Book 9 · 9 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER NONUS. DB LINGUIS, GENTIBUS , REGNIS, MILITIA, CIVIBUS, AFFINITATIBUS. CAPUT PRIMUM. De linguis gentium.
i. Linguarum diversitas exorta est in aedificalione turris post diluvium ; 396 nam prius quam superbia turris illis in diversos signorum sonos humanam divideret societatem, a una omnium nationum lingua fuit, quæ Hebræa vocatur, qua patriarchae et prophetae usi sunt, non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris : initio autem quot gentes, tot linguæ fuerunt, deinde plure gentes quam linguæ, quia ex una lingua multæ gentes sunt exortæ.
2. Linguæ autem dictæ in hoc loco pro verbis quæ per linguam fiunt, genere locutionis illo quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur : sicut os diei solet pro verbis, sicut manus pro litteris.
3. Tres autem sunt linguae sacrae: Hebræa, Græca, Latina, quae toto orbe maxime excellunt. His namque tribus linguis super crucem Domini a Pilato fuit causa ejus scripta. Unde et propter obscuritatem sanctarum Scripturarum harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur, si quam dubitationem nominis, vel interpretationis sermo unius linguae attulerit.
4. Graeca autem lingua inter cæteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior, cujus varietas in quinque partibus discernitur : quarum prima dicitur ϰοινὴ, id est, mista, sive communis, qua omnes utuntur.
5. Secunda Attica, videlicet, Atheniensis, b quas: usi sunt omnes Græciæ auctores. 397 Tertia a Dorica, quam habent Ægyptii, et b Siculi. Quarta loniea. Quinta Æolica, qua sunt Æoles locuti, et sunt in observatione Graecae linguæ ejusmodi certa discrimina ; sermo enim eorum ita est dispertitus.
G. c Latinas autem linguas quatuor esse quidam dixerunl, id est, Priscam, Latinam, Romanam, Mistam. Prisca est, qua vetustissimi Italiæ sub Jano et Saturno sunt usi, incondita ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Latinoetregibus Tusciae cæteri in Lanio sunt locuti, d ex qua fuerunt duodecim tabulæ scriptae.
7. Romana, quae post reges exactos a populo Romano cœpta est, e qua Naevius , Plautus, Ennius, Virgilius poetae; ex oratoribus, Graccbus et Cato, et Cicero, vel caeteri, sua scripta effuderunt. Mista , quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem irrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens.
8. Omnes autem Orienlis gentes in gutture linguam et verba collidunt, 398 sicut Hebræi et Syri. Omnes mediterraneæ gentes in palato sermones feriunt, sicut Græci et Asiani. Omnes Occidentis gentes verba iu dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani.
9. f Syrus et Chaldæus vicinus Hebræo est in sermone, consonans in plerisque, et litterarum sono. I Quidam autem arbitrantur linguam Hebræam ipsam esse chaldaeam, quia Abraham de Chaldeis fuit; quod si hoc recipitur, quomodo in Daniele Hebræipueri linguam quam noverant doceri jubentur ?
10. Omnem autem linguam unusquisque hominum, sive Græcam, sive Latinam, sive cæterarum gentium, aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis cuiquam sit, nemo tamen tam desidiosus est, ut in sua gente positus suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est nisi h animalibus brutis deterior? Illa enim propriæ vocis clamorem exprimunt, iste deterior, qui propriae linguae caret notitia.
11. Cujusmodi autem lingua locutus est Deus in principio mundi cum diceret Fiat lux invenire difficite est; nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, vel ad prophetas , vel dum corporaliter sonuit vox dicenlis Dei : Tu et Filius meus dilectus, ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae fuit antequam esset linguarum diversitas; in diversis autem gentibus creditur quod eadem illis lingua Deus loquatur qua ipsi homines utuntur, ut ab eis intelligatur.
12. Loquitur autem Deus hominibus non per substantiam invisibilem, sed 399 per creaturam corporalem, per quam,et hominibus apparere voluit quando locutus est. Dicit etiam Apostolus : Si linguis hominum loquar et angelorum. Ubi quaeritur: Qua lingua angeli loquantur, non quod angelorum aliquae sint linguæ, sed hoc per exaggerationem dicitur.
13. Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur, nusquam reperitur. Nam dicit Apostolus : Sive linguæ cessabunt.
14. Ideo autem prius de linguis, ac deinde de gentibus posuimus , quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt.
CAPUT II, De gentium vocabulis.
i. Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Græciæ, Asiae; hinc et gentilitas dicitue. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est, a gignendo, sicut natio a nascendo.
2. i Gentes autem a quibus divisa est terra LXXIII. Quindecim deJaphet, 400 triginta et una de Cham, viginti septem de Sem, quae fiunt septuaginta ires, vel potius, ut ratio declarat, septuaginta duae, totidemque linguæ per terras esse coeperunt; quae crescendo provincias et insulas impleverunt.
3. Filii Sem quinque singulariter gentes singulas pro Quorum primus Elam, a quo Elamitæ principes Persidis; secundus Assur, a quo Assyriorum pullulavit imperium ; tertius Arphaxat, a quo Chaldæorum gensexorla est; quartus Ludi , a quo Lydii; quintas Aram, a quo Syri, quorum metropolis fuit Damascus.
4. Filii Aram, nepotes Sem, quatuor: Hus, et Ul, et Gether, et Ales. i Hus Traconitidis conditor, qui inter Palæstinam et Cœlesyriam tenuit principatum, unde fuit Job secundum quod scri,tum est: Vir erat in terra Hus nomine Job; secundus Ut, a quo Armenii; tertius Gether, a quo It Acarnanii, seu Curiæ; quartus Mes, a quo sunt ii qui vocantur Meones.
5. Posteritas Arphaxat, filii Sem, Heber nepos Arphaxat, a quo Hebrei. JECTAM filius Heber, a quo Indorum gens orta est. Sale filius Jectam, a quo Bactriani, licet eos alii Scytbarum exaules suspicentur.
6. Ismael filius Abraham , a quo Ismaelitæ , qui nunc corrupto nomine Sarraceni, quasi a Sara, et Agareni, ab Agar.
7. Nabajoth filius Ismael, a quo Nabathæi, a qui ab Euphrate in mare Rubrum habitant.
8. Moab, et Ammom filii Loth, a quibus Moabitæ, et Ammonitæ.
401 9. b Edom, filius Esau, a quo Idumæi : hæ sunt gentes quae de Sem stirpe descendunt, possidentes terram Meridianam, ab ortu solis, usque ad Phœnices
10. Filii Cham quatuor, a quibus ortae sunt gentes hae. CliMa, a quo Æthiopes progeniti. Mesraim, a quo Ægyptii perhibentur exorti.
ii. Phut, a quo Lybii; unde et Mauritaniæ fluvius usque in præsens dicitur Phut, omnisque circa eum regio Phuthensis.
ii. c Chanaam, a quo Afri, et Phœnices, et Chananæorum decem gentes.
13. Item ex nepotibus Cham filii Chus nepotes Cham sex.
d Filii Chus, Saba, Hevila, Sabatha, Rhegma Sabathaca.
14. Saba, a quo progeniti et appellati Sabæi, de quibus Virg. : Solis est thuræa virga Sabæis.
15. Hevila, a quo Getuli in parte remotioris Afri- eæ eremo cohaerentes.
16. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur.
17. Rbegma vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant ignoratur.
18. Filii Rhegma, Saba et Dadan. Hic Saba per litteram scribitur in Hebraco ; ille autem superior Sa- ba per D, a quo appellantur Sabaei, interpretatur autem nunc SABA Arabia.
19. Dadan, a quo gens est Æthiopiæ in occidentali plaga.
402 e Filii Mesraim Labaim, a quo Libyes, qu quondam Phuthæi vocabantur.
20. Castoim, a quo Philistim, quos veteres 'Αλλορύλους, nos modo corrupte Palæstinos vocamus.
21. Caeterae sex gentes ignotae sunt, quia bello Æthiopico subversæ, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenerunt.
22. Filii Chanaam undecim, ex quo Chananæorum decem gentes, quorum terram, iis expulsis, Judaei possederunt. Quorum primogenitus Sidon, a quo Sidones; unde et urbs eorum in Phœnice Sidon vo- catur.
23. Secundus Cheth, a quo Chetæi. Tertius Jebu, a quo Jebusæi, quorum fuit Jerusalem. Quartus Amorrhæus, a quo Amorrhæi. Quintus Gergesæus, a quo Gergesæi; Sextus Hevæus, a quo Hevæi; ipsi sunt Gabaonitae a civitate eorum Gabaon, qui suppli. ces venerunt ad Jesum
24. Septimus Aracæus, qui areas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. Octavus Sinæus, a quo Sinæi. Nonus Aradius, a quo Aradii, qui Araduin insulam possederant angusto freto a Phoenices littore separatam.
25. Decimus Samaræus, f a quo Edessa Syriæ nobilis civitas, quae vocatur Cœles. Undecimus Amathæus. Hae sunt gentes de stirpe Cbam, quae a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridianam partem tenent.
26. Filii Japhet septem nominantur : Gomer, ex quo Galatce, id est, Galli.
27. g Magog, a quo quidam arbitrantur Scythas et Gothos traxisse originem.
403 28. Madai, a quo Meaos existere putant.
Javan. a quo Iones, qui et Græci, unde et mare Ionium.
29. Thubal, a quo Iberi, qui et Hispani, h licet quidam ex eo et Italos suspicentur.
30. Mosoch, ex quo Cappadoces sunt; unde et urbs apud eos usque hodie Mazaca dicitur.
31. Thiras, a quo Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est quasi Tiraces.
32. Filii Gomer nepotes Japhet. a Aschanaz, a quo Sarmatæ, quos Graeci Reginos vocant.
35. Riphath, a quo sunt Paphlagones.
Thogorma, a quo sunt Phryges.
34. b Filii Javan Elisa, a quibus Graeci Elisæi, qui. vocantur Æolides, unde ei lingua quinta Græciæ Æolis appellatur
35. Tharsis, a quo Cilice, ut Josepbus arbitratur ; unde metropolis civitas eorum Tharsus dicitur.
36. Cethim, a quo Citii, id est, Cyprii, a quibus bodieque urbs Citium nominatur. Dodanim, a quo Rhodii.
37. Hæ sunt gentes de stirpe Japhet, quae a Tau- ro monte ad Aquilonem mediam partem Asiae et omnem Europam, c usque ad Oceanum Britannicum possident, nomina et locis et gentibus relinquentes, de quibus postea immutata sunt plurima, catera permanent ut fuerunt.
38 d Nam multarum gentium vocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerant derivata, sicut ex Assur Assyrii, ex HeherHebræi; 404 partim vero temporis vetustate ita mutata sunt, ut vix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines sentiunt potuerinl reperire.
39. Nam quod ex filio Cham, qui vocabatur Mesraim, gyptii sunt exorti, nulla hoc resonat origo vocabu- Ii, sicut nec Æthiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere qui Chus appelatus esi. Et si omnia considerentur, plura tamen gentium mutata quam manentia vocabula apporent; quibus postea nomina diversa, diversa dedit ratio. Namque Indi ab Indo flumine dicti sunt, qui ab Occidentali parte eos includit.
40. Seres a proprio oppido nomen sortiti sunt, gens ad Orientem sita, apud quos de arboribus lana contexitur, de quibus esU illud : Ignoti facie, sed non et vellere Seres.
41. c Gangaridæ populi sunt inter Assyrios, Indosque inhabitantes circa Gangem fluvium ; unde etiam Ganqaridæ nuncupati sunt.
42. Hyrcani dicti sunt a silva Hyrcana, ubi sunt plurimæ tigres.
43. Bactriani Scythae fuerunt, qui suorum factione a sedibus suis pulsi juxta Bactron Orentis fluvium consederunt, ex cujus vocabulo et nomen sortiti sunt Hujus gentis rex fuit Zoroastes inventor magicae artis.
44. Parthi quoque, et ipsi a Scythis originem trahunt. f Fuerunt enim eorum exsules, quod etiam eorum vocabulo manifestatur; nam Scythico sermone EXSULES Parthi dicuntur. Hi similiter, ut Bactriani, domesticis seditionibus, Scythia pulsi, solitudines juxta Hyrcaniam primum furtim occupaverunt, deinde pleraque finium, etlani virtute obtinuerunt.
45. g Assyrii ab Assur filio Sem vocati, gens potentissiMa, quae ab Euphrate usque ad Indorum fines omnem in medio tenuit regionem.
405 46. Medi a rege suo cognominati putantur; namque h Jason, Peliaci regis frater, a Peliæ filiis Thes- salia pulsus est, cum Medea uxore sua, i cujus fuit privignus Medus rex Atheniensium : qui post mortem Jasonis Orientis plagam perdomuit, j ibique Mediam urbem condidit, gentemque Medorum nomine suo appellavit. k Sed invenimus in Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit, a quo et cognominati, ut superius dictum est.
47. l Persæ a Perseo rege sunt vocati, qui, e Graecia in Asiam transiens, ibi barbaras gente. gravi diuturnoque bello perdomuit : novissime victor nomen subjectæ genti dedit. Persæ autem ante Cyrum ignobiles fuerunt, et nullius inter gentes loci habebantur. Medi semper potentissimi fuerunt.
48. Chasdim, qui nunc Chaldæi vocantur, a Chasea filio Nachor fratris Abrahæ cognominati sunt.
49. m Sabæi dictιἀπὸ τοῡ σέεσθαι, quod est supplicare, et venerari, quia divinitatem per ipsorum thura veneramur : ipsi sunt et Arabes, qui in montibus Arabiae sunt, qui vocantur Libanus et Antilibanus, ubi thura colligantur.
50. Syri ab Assurim vocati perhibentur, qui fuit nepoş Ahraham ex Cethura, n quos autem veteres Assyrios, nunc nos vocamus Syros, a parte locum appellantes.
51. 0 Hebræi vocati sunt ab Hever,qui pronepos fuit Se 0.
406 52. Israelitæ vero ab Israel filio Isaac. p Nam patriarcham Hebræorum constat fuisse Israel, a quo duodecim tritus Judæorum Israelis vocabulum sorlitæ sunt. q Judæis autem scissura decem tribuum nomen imposuit. Nam antea Hebræi, live Israelitæ nuncupabantur.
53. Ex quo autem in duo regna Dei populus divisus est, tunc duæ Iribus, quæ de stirpe Juda reges habebant, Judæorum nomen sortitæ sunt. Reliqua pars decem tribuum, quæ in Samaria sibi regem constituit, ob populi magnitudinem, pristinum nomen retinuit Israel.
54. a Samaritanorum gens sumpsit exordium ab Assyriis, qui transmigrati habitaverunt in Samaria, qui Latine interpretantur custodes, eo quod. captivato Israel, isti ip terra regionis eorum ad custodiam collocai sunt.
55. Phœnix, Cadmi frater, de Thebis Ægyptiorum in Syriam profectus, apud Sidonem regnavit, eosque populos ex suo nomine Phœnices, eamque Provinciam Phœniciam nuncupavit.
56. Sidones autcm a civitate quae vocatur Sidon traxisse vocabulum perhibentur.
57. Saraceni dicti, vel quia ex Sara genitos se prædicent: vel, sicut gentiles aiunt, quod ex origine Syrorum sint, quasi Syrigenæ. Hi b peramplam habitant solitudinem. Ipsi sunt et Ismaelitæ, ut liber Geneseos docet, quod sint ex Ismaele. Ipsi Ce. dar a filio Ismaelis. Ipsi Agaræni ab Agar, qui, ut diximus, perverso nonine Saraceni vocantur, quia ex Sara se genitos gloriantur.
58. c Philistæi ipsi sunt Palastini, quia p litteram sermo Hebræus non habet; sed pro eo y Græco utuntur. Inde Philistæi pro Palæstinis dicuntur a civitate utique sua. lidem et Allophyli, id est, alienigenæ, ob hoc, quia semper fuerunt inimici Israel, et longe ab eorum genere et societate separati.
407 59. Chananæi appellati de Chanaam filio Cham, quorum terram Judæi possederunt. Ex ciijus origine fuit Emor pater Sichem, a quo Amorrhæi sunt nuncupati.
60. d Ægyptii ab Ægypto quodam suo rege vocati sunt. Nam antea Ærii dicebantur. Interpretantur autem lingua Hebraica ÆGYPTII affligentes, eo quod afflixerint pei populum, priusquam divino auxilio liberaretur.
61. e Armenius ex Thessalia unus de numero ducum Jasonis qui ad Colchos profecti suut : recollecta multitudine, quae amisso rege Jasone passim vagabatur, Armeniam condidit, gentique ex suo focabulo nomen dedit.
62. f Limos est Persicus qui Scythas ab eis divi- dit, Scytha cognominatiS, a quo limite Scythx a quibusdam perhibentur vocati, g gens antiquissima semper habita. IIi Parthos Bactrianosque, feminæ autem eorum Arnazonum regna condiderunt.
r 63. Massagetæ ex Scytharum origine sunt. Et dicti Massagetæ, quasi graves, id esi, forte Getæ. h Nam sic Livius argentum grave dicit, id est, massas. Hi sunt qui inter Scytbas atque Albanos septentrionalibus jugis inhabitant.
64. Amazones dictae sunt, seu quod simul viverent sine viris, quasi α̎μα ζω̃σαι, sive quod adustis dexterioribus mammis essent, ne sagittarum jactus impediretur, quasi α̎νευ μαζου̃. Nudabant enim quam adusserant mammam. i Has Titianus unimammas dicit. Nam hoc est Amazon, quasi άνευ μαζου̃, id est, sine mamma. Has jam non esse constat, quod earum partim ab Hercule, partim ab Achille, vel ab Alexandro usque ad. internecionem dehtae sunt.
65. i In parte Asiaticæ Scythiæ gentes qua posteros se Jasonis credunt alho crine nascuntur ab assiduis nivibus, et ipsius capilli color genti nomen dedit, et inde dicuntur Albani. Horum glauca oculis, 403 id est, picta inest pupilla, adeo ut nocte plusquam dic cernant. Albani autem vicinæ Amazonibus fuerunt.
66. Ugnos antea Hunnos vocatos, postremo a rege suo Abares appellatos dicunt, qui prius in ultima Maeotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum immanes populos habitaverunt. k Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, ubi feras gentes Alexandri claustra cohibent, eruperunt, et Orientem viginti annis tenuerunt captivum, et ab Ægyptiis atque Æthiopibus annuum vectigal exegerunt.
67. Trojanorum gens antea Dardana, a Dardano nominata. Nam Dardanus et Jasius fratres e Graecia profecti : ex iis Jasius ad Thraciam, 1 Dardanus a4 Phrygiam pervenit, ibique primus regnavit. Post quem filius ejus Ericthonius, deinde nepos ejus Tros, a quo Trojani nuncupati sunt.
68. GALATÆ Galli essenoscuntur, qui, in auxilium a rege Bithyniæ evocati, regnum cum eo m parta victoria diviserunt; sicque deinde Graecis admisti , primum Gallogræci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatæ nuncupantur.
6J. Græci ante Thessali a Thessalo, postea a Graeco rege Græci sunt nuncupati. n Nam Græci proprie Thessali sunt.
70. Lapituas autem gentem Thessaliae fuisse aiunt circa Peneuni amnem olim inhabitantem, a Lapitha, Apollinis filia, nuncupatos.
71. Sicyonii Græci sunt nuncupati, a Sicyonio rege. Hi primum Ægiatæi vocabantur, a * rege Ægialeo, qui primus Sicyoniis imperavit, a quo, et Ægialæa nuncupata est, quæ nunc Peloponesus a Pelope rege suo vocamur. Ipsi sunt et Arcades ab Arcade rege, Jovis et Calystonis filio, dicti.
409 72. Danai a Danao rege vocati. Iidem et Argivi ab Argo conditore cognominati. Postquam autemGraecoruin rex Apis mortuus est , huic filius Argus suecessit in regnum, et. ex eo Argivi appellati sunt, qui etiam ab eis post obitum ut deus haberi cœpit, templo et sacrificio honoratus.
75, Achæi, qui et Achivi ab Acco, Jovis filio, dicti.
74. Peiasgi nominati quia cum velis passis verno tempore advenisse italiam b visi sunt, ut aves. c Primos enim eos Varro Italiam appulisse commemorat. Græci vero Pelasgos a Pelasgo, Jovis et Larissæ filio, perhibent dictos.
75. a Myrmidone. fuerunt Achillis socii; Dolopes Pyrrhi, dicti autem Myrmidones propter astutiam, quasi μύρμηϰες, id est, formicæ. Eratosthenes autem dicit dictos Myrmidones a Myrmidone duce, Jovis et Eurimedusae, filio
76. Gecropi Atheniensium regi e successit Cranaus, cujus filia Atthis nomen et regioni et genti dedit. Et ex ea Auici cognominati, qui sunt Athenienses.
77. f lon, vir fortis, ex suo nomine eosdem Athenienses vocavit Iones.
78. Macedones a nomine Emathionis regis antea Emathii nuncupati sunt ; postea Macedones dicti a Macedone rege, Deucalionis materno nepote.
79. g Epirotæ a Pyrrho Achillis filio prius Pyr- rhidæ, postea vero a Pyrrho rege ad Ilaliam transire praesumpserunt.
80. Dorus Neptuni et b Ellepis filius fuil, unde Dori et originem et nomen ducunt. Sunt autem pars Graeciae gentis, ex quibus 410 etiam cognominata est tertia lingua Græcorum, quae Dorica appellatur.
81. Lacedæmones a Lacedæmone, Semelae filio, dicti. 1 Hi diu perseverantes in bello contra Mea- senios, veriti ne diuturnitate prælii spem prolis amitterent, praeceperunt ut virgines eorum cum juvenibus domi relictis concumberent, sicque ei pro miscuo virginum et maritorum concubitu juvenes de incertis parentibus nati sunt, et ex nota materni pudoris Parthenii vocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos quos et Lacedæmones. 1 Spartanos vero propter repentinos adversus Cadmum quasi de terra contractus, et ex omnia parte conflictus, ita vocatos.
82. Thraces ei filio Japhet, qui vocatus esi Thiras, et orti et cognominati, ut superius dictum est, perhibentur, licet gentiles eos ex moribus ita dictos existiment, quod sint truces. Saevissimi enim omnium gentium fuerunt; unde et wulta de eis fabulosa memorantur : quod captivos diis suis litarent, et huma- i num sanguinem in ossibus capitum essem soliti potare. De quibus Virgilius : Heu fuge crudeles terras, fuge littus avarum, quasi crudelium et avarorum
83. k Istrorum gens originem a Colchis ducit, qui missi ad Argonautas persequendo8; ut a Ponto intraverunt Istrum fluvium, a vocabulo amnis, quo a mari concesserant, appellati sunt.
411 84. 1 Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit, gentique et civitati nomen dedit. Hi ante a Saturno SATURNII, a Latino LATINI vocati sunt. Nam Latinus Italiæ rex fuit, qui ex suo nomine Latino. appellavit, qui postea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dici, quia Quirinus dictus est Romulus , quod semper hasta utebatur, quae Sa. binorum lingua Quiris dicitur.
85. Italus quoque, et Subinus, et Sicanus fratres fuerunt, et quibus nomina populis imposita et regionibus sunt. Nam ab Italo ITALI , a Sabino SABINI, a Sieano SICANI, qui et Siculi cognominati sunt, idem et Sicilienses.
86. Thusci Italiæ gens est a frequentia sacrorum et thuris vocata, id est, άπό του̃ θύειν.
87. m Umbri Italiæ gens est, sed Gallorum veterum propago, qui Apenninum montem incolunt. De quibus historiae perhibent quod tempore aquosæ cladis imbribus superfueriut, et ob hoc όμριους Græce nominatos.
88. Marsi, gens Italiæ dicta n a comite Liberi Marsya, qui usum illis vitium ostendit, et ob hoc illi statuam fecerant, quam postea Romani victis Marsis tulerunt. a Marsos autem Graeci Uscos vocant, quasi όϕιύχους, quod multos serpentes habeant, et σϕις serpens dicatur; illæsos autem esse carminum maleticiis; inbabitant autem plagam Apennini montis simul cum Umbris.
412 89. Gothi a Magog filio Japhet nominati pusantur, de similitudine ultimae syllabae, quos veteres magis Getas quam Gothos vocaverunt, gens fortis et potentissima, rorporum mole ardua, armorum genere terribilis, de quibus Lucanus : Hinc Dacus premat, inde Getes occurrat. Iberis.
93. b Daci autem Getarum suboles fuerunt, et dictos putant Dacos, quasi Dagos, quia de Gothorum stirpe creati sunt. De quibus ille: Ibis Arctoos procul, usque Dacos.
91. Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine boum sic vocati creduntur. De e quibus quidam : Qui colit terræ medio, vel ille divitis multo bove pileatus accola ripæ.
92. Gipedes pedestri prælio magis, quam equestri sunt usi, et ex hac causa ita vocati.
93. Sarmatæ patentibus campis arruati inequitabant, priusquam eos Lentulus Dauubio prohiberet, atque inde ob studium armorum Sarmatae nuncupati existimantur.
94. Lanus fluvius fertur ultra Danubium, a quo Alani dicti sunt, d sicut et populi inhabitantes juxta Lemannum fluvium Alemani vocantur. De qui- bus Lucanus : Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno.
95. Longobardos vulgo ferunt, nominatos a prolixa barba et nunquam tonsa.
96. Vindilicus amnis ab extremis Galliae erumpens, juxta quem fluvium habitasse et ex eo traxisse nomen Vandali perhibentur.
413 97. Germaniæ gentes dictae, quod sint imma- Dia corpora, immanesque nationes sævissimis duratae frigoribus, qui mores ex ipso coeli rigore traxerunt, ferocis animi et semper indomiti , raptu venatuque viventes. Horum plurimae gentes variae armis, discolores habitu, linguis dissonae, et origine vocabulorum incertae; e ut Tolosates, Angrivari, Quadi, Tungrii, Marcomani, Bructeri, Chamavi, Wangiones, Tubantes, quorum immanitas barbariae etiam in ipsis vocabulis horrorem quemdam significat.
98. Suevi pars Germanorum fuerunt iu fine Sep. tentrionis; de quibus Lucanus : Fundit ab extremo flavos Aquilone Suevos Quorum fuisse centum pagos et populos multi prodiderunt. Dicti autem Suevi putantur a monte Suevo, qui ab ortu initium Germaniæ facit, cujusloca incoluerunt.
99. Burgundiones quondam, a Romanis subacta interiore Germania, per castrorum limites positi a Tiberio Caesare, in magnam coaluerunt gentem, 414 atque ita nomen ex locis sumpserunt: quia crebra per limites habitacula constituta Burgos vulgo vocant. Hi postea rebelles Romanis effecti, plusquam octogiuta millia armatorum ripæ Rheni fluminis insederunt, et nomen gentis obtinuerunt.
100. Saxonum gens in Oceani littoribus et paludibus inviis sita, virtute atque agilitate habilis. Unde et appellata, quod sit durum et validissimum genus hominum, et praestans cæteris piraticis.
101. Franci a quodam proprio duce vocati putan- tnr. Alii eos a feritate morum nuncupatos existimant, Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis feroci. tas animorum.
102. Britones quidam Latlne nominatos suspicantur, eo quod bruti sint, gens inter Oceanum, inlerfuso mari, quasi extra orbem posita. De quibus Virgilius : Toto divisos orbe Britannos.
103. Scoti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod aculeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate annotentui
104. f Galli a candore corporis nuncupati sunt, γάλα enim Graece lac dicitur. Unde et Virgilius sic eos appel. lat, cum ait de iis: Tum lactea colla Auro innectuntur.
105. Secundum diversitatem enim coeli et facies hominum, et colores, et corporum quantitates, et animorum diversitates existunt. 415 Inde Romanos graves, Graecos leves, Afros versipelles, s Gallos natura feroces atque acriores ingenio pervidemus, quod natura climatum facit.
106. Galli autem Senones antiquitus Xenones dice. bantur, quod Liberum hospitio recepissent, postea x in a litteram commutata est. ,
107. a Vacca oppidum fuit juxta Pyrenæum, a quo sunt cognominati Vaccæi, de quibus creditur dixisse poeta : Lateque vagantes Vaccæi. Hi Pyrenaei jugis peramplam montis habitant solitudinem. Idem et Vascones, quasi Vaccones, c in s litteram demutata.
108. b Quos Cn. Pompeius, edomita Hispania, et ad triumphum redire festinans, de Pyrenæi jugis depo* suit, et in unum oppidum congregavit. Unde et Convenarum urbs nomen accepit.
109. Hispani ab Ibero amne pnmum Iberi, postea c ab Hispalo HISPANI cognominati sunt.
110. d Galleci a candore dicti, unde et Galli. Reliquis ..nini 416 Hispaniæ populis candidiores existunt. Hi Graecam siUt originem asserunt. Unde et naturali ingenio callent.
111. Siquidem post finem Trojani belli, Teucram morte Ajacis fratris invisum patri Telamoni, cum non reciperetur in Regnum, Cyprum concessisse, ibique urbem nomine antiquæ patriæ Salaminam condidisse (ferunt), e inde ad Galleciam profectum, et positis sedibus ex loco genti nomen dedisse.
112. Austures, gens Hispaniæ, vocati eo quod circa Asturam flumen sepHi montibus silvisque crebris inhabitent.
113. f Cantabri, gens Hispaniac, a vocaburo urbis et Iberi 3mnis cui insidunt appellati. Horum animus pertinax, et magis ad latrocinandum et ad bellandum, vel ad perpetiendum verbera semper parati.
114. Celtiberi ex Gallis Celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Cettiberia. Nam ex flumine Hispaniæ Ibero, ubi consederant, et ex Gallis, qui Celtici dicebautur, misto utroque vocabulo Celtiberi nuncupati sunt.
115. s Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae, qui vocabatur Afer : qui dicitur duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, 417 ejusque posteros ex nomine Atavi et Afros et Africam nuncupasse.
116. h Poeni autem Carthaginenses sunt a Phænicibus nuncupati, qui cum Didone profecti sunt.
117. Tyrii vero a Tyria urbe Phoenicum nominati, de qua profecti sunt, et in Africae littus venerunt.
118. GetUli Getæ dicuntur fuisse, qui ingenti ac- mine a locis suis navibus Conscendentes, loca Syrtium in Libya occupaverunt ; et quia ex Getis venerant, derivato nomine Getuli cognominati sunt. Uude et opinio est apud Gothos, ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi vocare.
119. i Africam autem initio habuere Libyes, deinde Afri, post hæc Getuli, postremum Mauri et Numidæ.
120. Mauri et Numidæ. ut Afri putant, sic sumpse runt exordium et vocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit, et exercitus ejus compo situs ex variis gentibus, amisso duce, passim sibi sedes quærebant, ex eo numero Medi, et Persæ, et Armeni navibus in Africam transvecti proxima maris loca occupavere.
121. Sed Persæ, dum materiam in agris pro construeudis domiciliis non invervirent, et ignara lingua commercium prohiberet, per patentes agros, et diversas solitudines vagabantur, et a pabulationi- bus vagabundis semetipsos propria lingua Numidas appellaverunt, id est, sine oppido vagos et errantes.
122. Medi autem cum Libyis se miscuerunt, qui proxime Hispaniam inhabitabant, quorum nomen pao. latim Libyes corruperunt, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes, licet Mauri ob colorem a Graecis vocentur. Graeci enim nigrum μαυρὸν vocant, æstifero quippe calore afflati atri coloris speciem ducunt.
123. i Massylia civitas Africæ est, non longe ab Atlante, et hortis Hesperidum ; a qua civitate Missylii vocati sunt, quos nos corrupte Massulos vocamus, de quibus Virgilius : Hinc mihi Massylæ gentis monstrata sacerdos.
418 124. Gaulalum gentes sunt a meridie usque Oceanum Heaperium pervagantes. k His nomen Gauloe insula dedit, quae est juxta Æthiopiam, obi nec serpens nascitur, nec vivit.
125. Garamantes populi Africa prope Cyrenas inhabitantes a Garamante reRe, Apollinis filio, nominati, qui ibi ex suo nomine Garama oppidum condidit. Sunt autem proximi gentibus Æthiopum, de quibus Virgilius extremi Garamantes. l Extremi autem, quia sævi, et a consortio humanitatis remoti.
126. Hesperii vero sunt qui circa Hispaniam commorantur. Nam Hispania HESPERIA
127. Æthiopes dicti a filio Cham, qui vocatus est Chus, a quo originem trahunt. m Chus enim Nebraica Ethiops interpretamur.
128. Hi n quondam, ab Indo flumine consurgentes, juxta Ægyptum, in.. Nilum et Oceanum, in meridie, sub ipsa solis vicinitate insederunt, quorum tres sunt populi: Hesperii Garamantes et Indi : Hesperii sunt Occidentis, Garamantes Tripolis, Indi Orientia,
129. a Troglodytæ gens Æthiopum ; ideo nUncupati, quod tanta celeritate pollent, ut feras cursu pedum assequantur,
130. b Pamphagi, et hi in Æthiopia sunt : quibus esca eat quidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia, unde et appellati,
131. c Ichthyophagi, quod venando in mari valeant, et piscibus tantum alantur. 419 Hi post Indo8 montanas regiones tenent, quos subactos Alexander Magnus piscibus vesci prohibuit
132. d Anthropophagi gens asperrima sub regione Serum sita. Qui quia humanis carnibus ves. cuntur, ideo Anthropophagi nominantur. Itaque sicut his, ita et cæteris gentibus per sæcula, aut a regibus, aut a locis, aut a moribus, aut ex quibusli - bet aliis causis immutata vocabula sunt, ita ut prima origo nominis eorum temporum vetustate non pateat.
133. Jam vero hi qui e Antipodes dicuntur, eo quod contrarii esse vestigiis nostris putantur, ut quasi sub terris positi adversa pedibus nostris calcent vestigia, nulla ratione credendum est, quia nec soliditas patitur, nec centrum terrae; sed neque hoc ulla historiæ cognitione firmatur, sed hoc poetae, quasi ratiocinando, conjectant
134. f Titanas autem quosdam in Græcia ferunt fuisse robustos et excellentes viribus populos , g quos ferunt fabulæ ab irata contra deos terra ad ejus ultionem creatos
135. Unde et Titanes dicti sunt ἀπὸ τη̃ς τίσεως, id est, ab ultione, quod quasi ulciscenda matris terre causa in deos armati exstiterint; quos fabulæ a Jote hello fuisse superatos atque exstinctos fingunt , propter quod e coelo jactis fulminibus interierunt.
CAPUT III. De regnis et militiæ vocabulis.
i. Regnum a regibus dictum, nam sicut reges a tegendo vocati, ita regnum a regibus.
2. Regnum universa nationes suis quaeque temporibus habuere, ut Assyrii, Medi, Persæ, Ægyptii, Graeci, quorum vices sors temporum ita volutavit ut alterum ab altero solveretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna cæteris gloriosiora traduntur, Assyriorum primo, 420 deinde Romanorum, ut lemporibus et locis inter se ordinata atque distincta.
5. Nam sicut illud prius, et hoc posterius, ita illud in Occidente exortum est; h denique in illius fine hujus initium confestim fuit. Regna cætera caeterique reges Velut appendices istorum habentur.
4. i Reges a regendo vocati, j sicut enim sacerdos a sanctificando, ita et rex a regendo; non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Unde et apud veteres tale erat proverbium. k Rex eris si recte facies, si non facias, non eris.
5. Regiae virtutes præcipuæ duæ, justitia et pietas; plus autem in regibus laudatur pietas; nam justitia per se severa est.
6. Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, et sicut leges a legendo ; l nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt ; nam fastus regius non benevolentia consolentis, sed superbia dominantis erat: hinc Igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio.
7. Quos tamen ideo mutandos per annos singulos instituerunt, ut nec insolens diu meneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem civilem, alter rem militarem admiuislrabat. m Regnaverunt autem annis CCCCLXIIII
421 8. Proconsules subjecti eram consulibus, et dicti proconsules, eo quod vicem consulis fungerentur, n sicut procurator curatoris, id est, actoris.
9. Exconsules autem dicti, quod jam a consulatu exierint, sive discesserint, peracto vicis suae anno.
10. o Dictatores nono anno post reges expulsos Romani sibi creaverunt, dum gener Tarquinii, ad injuriam soceri vindicandam, ingentem adversus Romam collegisset exercitum.
11. a Hi quinquenii temporis imperio utebantur; plus enim erant honore, quam consules, quia an- Duas potestates tenebant. b Et dicti dictatores, quasi principes, et præceptores ; unde et magistri populi nominabantur. Unde et dieta dicuntur.
ii. c CæCarum nomen a Julio coepit, qui bello civili commoto primus Romanorum singularem obtinuit principatum. Caesar autem dictus, d quod cæso mortuae matris utero prolatus eductusque fuerit; vel quod cum cæsarie natus sit, a quo et imperatores sequentes 422 Cæsares dicti (eo quod comati essent). Qui enim ex.secto utero eximebantur, Cæsones et Cæsares appellabantur.
13. Julius autem dictus, quia ab Iulo Æneæ filio, originem duxit, ut confirmat Virgilius : Julius a magno demissum nomen Iulo.
14. Imperatorum autem nomen apud Romanos eorum tantum fuit prius apud quos summa rei militaris consisteret, et ideo imperatores dicti ab imperando exercitui ; sed dum diu duces titulis imperatoriis fungerentur, senatus censuit ut Augusti Caesaris hoc tantum nomen esset, eo quod is distingueretur a caeteris gentium regibus, quod et sequentes Caesares hactenus usurpavcrunt.
15. i Solet enim fieri ut primi regis nomen etiam reliqui possideant, sicut apud Albanos, ex Silvii nomine, omnes reges Albanorum Silvii appellati sunt; sicut et apud Persas Arsacidæ ; apud Ægyptios Ptolomæi ; apud Athenienses Cecropidæ.
16. g Augustus ideo apud Romanos nomen imperii est, eo quod olim augerent rempublicam amplificando. Quod nomen primo senatus Octaviano Cæsari tradidit, ut quia auxerat terras, ipso nomine et titulo consecraretur.
17. Dum autem idem Octavianus jam Caesar et imperator appellaretur, vel Augustus, h postea vero dum ludos spectaret, et pronuntiatum esset illi a populo ut vocaretur et Dominus, statim manu vultuque averso, indecoras adulationes repressit, et Domini appellationem, ut omen, i declinavit, atque insequenti die omnem populum gravissimo edicto corripuit, Dominumque se post hæc appellari, ne a liberis quidem suis permisit. Fuit enim filius Attiæ, quae nata est de sorore Julii Caesaris.
423 18. Reges autem ob hanc causam apud Græcos Βασιλει̃ς vocantur, quod tanquam bases populum suslineat ; unde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur
19. Tyranni Graece dicuntur, iidem Latine et reges; i nam apud veteres inter regem et tyrannum nulla discretio erat, ut : Pars mihi pacis erit dextram teligisse tyranni. Fortes enim reges tyranni vocabantur; nam TIRO forda, de quibus Dominus loquitur : Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram.
20. Jam postea in usum accidit tyrannos vocari pessimos atque improbos reges, luxuriosæ dominationis cupiditatem, et crudelissimam dominationem in populis exercentes.
21. x Princeps et dignitatis modo significatur, et ordinis, sicut est illud Virgilianum : Princeps ardentem conjecit lampada Turnus, pro primus.
I Dictus autem princeps a capiendi significatione, quod primum capiat, sicut municeps ab eo quod munia capiat.
22. m Dux dictus, eo quod sit ductor exercitus; sed non statim quicunque principes, vel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regern; nam hoc nomen exprimit in prælio ducentem ; unde Virg. : Ducis Evandri, Sallust. : Quo cupidius in ore Ducis sese quisque bonum. Non dixit in ore Consulis
23. Monarchæ sunt qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, et Julius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur, Μονὰς quippe singularitas Graeco nomine, ὰρχὴ principatus est.
24. Tetrarchæ sunt quartam partem regni tenen- les. Nam τέτταρα quatuor sunt, qualis fuit apud Judaeam Philippus.
424 25. a Patricii inde vocati sunt, pro eo quod sicut patres filiis, ita provideant reipublicx.
26. b Praefecti dicti, quod praetoria potestate praesint.
27. e Prætores iidem qui et praefecti, quasi præpositores.
28. d Præsides vero dicti, quia alicujus loci tutelam præsidialiter tenent.
29. Tribuni vocati, quod militibus, sive plebibus jura tribuunt.
30. e Chiliarchæ sunt qui mille prresunt, quos nos millenarios nuncupamus, et est nomen Graecum.
31. Centuriones dicti, eo quod centum præsunt militibus, sicut quinquagenarii, qui in capite sunt quinquaginta militum, sicut] decani ab eo quod militibus decem praeferuntur
32. i Miles dictus, quia mite erant ante in numero uno, vel quia unus est ex mille electus. Romulus autem g primus ex populo milites sumpsit, et appellavit. Liber vero primus militiæ ordinem docuit.
33. Miles, aut ordinarius dicitur, aut extraordinarius. Ordinarius est 425 qui per ordinem militat, nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris; est enim gregarius, id est, humiiis mititiæ. Extraordinarius vero, qui ob virtutem promovetur ex ordine.
34. Emeriti dicuntur veterani solutique militia, qui jam in usu praelii non sunt, quia merEri militare dicitur, a slipendiis, scilicet, quae merentur. Iidem et veterani dicuntur quia jam in usu praelii non sunt, sed post multos militiae labores quietis suffragium consequuntur.
35. Equestres milites dicti, eo quod equo sedeant. Item militat ille in equestri ordine.
36. Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam deliguntur, atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non ex sola professione nativitatis, sed ex aspectu et valitudine corporis existimantur. Unde et tirones dicti, qui antequam sacramento rogati sint, milites non sunt.
37. h Romanae autem militiæ mos fuit puberes primo exerceri armis. Nam decimo sexto anno tirones militabant. quo etiam solo sub custodibus agebaut, de quibus Virgilius : Et primævo flore juventus.
38. 1 Servos sane nunquam militasse constat, nisi servitute deposita, excepto Anniballs tempore, cum post Cannense prælium in tanta necessitate fuissent Romani, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.
39. i Desertres vocati, eo quod, desertis milita. ribus officiis, evagantur. Hi in alios numeros militiæ nomen dare prohibentur, sed si non magni temporis culpam contraxerint, cæsi numeris suis restituuntur. Sed et qui deserunt exercitum ad hostes transeuntes, et ipsi desertores vocantur.
426 40. Conscripti milites dicuntur, quia In tabulis conferuntur ab eo qui eos ducturus est ; sicut transcripti vocantur, cum de alia in aliam legionem transeunt, et inde transcripti, quia nomina dant ut transcribantur.
41. k Optiones dicti, quod sint electi. Nam OPTARE eligere est, sicut est illud: Optavitque locum regno, id est elegit.
42. Excubitores dicuntur, pro eo quod excubias semper agunt. Sunt enim ex numero militum, et in porticibus excubant propter regalem custodiam. Excubiae autem diurnae sunt vigiliæ nocturnae, unde et vigiles.
43. Velites erant apud Romanos genus militiæ. a volitando vocati. Lecti enim agilitate juveues, cum armis suis post terga equitum considebant, et mox cum ad hostes ventum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi ex alia parte, equitibus per quot advecti fuerant dimicantibus, hostem perturbabant. Ab his ergo velitibus elephanti quondam Annibalis retro acti, cum regi jam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto, necabantur.
44. Castra sunt ubi miles steterit; m dicta autem castra, quasi casta, eo quod illic castrarctur libido. Nam nunquam iis intererat mulier.
45. Militia autem a milibus dicta, aut a multis, quasi multitia, quasi negotium multorum, aut a mole n rerum, quasi moletia.
46. Legio sex millium armatorum est a delectu vocata, quasi lecti, 427 id est, armis electi. Proprie autem Macedonum a phatanx, b Gallorum caterva, nostra legio dicitur.
47. c Legio habet sexaginta centurlas, manipulos triginta, cohortes duodecim, turmas ducentas.
48. Centuria est pars exercitus in centenos milites divisa. Unde et qui iis præsunt centuriones dicunt.
49. Succenturiati sunt , non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria, tamen stricti etiam ipsi, et in speculis positi in bello sunt, ut si prima defecerit, isti, quos sub se digitus, laborantibus primis subvenian t. Unde et ad insidiandum ponitur succenturiatus quasi armis dolosis instructus.
50. Manipulus ducentorum cst militum ; manipuli autem dicti sunt milites, sive quia bellum primo manu incipiebant, sive quod antequam signa essent manipulos sibi, id est, fasciculos stipulæ, vel herbae alicujus, pro signis faciebant, a quo signo maniputares milites cognominati sunt. De quibus Lucanus : Convocat armatos extemplo ad signa maniplos.
51. d Turma triginta equites sunt. Romani enim equites in una tritu trecenti fuerunt. De singulis enim centuriis decem dabantur, et fiebat turma. Cohors quingentos milites habet
428 52. Tria sum militiæ genera, sacramentum, evocatio, conjuratio.
53. Sacrementum, in quo post electionem jurat unusquisque miles se non recedere a militia, nisi post completa stipendia, id est, militiæ tempora, et hi sunt qui habent plenam militiam. Nam viginti quinque annis tenentur.
54. Evocatio, dum ad subitum bellum non solum milites, sed et cæteri evocantur. Unde etiam consul solebat dicere: Qui rempublicam salvam essevult, me sequatur.
65. Conjuratio, quæ fit tumultu, quando vi.in um urbis periculum singulos jurare non patitur, sed repente colligitur multiludo, et tumultuosa in ira conflatur. Hæc et tumultuatio dicitur.
56. In acie autem istæ fere formae sunt : Exerci tus, classis, nodus, cUneus, alae, cornua, agmen, quae formas et nomina ab ipsis rebus de quibus translata sunt mUtuantur.
57. Acies dicta, quod ferro armata sit, et acumine gladiorum.
58. Exercitus, multitudo ex uno genere, ab exercitatione belli vocata.
59. Classes dictae propter divisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt. Unde et Virgilius: Classibus hic locus, hic acies certare solebant. Jam postea et classis navium dicta.
60. e Nodus proprie est densa peditum multitudo, sicut turma equitum. Nodus autem dictus, pro difficultate, quod vit possit resolvi.
61. Cuneus est collecta in unum militutum multitudo. Unde propter quod in unum coit, f ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi conneus, eo quod in unum omnes coguntur.
429 62. Alæ in exercitu triginta equites esse dicuntur ; I Alæ autem equites ob hoc dicti, quia tegunt, pedites alarum vice.
63. Cornua vocantur extremitas exercitus, quod intorta sit.
64. h Agmen dicitur cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, id est, eundo. Plautus : Quo te agis ipse? Est enim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur quod in longitudine directum est, quale solet esse cum exercitus portis procedit; quidquid fuerit aliud, abusive dicitur.
CAPUT IV. De civibus.
1. De imperiis militiæque vocabulisex parte dictum est, deinceps civium nomina summatim subjungimus.
2. Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornalior fiat et tutior.
3. Domus unius familiae habiiaculum est, sicut urbs unitis populi, sicut orbis domicilium totius ge. neris humani. Est autem domus genus, familia, sive conjunctio viri et uxoris. Incipit autem a duobus , et est nomen Græcum. Nam δώματα Græci tecta vocant. Familia est liberi es liberis legibus suscepti, a femore.
4. Gonus autem a gignendo et progenerando dicturo, aut a definitione certorum prognatorum , ut nationes, quæ propriis cognationibus terminatæ, gentes appellantur.
5. a Populus est cœtus humanæ multitudinis, juris consensu et cencerdi communione sociatus. Populus autem eo distat a plebibus, quod populus 430 universi cives sunt, connumeratis senioribus civitalis ; plebs autem reliquum vulgus mine senioribus civitatis.
G. Populus ergo tota civitas; vulgus vero plebs est. Plebs autem dicta a pluralitate; major est enim numerus minorum quam seniorum. b Populus vero συχνὸς δη̃μος dicitur, id est, Rotro, πολὺς. Unde et populus dictus est. c Græce autem populus dicitur λαὸς a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo , quasi quisque quo vult.
7. Tribus dicuntur tanquam curiæ et congregationes distinctæ populorum, et vocatæ tribus ab eo quod in principio, Romani trifarie fuerunt a Romulo dispertiti, d in senatoribus, militibus et plebibus. c Quae tamen tribus nunc multiplicatæ nomen pristinum retinent.
8. Senatui nomen ætas dedit, quod seniores essent. i Alii a sinendo dictos accipiuut senatores ; ipsi enim agendi facultatem dabant.
9. Senatusconsultus a consulendo, et tractando est dictus, quod sic fit, ul consulat, et nocere non possit.
10. g Patres autem, Ut dicit Sallustius, a curæ similitudine votati sunt. Nam sicut patres filios suos, ita illi h rempublicam habebant.
11 Patres conscripti, quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset 431 nomina eorum, præ- Mute populo, in tabulas aureas contulit, atque inde Patres conscripti vocati.
12. I Primi ordines senatorum dicuntur illustres, secund' spectabiles, tertit clarissimi. Jam inforius quartum aliquod geniS non est. Quamvis autem senatoria quisque origine esset, Usque ad legitimos annos eques Romanus erat, deinde accipiebat honorem senatoriæ dignitatis
13. Censores apud veteres Romanos eraht. Est enim nomen censoris dignitas judicialis. Censere enim judicare est. Item censores sunt patrimoniorum judices, a censu æris appellati.
14. k Judices dicti, quasi jus dicentes populo, sive quod jure disceptent. Jure autem disceptare est juste judicare. Non est autem judex, si non in eo est justitia.
15. Præsides rectures sunt provinciæ, dicti eo quod præsunt.
16. Prætores. autem, quasi præceptores civitatis, et principes. lidem, et quæstores, quasi quæsitores, eo quod quaestionibus præsunt, consilium enim et causa apud cos est.
17. 1 Procere, sunt principes civitatis, quasi procedes, quod ante omnes honore præcedant. Inde et capita trabium, quæ eminent extra parietes, proceres dicuntur, eo quod primo procedat. Hinc autem ad primores facta translatio , quod a cætera multi- ludine præeminent.
48. m Tribuni dicti, quod plebi jura, vel opem tribuunt. Cunstituti sunt autem 432 decimo sexio anno post reges exactos. Dum enim plebs a seuatu et consulibus premeretur, tunc ipsa sibi tribunos, quasi proprios judices et defensores creavit, qui eorum libertatem tuerentur, et eos adversus injuriam uobilitatis defenderent, unde et defensores dicli, eo quod sibi plebem commissam contra insolentiam improborum. defendant. n At contra nunc quidam eversores, non defensores existunt.
, i!!. o Numerarii vocati sunt qui publicum nummum aerariis inferunt.
20. Functi, ab eo quod fungantur honores et officio aliquo dicti. Hinc et defunctos mortuos dicimus, qui compleverunt vitæ officia, nihil enim jam faciunt.
21. Municipes sunt in eodem municipio nati , ab officio munerum dicti, eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt ; unde et immunes dicuntur, qui nullum gerunt officium.
22. Municipales originales cives , et in locum officium gerentes.
23. Decuriones dicti, quod sint de ordine curiæ. Officium enim curiæ administrant. Unde non est decurio, a qui summam non intulit, vel curiam non participavit.
24. Curiales autem iidem et decuriones. Et dicti curiales, quia civilia munera procurant et exsequuntur.
433 25. Principales magistratus et duumvirales curialium officiorum ordinis sunt. Principales dicti quod primi sint magistratibus.
26. Magistratus vero, quod majores sint reliquis officiis.
b Duumvirales ....
27. Tabellio vocatus, eo quod sit portitor tabellarum. Idem exceptor, idem et scriba publicus, quia ea tantum quae gestis publicantur scribit.
28. Burgarii a burgis dicti, quia crehra per limites habitacula constituta buryos vulgo vocant. Unde et Burgundionum genti nomen inhaesit, quos quondam, subacta Germania, Romani per castra disposuerunt, atque ita ex locis nomen sumpserunt.
29. c Collegiati dicuntur, quod ex eorum collegio custodiisque deputentur 434 qui facinus aliquod commiserunt. Est enim sordidissimum genus hominum patre incerto progenitum.
30. Privati sunt extrane! ab officiis publicis. Est enim nomen magistratum habenti contrarium; et dicti privati , quod sint ab officiis curiæ absoluti.
31. Mercenarii sunt qui serviunt accepta mercede : iidem et barones Græconomine, quod sint fortes In laboribus ; Βαρύς enim dicitur gravis, quod sit fortis. Cui contrarius est levis, id est, infirmus.
32. Publicani appellantur conductores vectigalium fisci , vel rerum publicarum, sive qui vectigalia publica exigunt, vel qui per negotia saeculi lucra sectantur. Unde et cognominati sunt.
33. d Villicus proprie villæ gubernator est. Unde et a villa VILLICUS nomen accepit. Interdum autcm villicus non gubernationem vilæ, sed dispensationem univer- Sae domus, Tullio interpretante, significat, quod est universarum possessionum et villarum dispensatorem.
34. a Actores iidem et curatores ab agendo, et curando vocati.
35. Procuratores vero, eo quod vicem curatoris fungantur, i quasi propter curatores, sicut PROCONSUL pro consule.
435 36. Coloni sunt cultores advenæ dicti a cuI- Iura agri. Sunt enim aliunde venientes, atque alienum agrum locatum colentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agriculturam sub dominio possessoris, pro eo quod iis locatus est fundus. Coloni autem quatuor modis dicuntur. Nam coloni, aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut coloui auxiliares, aut coloni ruris privati.
37. Inquilini vocati, quasiincolentes aliena, non enim habent propriam sedem, sed in terra aliena inhabitant.
38. Differt autem inter inquilinum , et advenam. Inquilini enim sunt , qui emigrant, et non perpetuo permanent. Advenæ autem, vel incolae adventitii perhibentur, sed permanentes ; et inde incolce, quia jam habitatores sunt, ab incolendo.
39. Indigenae sunt inde geniti, et In eodem loco nati, ubi inhabitant.
40.Incolaautem non indigenam. sed advenam indicat.
41. Peregrini dicti, eo quod ignorantur eorum parentes,quibus orti existunt; sunt enim de longinqua regione-
42. Urbani vocabantur, qui Romae habitabant, qui vero in caeteris locis oppidani. g Nam sola urbs Roma, caetera oppida.
43. Famuli sunt ex propria servorum familia orti. h Servi autem 436 vocabulum inde traxerunt, quod hi qui jure belli possent occidi a victoribus, conservaban. tur, et servi fiebant, a servando, scilicet servi appellati.
44. Ancillæ a sustentaculo vocatae, άγϰών enim Graece cubitus dicitur, unde, et anconem dicimus.
45. Mancipium est quidquid manu capi, subdique potest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animalia statim, ut nata sunt, mancipium esse putantur; nam et ea quae in bestiarum numero sunt, tunc videntur mancipium esse, quando capi, sive domari cœperint.
46. Ingenui dicti, qui in genere habent libertatem, non in facto, sicut liberti. Unde. et eos Greci εύγενεῑς vocant, quod sint boni generis.
47. Libertus autem vocatus, quasi liberatus. Erat enim prius jugo servitutis addictus. i Libertorum autem filii apud antiquos libertibi appellabantur, quasi delibertis nati, nunc vero libertinus, aut a iberto factus, aut possessus.
48. Manumissus dicitur, quasi manu emissus. Apud veteres enim 437 quoties manu mittebant, a alapa percussos circumagebant, et liberos confirmabant; unde et manumissi dicti, eo quod manu eminerentur.
49. Dedititii primum a deditione sunt nuncupati. Deditio enim dicitur quando se vincti aut vinciendi bostes victoribus tradunt, quibus haec origo nominis fuit. Dum quondam adversus populum Romanum servi armis sumptis dimicassent, vincti se dederant, comprehensique varia turpitudine affecti sunt.
50.bEt quidam postea a dominis manumissi propter suppliciorum notas, quas manifeste perpessi sunt, ad dignitatem civium Romanorum non pervenerunt.
51. c Latini liberti ( ante Romam conditam apud Latinos fiebant) nunquam per testamentum, sed perepi. stolam libertatem sumentes. 438inde quia per testamentum non fiebant, nec ex testamento aliquid capere, nec suos haeredes facere poterant, cives Romani postea sub consulibus per testamenta in urbe nomana effecti sunt.
52. Dicti autem cives Romani, quia testarnento Iiberi effecti in numerum Romanorum civium rediguntur. His primum aditus erat in urbf Roma commorari, d caeteris autem libertis prohibebatur, ne vel in urbe Roma, vel intra septimum ab urbe mil- Marium commanerent.
CAPUT V.
De affinitatibus et gradibus.
i. Hæredis nomen imposuit census æris, e solvit enim tributum auctoris. In hoc enim vocabulo prima succes- Sto est hæreditatis et generis, ut sunt filii et nepotes.
2. Prohæres est qui loco hæredis fungitur, quasi pro hærede ; est enim, aut institutus, aut substitutus.
3. Pater est a quo nascitur initium generis; itaque is paterfamilias vocitatur. 439 Pater autem dictus, eo quod patratione peracta, filium procreet. Patratio enim esi rei venereae consummatio. g Lucret.: Et bene parta patrant.
4. Genitores autem a gignendo , et parentes, quasi parientes.
5. lidem et creatores. h Crementum enim est semen masculi , unde animalium et hominum corpura concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur.
6. Mater dicitur, quod exinde efficiatur aliquid; i luater enim quasi materia, nam causa pater est.
7. Pater familias autem dictus , quod omnibus in familia sua possis servis, tanquam paler filiis, patria dilectione consulit , servorumque conditionem a filiorum affectu non discernit , sed quasi unum membrum amplectitur; hinc enin exortum est nomen Patrisfamilias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam reputent appellari.
8. i Materfamilias inde vocatur , quia per quamdam juris solemnitatem in familiam transit mariti. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt 440 Alias sicut k matrona est mater primi pueri, id est quasi mater nati ; ita materfamilias illa est quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit.
9. Avus patris pater est, ab ævo dictus ,id est, ab antiquitate. Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater, jam longe ab avo. Atavus abavi pater.
10. Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est, quartus supra avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est. Familia enim oritur a patre, terminatur in tritavo.
ii. .1 Filius et filia a familia dicti, ipsi enim primi in ordine nascentium existunt; unde et Cornelia familia stirps ipsa omnis a Cornelio orta.
12. Familia autem a femore. a Femore enim genus et stirps ostenditur. Nam familia pro servis abusive, non proprie dicitur.
13. Stirps ex longa generii significatione vocatur. Cnatus dictus, quia generatus. Unde et per g seribitur. Suboles, eo quod substitutio sii generis.
14. Quadripertitus est autem ordo filiorum, ita : Unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Unigenitus post quem nullus. Primogenitus ante quem nullus. Medius, inter omnes. Novissimus, post omnes. c Idem et minimus a monade. NOVISSIMUS autem propter quod novus, quia caeteri præcedendo antiquiores existunt.
15. d Quatuor etiam modis filii appellantur, natura, imitatione, adoptione, doctrina 441 Natura, veluti cum dicuntur filii AbrahæJudæi. Imitatione, ut ipsius Abrahæ fidem imitantes ex genUbus, dicente Evangelio: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ, vel sicut eosdem Judæos Dominus filios esse dicit diaboli, a quo non nati, sed quem fuerant imitati.
16. Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire, vel sicut nos Deo non natura, sed adoptione dicimus : Pater noster, qui es in Caelis. Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos quibus Evangelium praedicavit.
17. Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis, quia sicut servus in potestate est domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam filio fit emancipatio, ut sit liber a patre, sicut fit servo manumissio, ut sit liberatus a domino.
18. Item liberi dici, quia ex libero sunt matrimo- nio orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit.
1J. Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestae conjugii. Iidem et pueri, a pube.
20. Adoptivus filius est, qui aut a patre justo, aut ayo, aut proavo, in cujus potestate est, per emancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, aut Fabius Æmilius, vel Scipio Paulus.
21. Gemini sunt, non duo tantum simul nati, scd etiam plures. De geminis autem, uno aborto, alter qui legiturne natus fuerit vopiscus nominatur.
22. f Posthumus vocatur, eo quod post humationem patris nascitur, id est, post obitum. Iste et defuncta nomen accipit; sic enim lex voluit ut qui de defuncto nascitur defuncti nomine appelletur.
442 23. I Nothus dicitur qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, sicut ex conenbina. Est autem boe nomen Graecum, et in Latinitate deficit.
24. Huic contrarius est spurius, qui de matre nobili, et patre ignobili nascitur. Item spurius patre inoerlo, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius, h quia muliebrem naturam veteres σπόριον vocabant, ve lut ἀπὸ τοῡ σπόρου,hoc est, seminis, non patris nomine.
25. qEosdem et favonios appellabant, quia quædam animalia, favonio spiritn hausto, eoncipere existimantur. Unde et ii qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem sequuntur. Latine auteM spurii, quasi extra puritatem, id est, quasi immundi.
26. Nepos est, qui ex filio natus est. Uictus autem nepos, quasi natus post. Primum enim tUlius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hine et posteritas, quasi postera ætas. j Nepos autem utriusque sexus est. Nam, ut neptis dicamus in jure est propter discretionem successionis admissum.
27. Pronepos est qui ex nepote conceptus natus- que est. Et dictus pronepos, quasi natus porro post. Ex boe quoque gradu incipit vocari et progenies, quasi porro post geniti. Nam filii et nepotes443 non sunt progenies, qu a non est in eis longa posteritas.
28. Sicut autem inferius longe editi progenies diCuntur, ita superius proavi, atavique progenitores appellantur, quasi porro generantes. PRONEPOS dictus, quia prope nepotem.
29. Abnepos, quia sejungitura nepote. Est enim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos, abnepotis filius.
50. Trinepos, adnepotis filius, quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos.
31.k Minores autem non dicimus, nisi quoties graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, adnepos, tfinepos. Ubi isti gradus defecerint, merito jam dicimus minores, sicut et majores dicimus post patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.
CAPUT VI. De agnalis et cognatis.
i. Agnali dicti, eo quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in gente agnoscuntur quia veniunt per virilis sexus personas, veluti frater eodem patrenatus, vel fratris filius, neposve ei eo, item patruus.
2. Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis conjuncti. Qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas veniunt, nec sunt agnati, sed alias naturali jure cognati.
3. Proximus propter proximitatem sanguinis appellatus.
444 4. Consanguinei vocati, eo quod ex uno sanguine, id est, ex uno patris semine natusunt; nam semen viri spuma est sanguinis, ad instar aquæ in scopulos collisæ, quæ spumam candidam facit, vel sicut vinum nigrum, quod in calice agitatum spumatn a!bentem reddit.
5. a Fratres dicti, eo quod sunt ex eodem fructu, id est, ex eodem semine nati.
6. b Germani vero de eadem genitrice manantes ; non, ut multi dicunt, de eodem germine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genitrice manantes.
7. Uterini vocati, eo quod sim ex diversis patribus, et uno utero editi; c nam uterus tantum mulieris est.
8. d Quatuor autem modis fratres dicunlur in divinis Scripturis : natura, gente, cognatione, affectu. Natura, ut Esau et Jacob. Andreas et Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, ut omnes Judæi fratres inter se vocantur, ut in Deuteronomio : Si autem emeris fratrem, qui est Hebræus (Deut. xv, 12). Et Apostolus : Optabam, inquit, ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem aui sunt israelitæ (Rom. IX, 3).
9. Porro cognatione fratres vocantur qui sunt de una familia, id est, patria, quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa 445 generis turba diffunditur, ut in Genesi dixit Abraham ad Loth : Non sit rixa inter me, et te, et inter pastores tuos, et pastores meos, quia omnes fratres nos sumus (Gen. XIII, 8). Et certe Lolh non erat frater Abrahae, sed filius fratris ejus Aram.
10. Quarto modo affectu fratres dicti, qui in duo scinduntur; spiritale et commune. Spiritale, quo omnes Cbristiani fratres vocantur, ut: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Commune, eum omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate cenjungimur, Scriptura loquente : Dicite i.. qui oderunt vos . Fratres nostri vos estis
11. Germana ita intelligitur, ut germanus, eadem genitrice manans.
12. e Seror autem, ut frater; nam soror est ex eodem semine dicta, quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur.
13. Fratres patrueles dicti, eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt.
14. f Consubrini vero vocati, qui, aut ex sorore, e' fratre, aut ex duabus sororibus sunt nati, quasi consororini
15. Fratrueles autem materteræ filii sunt. Subrini consubrinorum filii. g Thius Græcum nomen est.
446 16. Patruus frater patris est, quasi pater alius; unde, et decedente patre, pupillum prior patruus suscipit, et quasi filium lege tuetur.
17. Avunculus est matris frater, cujus nomen formam diminutivi habere videtur, quia ab avo venire monstratur.
18. Amita est soror patris, quasi alia mater. Ma tertera est sqror matris, quasi altera mater. Socer est, qui filiam dedit.
19. h Gener est qui filiam duxit; gener autem dictus, quod asciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus, quod generum vel nurum sibi associavit
20. Vitricus autem qui uxorem ex alio viro filium aut filiam habentem duxit; et diclus vitricus, quasi novitricus, quod a matre superducatur novus.
21. i Privignus est qui ex alio patre natus est, et privignus dici putatur, quasi privigenus, vel quasi prius genitus; unde et vulgo antenatus.
22. Vocahulaautem a gente haec videntur declinata : genitor, genitrix ; agnati, agnatæ; cognati, cognatæ; progenitores, progenitrices; germani, germanæ.
Item de prædictis affinitatibus.
23. Auctor mei generis pater mihi est, Ego illi filius, aut filia. Patris mei pater mihi avus est, ego illi nepos, aut neptis. Patris mei avus mihi proavus est, ego illi pronepos, aut proneplis. Patris mei proavus mibi abavus est, ego illi abnepos, aut abneptis. Patris mei abavus mihi atavus est, ego ille adnepos, aut adneptis. Patris mei alavus mihi tritavus est, ego illi triuepos, aut trineptis.
447 De patruis.
24. Patris mei frater mihi patruns est, ego illi fratris filius, aut filia. Palrui mei pater mihi pater magnus est, ego illi filii fratris filius, aut lilia. Patrui mei avus mihi propatruus est, ego illi filii, aut filiæ nepos, aut neptis. Patrui mei proavus, mihi adpatruus est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia.
De amitis.
25. Patris mei soror mihi amita est, ego illi fratris filius, aut filia. Amitæ meae mater mihi amita magna est, ego illi filiae fratris filius, aut filia. Amitae mese avia mihi proamita est, ego illi neptis filius, aut filia. Amitæ meae proavia mihi ab amita est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia.
De avunculis.
26. Matris meae frater mihi avunculus est, ego illi sororis filius, aul fllia. Avunculi mei pater mihi avunculus magnus est, ego illi filii sororis filius, aut filia. Avunculi mei avus mihi proavunculus est, ego illi filii nepos, aut neptis. Avunculi mei proavus mihi abavunculus est, ego illi neptis filius, aut filia.
De materteris.
27. Matris meae soror mihi matertera est, ego illi sororis filius, aut filia. 448 Materteræ meæ soror mihi matertera magna est, ego illi sororis nepos, aut neptis. Aviæ meae soror mihi abmatertera est, ego illi prone- pos sororis, aut proneptis. Proaviæ meae soror mihi promatertera est, ego illi neptis filius, aut filia.
449 28. a Stemmata dicuntur ramusculi, quos advocati faciunt in genere, cum gradus cognationum partiuntur, ut puta ; ille filius, ille pater, ille avus, ille agnatus, et cognatus, et cæteri, quorum figuræ hæsunt.
ARBOR JURIS.
STEMMATA STIRPIS HUMANÆ.
451 29. Hæc consanguinitas dum se paulalim propaginum ordinibus dirimens, usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex hæc matrimonii vinculo repetit, et quodam modo revocat fugientem (Ex xv de Civit., cap. 16). Ideo autem IIsque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est (Vid. Rabani epist. ad Humbert. episc.), ut sicut sex aetatibus mundi generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminaretur.
452 CAPUT VII. De coniugii.
1. Vir sexum significat, non conjugium, nisi adjeceris vir ejus.
2. Maritus vero etiam sine adjectione conjugem sonat, a et a mare MARITUS, quasi mas. Est enim nomen primæ positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus.
3. Sponsus a spondendo vocatus. Nam ante usam tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in jura matrimonii, et fidejussores dabant.
A. Unde et admissum est ut sponsum dicamus virum, a spondendo , et sponsam similiter. b Caete- Tum proprie SPONDERE velle est. Ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat.
5. Arrabo dicta, quasi arrha bona. Quod enim datur pro conjugio, bene datur, quia conjugium bonum est. QuOd vero causa fornicationis, aut adulterii malum est, idcirco arrabo non est.
6. Dicta autem arrha a re pro qua traditur. Est autem arrha, non solum sponsio conjugalis, sed etiam pro qualibet promissa re data, ut compleatur.
7. a Proci, nuptiarum petitores, a procando, id est, petendo dicti.
8. b Pronuba dicta, eo quod nubentibus præest, quaeque nubentem viro conjungit : ipsa esi et paranympha, nam nympha sponsa in nuptiis, et nympha pro lavationis officio, quod ad nomen nubentis alludit.
9. c Conjuges appellati propter juguam quod imponitur matrimonio 453 conjungendis.Jugo enim nubentes subjici solent, propter futuram concordiam, ne separentur. Conjuges autem verius appellantura prima despoRsationis fide, quamvis adbuc inter eos ignorotur conjugalis concubitus, sicut Maria Joseph conjux vocatur, inter quos neo fuerat, nec futura erat carnis ulla commistio.
10. d Nuptæ dictæe, quod vułtus suos velent: trans- latum nomen a nubibus quibus tegitur coelum. Unde, et nuptiæ dicuntur, quod ibi primum nubentium capita velantur. Obnubere enim cooperire esu
11. Cui contraria Innuba, hoc est, innupta, quæ adhuc vultum suum non velat.
12. e Uxores vocatae, quasi unxores. Moris enim erat antiquitus ut nubentes puellæ simul venirent ad limen mariti, et postes antequam ingrederentur ornarent laneis vittis, et oleo ungerenl. Et inde uxrores dictae, quasi unxores, i quae ideo vetabantur limina calcare, quod illic januae et coeant et separentur.
13. I; Matrona est quæ jam nupsit; et dicta matrona, quasi mater nati, 454 vel quia jam mater fieri potesit, unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam matrem, et matremfamilias. Nam matronæ, quia jam in matrimonium convenerunt ; matres, quia genuerant; matresfamiliæ, quia jam per quamdam juris solemnitatem in familiam mariti transierunt.
14. Menogamus dictus, quia uni tantum nupsit. Μόνον enim apud Graecos unum dicitur, γάμος nuptiæ interpretantur .
! i. Bigamus autem, trigamus a numere uxorum vocatus, quasi duabus, vei tribus maritus.
16. h Vidua vocata, quod cum vero duo fuerint, nec circa consortium alterius viri post mortem primi conjugis, adhæserit. Nam quæ alteri post mortem prioris viri nupserint, viduæ non dicuntur i Item vidua dicta, quod solu sit, nec circa consortium viri conjugalia jura custodiat. .
17.j Fratris uxor fratrissa vocatur. Marit frater It levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores janitrices vocantur, quasi eamdem januam vel, per camdem januam iterhabentes. Viri sero glos appellatur.
18. Sorori vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater.
19. 1 Matrimeniun est nobilium justa conventio et conditio.
20. Conjugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiæ. Conjugium dictum, quia conjuncti sunt, vel a jugo, quo in nuptiis copu- lantur, nec resolvi, aut separari possint.
21. Connubium autem non a nupta, sed a —*rrrff fermatum. Dicitur autem connubium, cum æquales in nuptias coeunt, ut puta cives Romani, pari utique dignitate. Connubium autem non est, cum civis Romanus cum Latina jungitur. Quoties autem connubium non est, filii patrem non sequuntar.
22. Hymenæus dicitur a quodam Hymenæo, qui primuesprospere usus est nuptiis, " vel ὰπό τού ύμένος, quod membrenæ virginitatis e'i claustrum.
23. Contuberniuum est ut tempus cocundi conventio, unde et tabernasalum, quod medo huc; mede illuc præfigitur.
24. Repudium est quod sub testimonio restium, vel præsenti, vel absent mittitur.
25. Divortium est quoties, dissoluto matrimonio, alter eorum alteras nuptias sequitur.
" Divortium autem dictum a flexu viarum, hoc est, viæ in diversa tendentes.
26. ° Frivolum est cum eo animo separantur, ut rursum ad se invicem revertantur. Nam frivolum est velut quassæ mentis, 456 et effluxae, nec stabilis. a Proprie autem frivola vocantur fictilia vasa inutilia.
27. Tres autem ob causas ducitur uxor : prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi : Et benedixit eis, dicent: Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28); secunda causa adjutorii, de qua ibi in Genesi dicitur : Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile (Id. II, 18); tertia causa incontinentiæ; unde dicit Apostolus ut qui se non continet, nubat. a
28. b In eligendo marito quatuor spectari solent: virtus,genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapien: tia potentior est ad amoris affectum. Refert hæc quatuor Virgilius de Ænea, quod bis Dido impulsa est in tamorem ejus. Pulchritudine : Quem sese ore ferens Virtute : Quam forti pectore, et armis. Oratione : ..... Heu! qoibus ille Jactatus fatis, quæ bella exhausta canebat! Genere : Credo equidem, nec vana fides, genas esse deorum.
29. c Item in eligenda uxore, quatuor res impellunt hominem ad amorem : pulchritudo, genus, divitiæ, mores. Melius tamen est, si in ea mores quæ. rantur quam pulchritudo. Nunc autem illae quaeruntur, quas, aut divitiae, aut forma, non quas probitas morum commenda..
457 30. Ideo autem feminæ sub viri potestate eonsistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Unde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres voluerunt feminas innuptas, quamvis perfectae ætatis essent, propter ipsam animi levitaLem in tutela consistere.