOCESUS ,jocis usus.
127. Inclytus, Graecum nomen est. Nam ϰλυτὸν Graeci gloriosum vocant.
Illustris, nomen notitiae est, quod clareat multis , splendore generis , vel sapientiae, vel virtutis , cui contrarius est obscure natus. Idoneus.....
128. Incolumis, a columna nomen habet, quasi erectus, fortis et stabilis.
Immarcescibilis, incorruptus, et sempiternus, quOd sit sine marcore et languore.
Intemeratus , incorruptus , et nulla temeritate viola IuS.
129. Infirmus, quia sine formo, id est, eine calore.
Imbecillis, quasi sine baculo, fragilis, et inconstans.
Inanis, levis.
130. Inconstans, quia non est stabilis, sed quod placet ei rursus displicet.
Jactans, vel arrogans est, qui majorum insti- tutis non acquiescit, sed propriam quamdam viam justitiæ et sanctitatis inquirit.
i Iracundus dictus, qui secense sanguine in furorem complellitur, ut enim flamma dicitur, et ira inflammat.
131. Incentor, ab eo quod inceadat, atque inflammet.
a Incentor , quia prava suggestione ad vitia cor aliorum succendit, et persuadendo inflammat.
132. inexpiabilis, quod nunquam expietur, nunquam purgetur.
477 b Inlaudabilis, non quia laudatus non sit, sed quia laudari non mernerit.
Iratus, ira actus.
133. Impius, quia sine pietate religionis est.
Iniquus proprie dictus, quia non eat aequus, sed inæqualis. a inter impium autem et iniquum hoc distave nonnunquam solet, qaia omnis impius iniquos, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pre infideli ponitur; et dictus impius, quod sit a pietate religionis alienus. Iniquus vero dicitne, pro eo quod non est equus, sed pravis operibus maculatur, vel si Christianitatis nomine censeatur.
134. Inimicus , quia non .aiMus, sed adversarius. Duae autem res inimicos faciunt: fraus et terror. Terror, quod timent; fraus, mali quod passi sunt.
135. Invidus, dictus ab intuende felicitatem alterius.
d Invidiosus est, quia ab aho patitur invidiam.
Invisus, odissus, ab invidia et zelo dictus.
136. Intestabilis, cujus testimonium non valet, et quod dixerit irritum improbatumque sit.
Infamis, uon bonae famæ.
Improbus dictus, quod instat etiam prohibenti.
137. Importunus, inquietus, quia non habet portum, id est, quietem. Unde et importuni, quia in naufragium cito feruntur.
Infrenis est qui frenis nonregitur, ut Numidæ infrėni.
138. Infreudens, proprie est inter se comprimens dentes. e Nam et frendere significat dentibus frangere; unde nefrendes infantes, qui necdum dentes habent.
Ingluviosus, a gula et voracitate dictus.
159. f Inglorius, quod sit sine gloria, id est sine triumphis. Item inglorius, immemor gloriae.
Informis, iugens, non quod non habeat formam, sed quod ullra formam magni udinem habeat.
478 140. g Inveterator, eo quod sit multi veterisque usus in malitia.
h Immanis, quia non bonus, sed crudelis, et terribilis. Manum enim banum dicitur. Unde ϰατ' ἀντίϕρασιν dii manes, minime boni.
141. i Immunis, minime munificus, ut est in proverbio veteri : Immunem cives odere sui. Item immunis, qui non facit munia, id est officio non fungitur, est enim omni privilegio vacuus.
142. Indemnis, eo quod sine damno vivat, et sine ulla culpa, atque periculo.
Iners, sine arte, et ob hoc ne operi quidem ulli aptus.
Inermis, vel sine armis, vel sine viribus. Nam semper arma pro viribus.
143. Ignavus, ignarus viæ, id est rationis et vix.
lgnarus, non gnarus, id est, inscius, vel sine naribus. i Olfecisse enim veteres, scisse dicebant.
k Ignarus autem duo significat, vel qui ignorat vel qui ignoratur.
144. Immemor, qui oblitus est, perdidit enim memoriam.
Inscius, quia sine scientia est.
Idiota, imperitus. Graecum est.
Imperitus, sine peritia.
145. 1 Inconsultus, ab eo quod non accipiat consilinm. Item inconsultus, quia est sine consUMo, et inscius rerum, atque ignarus.
Ineptus, apto contrarius est quasi inaptus.
146. m Inops, qui sine terra est; opem enim terram intelligimus, quia opem fert fructificando. Alii inopem intelligunt, non sepultum, inbumatum, cui nec inanis absenti surrexit tumulus.
147. Ignobilis, eo quod sit ignotus, et vilis, et obscuri generis, 479 cujus ne nomen quidem scitur.
Ircosus, quia sudore corporis fetido putet.
Ignolus, ignobilis, vel ex improviso veniens.
148. Improvisus dictus, eo quod subito sit, et non porro ante visus.
Index, proditor, ab indicando.
n Indigena, vocatus, quod inde genitus sit, id est in eodem loco natus.
149. Impudens, eo quod ab eo pudor, et pudicitia procul abest.
Impudicus, a pædore vocatus. Pædorem enim fetorem dicunt.
Incestus, propter illicitam commistionem vocatus, quasi incastus, sicut qui virginem sacram vel affinitati suæ proximam stupraverit.
150. o Internicida estqui falsum testamentum fecit et ob id hominem occidit.
Inficiator, negator, quia non fatetur, sed contra veritatem mendacio innititur.
Impostor
151. Interceptus, proprie dicitur, qui inter duos de medio tollitur.
152. Insidiosus, quod insideat; nam proprie insidere est dolose aliquem exspectare. Unde et inuidiæ nominatae sunt.
a Incincta, id est, sine cinctu, quia præcingi fortiter uterus non permittit.
153. b Investis, id est, sine veste, nondum enim habet stolam, quod est signum maritalis dignitatis.
Iscurra vocatur, quia causa escæ quemlibet consectatur.
480 K
154. Katholicus, universalis, Graecum est.
Karus, Græcum nomen est; sicut, et karitas ; unde et karistia, karismata gratiae.
L
155. Luculentus ab eo quod sit lingua carus, et ser. mone splendidus.
Lector, dicitur a legendo, id est, percurrendo. Unde et navis dicitur legere quidquid transit. Nam legit, transit, præterit, ut : ..... Crebris legimus freta concita terris. Item lector, a colligendo animo quae legit , quasi collector, sicut illud : Qui legitis flores.
156. Loquax, non est eloquens.
a Lœtus, a latitudine.
d Locuples, quasi loci. plenus, et possessionum plurimarum possessor, quemadmodum ducet Tullius n libro II, de Republica : c Multaque dilione ovium « et boum, quod tunc res erat in pecore, et in loco. rum possessionibus ; ex quo pecuniosi et locu. pleles vocabantur. »
157. Liberalis dictus abeo quod libenter donet, nec murmuret.
Largus....
Longus a linea dictus, propter quod sit porrectus.
Longævus, quasi longi œvi et longi temporis.
158. Longanimis, sive magnanimus, eo quod nullis passionibus perturbatur, sed ad universa sustinenda patiens est. Cui contrarius 481 est e pusillanimis, angustus, et in nulla tribulatione subsislens , de quo scribitur : Pusillanimis vehementer insipiens.
159. Levis, ob inconstantiam vagationis appellatur, quia levi motu mentis nunc ista, nunc illa desiderat.
Lubricus, ab eo quod labitur.
f Labent, interdum velox, ut : Labere nympha polo, et labere pennis. Cursu enim lapsus celerior est.
160. g Latro, insessor est viarum, a Latendo dictus. Ælius autem : Latro est, inquit, latero, ab latere , insidiator viæ.
Lanista, gladiator, id est, carnifex Tusca lingua appellatus, a laniando, scilicet corpora.
161. Lacessitor, per translationem dictus a canibus, vel a feris, quae solent lacerando provocare.
Leno, conciliator stupri, eo quod mentes miserorum blandiat, et deliniendo seducat.
Libidinosus, ab eo quod facit quodlibet.
Libidinosus, a Libero, qui puellari corpore pingitur..
Luxuriosus, quasi solutus in voluptates; unde et membra loco nota luxa dicuntur.
Lascivus, quod sit laxus, id est, solutus et vanus.
162. Lymphaticus, quod aquam timeat, quem Graeci ονvocant. Lympbaticus proprie dicitur qui vitium ex aqua contrahit, cujus vitium est huc atque illuc currere, a fluore aquae sumpto vilio. Sed poetae jam hoc genus nominis pro furiosis usurpant.
163. Languidus.....
h Luridus, quod sit pallidus a loro dictus, quod hujusmodi habeat cutem.
Leprosus, a pruritu nimio ipsius scabiei dictus; unde per p scribi debet.
164. Luscus quod lucem ex parte sciat; sicut 1 luscitiosus, qui vespere 482 nihil videt. i Luscos coclites dixerunt antiqui; unde et Cyclopas coclites legimus dictos, qui unum oculum habuisse perhibentur.
Lotus, lavatus, id est, mundus.
Lupa, meretrix, a rapacitate vocata , quod ad se rapiat miseros, et apprehendat.
M.
165. Misericors k, a compatiendo alienæ miseris vocabulum sortitus est ; et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis alienam miseriam. Non autem occurrit ubique hæc etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria.
166. 1 Mactus, magis auctus gloria, et est nomen tractum a sacris. Quoties enim thus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant: Mactus est taurus vino, vel thure, hoc est, cumulata est hostia, et magis aucta.
167. Munificus dictus, vel quia alicui munera multa dat, vel quia munus suum, id est, officium quod debet adimplet; sic et munifex, quia munera fert.
168. Magnus
Magnanimus, ab eo quod sit magni animi , et magnae virtutis. Cui contrarius pusillanimis.
Magnificus, a magna faciendo vocabulum traxit.
169. a Mansuetus, mitis, vel domitus, quasi manu assuetus.
b Modestus, a modo dictus, et temperie , nec plus quidquam, nec minus agens.
Milia, lenis, et mansuetus, et cedens improbitatibus , et ad sustineudam injuriam tacens, quasi mutus.
170. c Mutus , quia vox ejus non est sermo, nisi mugitus ; vocalem483 enim spiritum per nares quasi mugiens emittit.
Memor, vel qui memoriam tenet, vel qui memoria tenetur.
171. d Magister, major in statione, nam στερ̀ρὸν Graece statio dicitur.
Minister , minor in statione,sive quia officium debitum manibus exsequitur.
172. Major.....
Minor
Minimus, a numero monadis, quod post eum non sit alter.
Maximus, aut meritis, aut aetate, aut honore, autfacundia, aut virtute, aut omnibus magis eximius.
173. Modicus, parvus, sed abusive, cæterum rationabilis.
Moderatus, a modo, scilicet, et temperamento. Mediocris, quod modicum illi sufficiat.
174. e Miser proprie, eo quod omnem felicitatem amiserit. Secundum autem Ciceronem, proprie mortuus, qui in Tusculanis miseros mortuos vocat, propter quod jam amiserunt vitam.
Miserabilis, quod sit miseriæ habitis.
175. i Mœstus , naturaliter tristis, non castI. Est enim a natura mentis et animi; g unde, et mœstus.
176. Mendicus dictus, quia minus habet unde vitam degat, sive quia mos erat apud antiquos os claudere egenum, et manum extendere, quasi manu dicere.
Mendax, quod mentem alterius fallat.
177. Malignus, quia malitiae volum, vel opus peragit.
Malus, appellatus a nigro felle, quod Graeci μέλαν dicunt, unde, et melancholici appellantur homines, qui et conversationem humanam refugiunt, h et amicorum charorum suspecti sunt.
Malitiosus, deterior malo, 484 quia frequenter malus. i A malo autem pejor dicitur, a bono deterior.
178. Melior dictus, quia mollior, non durus, aut ferreus, nam melius, quasi mollius.
Minax, a facie oculorum , 1 quando furiose ardescunt, ut amplius videns pertimescat.
Minator est monitor, sed monitor dicitur cum pranuntiat bona , minator cum praenuntiat adversa.
179. k Mulcator, eo quod blandis verbis mulceat ad declinandum animum : translatio a mulso, id est, quod acceptum lenire solet fauces dolentis, aut oppletum sordibus stomachum.
180. Metatores appellantur, qui castra designant, a metiendo, scilicet Lucanus : Hesperios audax veniat metator in agros.
Mollis , quod vigorem sexus enervato corpore dedecoret, et quasi mulier emolliatur.
181. Macer a Macie; et macies a mœchia, eo quod immoderata libido macros iaciat, sive a maceratione.
Mancus, manu ancus.
182. m Moribundus, morienti similis, sicut vitabundus, vitanti similis. Quando enim dicimus, moriturus est, vere moriturus est; moribundus autem non vere, sed verisimilis morientis est.
183. Meretrix dicta, eo quod pretium libidinis mereatur. lnde et meritoriae tabernæ ; nam et milites cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur.
184. Morio , a morte vocatus , eo quod non vigea intellectu.
Mulio, dictus a mulis, eo quod praesit eisdem vehiculis.
Manifestum dicitur, quod in manu est promptum.
485 N.
185. Nobilis, NON VILIS, cujus, et nomen, et genus scitur.
Nubilis, ad nubendum habilis.
D Nemo ab homine tractum est, id est, ne homo, quod est pro nullo.
Nullus autem, quasi ne ullus.
186. a Nihili, compositum est ex ne et hilo. Hilum nutem Varro ait significare medullam ejus ferulae quam Græci aspbodelon vocant; et sic dici apud nos nihilum ; quomodo apud Graecos οὺδέ γρυ̃.
187. b Nequam a malo plerique distinguunt, alium perniciosum, alium nugam existimantes, c ut ait Monatius : Hic adolescens nequam , non malus , id est, nugas, non perniciosus. Alii confundunt, quasi utrumque unum idemque significet.
188. Nequaquam, eo quod nec quidquam sit, id est, ex eo quod nihil sit, veteres esse dictum voluerunt.
Neuter, neque iste, neque ille, quasi dicai, nec uierque.
189. d Nefarius, non dignus farre, quo primo cibi genere vita hominum sustinebatur. Alias nefarius,
Nefandus, id est, ne nominandus quidem.
Nutritor, quasi nutu eruditor.
190 e Nuntius est qui nuntiat, et quod nuntiatur, id est, ἃγγελοςϰαί ἀγγελία ;486 sed nuntius ipse homo genere masculino ; id vero, quod nuntialgenere neutro, ut hoc nuntium, et hæc nuntia.
191. Nazaræs, id est, sanctus Dei. Nazaræs elim dicebatur qui sanctam comam nutriebat, et nibil contaminatum accipiebat, abstinens se a vino, oraniqae sicera , quae mentem ab integra sanitate pervertit.
192. f Nugas autem Hebræam nomen est. Ita caim in prophetis est expositum, ubi dicit Sopbonias 3 Nugas qui a lege recesserunt, ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matrem.
193. Nugigerulus, appellatus ab eo quod sit turpis nuntius. Negligens, quasi nec legens.
194. g Nepos, dictus a genere quodam scorpionum, qui natos suos consumit, excepto eo qui dorso ejus insederit; nam rursus ipse qui servatus fueriteonsumit patrem; unde homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certe quoque res consumuntur.
195. Niger, quasi nubiger, quia non serenus, sed fusco opertus est. Unde et nubilum diem totrum dicimus.
0.
196. Orthodoxus, rectæ gloriæ,
Orator, h ab ore vocatus a perorande nominatus, id est, dicendo; nam ORARE dicere est.
197. Obaudiens, ab aureeo quod audiat Imperantem.
i Ospes, quod inferat osilo pedem.
Ospes , facilis, apertus, et osilo palens ; unde et ospitalis homo dicitur.
487 198. Osor, inimiens , ab osio dictus, sicut amator ab amore, et est generis communis.
Odibilis, odio habilis.
Obsitus,Obsessus, id est, undique insidiis convallatus.
t99. i Obscenas, impuræ libidinis, a .Hio obscuro dictus. k Obtunsus, hebetior , et obclusoir, quasi ex amni parte tunsus.
Obnixus, contra nisus, et conabundus.
Obnoxius, quia obligatus est nexibus culpæ.
200. i Oblectator, quasi cum lacte, et fraude, ut TGrentius : Nisi me lactasses amantem ; unde et oblectare dictum est.
m Obtrectator, malignus, et qui obstringilllando offi- cieridoque non sihat quempiam progredi et augescere.
201. Orbus, quod liberos non babeat, quasi, oculis amissis.
Opifex, quod opus faciat aliquod.
Opilio, ovium pastor, ovilio.
P.
202. Prudens. quasi porro videns; perspicax enin est, et incer torum praevidet casus.
n Patiens , dictus a paviendo , pavire enim ferire esi; percutitur enim, et. tolerat.
203. o PerfectuS, cui jam nihil adjici potest. Huienomini apud grammaticos comparatio non adjicitur, quia si dixeris : Ille perfectior est, iste perfectus non erit.
204. Pulcher a specie cutis dictus, quod est (rubons) pellis; 488 postea transiit hoc nomen in genus. Nam pulchritudo hominis, aut in vullu est, ut: Os, humerosque Deo similis ; aut in capillis, ut: Namque ipsa decoram cœsariem ; aut in oculis, ut : Lætos oculis afflarat honoret ; aut in Candore, ut : Quale manus addunt ebori decus ; aut in lincamentis, ut : Te multo plusfiguraet lineamentis hospitis delectabant ; aut in proceritate, ut Turnus : Vertitur in medits, 6t tote vertice supra est.
205. Pellax a pelliciendo.
Perspicax, splendidus, eo quod perluceat.
Perpetuus.....
Perennis, ab eo quod sit perpetuus annis.
206. a Præsul vocatus, quia prœ est solliciludine.
Præpositus appellatus, eo quod sit subjectorum ac famulantium ordinator, vel rector.
Patroni a patribus dicti sunt, quod hujusmodi affectum clientibus exhibeant, ut quasi patres illos regant.
207.b Pædagogus est qui parvulis assignatur. Graecum nomen est, eteal compositum ab eo quod pueros agat, id est, ductet, et lascivientem refrenet aetatem.
208. Presensdictus, qued sit præ sensibus, id est, coram oculis, qui sensus sunt corporis.
Prior, quod primus sit ordine ; et primus, quasi præomines
Primus.....
Postremus.......
209. Potens, rebus late patens : unde et potestas, quod pateat illi quaque velit, et neme intercludat, nullus obsistere valeat.
Præopimus, pra salteris opibus copiosus.
210. c. PecuniososTullius primum eos dictos refert, qui plurimam habuiscent pecuniam, id est, pecora. Ita enim antiqui eos appellabant. Paulatim autem per abusionem nomen in eliu' devotutum est.
211. d Pervieax proprie dicitur qui in proposito suo ad. victeriam persevent. 488 e Antiqui elion viciam dicebant, quam nos victoriam; credo qued inde dicatur herir vicia, id es.. victoriolis.
212. f Pernix a pernitendo tractum est, id est, in conatibus perseverando. g Alii pernicem velocem intelligunt pedibus; h ham pernicitas pedum est, ut: Pernicibus ignea plantis ; sicut celeritas pennarum est, ut : Ceterique fuga sub sidera lapsæ.
213. Piger, quasi pedibus æger. Est enim tardus ad incedendum, quod nomen per usum transiit et ad animum.
Pernox, pervigilans nocte. PerseverAns
i Pertinax, impudenter tenens, quasi pertinens.
214. Petulans, nunc quidem pro audace et improbo ponitur ; olim autem acerbi flagitatores , et proprie argentariorum coactorum pueri, quod pretia rerum crebrius et asperius exigebant, a petendo PETULANrES vocati.
215. J Procax, -proprie idem quod petax. Nam procare est petere; unde et nuptiarum petitores preci dicuntur.
216. Prodigus, sumptuosus, atque consumptor, qui omnia porro agit, et quasi projicit.
Profugus proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus.
Peregrinus longe a patria positus, sicut aliengena.
217. Projectus, quasi longe et procul jactatus, sicut et produxit, quasi porro illum duxit, et provocavit, quasi porro illum vocavit.
Projectus, quasi porro ejectus, ac projactatus ; unde : Projectaque saxa Pachyni, id est, porro jactata.
218. Proscriptus, cujus bona palam et aperte scribuntur.
k Præscriptus, 490 ordinem significat, sicut et præscriptiones apud jurisconsultes.
219. 1 Procinctus, expeditus et armatus ; unde : Et in procinctu, id est, cum belli causa arma sumebant.
m Præcinctus, eo quod ante se ponat aliquid, quo præcingitur. Unde et de Domino dictum est Præcinctus linteo, lavit pedes discipulorum suorum.
220. n Prædo est qui populando alienam invadit provinciam. Prædo ab abigendo prædas citus, et prædo qui prædam habet.
Prædator est cui de præda debetur aliquid.
221. Plagiator, ὰπὸ τοῡ πλαγίου, id est, obliquo, quod non certa via gradiatur, sed pelliciendo dolis.
o Piratæ, sunt prædones maritimi ab incendio navium transeuntium quas capiebant dicti. Nam Πῡρ ignis est.
222. Pugillator, qui de manu in manum nummorum aliquid subtrahit.
Peculaior, pro eo quod sii pecuniae publicæ defraudator.
Proditor, pro eo quod detegit, Item proditor. perditor, ut: Unius ob iram prodimur.
223. Perfidus, quia fraudulentus est, et sine fide, quasi perdens fidem.
n Perjurus , quia perpere jurat, id est, male jurat. Perjurus autem in verbo r non habet. Nam pejero et dejero dicimus.
224. b Prævaricator, malae fide! advocatus, et qui, vel in accusando nocitura, vel in defendendo profutura praetereat,aut inutiliter491 dubiequeponat, mercedis gratia, scilicet corruptus. Cicero: Quid enim tam prævarum? id est, valde varum.
225. Pellax, dolosus, et fallax, a pelle, id est, vultu. Foris enim ut fallat arridet, sed nequitiam intusgerit.
Profanus, quasi porro a fano. Sacris enim illi non lieetinteresse.
226 c Parracida, proprie dicitur intetfector paren- tis, quamvis quidam veteres hunc parenticidam dixerint, quoniam parricidium ethomicidium in quocunque intelligi possit, cum sint homines bominibus pares.
227. Persecutor non semper pro malo intelligitur, unde, persecutus, perfecte secutus.
d Publicanus est qui vectigalia publica exigit, vel qui per publica negotia sæculi lucra sectatur ; unde, et cognominatus est.
228. Peccator, a pellice, id est, merelrice vocatus, quasi Pellicator, quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat, postea transiit hoc vocabutum in appellationem omnium iniquorum.
229. Prostitutae meretrices, a prosedendo in meri. toriis, vel in fornicibus.
• Pellex, apud Graecos, proprie dicitur a Lati- nis concuba. Dicta autem a fallacia, id est, versutia, sub dolositate vel mendacio.
230. Procurvus, quasi, per longum curvus.
f Paritus est quem velat trepidatio mentis (habet enim cordis pulsationem, cordis motum); nam PAVIRE ferire est, unde et pavimentum.
231. Petrae autem et rupes a duritia saxorum nominantur.
492 Pusillanimis, pusillo animo.
g Petulcus, dictus ab appetendo, unde etiam et meretrices petulcas vocamus.
Pisinus a pusione.
Productus, quasi porro ductus.
Q
232. Quaestor, a quaerendo dictus, quasi quæsitor.
Quæstuosus, querimoniosus.
233. Querulus, quia querelam infert. Quietus, quod sit ipse sibi animo securus, neminem tangens.
R
234. Religiosus, h ait Cicero, a relegendo appellatur, qui retractat, et tanquam relegit ea quae ad cultum divinum pertineant. Hisunt dicti religiosi ex religendo, tanquam ex ELIGENDO eligentes, ex DILIGENDO diligentes ex INTELLGENDO intelligentes.
235.1 Rationator dictus, i vir magnus, quia de omnibus rebus quas esse mirabiles constat possit reddere rationem.
Retractator, repetitor, k nam retractare, est repetere quod omiseras.
236. Resipiscens, eo quod mentem quasi post insaniam recipit, aut quia resipit qui sapere desierat. Castigat enim seipsum dementiæ, et confirmat aDimum suum ad rectius viveudum, cavens ne iterum corruat.
237. Repentinus, a repente. 1 Repens autem et adverbium et nomen potest esse.
Robustus , fortis, validus, a fortitudine roboreæ arboris appellatus.
Rapidus, velox pedibus.
Raptor, eo quod corruptor. Inde et rapta, eo quod corrupta est.
238. m Reus, a re de qua obnoxius est, et reatus a reo est nuncupatus.
493 Reus majestatis, primum dictus qui adversus rempublicam aliquid egisset, aut quicunque hostibus consensisset. Dictus autem reus majestatis, quia majus est lædere patriam quam civem unum. Postea autem et hi rei majestati dicti sunt qui adversus majestatem principis egisse viderentur, vel qui leges inutiles reipublicae detulerant, vel utiles abrogaverant.
239. Rixosus, a rictu eanino dictus. Semper enim ad contradicendum paratus est, et jurgio delectatur • et provocat contendentem.
Rusticus, dictus quod rus operetur, id est, terram.
S
240. Sapiens, dictus a sapore, quia sicut gustus aptus est ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens addinoscentiam rerum atque causarum, quod unum quodque dignoscat, atque sensu veritatem discernat. Cui contrarius est insipiens, quod sit sine aapore, nec alicujus discretionis, vel sensus.
241. Studiosus, quasi studii curiosus.
a Sanctus, veteri consuetudine appellatus, eo quod hi qui purificari volebant sanguine hostiæ tangebantur, et ex hoc sancti nomen acceperunt.
242. b Sincerus, quasi sine corruptione, cui contrarius est insincerus, vitiatus, corruptus.
Supremus, summus, ab eo quod superemineat. Unde et supreme Pater dicimus.
Sublimis, ab allitudine vocatus honoris; nam proprie sublime dicitur quod in alto est, ut : Sublimemque feres ad sidera cæli.
243. c Speciosus, a specie, vel aspectu, sicut for- motus a forma.
J Solers , quod sit sollicitus in arte, et utilis. Solers enim apud antiquos dicebatur, qui erat omni bona arte instructus. Terentius : Adolescentem solertem dabo.
244. e Superstitiosos ait Cicero appellatos qui totos dies precabantur, 494 et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent.
Sollicitus, quia solers, et citus, atque irrequietus.
Sedulus, familiare verbum Terentii, hoc est sine dolo, alias assiduus.
245. i Sodalea dicuntur, qui ad symbolum convenire consueverunt, quasi sua edentes, alias quasi sedales , quod simul sedeant. g Socii dicuntur propter periculi et operis societatem, quasi in unam cali- gam et uno vestigio manentes.
246. Stultus, hebetiorcorde, sicut quidam ait: Ego me esse stultum existimo, fatuum esse non opinor, id est, obtusis quidem sensibus, non tamen nullis. h Stultus est qui per stuporem non movetur injuria : sævitiam enim perfert, nec ultus est, nec ullo ignominiæ commovetur dolore.
247. i Segnis, id est, sine igne, ingenio carens (se autem sine significat, ut sedulus, sine dolo, securus, quasi sine cura), id est, frigidus, per quod inutiles accipimus.
248. Stupidus9 saepius stupens.
Superbus dictus, quia super vult videri quam est; qui enim vult supergredi quod est, superbus est.
249. Susurro, de sono locutionis appellatus, quia non in facie alicujus, sed in aure loquitur de altero detrahendo.
250. Seditiosus, qui dissensionem animorum facit, et discordias gignit : quam Graeci διάστασιν dicunt.
Severus quasi sævus verus, tenet enim sine pietate justitiam.
251. Simulator, dicitur a simulacro. Gestat enim similitudinem ejus 495 quod non est ipse.
i Suasor, decipiens , id est , in suam sortem trahens.
Studiosus...
252. k Scrupulosus, animi minuti, et asperi. Scrupus enim est arena durior.
1 Sacrilegus, dicitur ab eo quod sacra legit, id est, furatur.
Sicarius vocatur, qui ad perpelrandum sceluf telis armalus est. Sica enim gladius est a secando vocatus.
253. m Scotus, sinister atque perversus, ὰπὸ τον̄ σϰαιοῡ. Est enim pessimi et crudelis animi. Scenicus, qui in theatro agit. Theatrum enim scena est.
n Scorta , quae a Graecis quoque σϰὺτεα vocabantur, quo defricantur pelles , quibus corruptela fit.
254. Spurcus, quod sit impurus.
o Scelerosus , sceleribus plenus , ut lapidosus locus, et arenosus. Plus est autem scelerosus quam sceleratus.
255. Sator, seminator, vel pater, a semine.
p Scurra, qui sectari solet quempiam cibi gratia. A sequendo igitur, inde scurra appellatus. Idem assecla, a sequendo.
Satelles, quod adhæreat alteri, sive a lateris custodia.
256. Suffectus, in loco alterius suppositus, quasi auffactus. Unde et consulem suffectum dicimus eum qui pro alio substituitur.
257. Secundus, quia secus pedes, et tractus est sermo a sequentibus servis pedisequis. Unde et secunda fortuna dicitur, quod secundum nos est, id est, prope nos. Inde et res secundæ, id est, prosperae. Secundæ autem a sequendo sunt dictae.
258. q Stipulator, promissor. Stipulare enim promutere est, ex verbis 496 jurisperitorum, qui etiam stipulum firmum appellaverunt.
259. Sanus, a sanguine, quia sine pallore esl.
Sospes...
a Salus, a Male nomen accepisse putatur.
Subtilis, ab extenuatione dictus.
260. b Sequester dicitur, qui certantibus medius intervenit, qui apud Græcos ὸ μέσος dicitur, apud quem pignora deponi solent. Quod vocabulum a sequendo factum est, quod ejus qui electus sit utraque pars fidem sequatur.
261. Sessilis, quod non videtur stare, sed sedere.
Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamvis multis casibus accidat, nomeM tamen aeger ei prædicto vitio retinet.
262. Siccus, quod sit exsuccatus, sive, per antiphrasin, quod sit sine succo.
e Sepultus dictus, eo quod sit sine palpatione, vel sine pulsu, id est, sine motu.
263. d Snjo, ab exigendo diclus.
Sutor, a suendis pellibus nominatur.
Subulcus, parcorum pastor, sicut bubulcus a cura boum.
T. 497
264. Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est, intuetur, de quo in consuetudine vulgari dicitur: Quid me mones ? Et tuiorem, et pædagogum olim obrui.
265. e Testes dicti, quod testamento adhiberi solent, sicut signatores, quod testamentum signent.
266. f Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Unde et tristes homines tetricos dicimus.
Taciturnus, in tacendo diuturnus.
267. Trutinator, examinator, ex judicii libra perpendens; recta translatione a trutina, quæ est gemina ponderum lanx.
268. Tristis...
Tenax, nummi cupidior, quod teneat. g Interdum, et pertinax. Truculentus...
269. h Torvus, terribilis, eo quod sit torto veltu, et turbulento aspectu, ut : Torva leæna; et : Ceroimus astantes nequidquam lumine torvo.
270. i Turbidus...
Terribilis...
Teter, ab obscura tenebrosaque vita. Teterrimus pro fero nimium. Tetrum enim veteres pro Fero diierunt, ut Ennius : Tetrosque elephantos.
Terribilis, quia timorem habet, et timetur.
271. Tergiversator , quod animum quasi tergum vertat buc et illuc , nec facile qualis sit intelligitur.
Temulentus, a temeto, id est, vIne, dictus.
272. i Timidus, quod timeal diu, id .., a sanguine, nam timor sanguinem gelat, qui coactus giguit timo- rem.
273. Turpis, quod sit informis, et torpeat.
v 498
274. Vir, It a virtute.
Utilis, ab utendo bene sua, vel quod bene quid uti possit, sicut, docilis quod doceri possit.
275. Verus, a veritate, hinc el verax. Major est veritas quam verus, quia non veritas a vero, sed veruS a veritate descendit.
Veridicus, quia verum dicit, et veritatis assertor est.
Verecundus, quia verum factum erubescit.
276. 1 Viridis, vi et succo plenus, quasi vi rudis.
Venustus, pulcher, a venis, id est, sanguine.
Vivens..
Vivus
277. Varius, quati non unius viæ, sed incerta missaeque sententiæ.
Versutus, eo quod ejus mens in quolibet acu ad quamlibet fraudem facile veriitur, unde et versutis dictur contorta sententis. Plautus : Versutior quam rota figularis.
278. a Villis a villa, nullius enim urbanitatis est.
Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem Vertat. Inde, et versutus, et callidus.
Violentus, quia vim infert.
279. b Vecors, malf cordis, et malæ conscientiæ.
Vagus quia sine via.
Vanus, a Venere etymologiam trahit. Item vanus inanis falsus, eo quod sine memoria evanescat.
280. Vesanus, uon prohe sanus.
Vinolentus, qui et satis bibit, et difficile inebriatur.
c Vexatus, id est, portatus, ab eo qaod est vehe, vexo, vecto, ut vexasse sit portasse. '
281. Veneficus, eo quod venenum mortis causa paravit, aut præstitit, aut vendidit.
a Vector, quasi vehitor. Est autem vector et qui vehit, et qui vehitur.
282. Venator, quasl venabulator, a venabulo, scilicet, quo bestias premit. 9 Quatuor autem sunt venatorum officia ; vestigatores, indagatores, alatores, pressores.