Skip to content
The Etymologies

Book 4 · 4 of 20

The Etymologies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER QUARTUS. DE MEDiaNA.

CAPUT PRIMUM. De medicina.

1. Medicina a est quæ corporis vel tuetur vel re- staurat salutem, cujus materia versatur in morbis et vulneribus

2. Ad hanc itaque pertinent, non ea tantum quæ ars eorum exhibet qui proprie medici nominantur, b sed etiam cibus, et polus, et tegumen; defensio denique omnis, atque munitio , qua corpus nostrum adversus externos ictus casusque servatur.

CAPUT II. De nomine ejus.

i. Nomen c autem medicinæ a modo, id est, temperamento impositum aestimatur, ut non satis , sed paulatim adhibeatur. Nam in multo constristatur natura, mediocri autem gaudet; unde et qui pigmenta et antidota satis vel assidue biberint, vexantur. Immoderatio enim omnis, non salutem, sed periculum affert.

CAPUT III. De inventoribus medicinæ.

i. Medicinæ d autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo. Hanc filius ejus ޺Æsculapius laude vel opere ampliavit.

2. Sed postquam fulminis ictu Æsculapius interiit, interdicta fertur 169 medendi cura, et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos, usque ad tempus Artaxersis regis Persarum. Tunc eam e revocavit in lucem Hippocrates, f Asclepio patre genitus in insula Coo.

CAPUT IV.

De tribus hæresibus medicorum.

i. Hi itaque I tres viri totidem haereses invenerunt. Prima, Methodica, inventa est ab Apolline, quæ remodia sectatur et carmina. Secunda, h Empirica, idest, experientissima, inventa est ab Æsculapio, quae non indiciorum signis, sed solis constat experimentis. Tertia, Logica, id est rationalis, inventa ab Hippocrate.

2. Iste enim, discussis ætatum , regionum vel aegritudinum qualitatibus, artis curam rationabiliter perscrutatus est. Empirici enim experientiam solam sectantur; logici experientiae rationem adjungunt; methodici, nec clementorum rationem observant, nec tempora, nec aetates, nec causas, sed solas morborum substantias.

170 CAPUT V. De quatuor humoribus corporis.

1. Sanitas est integritas corporis, et temperantia natura ex calido et humido, quod est sanguis; unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status.

i. Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis continentur, quod inde veteres morbum nominaverunt, ut ipsa appellatione mortis vim quae ex eo nascitur demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae uisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem.

3. Morbi autem omnes ex quatuor nascuntur bumoribus, id est, ex sanguine, et felle, melancholia, et phlegmate. Sicut autem quatuor elementa, sic et quatuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur : sanguis aerem, cholera ignem. melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quatuor humores, sicut quatuor elementa, quae conservant corpora nostra.

4. i Sanguis ex Graeca etymologia vocabulum sumpsit, quod vegetet, et sustentet, et vivat. Choleram Græci vocaverunt, quod unius dici spalio terminetur, unde et cholera, id est, fellicula nominata est, hoc est, fellis effusio ; Græci enim fel χολήν dicunt.

5. Melancholia dicla eo quod ex nigri sanguinis fece admista sit abundantia fellis. Græci enim μέλαν nigrum vocant, fel autem χολήν appellant.

6. b Sanguis Latine vocatus, quod sit suavis; unde et homines 171 quibus dominatur sanguis, dulces ct blandi sunt.

7. c Phlegma autem dixerunt, quod sit frigidum. Graeci enim rigorem ϕλέγμονα appellant. Ex his quatuor humoribus reguntur sani, ex his læduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturæ creverint, ægritudines faciunt.

8. Ex sanguine autem et felle acutæ passiones nascuntur, quas Graeci όξέα vocant. Ex phlegmate vero et melancholia vetercs causae procedunt, quas Graeci χρόνια dicunt.

CAPUT VI. De acu'i. morbis.

1. Oxea est acutus morbus, qui aut cito transit, aut celerius interficit, ut d pleurisis, phrenesis; όξὺ enim acutum apud Graecos, et velocem significat. Χρόνια est prolixus corporis morbus, qui mulis temporibus remoratur, ut podagra, phthisis; χρόνος cniui apud Graecos tempus dicitur. Quædam autem passiones ex propriis causis nomina acceperunt.

i. o Febris a fervore dicta est, cst enim abundantia caloris.

3. Pbrenesis appellata, sive ab impedimento mentis, quia Græci mentem ϕρένας vocant, seu quod dentibus iufrendant, nam frendere est dentes concutere. I Est autem perturbatio cum exagitatione et demen- tio ex cbolerica vi effecta.

4. a Cardiacc vocabulum a corde sumpsit, dum ex aliquo timore, 172 aut dolore afficitur. Cor enim Græci ϰαρδίαν vocant. Est enim cordis passio cum formidabili motu.

6. h Letbargia a somno vocata. Est enim oppres- sio cerebri, cum oblivione, et somno jugi, veluti stertentis.

6. i Synanche a continentia spiritus et præfoca- t:one dicta. Græci enim συνάγχειν continere dicunt ; qui enim hoc vitio laborant, dolore faucium præfocantur.

7. Phlegmone est fervor stomachi cum extensione et dolore. Nam cum coeperit lieri, inquietudo et febris consequitur. Unde et dicta est ϕλεγμονή άπὸ του̃ ϕλέγειν, id est, inflammare; sic enim sentitur, et indo nomen accepit.

8. Plcurisis est dolor lateris acutus, cum febre et sputo sanguinolento. Latus enim Graece πλευ̃ρον dicitur, unde et pleuritica passio nomen accepit.

9. Peripneumonia est pulmonis vitium, cum dolore vehementi et suspirio; Graeci enim pulmonem πνεύμονα vocant, unde et aegritudo dicta est.

10. i Apoplexia est suhita effusio sanguinis, qua suffocati intereunt. Dicta autem apoplexia, quod ex lethali percussu repentinus casus fiat. Graeci enim percussionem ὰπόπληξιν vocant.

11. Spasmus Latine contractio subita partium aut nervorum, cum dolore 173 vehementi. k Quam passionem a corde nominatam dixerunt, quod in nobis principatum vigoris habet. Fit autem duobus modis, aut ex repletione, aut ex inanitione.

12. Tetanus 1 majorum est contraclio nervorum a cervice ad dorsum.

13. m Telum, lateris dolor est, dictum est autem ita a medicis, quod doloro corpus transverberet, quasi gladius.

14. Heos, dolor intestinorum, unde et ilia dicta sunt; Græce enim είλει̃ν obvolvere dicitur : quod se intestina prae dolore involvant. IIi et torminosi dicuntur ab intestinorum tormento.

15. n Hydrophobia, id est, aquae metus; GraecI enim ὔδωρ aquam vocant, ϕόον timorem dicunt; unde et Latini hunc morbum ob aquae metum lymphaticum vocanL. Fit autem, vel ex canis rabidi morsu, o aut ex ejus spuma in terram projecta, quam si homo, vel bestia teligerit, aut dementia repletur, aut in rabiem vertitur.

16. Carbunculus dictus, quod in ortu suo rubens sit, ut ignis, postea niger, ut carbo exstinctus.

17. Pestilentia est contagium, quod dum unum apprehenderit, celeriter ad plures transit. Gignitur autem ex corrupto aere, et in visceribus penetrando in. nititur. Haec etsi plerumque per aereas potestates fiat, tamen sine arbitrio Omnipotentis Dei omnino non fit.

174. 18. Dicta autem pestilentia, quasi pastulentia, quod veluti incendium depascat, a Et toto descendat corpore pestis. Idem et contagium a contingendo, quia quemque tetigerit, polluit.

19. b Ipsa et inguinaria ab inguinum percussione. Eadem et lues a labe, et luctu vocata, e quæ tanto acuta est, ut non habeat spatium temporis, quo aut vita speretur, aut mors, sed repentinus lan. guor simul cum morte venit.

CAPUT VII. De chronicis morbis.

i. Chronia est prolixus morbus, qui mulis tem. poribus remoratur, ut podagra, phthisis, χρόνος enim, apud Græcos tempus dicitur.

2. d Cepbalea es causa vocabulum habet, capitis enim passio est; Græci enim caput ϰεϕαλήν vocant.

3. c Scotoma ab accidenti nomen sumpsit, quod repentinas tenebras ingerat oculis, cum veriigine capitis. Vertigo autem est, quotiescunque ventus consurgit, et terram in circuitum mittit.

A. Sic et in vertice hominis arteriæ et venæ vento- sitatem ex resoluta humectatione gignunt, et in oculis gyrum faciunt, unde et vertigo nuncupata est.

5. Epilepsia vocabulum sumpsit, quod mentem apprehendens pariter, etiam corpus possideat; Graeci enim apprehensionem έπιληψίαν appellant. Fit autem ex melancholico humore, quoties exuberavit et ad cerebrum conversus fuerit. Haec passio et caduca vocatur, eo quod cadens æger spasmos patiatur.

6. Hos eliam vulgus lunaticos vocat, quod pro f lunæ cursu comitetur 175 eos insania; eadem et larvatia. Ipse g est et morbus comitialis idem major, h et divinus, quo caduci tenentur. Gujus tanta vis esi, ut boroo valens concidat spumetque.

7. Comitialis autem dictus, quod apud gentiles, cum comitiorum die cuiquam accidisset, comitia di- mittebantur. Erat i autem apud Romanos comitiorum dies solemnis III Kal. Januar.

8. Mania ab insania vel furore vocata. j Nam Græcorum vetustas 176 furorem μαντιϰήν appellabat, k sive ab inanitate, quam Graeci μανίαν vocaverunt, sive a divinatione, quia divinare Græce μανει̃ dicitur.

9. Melancholia dicta est a nigro felle; Græci enlm nigrum μελαν vocant, fel autem χολήν appellant. Epilepsia autem in phantasia fit, melancholia in ratione, mania in memoria.

10. 1 Typi sunt frigidae febres, quia τύπος Latine forma, atque status dicitur; est enim accessionum vel recessionum revolutio per statuta temporum intervalla.

11, Rheuma Graece, Latine eruptio, sive fluor appellatur. Catarrhus est fluor rheumæ jn8is ex naribus, quæ dum ad fauces venerit βράγχος vocatur, dum ad thoracem, vel pulmonem πτύσις, dicitur.

12. a Coryza est quoties influxio capitis b in ossa venerit narium, et a provocationem fecerit, cum sternutatione ; unde, et coryza nomen accepit.

177 13. Branchos est præfocatio faucium a frigido humore. Græci enim guttur βράγχος dicunt, circa quod fauces sunt, quas nos corrupte branchias dicimus.

14. Raucedo, amputatio vocis. Hæc et arteriasis vocatur, eo quod vocem raucam et clausam reddat ab arteriarum injuria. Suspirium nomen sumpsit, quia inspirationis dilficultas est, quam Græci δύσ- πνοιαν dicunt, id est, præfocationem.

15. d Peripneumonia a pulmonibus nomen aceepit. Est enim pulmonis tumor, cum spumarum sanguinearum effusione.

16. Hæmoptois, emissio sanguinis per os, unde et nomen sumpsit, αίμα enim sanguis dicitur.

17. Phthisis est ulceratio, et tumor in pulmonibus, qui juvenibus facilius evenire solet; ϕθίσις autem apud Grecos dicta, quod sit totius corporis consumptio.

18. e Tussis Graece ab altiiudine vocatur, quod a profundo pectoris venia!, cujus contraria est superior in faucibus ubi uva distillat.

19. f Apostema a collectione nomen accepit; nam collectiones Graeci apostemata vocant.

20. t Empye dicta est apostema intrinsecus, vel In latere, vel in stomacho, cum dolore, et febribus, et tussi, et abundantibus sputis, et purulentiis.

21. Hepaticus morbus a jecoris passione nomen accepit, Graeci enin jecur ήπαρ vocant.

22. Lienosis a splene vocabulum sumpsit. Græci σπλήν lien vocant.

23. h Hydrops nomen sumpsit ab aquoso humore Cutis, nam Graeci ύδωρ aquam vocaverunt, est enim humor subcutancus, cum inflatione turgente, et anhelitu fetido.

24. i Nephritis a renum languore nomen accepit, Renes enim Græci νεϕρούς dicunt.

178 25. J Paralysis dicta a corporis impensatione, facta ex multa infrigidatione, aut in toto corpore, aut in parte.

26. k Cachexia nomen sumpsit a corporis malo habitu; ϰαχεξίαν enim Græci malam vexationem vocaverunt. Fit autem hæc passio ex intemperantia ægrotantis, vel curatione mala medicantis, aut post argritudinem tarda resumptione.

27. 1 Atrophia nomen accepit a diminutione corporis; nam Graeci nutrimenti cessationem άτροϕίαν dicunt. Est enim tenuitas corporis ex causis latentibus, et paulatim convalescentibus.

28. m Sarcia est superfluum carnis incrementum, quo ultra modum corpora saginantur; Græci enim carnem σάρϰα vocant.

29. a Ischias, vocata a parte corporis quam vexat. Nam vertebrorum ossa, quorum summitas iliorum initio terminatur, Græci ίσχία vocant. Fit autem de phlegmate quoties descenderit in recta ossa, et efficitur ibi glutinatio.

50. 0 Podagram Graeci a retentione pedum dicunt nominatam, vel a ferant dolore , siquidem omne quod immite fuerit abusive agreste voCamus

31. Arthriticus morbus ab articulorum passione vocabulum sumpsit.

32. Calculus petra est quae in vesica At, unde et nomen accepit. Gignitur autem ex materia phlegmatica.

33. Stranguria dicta est, eO quod siringat urinarum difficultate.

179 34. Satyriasis, juge desiderium veneris cum extensione naturalium locorum, dicta passio a Satyris.

55. it Diarrhœa, jugis ventris fluxus sine Vomitu.

36. Dysenteria est divisio continuationis, id est, ulceralio intestini, Δύς enim divisio est, ἔντερα intestina. q Fit autem antecedente fluore, quam Græci Διάρ̀ρ́οιαν vocant.

37. r Lienteria dicta. quod cibum tanquam per lævia intestina nullis obstantibus faciat prolabi.

38. Colica passio nomen sumpsit ab intestino quod Gr.rci ϰω̃λον appellant.

30. Ragades [Al. Ragadiæ] dicuntur, eo quod fissuræ sint rugis collectæ circa orificium. Hæ et hæmorrhoides a sanguinis fluore dictae. Graeci enim sanguinem αἴμα dicunt.

CAPUT VIII. De morbi, qui in superficie corporis videntur.

i. Alopecia est capillorum fluor circumscriptis pilis fulvis a æris qualitatem habentibus: vocata hoc nomine a similitudine animalis vulpeculæ, quam Graeci άλώπεϰα vocant.

2. Parotides sunt duritiæ, vel collectiones, quæ es febribus, 180 vel aliquo alio nascuntur in aurium vicinitate; unde et παρωτιδες sunt appellatæ, ώτα enim Græce auriculæ dicuntur.

3. Lentigo, vestigia macularum parvula in rotunditatem formata, a specie lenticulx dicta.

\ i. b Erysipelas est quam Latini Macrum ignem appellant, id est, exsecrandum per antiphrasim. Siquidem in superficie rubore flammeo e cutis rubescit. Tunc moto rubore quasi ab igne vicina invaduntur loca, ita ut etiam febris excitetur.

5. Serpedo est rubor cutis cum pustularum exstantia, et nomen sumpsit a serpendo, eo quod serpit per membra.

6. Impetigo est sicca scabies, prominens a corpore, cum asperitato et rotunditate formæ. Hanc vulgus sarnam appellat.

7. Prurigo vocata a perurendo et ardendo.

8. Nyctalmus est passio qua per diern visus patentibus oculis denegatur, et nocturnis irruentibus tenebris redhibetur, aut, versa vice (ut plerique volunt), die redditur, nocte negatur.

9.d Verrucæ aliud sunt, satyriasis aliud. Verrucæ singulatim sunt, satyriasis vero una fortior, ac circa ipsam plures inveniuntur.

10. Scabies et lepra, utraque passio, asperitas cutis cum pruritu, et squammatione; sed scabies tenuis asperitas et squammatio est. 181 Hinc denique nomen accepit, quæ ita veluti purgamenta amittat. Nam scabies quasi squammies.

ii. e Lepra vero cutis asperitas squammosa lepidi similis, unde et nomen sumpsit, cujus color nunc in nigredinem vertitur, nunc in alborem, nunc in ruborem. In corpore hominis ita lepra dignoscitur, si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat, aut si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris1 quamvis adulterini faciat.

12. Elephantiacus morbus dicitur ex similitudine elephantis, cujus naturaliter dura et aspera pellis nomen morbo in hominibus dedit, quia corporis superficiem similem facit elephantorum cuti, sive quia ingens passio est, sicut animal ipsum, ex quo derivatum ducit nomen.

13. f Icteris Græce appellatur a cujusdam animalis nomine, quod sit coloris fellis. Hunc morbum Latini arcuatum appellant ad similitudinem coelestis arcus. Auruginem vero Vafro appellari ait a colore auri. I Regium autem morbum inde æstimant dictum, quod vino bono et regalibus cibis facilius curetur.

14. h Cancer a similitudine maritimi animalis vocatum vulnus (sicut medici dicunt) nullis medicamen- Us sanabile. Aut ergo præcidi solet a corpore membrum ubi nascitur, ut aliquanto diutius vivat, 182 tamen inde mortem quamlibet tardius affuturam.

15. Furunculus est tumor in acutum surgens, dictus quod ferveat, quasi fervunculus; unde et Græce α̎νθραξ dicitur, quod sit ignitus.

16. i Ordeolus est parvissima , et purulenta collectio in capillis palpebrarum constituta , in medio lata, et ex utroque conducta, hordei granum sinilans; unde et nomen accepit.

17. j Oscedo est qua infantum ora exulcerantur, dicta ex languore oscitantium.

18. Frenusculi ulcera circa rictum oris, similia bis quæ fiunt jumentis asperitate frenorum.

19. Ulcus putredo ipsa, vulnus quod ferro fit quasi vi. Et ulcus, quod olet quasi olcus.

20. Pustula est in superficie corporis turgida, veluti collectio.

21. k Papula est parvissima cutis erectio, circum- scripta cum rubore, et ideo papula dicta, quasi pupula. Sirimpio.....

22. Sanies dicta, quia ex sanguine nascitur, excitato enim calore vulneris, sanguis in saniem vertitur. Nam sanies non fit in quocunque loco, nisi ubi sanguis advenerit, quia omne quod putrescit, nisi calidum, et humidum fuerit, quod est sanguis, putreOerl non potest. 1 Sanies autem, et tabes sibi differunt., Fluere enim sanie vivorum est, tabe mortuorum.

23. Cicatrix est obductio vulneris, naturalem colorem partibus servans, dicta, quod obducat vulnera, atque obcaecet.

183 CAPUT IX. De remediis et medicaminibus.

1. Medicinæ curatio spernenda non est. b Meminimus enim et Isaiam Ezechiæ languenti aliquid medicinale mandasse, et Paulus apostolus Timothaeo modicum vinum prodesse dixit.

2. Curatio autem morborum tribus generibus con. stat: pbarmacia, quam Latini medicamina vocant; cbirurgia, quam Latini manuum operationem appel- lant, manus enim apud Graecos χειρ vocatur; diaeta, quam Latini regulam nuncupant, est enim observatio legis et vitæ.

3. Sunt autem omnium curationum species tres : primum genus diæticum; secundum pharmaceuticum; lertium chirurgicum. e Diaeta est observatio legis et vitæ. Pharmacia est medicamentorum curatio. Chirurgia est ferramentorum incisio; nam ferro exciduntur quæ medicamentorum non senserint medicinam.

4. Antiquior autem medicina herbis tantum et succis erat. Talis namque medendi usus coepit; deinde ferro et cæteris medicamentis.

5. Omnis autem curatio, aut ex contrariis, aut ex similibus adhibetur. Ex contrariis, ut frigidum calido, vel siccum humido, sicut et in homine superbia sanari non potest, nisi humilitate sanetur.

6. Ei similibus vero, sicut ligamentum vel rotundo vulneri rotundum, vel oblongo oblongum apponitur. Ligatura enim ipsa non eadem membris et vulneribus omnibus, sed similis simili coaptatur, quae duo etiam ipsa adjutoria nominibus suis significant.

i. Nam antidotum Græce, Latine ex contrario datum dicitur. Contraria enim contrariis medicinæ ratione curantur. At contra ex simili, 184 ut πιϰρά, quod interpretatur amara, quia gustus ejus amarus est. Ex convenienti enim nomen accepit, quia amariludo morbi amaritudine solvi solet.

8. Omnia autem medicamenta ex propriis causis habent vocabula. Hiera enim dicta quasi divina. Arteriaca, quod apta sint gutturis meatui, et tumores faucium et arteriarum leniant. Theriaca est antidotum serpentinum, quo venena pelluntur, ut peslis peste sol- vatur. Cathartica Graece, Laiine purgatoria dicuntur.

9. d Catapotia, eo quod modicum potctur, scu in. glutiatur. Diamoron a succo mori nomen sumpsit, ex quo conficitur; sicut diacodion , quia ex τη̃ς ϰωδειας, id est, ex papavere fit; sicut diaspermaton, quia ex seminibus componitur.

10. e Electarium vocatum, eo quod molle sorbeatur. Trochiscus dictus, quia in modum rotulæ deformatur, τροχός enim Græce rota dicitur. f Collyria, Latine sonant, quod vitia oculorum drtergant. Epithema, eo quod superponatur, aliis adjutoriis praecedentibus.

ii. Cataplasma, eo quod inductio sola sit. Emplastrum, eo quod inducatur. Malagma, eo quod sine igne macerctur et comprehendatur. Enema Graece, Latine relaxatio dicitur. s Pessaria dicta, quod inlus injiciantur.

ii. Medicinam jumentorum Chiron quidam Græcus invenit; indo pingitur dimidia parte homo, dimidia equus. Dictus autem Chiron άπό του̃ χειριζειν, quia chirurgus fuit.

13. Criticos dies medici vocant, quibus, credo, ex judicio infirmitatis illud nomen impositum est, quod quasi judicent hominem, et sententia sua, aut pu. niant, aut libcrent

185 CAPUT X. De libris medicinalibus.

1. Aphorismus est sermo brevis, integrum sensum propositæ rei scribens.

i. Prognostica praevisio ægritudinum, a prænoscendo vocata. Oportet enim mcdicum et præterita agnoscere, et praesentia scire, et futura prævidere.

3. h Dynamidia potestas herbarum, id est, vis et possibilitas. Nam in herbarum cura vis ipsa δύναμις dicitur. Unde et Dynamidia nuncupatur, ubi eorum medicinx scribuntur.

4. Botanicum herbarium dicitur , quod ibi herbæ notentur.

CAPUT XI. De instrumentis Medicorum.

i. Enchiridion dictum , quod manu astringatur, dum plurima contineat ferramenta. χειρ enim Græce manus vocatur.

2. Phlebotomum ab incisione vocatum. Nam incisio Græce τομή dicitur.

3. i Simile... Angistrum... Spatomele...

4. a Guva, quae a Latinis a similitudine cucurbita, b a suspirio ventosa vocatur. 186 Denique animata spiritu per igniculum, dehinc præciso corpori superposita, omne quod intra cutem vel altius æstuat, sive humorem, sive sanguinem evocat in superficiem. Clyster...

5. Pila a pinsendis seminibus, id est, terendis. Hinc et pigmenta, eo quod in pila et pilo aguntur, quasi pilagmenta. Est enim pila vas concavum, et medicorum aptum usui, in qua proprie ptisanæ fieri et pigmenta concidi solent.

6. Varro autem refort Pilumnum quemdam in Italia fuisse, c qui pinsendis præfuit arvis, unde ct pilumni, et pislores. Ab hoc ergo pilum et pila inventa, quibus far pinsitur, et ex ejus nomine ita appellata. Pilum autem est unde contunditur quidquid in pilam mittitur.

7. Morlarium, quod ibi jam semina in pulverem redacta et mortua condiantur.

8. d Coticula est, in qua circumducta collyria resolvuntur, erit enim lenis. Nam aspera frangi potius quam resolvi collyrium facit.

187 CAPUT XII. Dc odoribus et unguentis.

i. Odor vocatus ab aere.

2. Thymiama lingua Græca vocatur, quod sit odorabile. Nam thymus dicitur Dos, qui odorem refert, de quo Virgilius: .... redolentque thymo fragrantia mella.

3. Incensum dictum, quia igne consumitur dum offertur.

4. Tetraidos , formulæ incensi in longitudinem porrectae, quae fiunt ex quatuor pigmentis. Quatuor enim Græce τέτταρα, formula εϊδος dicitur.

5. Stacte est incensum quod ex pressura manat, dictum a Graecis e άπό του̃ στάζειν, quod est manare, et distillate.

G. Myrobalanum, quia fit ex glande adorata, do quo Horatius : Et pressa tuis balanus capillis. Oleum est purum, nullique rei admistum. Unguentum vero est omne quod ex communi oleo confectum, aliarum specierum commistione augetur, odoris jucunditatem sumens, et longius redolens.

7. Unguenta autem quædam dicuntur a locis , ut f Telinum, cujus Julius Cæsar meminit, dicens: Corpusque suavi Telino unguimus. Hoc conficiebatur ia insula Telo, quæ est una ex Cycladibus.

188 8. Sunt et quædam ab inventorum nomine, ut Amaracinum. g Nam quidam tradunt regium quemdam puerum, Amaracum nomine, complura unguentorum genera ferentem easu prolapsum esse, et majorem ex commistione odorcm creasse. Unde nunc optima unguenta Amaracina dicuntur, sunt autem ex genere florum.

9. Item alia quae a matcriae suæ qualitate dicuntur, ut rosaceum a rosa; Cyprinum a flore Cypri; unde et propriae materiæ odorem referunt.

10. Ex bis quaedam simplicia unguenta sunt, quæ ex una tantum specie existunt, unde et sui nominis referunt odoratum, ut Anethinum; est enim sincerum ex oleo et anetho tantum. Composita autem sunt, quae pluribus admistis fiunt; unde et nominis sui odorem non habent; quia obtinentibus aliis quae admi. scentur, incertum odorem ducunt h.

11. Cerotum.... Chalasticum.... Martiatum....

CAPUT XIII. De initio medicinæ.

1. Quæritur a quibosdam, quare inter cæteras liberales disciplinas medicinæ ars non contineatur. Propterea, quia illæ singulares continent causas, ista vero omnium. Nam et grammaticam medicus scire jubetur, ut intelligere vel exponcre possit quæ legit.

2. Similiter et rhetoricam, ut veracibus argumentis valeat definire quæ tractat. Nec non et dialecticam propter infirmitatum causas ratione adhibita perscrutandas atque curandas. Sic et arithmeticam propter numerum horarum in accessionibus et periodis dierum.

3. Non aliter et geometriam propter qualitates regionum et locorum situs in quibus doceat quid quis observare debeat, Porro musica incognita illi non erit, nam multa sunt quæ in ægris hominibus 189 per hanc disciplinam facta leguntur, sicut de David tegitur, quia a spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. Asclepiades quoque medicus phreneticum quemdam per symphoniam pristinæ sanitati restituit.

4. Postremo et astronomiam nolam habebit, per quam contempletur rationem astrorum, et mutationem lernporum, nam sicut ait quidam medicorum, cum ipsorum qualitatibus et nostra corpora i commutantur.

5. Hinc est quod medicina secunda philosophia dicitur. Utraque enim disciplina totum sibi hominem vindicat. Nam sicut per illam anima, ita per hanc corpus curatur.