Book 8 · 8 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT PRIMUM. De Ecclesia et Synagoga.
i. Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio, propter quod omnes ad se vocet. CATHOLICA, universalis ἄπὸ του̃ ϰαθ' ὄλον, id est, secundum totum ; non enim, sicut conventicula haereticorum, in aliquibus regionum partibus coarctatur, sed per totum orbem terrarum dilatata diffunditur.
2. Quod etiam Apostolus approbat ad Romanum dicens : Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (Epist. ad Rom. I, 8) : hinc, et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitatem colligitur. Unde Dominus in Evangelio : Qui mecum non colliyit, spargit (Luc., ii. 23) .
3. Cur autem Ecclesia , cum una sit, a Joanne septem scribuntur, nisi ut una catholica septiformi plena Spiritu designetur ? Sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem : Sapientia ædificavit sibi domum, et excidit columnas septem (Prov. IX, 1), quæ tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo : Ecclesia Dei vivi, quæ est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15).
347 4. Inchoavit autem Ecclesia a loco, ubi venit de coelo Spiritus sanctus, et implevit uno loco sedentes.
5. Pro peregrinatione autem præsenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod ab hujus peregrinationis longitudine promissionem rerum coelestium speculatur,; et idcirco Sion, id est, speculatio nomen accepit.
6. Pro futura vero patriae pace Jerusalem vocatur, nam JERUSALEM visio paci. interpretatur. Ibi enim absorpta omni adversitate, pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu.
i. A Synagoga Græce congregatio dicitur, quod proprium nomen Judæorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit.
8. Nostram vero apostoli nunquam Synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam : sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde, Synagoga, et con' vocationem, unde Ecclesia nomen accepit , distet ali. quid, quod , scilicet, congregari et pecora solent, quorum et grege. proprie dicimus : convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt homines.
CAPUT II. De religione et fide.
i. Dogma b a putando philosophi nominaverunt, id est, hoc puto esse bonum, hoc puto este verum.
t. c Religio appellata, quod per eam uni Deo religatuM animas nostras 348 ad cultum divinum vinculo serviendi. Quod verbumcompositumest a religendo, id est, eligendo, ut ita Latinum videatur religo, sicut eligo.
3. Tria sunt autem quae in religionis cultu ad co- endum Deum in hominibus perquiruntur, id est, fides, spes, charitas. In fide quid credendum, in spe quid sperandum, in charitate quid sit amandum.
4. Fides est, qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Narn credere jam non possumus quod videmus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum, d si omnino fiat quod dictum est aut promissum. Et inde fides vocata ab eo quod sit illud quod inter utrosque placitum est, quasi inter Deum et hominem, hinc et foedus.
5. Spe. vocata, e quod sit pes progrediendi, quasi est pes. Unde e contrario DESPERATIO, deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est, quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat.
6. Charitas Græce, Latiue dilectio imerpretatur , quod duos in se illiget. Nam dilectio a duobus incipit, quod est amor Dei et proximi, de qua Apostolus : Plenitudo, inquit, legis, dilectio (Ad Rom. XIII, 10),
7. Major est autem haec omnibus, quia qui diligit, et credit, et sperat. Qui autem non diligit, quamvis multa bona faciat, frustra laborat. f Omnis autem dilectio carnalis, non dilectio , sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet.
349 CAPUT III. De hæresi et schismate.
i. Hæresis I Graece ab electione vocatur, quod, scilicet, unusquisque id sibi eligat quod melius sibi esse videtur, ut philosophi Peripatetici, Academici. Epicuret, et Stoici, vel sicut alii, qui, perversum dogma cogitantes , arbitrio suo de Ecclesia recesserunt.
2. It Inde ergo hæresis dicta Graeca voce, ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda, sive ad suscipienda quaelibet ipse sibi eligit. Nobis vero nihil nostro ex arbilrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit.
5. Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de coelis aliter evangelizaverit, anathema vocabitur.
4. Secta a sequendo, et tenendo nominata. Nam sectas dicimus habitus animorum ac instituta circa disciplinam, vel propositum, quod tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam cæteri.
5. Schisma a scissura animorum vocatum. Eodem enim cultu, eodemque ritu credit, ut cæteri, solo congregationis delectatur dissidio. Fit autem schisma, cum dicunt homines : Nos justi sumus, nos sanctificamus immundos, et cætera similia.
6. a Superstitio dicta, eo quod isit superflua, aut superinstituta observatio. Alii dicunt a senibus , quia multis amnis superstites per aetatem delirant, et errant superstitione quadam , nescientes quæ vetera colant, aut quæ veterum ignari asciscant.
350 7. Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est, cœlestium et divinarum, quæ super nos stant, sed male dicit. Hæreticorum autem dogmata, ut facile possint agnosci, causas eorum vel nomina demonstrare oportuit.
CAPUT IV. De hæretibus Judæorum.
i. JUDÆI b confessores interpretantur. Multos enim ex iis sequitur confessio, quos anlea perfidia possidebat.
2. HEBRÆI transitores dicuntur, quo nomine admonentur ut de pejoribus ad meliora transeant, et pristinos errores relinquant.
5. c Pharisæi, et Sadducæi inter se contrarii sunt; nam Pharisæi ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum, quas illi δευτερώσεις vocant, justitiam praeferunt. Unde et divisi vocantur a populo, quasi per justitiam.
4. Sadducæi interpretantur justi; vendicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore prædicant. Hi quinque tantum libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt.
351 5. d Esseni dicunt ipsum esse Cbristum qui docuit illos omnem abstinentiam.
6. e Masbothæi dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare.
7. Genistæi dicti, eo quod de genere Abrabæ esse se gloriantur ; nam cum in Babyloniam venisset populus Dei, plerique, relinquentes uxores suas, Babylonicis mulieribus adhaeserunt; quidam autem Israeliticis tantum conjugiis contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omni populo, et assumpserunt sibi hoc nomen jactantiæ.
8. f Meristæi appellati, eo quod separant scripturas, non credentes omnibus prophetis , dicentes aliis et aliis sipiritibus illos prophetasse ; μέρος enim Graece, Latine pars dicitur.
9. Samaritæ dicti, quod legem solam custodiunt, nam prophetas non recipiunt.
10. g Hemerobaptistæ, eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent.
CAPUT V. De hæresibus Christianorum.
i. Quidam h etiam hæretici de Ecclesia recesserunt, et ex nomine auctorum suorum nuncupantur ; quidam vero ex causis quas eligentes instituerunt.
352 2 Simoniani dicti a Simone magicae disciplinæ perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisset: hi dicunt creaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna creatam.
3. Menandriani a Menandro mago discipulo Simonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum esse asseruit.
4. Basilidiani a Basilide appellati, qui, inter reliquas blasphemias, passum Jesum abnegavit.
5. i Nicolaitæ dicti a Nicolao diacono Ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et caeteris con- stitulus est a Petro ; qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, ut qui vellet ea uteretur, versa est in stuprum talis consuetudo, ut invicem conjugia commutarentur : quos Joannes in Apocalypsi improbat, dicens : Sed hoc habes, quia odiali facta Nicolaitarum.
6. Gnostici propter excellentiam scientiae se ita ap. pellare voluerunt. Animam naturam Dei esse dicunt, bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt.
7. Carpocratiani a Carpocrate quodam vocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum.
8. Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. Hi Inter caetera circumcisionem observant, mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praelicant : unde et Græce Chiliastæ , Latine Millenarii sunt appellati.
9. Nazaraei dicti, qui dum Cliristum, qui a vico Nazaraeus est appellatus, Filium Dei confiteantur, omnia tamen veteris Legis custodiunt.
353 10. a Ophitæ a colubro nominati sunt. Coluber enim Graece ὄϕις dicitur. Colunt enim serpentem , dicentes ipsum in paradisum induxisse virtutis cognitionem.
11. b Valentiniani a Valentino quodam Platonicæ sectatore vocati, qui αὶω̃νας, id est, saecula quaedam in originem Dei Creatoris induxit : Christum quoque de Virgine nihil corporis assumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit.
12. e Apellitæ, quorum Apelles princeps fuit, qui creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans, dixit Christum non Deum in veritate, d sed hominem in phantasia apparuisse.
13. e Archontiaci a principibus appellantur, qui universitatem quam Deus condidit opera esse archangelorum defendunt.
14. Adamiani vocati, quod Adæ imitentur nuditatem ; unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conveniunt.
15. f Cainani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant.
16. Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui vocatus est Seth, dicentes eumdem esse Christum.
17. Melchisedechiani vocati pro eo quod Melchisedech sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur.
18. g Angelici vocati, quia angelos colunt.
354 19. Apoatolici hoc sibi nomen ideo praesumpserunt , quod nihil possidentes proprium , nequaquam recipiant eos qui aliquid in hoc mundo utuntur.
20. Cerdoniani a Cerdone quodam nominat!, qui duo contraria principia asseruit.
21. h Marcionistæ a Marcione stoico philosophio appellati, qui. Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum juslum Deum asseruit, tanquam duo jriucipia creationis et bonitatis.
22. Artotyritæ ab oblatione vocati. Panem enin. et caseum offerunt, dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse celebratam.
23. Aquarii appellati, eo quod arum solam offerunt in calice sacramenti.
24. Severiani a Severo exorti, vinum non bibunt, Vetus Testamentum et resurrectionem non rccipiunt.
25. i Tatiani a Tatiano quodam vocali, qui et Encratitæ dicti, quia carnes abominantur.
26. Alogii vocantur tanquam sine Verbo; λόγος enim Graece Verbum dicitur. Deum enim Verbum non credunt, respuentes Joannis Evangelium et Apocalypsim.
27. Cataphrygiis nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi exstiterunt auctores eorum Moutanus, Prisca et Maximilla : hi adventum Spiritus sancti non in apostolis, sed in se traditum asserunt.
28. i Cathari propter munditiam ita se nominaverunt. Gloriantes enim de suis meritis, negant pœnitentibus veniam peccatorum : viduas si nupserint, tanquam adulteras damnant; mundiores se cæteris praedicant. Qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent.
29. Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium.
355 30. k Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit, matremque elementorum et deam asseruit; quos Apostolus improbat, elementis servientes.
31. 1 Manichaei a quodam Persa exstiterunt, qui vocatus est Manes. Hic duas naturas et substantias introduxit, id est, bonam et malam, et animas ex Deo, quasi ex aliquo fonte manare asseruit. Testamentum Vetus respuunt, Novum ex parte recipiunt.
32. a Anthropomorphitæ dicti pro eo quod, simplicitate rustica, Deum habere humana membra quæ in divinis libris scripta sont, arbitrantur. "Ανθρωπος enim Græce, Latine homo interpretatur, ignorantes vocem Domini, qui ait: Spiritus est Deus ; incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur.
35. b Hierachitæ ab Hieracha auctore exorti : menachos tantum recipiunt, conjugia respuunt, regna coelorum parvalos babere non credunt.
34. e Novatiani a Novatiano Romæ urbis presbytero exorti, qui adversus Gornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere, baeresim instituit, nolens aostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos.
35. Montani hæretici dicti, quod tempore perse. cutionis in montibus latuerunt qua occasione se a catholice Ecclesiæ corpore diviserunt.
56. a Ebionitæ ab Ebione dieti, sive a paupertate ; Christum enim, 356 per profectum solum, virum justum putant effectum. Unde competente' Ebionitæ pro paupertate intelligentiæ compellati sunt. a Hi sentijudæi sunt, f et ita tenent Evangelium, ut Legem carnaliter servent, g adversus quos Apotolus ad Galatas scribens invehitur.
37. h Photiniani a Photino Gallogræciæ Sirmiæ episcopo nuneupati, qui Ebionitarum hæresim suscitans, asseruit Christum a Maria per Joseph nuptiali coitu fuisse conceptum.
38, Aeriani ab Aerio, quodam nuncupati sunt: hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt.
39. i Ætiani ab Ælio sunt vocati, iidenque Eunomiani, ab Eunomio quodam dialectico Ætii discipulo, ex cujus nomine magis innotuerunt, dissimilem Patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum. Dicunt etiam nullum imputari peccatum in fide manentium.
40. i Origeniani ab Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius videre Patrem, nec Spiritus sanctus Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peecasse, et, pro diversitate peccatorum, a coelis usque ad terras diversa corpora, quasi vincula, meruisse, eaque causa factum fuisse mundum.
41. Noetiani a quodam Noeto vocati, qui dicebat Christam eumdem esse, et Patrem, et Spiritum sanctum ; ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus non in personis accipiunt. Unde et Patripatsiani vocantur, quia Patrem passum dicunt.
42. Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dieuntur, cujus discipulum'perhibent fuisse Sabellium, ex cojus nomine maxime innotuerunt; unde, et Sabelliani vocati sont. Hi unam personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti astruunt.
43. Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coæternum 357 Patri Filiam non agnoscens, diversas In Trinitate substantias asseruit, contra illud quod ait Dominns : Ego et Pater Unum sumus.
44. Macedoniani a Macedonio Canstantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanetum.
45. Apollinaristæ ab Apollinare vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse.
46. k Antidicomaritæ appelfati sunt, pro eo quod Mariæ virginitati contradicunt, asserentes eam post Cbristum natum viro suo fuisse commistam.
47. Metangismonitæ, ideo tale nomen acceperunt, quia ἅγγος Græce vas dicitur. Asserunt enim sic esse iu Patre Filium, tanquam vas minus, intra vas majus.
48. Patritiani a quodam Patritio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt.
49. Coluthiani a quodam Colutho nominati, qui dicunt Deum non facere mala, contra illud quod scriptum est: Ego Dominus creans mala.
50. Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse mala, contra id quod scriptumest: Fecit Deus omnia bona.
51. 1 Donatistæ a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia veniens totam pene Africam sua persuasione decepit, asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans Catholicos.
52. m Bonosiaci a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum 358 Filium Dei adoptivum, non proprium asserunt.
53. n Circumcelliones dicti, eo quod agrestes sunt, quos Cotopitas vocant, supradictæ haeresis habentes doctrinam. Hi amore martyrii semetipsos perimunt,, ut violenter de hac vita discedentes martyres nominentur.
54. Priscillianistæ a Priscilliano vocati , qui in llispania ex errore Gnosticorum et Manichæorum permistum dogma composuit.
55. a Luciferiani a Lucifero Sardiniæ episcopo orti, qui episcopos catholicos qui,Constantii persecutione, perfidiæ Arianorum consentientes erant, et postea correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive quod se credidisse simulave- rant, quos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis, hanc illi Matria charitatem superbe accipientes, eosque recipere nolentes, ab Ecclesiae communione recesserunt, et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt.
56. Jovinianistæ a Joviniano, quodam monacho dicit, asserentes 359 nullam nuptiarum et virginum esse distandam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen.
57. Elvidiani ab Elvidio nominati, qui dicunt post natum Christum, alios Mariam filios de viro Joseph peperisse.
58. Paterniani a Paterno quodam exorti; inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur.
59. Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimo utrumque resurgere.
60. Tertullianistæ dicti a Tertulliano presbytero Africanae provinciae, civitatis Carthaginensis, animam immortalem esse, sed corpoream praedicantes, et aDimas hominum peccatorum post mortem in dæmones verti putantes.
61. Tessares Cadecatitæ dicti, quod, quarta decima luna, Pascha cum Judaeis observandum contendunt; nam τέσσαρες qualuor, δέϰα decem significat.
62. b Nyctages a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes jura temerari divina, qui noctem ad requiem tribuit.
63. Pelagiani a Pelagio monacho exorti : hi libe- rum arbitrium divinae gratiae anteponunt, g dicentes sufficere voluntatem ad implenda jussa divina.
64. Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam virginem Mariam, non Dei, sed hominis tantummodo asseruit Genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis; neque unum Christum in verbo Dei, et carne credidit, sed separatim, atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicavit.
65. Eutychiani dicti ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negavit existere de duabus naturis, sed solam in eo divinam asseruit esse naturam.
360 66. c Acephali dicti , id est, sine capite ; nulIus enim eorum reperitur auctor, a quo exorti sint. Hi trium Chalcedonensium capitulorum impugnatores, duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in ejus persona naturam prædicant.
67. d Theodosiani et Gaianitæ appellati, a Theo. doMo et Gaiano, qui, temporibus Justiniani principis, in Alexandria populi perversi electione uno die sun' ordinati episcopi. Hi, errores Eutychetis et Dioscor' sequentes, Chalcedonense concilium respuunt, ex dua. bus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitæ incorruptam contendunt.
68. • Agnoitæ et Tritheitæ a Tbeodosianis exorti sunt, ex quibus Agnoitæ ab ignorantia dicti, quia perversitati a qua exorti sunt, id adjiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura quae sunt scripta de die et hora novissima, non recordantes Christi personam in Isaia loquentis : Dia judicii in corda meo. TRITHEI . TÆ vero vocati, quod sicut tres personas in Triuitate, ita quoque tres astruunt deos esse, contra illud, quod scriptum est: Audit Israel, Dominus Deus tuus, De.. unus est.
69. Sunt et aliae baereses sine auctore et sine nominibus : ex quibus aliae triformem putant Deum esse, f aliae Christi divinitatem passibilem dicunt, aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant, 361 aliæ I liberationem omnium apud inferos factam Christi descensione credunt, aliæ animam imaginem Dei negant, aliae animas converti in daemones et in quaecunque animalia existimant, aliae de mundi statu dissentiunt, aliae innumerabiles mundos opinantur, aliae aquam Deo coæternam faciunt, aliae 4 nudis pedibus ambulant, aliæ cum hominibus non manducant.
70. Hæ sunt hæreses adversus catholicam fidem exortae, et ab apostolis et sanctis Patribus, vel conciliis prædamnatæ : quae dum in se, multis erroribus divisae , invicem sibi dissentiunt, communi tamen nomine adversus Ecclesiam Dei conspirant. Sed et quicunque aliter Scripturam sanctam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen hæreticus appellari potest.
CAPUT VI. De philotophis gentium.
1. Philosophi Graeca appellatione vocantur, qui La. tine amatores sapientiæ interpretantur. Est enim philosophus qui divinarum et humanarum rerum scientiam habet, et omnem bene vivendi tramitem tenet.
i. b Nomen philosophorum primum a Pylhagora fertur exortum. Nam dum antea Græci veteres sophistas, id est, sapientes, aut doctores sapientiæ se. metipsos jactantius nominarent, iste interrogatus, quid proGteretur? verecundo nomine philosophum, id est, amatorem sapientiæ se esse respondit, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur.
3. Ita deinceps posteris placuit ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque, vel sibi, vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. c lidem autem philosophi triplice genere dividuntur : nam aut physici sunt, aut ethici, aut logici.
4. Physici dicti, quia de naturis tractant. Natura quippe ϕύσις Graece vocatur.
362 5. Ethici, quia de moribus disputant. Mos enim ἦθος apud Graecos appellatur.
6. Logici autem quia in naturis et moribus rationem adjungunt. Ratio enim Græce λόγος dicitur. Divisi suxit autem et hi in haeresibus sui, d habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pythagorici; alii a locis conventiculorum, et stationum suarum, ut Peripathetici, Stoici, Academici.
7. Platonici a Platone philosopho dicti. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt, post multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt.
8. Stoici a loco dicti. Porticus enim fuit Athenis, e quam Pisianactiam et Pœcilenstoam appellabant, in qua picta erant gesta sapientium atque virorum fortium historiæ. In hac porticu sapientes philosophabantur, ex qua et Stoici dicti sunt. Graece enim porticus στοἀ dicitur. H inc sectam primus Zeno instituit.
9. Hi negant sine virtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes : Sic ille nocens erit qui paleas furatus fuerit, quam qui aurum; qui mergum occiderit quam qui equum; non enim animal crimen, sed animus facit.
10. Hi etiam animam cum corpore perire dicunt. Amant quoque virtutem contiuentiae, affectant glo. riam aeternam, cum se fateantur non esse æternos. J
ii. Academici appellati a villa Platonis Academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur; sed sicut fatendum est multa incerta et occulta esse quae voluit Deus excedere intelligentiam hominis, sic tamen plurima esse quae possint et sensibus capi, et ratione comprehendi.
12. Hanc sectam f Arcesilaus Cyrenaicus philosophus reperit; 363 g cujus sectator fuit Democrilus, qui dixit tanqnam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto jacere veritatem.
13. Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles auctor eorum deambulans disputare soli- tus esset. Hi dicunt quamdam particulam animae esse æternam, de reliquo magna ex parte mor< talem.
14. h Cynici ab immunditia impudentiæ nuncupati. Contra humanam enim verecundiam. in propatulo coire cum conjugibus eis mos erat : censentes licitum honestumque esse palam cum uxorc concumbere, quia conjugium justum est, publice id praedicantes agendum, ut canes in vicis, vel plateis. Unde et a canibus, quorum vitam imitabantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt.
15. Epicurei dicti ab Epicuro, quodam philosopho amatore vanitatis, non sapientiæ, quem etiam ipsi philosophi porcum nominaverunt, i quia se volutans in cœno carnali, voluptatem corporis summum bonum asseruit, qui etiam dixit nulla providentia diviM instructum esse aut regi mundum.
46. Sed originem rerum atomis, id est, insecabilibus ac solidis corporibus assignavit, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint. Asseruit autem Deum nihil agere, omnia constare corperibus, animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit c Non ero postea quam mortuus fuero.
17. Gymnosophistæ nudi per opacas Indiæ solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina ; a gymnasium enim eo dictum est, quod juvenes nudi exereentur in campo, ubi pudenda sola tantum operiunt, hi et a generando se cohibent.
18. Theologi autem idem sunt, qui et Physici : dicti autem Theologi, quoniam in seriptis suis de Deo dixerunt; quorum varia constat opinio, quid Deus esset, dum quaererent. Quidam enim corporeo sensu hunc mundum visibilem ex quatuor elementis Deum esse dixerunt, 364 ut Dionysius Stoicus. Alii vero spiritualiter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius.
19. Quidam animum in omnibus commeantem, et b lucidum, ut Pythagoras. Quidam Deum sine tempore incommutabilem , ut Plato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Quidam , et spiritum, et mentem ut Maro. c Inventum enim solummodo Deum non, ut invenerunt, exposuerunt, quia evanuerunt in cogitationibus suis; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
20. Platonici quidem Deum curatorem, et arbitrum, et judicem asserunt, Epicurei otiosum etd inexercita. tum. De mundo autem I latonici affirmant incorporalem, Stoici corporalem, Epicurus ex atomis, Pythagoras ex numeris, Heraclitus ei igne.
21. Unde et Varro ignem mundi animum dicit, prOinde quod in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Quam vanissime : Qui eum est, inquit, in nobis, ipsi sumus ; cum exit, emorimur. Ergo, et e ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.
22. Hi f philosophorum errores etiam apud Ecclesiam induxerunt hæreses. Inde αἰω̃νες, et formæ, nescioquæ, inde apud Arium Trinitas nominis, et apud Valentinum g Platonicus furor.
365 23. Inde Marcionis Deus melior de tranquilli- tate, a Stoicis enim venerat; et ut anima interire dica- tur, Epicurus obsenratur ; et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia eum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus intervenit. Eadem materia apud hæreticos et pHilosophos volutatur, iidem retractatus implicantur.
CAPUT VII. De poetis.
i. Poetæ unde sint dicti, sic ait Tranquillus : « Cum primum homines, exuta feritate, rationem vitæ habere cœpissent, seque ac Deos suos nosse, cultum modicum ac sermonem necessarium commenti sibi utriusque magnificentiam ad religionem deorum suorum excogitaverunt.
2. Igitur, ut templa illis domibus puichriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio, etiam quasi augustiore bonorandos putaverunt, laudesque eorum, et verbis illustrioribus, et jucundioribus numeris extulerunt. » Id genus, quia forma quadam efficitur, quae poesis dicitur, poema vocitatum est, ejusque fietores poetæ.
366 3. Vale. a vi menti, appellatos, Varro auctor est; vel a viendis carminibus, id est, flectendis, hoc est, modulandis; et proinde poeta Latine vetes olim, et seripta eorum vaticinia dicebantur, quod vi quadam et quasi vesania in scribendo commoverentur, vel quod modis verba connecterent; viere enim antiquis pro vincire ponebant. Etiam per furorem divini eodem erant nomine, quia et ipsi quoque pleraque versibus efferebant.
4. Lyrici poetae ἀπὸ του̃ λυρει̃ν, id est a varietati carminum. Unde, et lyra dicta.
b. Tragici dicti, quod initio canentibus præmium erat hircus, quem Græci τράγον vocant. Unde et Horatius : Carmine, qui tragico vitem certavit ob hircum. Jam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad veritatis imaginem fictis.
6. Comici appellati, sive a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci ϰώμας vocant, sive a comessatione. Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos venire. Sed comici privatorum hominum prædicant acta, Tragici vero res publicas, et regum historias; item tragicorum argumenta ex re- bus luctuosi. suut, comicorum ex rebus laetis.
7. a Duo sunt autem genera comicorum, id est, veteres et novi. 367 Veteres, qui et joco ridiculares exstiterunt, at Plautus, Actius, Terendus. Novi, qui et Satyrici a quibus generaliter vitia carpuntur, ut FlacCus, Persius, Juvenalis, et alii; hi enim universorum delicta corripiant; nec vetabatur eis pessimum quemque describere, nec cujuslibet peccata moresque reprehendere. Unde et nudi pinsuntur, eo quod per eos vitia singula denudentur.
8. b Satyrici autem dicti, sive quod pleni sint omni facundia, site a saturitate, et copia , de pluribas enim simul rebus loquuntur; seu ab illa lance quæ referta diversis fmgum vel pomorum generibus ad templa gentilium solebat dcferri, aut a Satyris nomen tractum, qui multa habent ea quae per vino. lentiam dicuntur.
9. c Quidam autem poetae theologi dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant.
10. d Officium autem poetæ in eo est, ut ea quae vere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa transducat. e Uade et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia videtur historiam composuisse, non poema.
11. f Apud poetas autem tres characteres sunt dicendi: unus in quo tantum poeta loquitur, ut est in libris Virgilii Georgicorum. Alius dramaticus, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comœdiis et tragœdiis. Tertius misius, ut est in Æneide. Nam poeta illic et introductae personae loquuntur.
CAPUT VIII.
De sibyllis.
1. Sibyllæ generaliter dicuntur omnes feminæ vates lingua Graeca. Nam g Σιὸς Æolico sermone Deus, βουλὴν Græci mentem nuncupant, 368 quasi Dei mentem. Proinde igitur, quia divinam voluntatem hominibus interpretari solebant , Sibyllæ nominatae sunt.
2. Sicut enim omnis vir prophetas, vel vates d'citur, vel prophela ita omnis femina prophetans Sibytla vocatur. Quod nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est.
3. Decem autem Sibyllæ a doctissimis auctoritas traduntur fuisse. Quarum prima de Persis fuit. Secunda Lybissa. Tertia Deiphica in templo Delphici Apollinis genita, h quae ante Trojana bella vaticinata est, cujus plurimos versus operi suo Homerus inseruit.
4. Quarta Cimmeria in Italia. Quinta Erythæa nomine i Herophyla in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus vaticinata est perituram esse Trojam, et Homerum mendacia scriptorum. Dicta autem Erythræa, quia in eadem Insula ejus inventa sunt carmina. j Sexta Samia , quæ Phemonoe dicta est a Samo Insula, unde fuit cognominata.
5. Septiina Cumana nomine Amalthæa, quæ novem libros attulit Tarquinio Prisco, k in quibus erant decreta Romana conscripta. Ipsa est et Cumaea, de qua Virgilius : Ultima Cumaei venit jam carminis ætas. 369 Dicta autem Cumana a civitate Cumis, quae est in Campania, cujus sepulcrum in Sicilia adhuc manet.
6. Octava llellespontia in agro Trojano nata, quae scribitur Solonis, et Cyri fuisse temporibus. Nona gria, quae vaticinata est Ancyræ. Decima Tyburtina Phynomine Albunea.
7. Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo, et gentibus multa scripsisse manifestissime comprobantur, celebrior autem inter cæteras ac nobilior Erythræa perhibetur.
CAPUT IX. De magis.
1. Magorum 1 primus Zoroastes rex Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum praelio interfecit.dem quo Aristoteles scribit quod vicies centum millia versuum ab ipso condita indiciis volaminum ejus declarentur.
i. Hanc artem multa post sæcula Democritus ampliavit, quando et Hippocrates medicinæ disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes copiosa sunt, testante Lucano : .... qais noscere fibra FaLa queat. quis prodat aves, quis fulgura cœli Servet et Assyria scrutetur sidera cura.
3. Itaque hæc vaniias magicarum artium n ex tradi. tione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit, per quamdam scientiam futurorum, et infernorum evocationes. Eorum inventa sunt aruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula, et necromantia.
4. Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut edam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem.
370 5. A Fertur et quædam maga famosissima Circe, quæ socius Ulyssis mutavit in bestias. Legitur et de sacrificio, quod Arcades deo suo Lycaeo immolabant, ex quo quicunque sumerent, in bestiarum formas convertebantur.
6. Hinc apparet, non esse in totum dubium quod nobilis ille poeta scripsit de quadam femina quae magicis artibus excellebat: Hæc se carminibus promittit solvere mentes, Quas velit, ast aliis duras immittere curas ; Sistere aquam fluviis, et vertere sidera relro ; Norturnosque ciet manes, mugire videbis pedibus terram, et descendere montibus ornos.
i. Quid plura, si c credere fas est, de Pythonissa, ut prophetæ Samuelis animam de inferni abditis evocaret, ct vivorum præsentaret conspectibus, Ii tamen animam prophetæ fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam illusionem Satanae fallacia factam T
8. d Prudentius quoque de Mercurio sic ait : Traditur exstinctas, sumptæ moderamine virgæ, In lucem revocasse animas.... Ast alias damnasse neci..., Et post paululum adjecil: Murmure nam magico tennes excire figuras, Atque sepulctates scite incantare favillas. Vita iLidem spoliare alios ars noxia novit.
9. e Magi sunt qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. IIi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt.
10. Unde et Lucanus : Mens hausti nulla sanie polluta veneni r Incantata perit. Dæmonibus enim accitis, 's audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi h etiam sanguine utuntur, et victimis, et saepe contingunt , corpora mortuorum.
371 11. Necromantii sunt, quorum præcantationibus videntur resuscitati mortui divinare. et ad interrogatarespondere. Νεϰρὸς enim Græce moriMus, μαντεία divinatio nuncupatur, l ad quos sciscitandos cadaveri sanguis adjicitur; nam amare dæmones sanguinem dicunt; ideoque, quoties necromantia fit, cruor aqua miscetur, ut colore sanguinis facilius provocentur.
12. Hydromantii ab aqua dicti. i Est enim hydromantia in aquæ inspectione umbras dæmonum evocare, et imagines vel ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine t etiam inferos perhibentur sciscitari.
13. Quod genus divinationis a 1 Persis dicitur al- latum. Varro dicit divinationis quatuor esse genera, terram, aquam, aerem, ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam'
14. Divini dicti, quasi Deo pleni; divinitate enim se plenos assimilant, et astutia quadam fraudulenta hominibus futura conjectant.
Duo sunt autem genera divinationis, ars et furor.
15. m Incantatores dicti sunt qui artem verbis peragunt.
16. Arioli vocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, 372 et funesta sacrificia offerunt, iisque celebritatibus dæmonum responsa ac. cipiunt.
17. n Aruspices nuncupati, quasi horarum inspectores (dies enim, et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt. et quid per singula tempora ob. servare debeat homo intendunt). Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt.
18. Augures sunt qui volatus avium et voces in. tendunt, aliaque signa rerum vel observationes im. provisas hominibus occurrentes; iidem et auspicet. o Nam auspicia sunt, quæ iter facientes observant.
19. Dicta sunt autem auspicia, quasi avium aspicia; et auguria, quasi avium garria9 hoc est, avium vocet et linguæ, Item r augurium, quasi avigerium, quod aves gerunt.
20. Duo sunt autem genera auspiciorum : unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. Ad oculos, scilicet, volatus ; ad aures, vox avium.
21. a Pythones a Pythio Apolline dicti, quod is auctor fuerit divinandi.
22. Astrologi dicti, eo quod in astris augurantur.
23. b Genethliaci appellati propter natalium considerationes dierum . Geneses enim hominum per duodecim coeli signa describunt, siderumque cursu nasceutium mores, actus et ventus prædicere conantur, id est, quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitæ, qui nascitur.
24. Hi sunt qui vulgo mathematici vocantur; cujus superstitionis genus 373 constellationes Latini vocant, id est, notationes sidernm, quomodo se habeant cum quisque nascitur.
25. Primum autem iidem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in Evangelio natum Christum annuntiaverunt; postea hoc nomine soli mathematici.
26. d Cujus artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa , ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretaretur.
27. Horoscopi dicti, quod horas nativitatis bominum speculantur dissimili, et diverso fato.
28. Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt.
29. c Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quæcunque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt.I
30.f Ad hæc omnia pertinent et ligaturæ exsecrabilium remediorum quæ ars medicorum condemnat, g sive in præcantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis.
374 31. In quibus omnibus ars dæmonum est ex quadam pestifera societate hominum , et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt a Christiano, et omni penitus exsecratione repudianda atque damnanda.
32.|Auguria autem avium Phryges primi invenerunt.
33. Præstigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem præstigium, quod præstingat aciem oculorum.
34. Aruspicinæ artem primus Etruscis tradidisse dicitur h quidam Tages. Hic ex i oris aruspicinam dictavit, et postea non apparuit.
35. Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico, subito hunc ex glebis exsiluisse, et aruspicinarn di- ctasse , qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Etrusca lingua in propriam mutaverunt.
CAPUT X. De paganis.
i. Pagani i ex pagis Atheniensium dicti ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus 375 et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio vocabulum pagani sortiti sunt.
i. Gentiles sunt qui sine legesunt, et nondum crediderunt. Dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, sicut in carne descenderunt sub peccato, scilicet, idolis servientes , et necdum regenerati.
3. Proinde gentiles primitus nuncupantur : ipsi dicuntur Græce ethnici; ETHNICI enim ex Graeco in La- tinum interpretantur gentiles, ἔθνος enim Græco gens dicitur.
4. Post fidem autem non debent vocari gentes, sive gentiles, hi qui ex gentibus credunt; sicut post fidem dici jam non potest Judaeus, testante Paulo aposiolo, et dicente jam Christianis : Quoniam cum genles essetis, hoc est, infideles.
5. Apostatæ dicuntur qui, post baptismum Christi susceptum ad idolorum, cultum et sacriliciorum contaminationes revertuntur. Est autem nomen Græcum.
CAPUT XI. De diis gentium.
1. Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscujusque vita vel meritis, coli apud suos post mortem coeperunt, 376 ut k apud Ægyptum Isis, apud Cretam Jovis,1 apud Mauros Juba, apud Latinos Faunus , apud Romanos Quirinus.
2. Eodem quoque modo, apud Athenas Minerva, apud Samum Juno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delphos Apollo; in quorum etiam laudibus accesserunt poetæ, et, compositis carminibus, in cælum eos sustulerunt.
3. Nam quarumdam adinventiones artium cultum peperisse dicuntur, ut Æsculapio medicina, Vulcano fabrica. m Ab actibus autem vocantur, ut Mercurius, quod mercibus præest; Liber a libertate.
4. Fuerunt etiam et quidam viri fortes, aut urbium conditores, quibus mortuis, homines qui eos dilexerunt n simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium, sed paulatim hunc errorem, persuadentibus dæmonibus, ita in posteris constat irrepsisse, ut quos illi pro sola nominis memoria honoraverunt successores deos existimarent, atque colerent.
5. Simulacrorum usus exortus est cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, vel effigies, tanquam in coelum receptis, pro quibus se in terris daemones colendos supposuerunt, et sibi sacrificari a deceptis, et perditis persuaserant.
G. Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliave materia eorum vultus imitantur in quorum honorem Anguntur. Ergo simulacra, vel pro eo, quod sunt similia, vel pro eo, quo4 simulata, atque conficta, unde et falsa sunt.
7. 377 Et notandum quod a Latinus sermo sit in HebræiS. Apud eos enim IDOLEM, sive SIMULACRUM selem dicitur. Judæi dicunt, quod Ismael primus simulacruin luto fecerit.
8. Gentiles autem primum b Prometheum simula- cra hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simnlacra et statuas fingendi. Unde, et poetæ ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies.
9. Apud Græcos autem c Cecrops sub quo primum in arce oliva orta est, et Atheniensium urbs d ex Minervæ appellatione nomen sortita est.
10. Hic primus omnium Jovem appellavit, simulacra repcrit, aras statuit, victimas immolavit, nequaquam istius modi rebus in Græcia unquam visis.
ii. IDOLOLATRIA idolorum servitus, sive cultura interpretatur. Nam λατρεία Graece, Latine servitus dicitur, e quæ quantum ad veram religionem attinet, non nisi uni et soli Deo debetur.
12. Hanc sicut impia superbia, sive hominum, sive dæmonum, sibi exhiberi, vel jubet, vel cupit, ita pia humilitas, vel hominum, vel angelorum sanctorum, sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit.
13. Idolum autem est simulacrum quod humana ef. figie factum 378 et consecratum est, juxla vocabuli interpretationem, f εἷδος enim Græce formam sonat, ab eo per diminutionem idolum deductum, aeque apud nos formulam facit.
14. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa idolum famulatus et servitus. Quidam vero Latini ignorantes Græce imperite dicunt idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus-creaturæ culmum divini nominis invexit.
15. g Dæmonas a Græcis dictos aiunt, quasi δαήμο- οας, id est, peritos, ac rerum scios. Præsciunt enim fu- tura multa, unde et solent responsa aliqua dare.
16. h Inest enim illis cognitio rerum plusquam infirmitati humanæ, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimæ vitæ, partim per Dei jus- sum, angelica revelatione, hi corporum aereorum natura vigent.
17. i Ante transgressionem quidem coelestia corpora gcrebant. Lapsi vero in aeream qualitatem conversi sunt, nec aeris illius|puriora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer est, usque ad tempus judicii. Hi sunt prævaricatores angeli, quorum princeps diabolus est.
18. i Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in coeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Graece vero DIABOLUS criminalor vocatur, vel quod crimina in quæ ipse inlicit ad Deum referat, vel quia eiectorum innocentiam criminibus fictis accuset; unde et in Apocalypsi voce angelica dicitur : Projectus est accu- sator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei noslri die, ac nocte.
19. SATANAS in Latinum sonat adversarius, site transgressor; 379 ipse enim est adversarius, qui est veritatis inimieus, et semper sanctorum virtutibus contraire nititur; ipse et transgressor, quia praevaricator effectus in veritale qua conditus est non stetit; idem, ettentator, quia tentandam justorum innocentiam postulat, sicut in Job scribitur.
20. Antichristus appellatur, quia contra Christum venturus est. Non quomodo quidam simplices intelligunt, Antichristum ideo dictum, quod ante Christum venturus sit, idest, post eum veniat Christus; noa sic, sed Antichristus Graece dicitur, quod est Latine contrarias Christo; ἀντὶ enim Græce in Latinum contra significat.
21. Christam enim se mentictur, dum venerit, et contra cum dimieabit, et adversabitur sacramentis Christi, ut veritatis ejus Evangelium solvat.
22. Nam et lemplum Hierosolymis reparare, et omnes veteris legis cæremonias restanrare tentabit; x sed et ine Antichristus est qui negat esse Deum Christum, contrarius enim Christo est; omnes euim qui exeunt de Ecclesia, et ab unitate Mei præciduntur, et ipsi Antichristi sunt.
23. Bel, idolum Babylonium est, quod interpretatur vetus; fuit enim hic Belus pater Nioi primus rex Assyriorum, quem quidam Saturnum appellant. 1 quod nomen et apud Assyrios, et apud Afros postea cultum est, m unde et lingua Punica Bal DEUS dicitur. 880 Apud Assyrios autem Bel vocatur, quadam sacrorum suorum ratione, et Saturnus, et Sol.
24. Beelphegor interpretatur simulacrum ignominiæ; idolum n enim fuit Moab, cognomento Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum vocant, deum hortorum.
25. Fuit enim de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est, et propter virilis membri magnitudinem in numerum deorum suorum eum Græci transtulerunt, et ina numen sacraverunt hortorum, unde et dicitur præesse hortis propter eorum fecunditatem.
26. a Beelzebub idolum fuit Accaron, quod interpretatur vir muscarum; ZEBUB enim musca vocatur. Spureissimum Igitur idolum ideo vir muscarum vocatur, propter sordes idololatriæ, sive propter immunditiam. Belial...
27. b Behemoth ex Hebræa voce in Latinam linguam animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena ce. cidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. Ipse est et Leviatham, id est, serpens de aquis, quia in bujus sæculi mari volubili versatar astutia.
28. c Leviathan autem interpretatar additamentum eorum, quorum, scilicet, 381 nisi hominum, quibus in paradiso semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad æternam mortem Quotidie per. suadendo adjicit, vel extendit.
29. d Quaedam autem nomina deorum suorum gentiles per vanas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in causis elementorum composita esse interpretantur, sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac decoris infamia plenos fuisse historiæ confitentur; omnino enim fingendi locus vacat, ubi vernas cessat.
30. Saturnus origo deorum, et totius posteritatis a paganis designatur, e hunc Latini a satu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum, vel a temporls longitudine, quod salurelur annis.
31. t Unde eum Graeci κρόνος nomen habere dicunt, quasi Xpόνος, id est, tempus, quod filios suos fertur devorasse , hoc est, annos quos tempus produxerit in se revolvit, g vel eo quod semina unde oriuntur iterum redeunt.
32. Hunc Coeli patris abscidisse genitalia dicunt quia nihil in coelo de seminibus nascitur. Falcem tenet, inquiunt, propter agriculturam signilicandam, vel propter annos et tempora quod in se redeant, vel propter sapientiam quod intus acuta sit.
33. In aliquibus autem civitatibus Saturno liberos suos gentiles immolabant, quod Saturnum poetae liberos suos devorasse solitum tradiderunt
382 34. Jovis fertur a juvando dictus, et Jupiter quasi juvans pater, hoc est, omnibus praestans. Hunc et privato titulo Jovem optimum dixerunt, dum fuisset incestus in suis, impudicus in extraneis.
35. Quem modo taurum fingunt propter Europæ raptum, fuit enim in navi cujus insigne erat taurus; h modo Danaes per imbrem aureum appetiisse concubitum, ubi intelligitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam ; modo in similitudinem aquilæ, propter quod puerum ad stuprum rapuerit; modo serpentem, quia reptaverit, et cygnum, quia cantaverit.
36. Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de veritate scelera, unde turpe crat tales deos credi, quales homines esse non debeant.
37. i Janum dicunt, quasi mundi, vel coeli, vel mensium januam: duas Jani facies faciunt, propter Orientem et Occidentem. Cum vero faciunt eum quadrifrontem, et Jannm geminum appellaut, ad quatuor mundi partes hoc referunt, vel ad quatuor elementa, sive tempora. Sed dum hoc fingunt, monstrum non deum faciunt,
38. i Neptunum aquas mundi praedicant, et dictus ab cis Neptunus, quasi nube lonans.
39. Vulcanum volunt ignem, et k dictus Vulcanus, quasi volans candor, vel quasi volicanus, quod per aerem volet, ignis enim de nubibus nascitur.
40. 1 Unde etiam Homerus dicit eum præcipitatum de aere in terras, 383 quod omne fulmen de acre cadit. m Idcirco autem Vulcanus de femore Junonis finitur natus, quod fulmina de imo aere nascuntur.
41. Claudus autem dicimur Vulcanus, quia per naturam nunquamest rectus ignis, n sed quasi claudus ejusmodi speciem motum que habet. Ideo autem in fabrorum fornace eumdem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine ignc nullum metalli genus fundi extendique potest.
42. 0 Pluton Graece, Latine Diespiter, P vel Ditis paler, q quem alii Orcum vocant, quasi receptorem mortium. Unde et orca nuncupatur vas quod recipit aquas. Ipse et Graece Charon.
43. r Liberum a liberamento appellatum volunt, quod quasi mares in coeundo per ejus beneficium emissis seminibus liberentur. Quod idem Liber muliebri et de!!cato corpore pingitur; dicunt enim mulieres ei attributas, et vinum propter excitandam libidinem.
44. Unde et frons ejus pampino cingitur; sed ideo coronam viteam et cornu habet, quia cum grate et moderate vinum bibitur, laetitiam praestal; eum ultra modum, excitat lites, id est, quasi cornua dat. Idem autem et Lyæus ἀπὸ του̃ λύειν, quod multo vino membra solvantur. Isleet Graece Διόνυσος a a monte Indiæ Nyso, ubi dicitur esse nutritus. Cæterum est Nysa civitas, in qua colitur idem Liber, unde et Nysxus dictus est.
384 45. MERCURIUM sermonem interpretantur. b Nam ideo Mercurius, quasi medius currensdicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius. Ideo et ἔρμη̃ς Graece, quod sermo, vel interpretatio, quæ ad sermonem utique pertinet, ἑρμηνεία dIcitur.
46. Ideo et mercibus praeesse, quia inter vendentes et ementes sermo fit medius. Qui ideo fingitur habere pennas, quia citius verba discurrunt. c Uudc et velox et errans inducitur; alas enim ejus in capite, etin pedibus,significare volucrem fieri per aera sermonem.
47. Nuntium dictum,quoniam persermouemomnia cogitata enuntiantur. Ideo autem hunc fui ti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes dividit, id est, venena.
48. Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur; unde et secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur. Sicut enim per faeciales bella Indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat.
49. Hermes autem Graece dicitur ἀπὸ τη̄ς ἑρμηνείας, Latine interpres, 385 qui ob virtutem multarumque artium scientiam d Trismegistus, id est, ter maximus nominatus est. Cum autem eum capite canino fingunt, hæc ratio dicitur, quod inter omnia animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur.
50. Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum, quia per viros pugnatur, e ut sit MARS, maris ars, licet et tria sint genera consuetudinum, sicut Scytharum ubi et feminae et viii in pugnam eunt; Amazonum, ubi solæ feminæ; Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares.
51. Item f Martem dicunt, quasi effectorem mortium, Nam a MARTE mors nuncupatur. a Hunc, et adulterum dicunt, quia belligerantibus incertus est.
52. Quod vero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis objiciat. h Mars autem apud Tbracas Gradivus dicitur, eo quod in bello gradum inferant qui pugnant, aut quod impigre gradiantur.
53. i Apollinem quamvis divinatorem et medicum vellent, ipsum tamen 386 etiam Solem dixerunt,quasi solum; ipsum Titan, quasi unum ex Titanis i qui adversum Jovem non fecit.
54. Ipsum Phæbum, quasi Ephæbum, hoc est, adolescentem,; unde, et Sol puer pingitur, eo quod quotidie oriatur, et nova luce nascatur. Pythium quoque eumdem Apollillem vocari aiunt, a Pythone immensæ molis serpente, cujus non magis venena quam magnitudo terrebat.
55. Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens, no. miuis quoque spolia reportavit, ut Pythius vocaretur; unde et ob insigne victoriae Pythia sacra celebranda constituit.
56. k Dianam quoque germanam ejus similiter Lunam, et viarum præsidem aiunt. Unde et virginem volunt, quod via nihil pariat. Et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de coelo radios usque ad terras emittant, Dianam autem vocatam, quasi Duanam, quod luna die ac nocte appareat.
57. Ipsam et LuMnam asseverant, eo quod luceat. Eamdem et Triviam, quod tribus fingatur figuris. D6 qua Virgilius : .... Tria virginis ora Dianæ, 1 quia ea. dem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina vocatur.
58. Sed cum Luna fingitur : m ... Sublustri splendet amictu. Cum succincta jacit calamos. Lalonia virgo est: Cum subnuxa sedet solio, Plutonia conjux.
Latonia autem Diana, eo quod Latoniæ fuerit filia.
387 59. n Cererem , id est, terram, a creandis frugibus asserunt dictam , appellantes eam naminibus plurimis. Dicunt etiam eam et opem , quod opere melior fiat terra.
60. Proserpinam, quod ex eo proserpant fruges.
61. 0 Vestam, quod herbis, vel variis vestita sit rebus, vel a vi sua stando. Eamdem et Tellurem, et Matrem magnam fingunt turritam, cum tympano, et gallis, et strepitu cymbalorum. Matrem vocatam, quod plurima pariat; magnam, quod cibum gignat; almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra.
62. r Quod simulacrum ejus cum clavi fingitur, quia tellus hieme clauditur, vere aperitur. ut frugesnascantur. q Quod tyolpanum habet, significari volunt orbem terrae.
63. r Quod curru vehi dicitur, quia ipsa est terra; quæ pendet in aere. Quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur, et volubilis est. Quod leones illi subjiciunt mansuetos. ut ostendant nullum genus esse terræ tam ferum quod non subigi possit aut superari ab ea.
64. Quod in capite turritam gestat coronam, osLendit superpositas terrae civitales, quas insignitas turri- DUS constat, Quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moveantur, ipsam non moveri.
65. Quod corybantes ejus ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. Quod gallos, huic deæ ut servirent fecerunt, significant qui semine indigeant terram sequi oportere, in ea quippe omnia reperiri.
66. Quod se apud eam jactant, præcipitur, inquiunt, ut qui terram 388 colunt ne sedeant, semper enim esse quod agant. Cymbalorum autem æreorum sonitua, ferramentorum crepitus in colendis agris; a et ideo ære, quod terram antiqui colebant aere, prius quam ferrum esset inventum.
67. b Eamdem Vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est c ut ex Ætna Vulcanoque datur intelligi. Et d ideo virginem putant, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit et eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.
68. Ovidius in Fastis :
Nec tu aliud vestam, quam vivam intellige flammam; Nataque de flamma corpora nulla vides; propterea, et virgines ei servire dicuntur, eo quod sicut de virgine, ita nihil ex igne nascatur.
69. Junonem dicunt, quasi janonem, id est, ja- nuam e pro purgationibus feminarum. et quod quasi portas matrum natis, et naturas pandal nubentium maritis. Sed hoc philosophi. Poetae autem Junonem Jovis asserunt sororem et conjugem; f ignem enim et aerem Jovem, aquam et terram Junonem interpretantur, quorum duorum permistione universa gignuntur.
70. Et sororem dicunt, quod mundi pars est; conjugem , quod commista concordat, unde et Virg. Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether 389 Conjugis in gremium lætæ descendit...
it. g Minerva apud Graecos ἀθήνη dicitur, id est, femina. Apud Latinos autem Minervam vocatam, quasi Deam et munus artium variarum. Hanc enim b inventricem multorurn ingeniorum perhibent, et inde eam artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri.
72. Quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Jovis esse natam, quia sensus sapientis, qui invenit omnia in capite est.
73. i In cujus pectore ideo caputGorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, cl imperitos ac saxeos comprobat, quod, et in antiquis imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricæ, propter insinuandam sapientiam et virtutem.
74. j Hæc Minerva, et Tritonia dicitur. Triton eniin Africae palus est, circa quam fertur virginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuucupata est. Unde et tanto proclivius dea credita, quanto minus origo ejus innotuit.
75. Pallas autem dicta, vel ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est;k vel ἀπὸ τοῡ πάλλειν τὸ δόρυ, id est, ab hastæ concussione, vel, quod Pallantem gigantem occiderit.
390 76.1 Venerem exinde dicunt nuncupatam,quod sine vi femina virgo esse non desinat. Hanc Graeci ἀϕροδίτην vocant, propter spumam sanguinis generantem, ἄϕρος enim Graece spuma vocatur.
77. Quod autem fingunt Saturnum Cælo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fluxisse in mare, et quod ex spuma maris concreta Venus nata est, illud, aiunt, quod per coitum salsi humoris substantia est; et inde m ἀϕροδίτην Venerem dici, quia coitu spuma est sanguinis, quæ ex succo viscerum liquido salsoque constat.
78. Ideo D autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venereum officium non nisi calore consistitur, unde est: Frigidus in Venerem senior.
79. Nam, quod Saturnus dicitur patri Coelo virilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt, ideo fingitur, quia nisi humor de Cœlo in terram descenderit, nihil creatur.
80. P Cupidinem vocatum ferunt propter amorem: est enim dæmon fornicationis. Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amnantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puer pingitur, quia stultus est et irrationabilia amor. q Sagittam et faceta tenere fingtur; sagittam, quia amor cor vulnerat; facem, quia inflammat.
81. Pan a dicunt Graeci, Latini Silvanum : deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formaverunt; unde et Pan dictus est, id est, omne. Fingunt enim eum ex universali elementorum specie.
82. Habet enim cornua in similitudinem radiorum Solis et Lunæ. Distinctam maculis habet pellem, propter cœli sidera. Rubet ejus facies ad similitudinem ætheris. Fistulam septem calamorum gestat, propter harmoniam cœli, in qua septem sunt soni, et septem discrimina vocum.
85. b Villosus est, quia tellus est convestita, et agilata ventis. 391 Pars ejus inferior fœda est, propter arbores, et feras, et pecudes. Caprinas ungufas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem volunt rernm et totius natune Deum; unde Pan, quasi omnia dicunt.
84. e Isis lingua Ægyptiorum terra appellatur, quam Isim volunt esse. Fuit autem Isis regina Ægyp- Horum, Inachi regis filia , quæ de Græcia veniens .Egyptios litteras docuit, et terras celere instituit, propter quod et terram ejus nomine appellaverunt.
85. d Serapis omnium maximus Ægyptiorum deus. Ipse est Apis rex Argivorum, qui navibus transvectus in Ægyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est; propterea, quia arca in qua mortuus ponitur, quam sarcophagum vocant, σορὸς dicitur Græce, et ibi eam venerari sepultum coeperunt, priusquam templum cjus esset instruclum; velut σορὸς Apis : SORAPIS primo, deinde , et litera commutata, Serapis dictus est.
86. Apis fuit apud Ægyptios taurus Serapi conseeratus, et ab eo ita cognominatus, quem Ægyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quædam manifesta signa ; apparebat enim in Memphi. e Quem centum antistites prosequebantur, et repente ,'elul lymphatici praecinebant: hujus capitis Imaginem f sibi in eremo Judæi fecerunt.
87. Fauni a fando, velut g ἀπὸ τη̄ς ϕωνη̃ς dicti, quod voce non signis ostendere viderentur fatura ; in lucis enim consalebantor a paganis, et responsa iRis non signis, sed vocibus dabant.
88. h Genium autem dicunt, quod quasi vim habeat omnium rerum gignendarum, sea a gignendis liberis; unde et geniales lecti dicebantur a gentibus, qui novo marito sternebantur.
89. Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta quæ interpretata sic labent, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorentur.
90. Fatum autem dicunt esse quidquid dii fantur; quidquid Jupiter fatur : 392 i a fando igitur fatum dicunt, id est, a loquendo. j Quod nisi hoc nomen jam in alia re soleret intelligi, quo corda hominum nolumus inclinaro, rationabiliter possemus a fando PATUM appellare.
91. Non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis : Semel locutus est Deus, duo hæc audivi, etc. Quod enim dictum est, semel locutus est, intelligitur immobiliter, hoc est, incommutabiliter est locutus, sicut novit incommutabiliter omnia , quæ futura sunt, et quæ ipse facturus est.
92. k Tria autem fata fingunt in colo, et fuso, digitisque fila ex lana torquentibus, propter tria tempora : præteritum , quod in fuso jam netum atque involutum est; præsens, quod inter digitos l neentis trajicitur ; futurum, in lana, quae colo implicata est, et quod adhuc per digitos neentis ad fusum, tanquam praesens ad præteritum trajicien- dum est.
93. m Parcas dicunt ϰατ' ἀντίϕρασιν appellatas, quod minime parcant. Quas tres esse voluerunt, unam, quæ vitam hominis ordiatur: alteram, quæ contexat; tertiam, quae rumpat. Incipimus enim cum nascimur; sumus, cum vivimus; desinimus, cum interimus.
94. Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, n quasi deam quamdam res humanas variie casibus et fortuitis illudentem, o unde et cæcum appellant, eo quod passim in quolibet incurrens siM ullo examine meritorum, et ad bonos, et ad malos venit. Fatum autem a Fortuna separant, et Fortunam , quasi sit in his quæ fertuitu veniunt, nulla palam causa; Fatum vero appositum singolis et statutum aiunt.
95# Aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus, propter tres affectus, 393 qui in animis hominum multas perlurbationes gignunt, et interdum Mogunt ita delinquere, ut nec famæ, nec periculi sui respectum habere permittant. Ira, quæ vindictam cupit; cupiditas, quæ desiderat apes ; libido, quæ appetit voluptates. Quae ideo Furiæ appeflantur, quod stimulis suis mentem feriant, quietam esse non sinant.
96. Nymphas deas aquarum putant dictas a nubibus; nam ex nubibus aquæ, unde derivatum est; nymphas aquarum deas, quasi numina lympharum. p Ipsas autem dicunt et Musas, quas et nymphas, nec nomento, nam aquae motus musicem efficit.
97. Nympharum apud gentiles varia sunt vocabula, a Nymphas quippe montium Oreades dicunt, silvarum Dryades, It camporum Hamadryades, fontium Noiades, maris Nereides.
98. a Heroas dicunt a Junone traxisse nomen, Græce enim Juno ἥρη appellatur, et ideo nescio quis filius ejus, secundum Græcorum fabulam, 'Ηρως fuit nuncupatus ? Hoc videlicet, velut mysticum signiOcante fabula, quod aer Junoni deputetur, ubi volunt Нeroas habitare. Quo nomine appellant alicujus meriti animas defunctorum, quasi ἀηρω̃ας, id est, viros nerios, et Melo dignos propter sapientiam et fortitudinem.
99. a Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant. e Et penates dicti, quod essent in penetralibus, id est, in secretis. Hi dii qui vocabantur, vel quae nomina habuerint, ignoratur.
100. f Manes dicunt deos mortuorom,quorum potestatem inter lunam 394 et terram asserant : a quibus et mane dictum existimant, quos putant ab aere, qui manus, id est rarus est, Manes dictos, sive quia late manant per auras; sive quia miles sunt immanibus, contrario nomine hoc appellantur. g Apuleius au lem ait eos ϰατ' ἀντίϕρασιν dici Manes (hoc est, mites, ac modestos, cum sint terribiles, et immanes), ut Parcas et Eumenides.
iOt. Larvas ex hominibus factos daemones aiunt, qui meriti mali fuerint. h Quarum natura esse dicitur terrere parvulos, et in angulis garrire tenebrosis.
102. Lamias, quas fabulæ tradunt infantes corripere, ac laniare solitas, a laniando specialiter dictas.
103. i Pilosi, qui Graece Panitæ, Latine Incubi appellantur; sive i Invi ab ineundo passim cum animalibus : unde, et Incubi dicuntur ab incumbendo, 395 hoc est, stuprando. k Sæpe enim improbi existunt, etiam mulieribus, et earum peragunt concubitum, quos dæmones Galli Dusios nuncupant, quia assidue hane peragunt immunditiam.
104. Quem autem vulgo Incubonem vocant, 1 hunc Romani Faunum Ficarium dicunt, ad quem Horatius dicit : Faune Nympharum fugientum amator, Per meos fines, et aprica rura Lenis incedis.