Book 16 · 16 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DECIMUS SEXTUS. DE LAPIDIBUS ET. METALLIS.
245 CAPUT PRIMUM. De pulveribus, et glebis terræ.
1. Pulvis a d ctus, quod vi venti pellatur. Tollilur enim ejus flatu , nec resislit, nec stare novit, sicut ait Propheta : Tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae.
2. b Limus vocatus, quod lenis sit.
Coenum est vorago luti.
Cinis ex incendio dicitur; ab eo enim fit.
Favilla, quod per ignem effecta sit. Nam ϕω̃ς ignis est.
3. Gleba, quod glovus sit. Pulveris enim collectione compingitur, et in uno glomere adunatur. Terra auteni ligata, gleba est soluta, pulvis.
4. Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe.
Lutum vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum, nam omne lotum mundum est.
5. Volutabra appellata, quod ibi apri volutentur.
e Uligo sordes 246 limi, vel aQuae sunt.
Sabulum levissimum terrae genus.
6. d Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt.
Creta ab insula Creta, ubi melior est.
c Creta cimolia candida est, a Cimæa Italiæ inlula dicta, quarum altera vestimentorum pretiosos colores emollit, et contristatos sulphure quodam nitore exhilarat, altera gemmis nitorem præstat.
Creta argentaria, et ipsa candida appellata , eo quod nitorem argento reddat.
7 f Terra Samia a Samo insula dicta, candida, et levis, et linguae glutinosa, medicameotis et vascutis necessaria.
8. g Pulvis Puteolanus in Puteolanis Italiae colligitur collibus, opponiturque ad sustinenda maria, fluctusque frangendos. Nam mersus aquis protinus lapis fit, undisque quotidie fortior effectus in saxum mutatur, h sicut argilla igne in lapidem vertitur.
9. Sulpnur vocatum, quia igne accenditur : I Ur enim ignis est. Nam vis ejus in aquis ferventibus sentitur, nec alia res facilius accenditur. Nascitur in insulis Æoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt.Invenituretin aliis locis effossum. j Hujus 247 genera quatuor. Vivum quod foditur, translucetque et viret, quo solo ex omnibus generibus medici utuntur. Alterum quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare. Tertium liquor est, usus ejus ad lanas suffiendas, quia candorem, mollitiemque praestat. Quartum ad elychnia conficienda maxime aptum. Sulphuris tanta vis est, ut morbos comitiales deprehendat nidore suo impositus ignibus. Anaxilaus calicem vini, prunaque subdita circumferens exardescentis repercussu pallorem dirum, velut defun- ctorum convivis offudit.
CAPUT II. De glebis ex aqua.
i. Bitumen k in Judææ lacu Asphaltite emergit, cujus glebas supernatantes nautæ scaphis appropinquantes colligunt. 1 In Syria autem limus est passim a terra exaestuans. Spissantur autem utraque, et densitate coeunt, et utraque m Graeci πισσάσϕαλτον appellant. a Natura ejus ardens , et igni cognata, et o nequaquam ferro rumpitur, nisi solis muliebribus inquinamentis, utilis ad compages navium.
2. Alumen vocatum a lumine, quod lumen coloribus præstat tinguendis. Est autem P salsugo terræ, efficiturque hyeme ex aqua, 248 et limo, et æstivis solibus maturatur. Hujus species duae sunt, liquidum et spissum.
3. Sal quidam dictum putant, quod in igne exsiliat. q Fugit enim ignem, dum sit igneus, sed naturam sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo, et sole vocatum existimant, r nam ex aquis maris sponte gignitur, spumain exiremis littoribus, vel scopulis derelicta, et sole decocta. Sunt et lacus, ct ilumina, et putei, e quibus hauritur. Dehinc in salinis ingestus sole siccatur, sed et flumina, densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum luna noctibus : nam in Cyrenaea ammoniacus sub arenis invenitur. a Sunt et montes nativi salis, in quibus ferro cæditur, ut lapis reuascens, tantæ alieubi duritiæ, ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia.
4. In natura quoque salis differentiae sunl. Nam alibi suavis, alibi salsissimus; commune sat in igne crepitat. Tragasaeum nec crepitat iRne nec exsitit. Agrigentinum Siciliae flammae patiens in aqua exsilit, in igne fluit contra naturam.
5. Sunt et colorum differentiae. Memphiticus rufus est, in parte quadam Siciliæ b purpureus, ubi Ætna mons est. Item in eadem Sicilia in Pachyno adeo splendidus et lucidus, ut imagines reddat. In Cappadocia crocinus effoditur.
6. Salis natura necessaria est ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem, et appetitum in omnibus cibis facit. Ex eo quippe omnia victus delectatio et summa hilaritas. Hinc et salus nomen accepisse putatur. c Nihil enim utilius sale et sole. Denique cornea videmus corpora nauticorum. Quin etiam pecudes, armenta et jumenta sale maxime provocantur ad pastum, d multo largiores lacte, multoque gratiores casei dote. Corpora etiam 249 sat astringit, siccat et alligat. Defuncta etiam a putrescendi labe vindicat, ut durent.
7. e Nitrum a loco sumpsit vocabulum. Nascitur enim in oppido, vel regione Ægypti Nitria, ex quo et medicine fiunt, et sordes corporum vestiumque lavantur. Hujus natura non multum a sale distat. Habet enim virtutem salis, et shniliter oritur canescentibus siccitate littoribus.
8. Aphronitrum Graece, Latine spuma nitri est, f de quo quidam ait : Rusticus es, nescis quid Graeco nomine dicar. Spuma vocor nitri Graecus es aphronitrum. Colligitur autem in Asia, in speluncis distillans, debinc siccatur sole. Optimum putatur, si minime fuerit pouderosum, et maxime friabile, colore peDe purpureo..
9. Chalcantum dictum, quia Chalcitidis est thymum, id est, flos, unde et apud Latinos æri. Ros appellatur. Fit autem nunc multis in regionibus; g olim in Hispaniæ puteis, vel stagnis id genus aquae habentibus, quam decoquebant, et in piscinas ligneas fundebant, appendentes super eas restes, lapillis extentas, quibus limus in similitudinem h vitrei acin adhaerebat, sicque ejectum siccabatur diebus xxx.
250 10. Fit autem nunc alibi in speluncis, quod liquide collectum, dehinc diffusum in quosdam botros solidatur : fit et in scrobibus cavatis, quarum de lateribus decidentes guttae coalescunt; fit et salis modo ex flagrantissimo sole. Adeo autem constri- ctae virtutis est, ut in leonum et ursorum ora sparsum i tantam vim habeat ad stringendum, ut non valeant mordere.
CAPUT III. De lapidibus vulgaribus.
i. Lapis a terra tanquam densior, etiam vulgo discernitur. Lapis autem dictus, quod lædat pedem. J Lapis mobilis est, et sparsus.
Saxa hærent et a montibus exciduntur.
Petra Graecum est.
Silex est durus lapis, eo quod exsiliat ignis, ab eo dictus.
i. k Scopulus a saxo eminenti, quasi a speculando dictus, sive a tegumento navium ἀπό του̃ σϰέπειν.
Spelæa Graece, 1 spelunca Latine. Est autem ru- pis cavata.
3. ID Crepido extremitas saxi abrupti, unde et crepido vocata, quod sit ahrupti saxi altitudo.
Cautes aspera saxa in mari, dictae a cavendo, quasi cautæ.
Murices petrae in littore, u similes muricibus vivis acutissimae, et navibus perniciosæ.
251 4. o Echo saxum est quod , humanae vocis sonum captans, etiam verba loquentium imitatur. Echo p autem Graece, Latine imago vocatur, eo Quod ad vocem respondeas alieni efficitur imago sermonis, licet boc quidem, et locorum natura eveniat, ac plerumque convallium.
5. a Calculus est lapillus terrae admistus, rotundus, atque durissimus, et b omni puritate lenissimus. Dictus autem calculus, quod sine molestia brevitate sui culcetur; c cui contrarius est scrupus, lapillus minutus, et asper, qui si inciderit in calciamentum, nocet, et molestia est animo; unde et animi molestiam dicimus scrupulum, hinc et scrupea saxa, Id esi, aspera.
6. d Cos nomen accepit, quod ferrum ad incideadum acuat; cotis enim Graeco sermone incisio nominatur. Ex e his aliæ aquariæ sunt, aHia oleo indigent in acuendo, sed oleum lenem, aquae aciem acerri- mam reddunt.
7. f Pumex vocatur, eo quod spumae densitate concretus fiat, et est aridus, candore parvus, tantamque naturam refr gerandi habeas, ut in vase missus, musta fervere desinant.
&. I Rudos artifices appellant, lapides contusos, et caki admistos, 252 quos in pavimentis faciendis superfundunt, unde et rudera dicuntur.
9. Gypsum cognatum calci est, et est Græcum nomen; plura ejus genera. h Omnium autem optimum lapis specularis. Est eni signis ædificiorum, et coronis gratissimus.
10. i Cm viva dicta, quia dum sit tactu frigida, ntus occultum continet ignem. Unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura ejus mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis exstingui ; oleo exstinguitur, quo solet ignis accendi. Usus ejus structuris fabricat necessarius. i Nam lapis lapidi non potest adhæcrere fortius, nisi calce conjunctus. It Calx e Lapide albo, et duro melior structure, ex molli, utilis tectoriis.
11. 1 Arena ab aridilate dicta, non ab adherendo iu fabricis, ut volunt quidam. m Hujus probatio, si manu impressa stridat, aut si in vestem candida.. sparsa, nihil sordis relinquat.
253 CAPUT IV. De lapidibus insignioribus.
i. Magnes n lapis Indicus ab inventore vocatus. Fuit autem in India ita primum repertus : clavis crepidarum, bat uliqae cuspidi hærens, cum armenta idem Magnes pasceret, postea et passina inventus. Eit autem colore ferrugineus, Med probatur cum ferro adjunctus ejus fecerit raptum. 0 Nam adeo apprehendit ferrum, ut catenam faciat annulorum. Unde et eum vulgus ferrum vivum appellat.— i. Liquorem quoque titri, ut ferrum, trahere creditnE, cujus tanta vis est (p ut refert beatissiimus Augustinus) quod quidam eumdem magnetem lapidem tenuerit sub vase argenteo, ferrumque super argentum posuerit, deinde subtermovente manu eum lapide ferrum cursim desuper movebatur. q Unde factum est, ut in quodam 254 templo simulacrum ex ferro pendere in aere videretur. r Est qeippe alius in Æthiopia magnes, qui ferrum omne abigit, respuitque. a Omnis autem magnes tanto melior est, quanto magis caeruleus.
3. t Gagales lapis primum inventus est in Cilicia, Gagatis fluminis fluore rejectus, Unde et nominatus, licet in Britannia sit plurimus. Est aatem a niger, planus, lenis, et ardens igni admotus. b Fictilia ex co scripta non delentur, incensus serpentes fugat, dæmoniacos prodit, virginitatem deprehendit : mirum quia accenditur aqua, fleo restinguitur.
4. c Asbestos Arcadiae lapis, ferrei coloris, ab igne nomen sortitus, eo quod accensus semel nunquam esstingutur. De quo lapide mechanicum aliqnid ars humana molita est, qnod gentiles capti sacrilegio muirarentur. Deniqoe in templo quodam fuisse Veneris fanum (dicunt), ibique candelabrum , et in eo lucernam sub dio sic ardentem, ut eam nulla tempestas nulluS imber exstingueret.
5. d Pyrites Persicus lapis, fulvus, aeris simulans qualitatem, cujus plurimus ignis : siquidem facile scintillas emittit; hic tenentis manum, 255 si vehementius prematur, adurit, propter quod ab igne nomen accepit. e Est alius pyrites vulgaris, quem vivum lapidem appellant, qui ferro, vel lapide percussus scintillas emittit, quae excipiuntur sulphure, vel aridis fungis, vel foliis, et dicto cclerius præbet ignem. Hunc vulgus focarem petram vocat.
6. f Selenites Latine lunaris interpretatur, eo qued interiorem ejus candorem cum luna crescere, atque deficcre aiunt. Gignitur in Perside.
7. g Dionysias lapis fuscus, et rubentibus notis sparsus. Vocatur autem ita, quia si aquae mistus conteratur, vinum flagrat, et quod in illo ardore mirum est, ebrietati resistit.
8. h Thracius niger, et sonorus, nascitur in flumine, cujus nomen est Pontus in Equitia.
9. i Phrygius lapis, ex loco traxit vocabulum. Nascitur enim in Phrygia, colore pallidus, mediocri. let gravis. Est autem gleba pumicosa. Uritur antea viuo perfusus, flatusque follibus donec rubescat, ac rursus dulci vino exstinguitur, trinis vicibus, tingendis tantum vestibus utilis.
10. j Syrius rapis a Syria, ubi reperitur, appellatur; hic integer fluctuari traditur, comminutus mergi.
256 11. k Arabicus similis est ebori sine ulla macula. Hic defricatus ad cotem, succum dimittit croco similem.
12. l Judaicus lapis albus est, atque in schemate glandis Scripluris sub invicem modulatus, quas Græci γραμμὰς appellant.
13. m Samius a Samo insula, ubi reperitur, vocatus et est gravis, et candidus, poliendo utilis.
14. n Memphitis vocatus a loco Ægypti, et est gemmantis naturæ. Hic tritus, atque in iis, quae urenda, et secanda sunt ex acelo illitns, ita obstupescere facit corpus, ut non sentiat cruciatum.
15. o Sarcophagus lapis dictus, eo quod corpora defunctorum condita in eo infra quadraginta dies absumuntur, σὰρξ enim Græce caro dicitur, ϕάγειν comedere. P Nascitur autem in Troade, fissilique vena scinditur. Sunt et ejusdem generis in Oriente saxa, quæ etiam viventibus alligata erodunt corpora.
257 46. q Hæmatites appeflatus, eo quod cote resolutus, in colorem veniat sanguinis. Est autem adnodum lividus. Est et ferrugineds. Nascitur iu ultima Ægypto, Babylonia et llispania.
17. r Androdamas colore niger, pondere, et duritia insignis, unde et nomen traxit, præcipuus reperitur in Africa. Trahere autem in se argentum, vel aesdicitur, quique attritus, ut Hæmathites in colorem redigitur sanguinis.
18. s Schistos invenitur in ultima Hispania, croco similis, cum levi fulgore, facile friabilis.
19. t Amiantos appellatus a veteribus, eo quod u si ex ipso vestis fuerit contexta contra ignem resistat, et igni imposita non ardeat, sed splendore accepto nitescat, et est scissi aluminis similis, veneficiis resistens omnibus, specialiter magorum.
20. a Ostracites similis est testae laminosus scissibilis.
b Gallactites colore cinereus, gustu suavis, sed ideo sic vocatus, quod quidam de se lacteum attritus dimittat.
21. c Obsidius lapis niger, translucidus, et vitri habens similitudinem. Ponitur in speculis parietum propter imaginum umbras 258 reddendas. Gemmas multi ex eo faciunt, nascitur in India, et in Samnio Italiae.
a Mitridax lapis Euphratis, sole repercussus coloribus micat variis.
22. e Æthitæ lapides reperiuntur in nidis aquila- rum; aiunt binos inveniri, marem et foeminam, nec sine iis parere aquilas. Horum masculus, durus,similis gallae, subrutilus : femineus vero pusillus, ac mollis. f Alligati partus celeritatem faciunt, etiam aliquid vulvæ excidunt, nisi cito parturientibus auferantur.
25. g Phengites Cappadociæ lapis, duritia marmoris caudidus, atque translucens, ex quo quondam templum constructum est a quodam rege foribus aureis, quibus clausis claritas intus diurna erat.
24. h Chernites eboris similis, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore, et duritia. minus tamen ponderosus, qui porus vocatur.
25. i Ostracites vocatus, quod similitudinem testæ habeat usus ejus est pro pumice.
26. i Melitites lapis dictus, eo quod melleum, et dulcem succum emiitat.
27. k Smyris lapis asper, et indomitus, et omnia atterens, ex quo gemmæ teruntur.
259 28. 1 Chrysites colore similis ochrae invenilur in Ægypto.
29. m Hammites similis nitro, sed durior, gignitur in Ægypto et Arabia.
30. n Thyites nascitur In Æthiopia veldt vindis, sed lacteus, cum resolvitur remordens vehementer.
31. 0 Coranus albus est, duriorque Pario.
32. p Molotius veluti viridis, et grandis invenitur in Ægypto.
33. q Tusculanus a loco Italie dictus, dissilire igne traditur.
34. r Sabinus fuscus, addito oleo, etiam lucere fertur. Est et quidam viridis lapis vehementer igni resistens.
35. Siphinius mollis, et candidus, excalefactus oleo nigrescit, atque durescit.
36. t Lapides, quoque medicinalium mortariorum et pigmentorum 260 usibus apti. Ephesius praecipuus, et inde Chalazius.
Thebaicus quoque, et basanites lapides nihil ex sese remittentes.
. 37. Specularis lapis vocatus est, quod vitri more transluceat, repertus primum in Hispania citeriore, et circa Segobricam urbem. Invenitur enim sub terra, et effossus exciditur, atque finditur in quamlibet tenues crustas.>
CAPUT V. De marmoribus.
i. Post lapidum u genera veniamus ad marmora. Nam inter lapides et marmora differentia est. Nam marmora dicuntur eximii lapides, qui maculis et coloribus commendantur. Marmor sermo Graecus est a viriditate vocatus, et quamvis postea, et alii colores inveniantur nomen tamen pristinum a viriditate retinuerunt.
i. v Marmorum colores, et genera innumerabilia sunt. Non tamen omnia e rupibus exciduntur, sed multa sub terra sparsa sunt, et pretiosissimi generis: sicut Lacedæmonium viride, cunctis hilarius, repertum prius apud Lacedaemones, unde et vocabulum traxit.
3. Ophites serpentium maculis simile est, unde et vocabulum sumpsit; duo ejus genera, molle candidum, nigrum durum.
4. Augutæum, et Tiberium in Ægypto Augusti, et Tiberii primum principatu reperta sunt. Differentia eorum est ab ophite, cum illud, ut praediximus, serpentium maculis sit simile. Hæc maculas diverso modo colligunt; nam Augustæum undatim est crispum in vertices, Tiberium sparsa, non convoluta canitie.
261 5. Porphyrites ex Ægypto est, rubens candidis intervenientibus punctis. Nominis ejuscausa, quod rubeat, ut purpura.
6. a Basaltes ferrei coloris , sive duritiæ. Unde et nomen ei datum est, inventus in Ægypto et Æthiopia.
7. b Alabastrites lapis candidus, interstinctus variis coloribus, ex quo evangelici illius unguenti vasculum fuit. Cavant enim hunc ad vasa unguentaria , quoniam optime servare incorrupta dicitur. Nascilur circa Thebas Ægyptias et Damascum Syriæ caeteris caudidior, probatissimus vero in India.
8. c Parius candoris eximii, Lychnites cognomento : hic apud Paron insulam nascitur, unde et Parius nuncupatus. d Lygdinus magnitudine quae lances craterasque non excedat, unguentis et ipse aptus.
9. e Coraliticus in Asia repertus, mensura non ultra cubitos binos , candore proximo ebori quadam similitudine. E diverso niger Alabandicus terrae suae nomine nuncupatus, purpurae aspectu similis. Iste in Oriente igni liquatur, atque ad usum vitri funditur.
10. f Thebaicus interstinctus aureis guttis invenitur in parte Africae 262 Ægypto ascripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitate naturali conveniens.
ii. Syenites circa Syenem, vel Thebas nascitur ; trabes ex eo fecere reges,
ii. Marmora autem, quae in officinis sunt, rupi. bus gignuntur , g ex quibus Thasius diversis coloris maculis distinctus est, cujus primum usum insulae Cyclades dederunt..
13. h Lesbius lividior est paulo hoc, sed et ipse diversi coloris maculas habens.
14. Corinthæus, Ammoniacæ guttae similis cum va- rietate diversorum colorum , Corintho primum repertus : ex eo columnæ ingentes, liminaque fiuut , ac trabes,
15. Carystium viride, optimum nomen ab aspectu habens, eo quod gratum sit iis qui gemmas scul. punt; ejus enim viriditas reficit oculos.
16. i Numidicum marmor Numidia mittit, ad eotero succum dimittit, 263 croco similem, unde et uomen accepit, i non crustis, sed in massam et liminum usum aptum.
17. k Lucullæum marmor nascitur in Chio insula , cui Lucullus consul nomen dedit, qui delectatus illo primum Romam invexit, solumque pene hoc marmor ab amatore nomen accepit.
18. 1 Est et Lunensia....
Tephria appellatur a colore cineris, cujus lapidis alligatio contra serpentes laudatur.
19. m Ebur a barro, id est, elephante dictum. Horatius : Quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?
CAPUT VI. De gemmis.
i. Post marmorum genera gemmae sequuntur, quae inultum auro decorem tribuunt venustate colorum. n Primordia earum a rupe Caucasi. Fabulæ ferunt Prometheum primum fragmentum saxi ejus inclusisse ferro , ac digito circumdedisse iisque cœpisse annulum atque gemmas.
2. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus 264 nos ea tantum quae principalis sunt, sive notissima, annotabimus.
3. Gemmæ vocatae, quod instar gumi transluceant.
4. Pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia chare va. lent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. o Omne enim quod rarum est, magnum et pretiosum vocatur, sicut el in Samuelis volumine legitur: E: sermo Domini pretiosus erat in Israel , hoc est, rarus,
CAPUT VII. De viridioribus gemmis.
i. Omnium P gemmarum virentium Smaragdus principalum habet, q cui veteres tertiam post marparitas et uniones tribuunt dignitatem. Smaragdus a nimia viridate vocatur. Omne enim a saMa viride amarum dicitur. b Nullis enim gemniis , vel herbis major quam huic susteritas est. Nam herbas virentes frondesque exsuperat, inficiens cirea se viriditate repercussum aerem. Scalpentibus quoque gemmas nulla gratior oculorum refectio est. Cujus corpus si extentum 265 fuerit, sicut speculum, ita imagines reddit. Quippe Nero Cesar gladiatorum pugnas in smaragdo spectabat. Genera ejus duodecim, sed nobiliores Scythici, qui in Scythica gente reperiuntur. Secundum locum tenent Bactriani. a Colliguntur enim in commissuris saxorum flante Aquilone, tunc enim tellure deoperta intermicant, quit ventis arenæ maxime moventur. Tertium Ægyptii habent. Reliqui in metallis aerariis inveniuntur, sed vitiosi. Nam aut ære, aut plumbo, aut capillamentis, vel salis similes notas habent.
2. Smaragdi autem mero et viridi proficiunt oleo, d quamvis natura imbnantur.
3. Chalchosmaragdus dicta , quod viridis sit, et turbida aeris venis. Hæc in Ægypto, vel Cypro insula nascitur.
4. Prasius pro viridanti colore dictus, sed vilis. Cujus alterum genus e sanguineis punctis obhorret. Tertium distinctum virgulis tribus candidis.
5. Berillus in India gignitur, gentis suæ lingua nomen lial ens, viriditate similis smaragdo, sed cum pallore. Politur autem ab Indis in sexangulas formas, ut hebetudo coloris repercussu angulorum excitetur. Aliter politus non habet fulgorem. Genera ejus novem.
6. Chrysoberyllus dictus, eo quod pallida ejus viriditas in aureum colorem resplendeat, et hunc India mittit.
7. f Chrysoprasius Indicus est, colore porri succum referens, aureis 266 intervenientibus guttis, unde et nomen accepit, s quem auidam berytiorum geueri dicaverunt,
8. Iaspis de Græco in Latinum viridis gemma in- terpretatur. h Ias quippe viride, pina gemma dicitur. Est autem smaragdo sobsimilis, sed crassi colorise Species ejus XVII. i Volunt autem quidam laspidem gemmam, et grati, et tutelæ esse gestantibus, quod credere non fidei, sed superstitionis est.
9. Topazion ex virenti genere est, omnique eolore resplendens, inventa primum in Arabiae insula, in qua Troglodytæ praedones fame, et tempestate fessi, cum herbarum radices effoderent, eruerunt. Quæ insula post ea quaesita, nebulis cooperta, tandem a navigantibus inventa est. Sed ob hoc locus, et gemma nomen ex eausa aceepit. Nam τοπάξειν Troglodytarum lingua significationem habet quærendi. Est autem amplissima gemmarum, eadem sola nobi- tium tinam sentit. Genera ejus duo.
10. i Caltaica colore viridis, sed pallens, et nimis crassa, k nihil jocundius 267 aurum decet, l unde et appetlata. Nascitur in India, vel m Germania, in rupibus gelidis, oculi modo extuberans.
11. n Molochites spissius virens, et crassias quam smaragdus, a colore malvæ nomen accepit, in reddendis laudata signis. Nascitur in Arabia.
12. 0 Heliotropium viridi colofe et nubile, steHis puniceis supersparsa cum sanguineis venis. Causa nominis de effectu lapidis est. Nam dejecta in labris æneis radios solis mutat sanguineo repercussu. Extra aqnam autem speculi modo solem accipit, deprelienditque defectus ejus, subeuntem lunam oster.dens. Magorum impudentiæ manifestissimum in hoc quoque exemplum est, quod admista herba Heliotropio quibusdam additis precationibus, gerentem conspici negent. Gignitur in Cypro et Africa, sed melior in Æthiopia.
13. v Sagda gemma prasini cOloris apud Chaldæos. Cujns tanta vis est, ut permeantes naves e profundo petat, et carinis ita tenaciter adhaereat, ut nisi abrasa parte ligni, vix separetur.
14. q Myrrhites dicta est, quod in eo myrrhæ color est. Compressus autem usque ad calorem, nardi spirat suavitatem. a Aromatites reperitur in Arabia, vel Ægypto myrrhae coloris, et edoris, unde et nomen habet.
I. 15. It Melichlores, bicolor ex una parte viridis, ex altera melli similis.
; 16. s Choaspites a flumine Persarum dicta est ex Viridi fulgoris aurei.
CAPUT VIII. De rubris gemmis.
1. Corallium d gignitur in mari, forma ramosum, colore viride, et maxime rubens; e venæ ejus candidae sub fqua et molles, detractae confesiim durantur et rubescunt, tactuque protinus lapidescunt. Itaque occupari, evellique retibus solet, aut acri ferra- mento præcidi, qua de causa corallium vocitatur. Quantum autem apud nos margaritum indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. f Hunc magi fulminibus resistere affirmant, si creditur.
2. I Sardius dicta, eo quod primum reperta sit a Sardibus; hæc rubrum habet colorem marmoribus præstans, sed inter gemmas vilissima. Genera ejus quinque.
3 h Onyx appellata, quod habet in se permistum candorem in similitudinem unguis humani. Græci enim unguem ὄνυχα dicunt. Hanc India, vel Arabia gignit; distant autem invicem : nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis; Arabica autem nigra est cum candidis zonis : genera ejus quinque.
269 4. Sardonyx ex duorum nominum societate vocata est. Est enim ex onychis candore, et Sardo. Con- stat autem tribus coloribus, subterius nigro, medio candida, superius mineo. Haec sola in signando nihil ceræ evellit. Reperitur autem apud Indos et Arabes, detecta torrentibus. Genera ejus quinque.
5. i Hæmatites rubore sanguineus, ac propterea hæmatites vocatur, αὄρα quippe sanguis est. Gignitur in Æthiopia quidem principalis, sed et in Arabia, et in Africa invenitur. De qua promittunt magi quiddam ad coarguendas barbarorum iusidias.
6. i Succinus, quem appellant Graeci electrum, fulvi cereique coloris, fertur arboris succus esse, et ob id succinum appellari Electrum autem vocari fabulosa argumentatio dedit. Namque Phactonte fuiminis ictu interempto, sorores ejus luctu mutatas in arbores populos, lacrymis electrum omnibus annis fundere juxta Eridanum amnem, et electrum appel. latum, k quoniam sol vocitatus sit elector, ut plurimi poetæ dixerunt. Constat autem eum non esse succum populi, sed pineæ arboris. Nam accensus tedæ nidore fragrat. — 7. Nascitur autem in insulis Oceani Septentrionalis, sicut gummi, densaturque ut crystallum k rigore, vel tepore. Ex ea flunt decoris gratia agrestium feminarum monilia, vocari autem a quibusdam harpago, eo quod attritu digitorum, accepta caloris anima, folia, paleasque, et vestium fimbrias rapiat, sicut magnes ferrum. m Quocunque autem modo libeat, tinguitur. Nam anchusæ radice conchylioque inficitur.
270 8. n Lyncurius vocatuM, qnod flat ex urina lyncis bestiætempore indurata. Est autem, sieut et succinum, fulva, attrahens spiriiu folia propinquantia.
CAPUT IX. De purpureis.
i. Inter porpureas Remoras principatum Amethystus Indicus tenet. 0 Amethystus purpureus est per- misto violaceo colore, et quasi rosæ nitore, leniter quasdam flammulas fundens. Alterum ejus genus descendit ad Hyacinthos. Causam nominis ejus afferunt, quia sit quidam in purpura ilius non ex toto igneum, sed vini colorem habens. Est autem scalpturis facilis, genera ejus quinque.
i. Saphirus caeruleus est cum purpura, habene pulveres aureM sparsos, apud Medo. optimus, nusquam tamen perlucidus.
3. P Hyacinthus ex nominis sui flore vocatur. Hie i. Æthiopia invenitur, caeruleum colorem babere. Optimus qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento I.. purpuraque refulgens. llic autem non rutilat aequaliter, serene enim perspicuus est atque gratus, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit, in os missus frigidus est, in scalpturis durissimus, nec tamen invictus nam adamanto scribitur, et signator.
4. Hyacinthizon Indicus est Hyacinthum prope referens. a Quidam autem eorum crystallis similes, capillamentis intercurrentibus obscurantur, ex quo etiam vitio nomen illorum est.
271 5. Amethystizon appellatur, quia ejus extramus igniculus in Amethysti violam exit.
6. r Chelidonia ex hirundinum colore vocato, a duorum est generum, quarum una ex altera parte purpurea pura, et aitera purpurea nigris intervenientibus maculis.
7. a Cyanea Scythiæ gemma, caeruleo coruscans nitore, pura interdum, et punctulis intermicantibus auratis pulvisculis varians.
8. Modice. rosea est, et ex eo nomen accepit.
CAPUT X. De candidis.
i. Margarita, b prima candidarum gemmarum, quam inde margaritam aiunt vocatam, quod in conchulis maris hoc genus lapidum inveniatur. Inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in cerebro piscis lapillus. Gignitur autem de cœlesti rore, quem certo anni tempore cochleae hauriunt. Ex quibus margaritis quædam uniones vocantur : aptum nomen habentes, quod tantum unus, nunquam duo, vel plures simul reperiantur. Meliores autem candidae margaritæ quam quae flavescunt. Illas enim aut juventus aut matutini roris conceptio reddit candidas, has senectus, vel vespertinus aer gignit obscuras.
2. Pæderos, secunda post margaritam candidarum gemmarum, de qua quaeritur in quo colore numerari debeat, toties jactali per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa vocabulo facta sit.
3. Asterites candida est, inclusam lucem continens, veluti stellam 272 intus ambulantem, redditque solis candicantis radios, unde et nomen invenit.
A. Galactites lactea est, quae attrita reddit succum album ad lactis saporem, feminis nutrientibus illiga- II fecundat ubera. Infantium quoque collo suspensa salivam facere fertur, in ore autem liquescere, et memoriam adimere. Mittunt eam Nilus, et Achelous amnes. Sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocant.
5. Chalazias grandinis et candorem praefert et fi- geram, duritie quoque invicta, ut adamas; etiam in igne positas manet suum frigus.
6. Solis gemma candida est, traxitque nomen, quod ad speciem solis in orbem fulgentes spargit radios.
7. Seleniles translucet candido melleoque fulgore, continens lunae imaginem, quam juxta cursum astri ipsius perhibent in dies singulos minui, atque augeri. e Nascitur in Perside.
8. Cynædia invenitur in cerebro piscis ejusdem nominis, candida et oblonga. Praesagire iis feruut magi signa tranquillitatis vel tempestatis.
9. Belioculus albicans pupillam cingit nigram medio aureo fulgore lucentem. Hæc propter speciem Assyriorum regi Belo dicata, unde et appellata.
273 10. Epimelas dicitur, cum in candida gemma superne nigricat color, unde et nomen habet.
11. Exhebenus speciosa et candida, qua aurifices aurum poliunt.
CAPUT XI. De nigris.
1. Achates d reperta primum in Sicilia juxta flumen ejusdem nominis, postea e plurimis in terris. Est autem nigra, habens in medio circulos nigros, et albos junctos, et variatos, similis haematiti. Magi suffitu earum, si creditur, tempestates avertunt, flumina sistunt.
2. Apsyctos nigra, et ponderosa, distincta venis tubentibus. Haec excalefacta igni septem diebus calorem tenet.
3. f Ægyptilla nigra est radice, cærulea facie, ex Ægypto, ubi invenitur vocata.
2744. Medea nigra est, a Medea illa fabulosa inventa. g Habet venas aerii coloris , sudorem reddit croci, saporem vini.
5. Veientana Italica gemma est a Veiis reperla, nigra facte, albis intermicantibus notis. Barontis nigra est cum sanguineis et albis notis.
6. Mesomelas nigra, vena quemlibet colorem secante per medium.
Veneris crinis, nigerrimi nitoris, continens in se speciem rufi crinis.
7. Trichrus ex Africa nigra est, sed tres succos reddit, a radice nigrum, medio sanguineum , h e summo ochræ.
8. i Dionysias nigra mistis rubentibus notis , ex aqua trita vinum Oagrat, et odore suo ebrietati resistere putatur.
Pyrites nigra quidem, sed attritu digitos adurit.
CAPUT XII. De varii.
1. Panchrus varius ex omnibus pene coloribus constans, unde et nominatur. i Orca barbari nominis ex fulvo et nigro, viridique et candido est.
2. Mitrydax, soie percussa, coloribus micat variis. Gignitur in Perside.
275 Droselytus varius, nominis causa, quia si ad gnem applicetur, velut sudorem mittit.
3. Opalus distinctus diversarum colore gemmarum. Est enim in eo carbunculi tenuior ignis, amethysti ful- gens purpura, smaragdi nitens viriditas, et cuncta pariter sub quadam varietate lucentia. a Nomen habet ex patria. Solam enim eum parturit India.
4. Ponticæ a Ponto dicuntur, genere diverso b nunc auratis guttis micantes, aliæ habentes stellas, aliae longis colorum ductibus lineatæ.
5. Hexecontalithus in parva magnitudine multicolor, unde et hoc nomen sibi adoptavit. Tam diversis enim notis sparsus est, ut sexaginta gemmarum colores in parvo ejus orbiculo deprehendantur. Nas. citur autem in Libya apud Troglodytas.
6. Murrina apud Parlhos gignitur , sed praecipua in c Germania, humorem sub terra putant calore densatum d unde et nomen sumpsit. Varietas ejus in purpuram candoremque et ignem cum quodam colorum repercussu, qualis in coelesti arcu spectantur. Cujus contraria causa crystallum facit gelu vehementiore concreto.
276 CAPUT XIII. De crystallis.
i. Crystallus resplendens, et aquosus cOlore traditur, e quod nil sit glacie durata per annos. Unde et nomen ei Graeci dederunt. Gignitur autem in Asia et Cypro, maxime in septentrionum Alpibus, ubi nec aestate sol ferventissimus invenitur. Ideo ipsa nudatur, et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallus dicitur. Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam, ut aridis fungis , vel foliis ignem præbeat. Usus ejus etiam ad pocula destinatur. Nihil autem aliud quam frigidum pati potest.
2. Adamas Indicus lapis parvus, et indecorus, ferrugineum habens colorem, et splendorem crystalli. Nunquam autem ultra magnitudinem nuclei avellani repertus. Hic nulli cedit materiae, ne ferro quidem, nec igni, nec unquam incalescit, unde et nomen interpretatione Græca indomitavis accepit. Sed dum sit inviclus ferri, ignisque contemplor, hircino rumpitur sanguine recenti et calido maceratus, sicque multis ictibus ferri perfringitur. Cujus fragmentis scalptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur.
3. f Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum, ut juxta positus ferrum non patiatur abstrahi, magneti autem si admotus, magnes 277 comprehenderit, rapiat atque auferat. Fertur quoque in electri similitudine venena deprehendere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus.Genera ejus sex.
4. Chalazias grandinum, et candorem, et figuram adamantinae duritiæ. Etiam in igne positae manet suum frigus.
5. Cerauniorum duo genera sunt: a Unum quod Germania mittit crystalli similem, splendet tamen cæruleo; et si sub divo positus fuerit, fulgorem rapit siderum. h Ceraunium alterum Hispania in Lusitanis littoribus gignit, cui color e pyropo rubenti, et qua- litas ut ignis. Haec adversus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus. Dicta autem Ceraunia , quoniam alibi non inveniuntur quam in loco fulminis ictui proximo. Graece enim fulmen ϰέραυνος dicitur.
6. i Jris apud Arabiam in mari Rubro nascitur coloris crystallini, sexangulata , dicta ex argumento Iris. Nam sub tecto percussa sole species et colores arcus cœlestis i in proxtmos parietes emittit.
7. Astrios ex India est, crystallo propinqua, in cujus centro stella lucet fulgore lunae plenae, sumpsit autem nomen quod, astris opposita, fulgorem rapit ac regerit.
8. k Alectria , quasi alectoria. In ventriculis euim gallinaceis invenitur, crystallina specie, magnitudine fabæ. Hac in certaminibus invictos fieri magi volunt, si credimus.
9, 278 Enhydros ab aqua vocata. Exsudat enim aquam, ita ut clausam in ea putes fontaneam scaturig inem.
CAPUT XIV. De ignitis.
1. Omnium1 ardentium gemmarum principatum carbunculus habet. Carbunculus autem dictus, quod sit ignitus, ut carbo, cujus fulgor nec nocte vincitur. Lucet enim in tenebris, adeo ut flammas ad oculos vibret. Genera ejus XII; sed praestantiores, qui videntur fulgere, et velut ignem effundere. Carbunculus autem Graece ἂνθραξ dicitur. Giguitur in Libya apud Troglodytas.
2. Anthracites vocatus, quod sit et ipse coloris ignei, ut carbunculus; sed candida vena præcinctus, cujus proprium est, quod, jactatus in ignem, velut ntermortuus exstinguitur, at contra aquis perfusus exardeseit.
5. Sandasirus nascitur in India loto ejusdem nominis. Species ejus, quod veluti in translucido igne intus fulgent aureæ guttæ. Constat autem inier omnes a quantum nvmero stillarum accedit, tantum et pretio accedere.
4. b Lychnites ex eodem genere ardentium est, appellata a lucernarum flagrantia. Gignitur in multis locis, sed probatissima apud Indos. Quidam eam remissiorem carbunculum esse dixerunt. Hujus duplex facies : una quæ purpura radiat; altera quae cocci rubore. 279 A sole excalelacta, aut digitorum attritu paleas et chartarum lila ad se rapere dicitur. Scalpturis resisiit, ac si quando scalpta fuerit, dum signa imprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retenta. Genera ejus quatuor.
5. Carchedonia hoc quod et Lychnites facere dicitur, quanquam multo vilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas imbre, ut ferunt, divino. Invenitur ad repercussum lunæ plenæ. Omnia autem genera scalplurae resistunt.
6. Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, cujus color ad carchedoniam vadit, sed rarus.
7. Dracontites ex cerebro draconis eruitur, quæ nisi viventi abscisa fuerit, non c ingemmescit; unde et eam magi dormientibus draconibus amputant. Audaces enim viri explorant draconum specus, et Spargunt iui gramina med cata ad incitandum draconum soporem, atque ita somno sopitis capita dese- eant, et geminas detrabunt. Sunt autem candore translucido. Usu earum Orientis reges præcipue gloriantur.
8. d Chrysoprasus Æthiopicus est, quem lapidem lux celat, prodit obscuritas. Nocte enim igntus est, die aureus.
9. e Phlogites ex Persida est, ostentans intra se quasi flaminas æstuantes, quæ non exeant.
280 10. i Syrtites vocata, quoniam in littore Syrtium inventa primum est in parte Lucaniæ. Color ejuscroceus, intus stellas continens eianguidas, sub nubilo renitentes.
11. Hormesion tuter gratissimas aspicitur, et igneo colore radians auro portante secum in extremitatibus caudidam lucem.
CAPUT XV. De aureis.
1. Sunt quædam gemmarum genera ex specie metallorum, vel lapidum cognominata.
2. g Chrysopis aurum tantum videtur eue.
h Chrysotythus auro similis est cum marini eoloris similitudine, hunc Æthiopia gignit.
5. Chryselectrus similis auro, sed in colorem electri vergeus, matutino tantum aspectu jucundus, ray pacissimus iguium, et si juxta fuerit ederrim acdescens.
4. 1 Chrysolampis ex auro et igne vocata. Aurea est enim die, et noctu ignea : hanc Æthiopia gignit.
5. i Ammochrysus arenis auro intermissis, nunc bractearum, nunc pulveris habet quadrulas. Gignitur in Perside.
6. Leucochysus colore aureo, interveniente candida vena.
281 k Melichrysus dicta, quod veluti per aurum sincerum mei, sic hæc gemma transluceat.
7. Chrysocolla gignitur in India, ubi formicae eruunt aurum. Est autem auro similis, et habet naturam magnetis, 1 nisi quod augere aurum traditur, unde et nuncupatur.
m Argyrites similis argento, habens stigmata aurea.
8. Androdamas argenti nitorem habet, et pene adamas, a quadrata semper tesseris. Magi putant nomen impositum ab eo quod animorum impetus vel iracundias domare et refrenare dicatur. si credimus. Gignitur in mari Rubro.
9. Chaleites ærei coloris est.
Chalcophonos nigra est, sed lapidi illisa æris tinnitum reddit.
10. Balanitæ duo sunt genera : subvirides et Corinthii æris similitudine, mediam secante flammea vena.
ii. o Sideritis a contemplatione ferri nihil dissonat; verum maleficus, quoquo luferatur, discordias excitat.
12. Idæus dactylus, ex insula Creta, est ferrei coloris ; causa nominis ejus, quia pollicem humanum exprimit.
13. Æltiopicus ferrei eoloris est, qui dum teritur, nigrum succum emittit.
14. a Zmilaces in Euphratis alveo legitur Proconesio marmori similis, medio 282 colore II..., veluti oculi pupilla internitens.
Arabica ex patria dicta, aspectu eburnea est.
15. Hephæstistes speculi naturam habet, in reddendis imaginibus, quanquam rutilet : experimentum ejus, si ferventi aquæ addita statim refrigeret, aut si soli opposita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco.
13. Ostracites lapidosus, colore testaceo, durior. Altera achati similis, nisi quod achates politura pinguescit. Duriori tanta inest vis, ut aliæ gemmæ scalparatur fragmentis ejus.
17. b Clossopetra similis est linguae humanæ. unde et nomen sumpsit. Fertur autem, deficiente luna, e coelo cadere, cui non modicam magi tribuunt potestatem. Nam ex eo lunares motus excitari putant.
18. Sunt et quædam gemmarum genera cognominata ab animalibus.
Echites vipereas maculas exprimit.
Carcinias marini eaneri coloris est.
19. Scorpitis scorpionem et colore et effigie refert.
Myrmicites formicæ reptantis effigiem imitatur:
Taos pavoni est similis.
Hieracites accipitris coloris.
c Ætites aquilae.
Ægopthalmos caprino oculo similis.
20. d Lycopthalmus quatuor colorum, et rutilo sanguinea, in medio nigrum candido cingit, ut luporuni oculus.
Meconites papaver exprimit.
21. Sunt et quaedam gemmæ quibus gentiles in superstitionibus quibusdam utuntur.
22. Liparia suffita omnes bestias evocari tradant.
283 a Ananchitide in hydromantia deemonum imagines evocari dicunt.
Synocitide umbras inferorum evocatas teneri aiunt.
23. f Chelonites oculus est Indicæ testudinis, va. rius, et purpureus. Per hanc magi impositum linguæ futura praenuntiari fingunt.
24. I Brontia a capite testudinum cum tonitruis cadere putatur, et restinguere fulminis ictus.
25. Hyænia lapis in oculis Hyænæ bestiae inveni- tur, qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum praecinere dicunt.
Sed et corallium tempestati et grandini resistere fertur.
26. h Pontica est gemma quædam livore perlicida, habens stellas rubeas, interdum et aureas. i Dicunt per eam interrogari dæmones, et fugari.
27. j In quibusdam gemmarum generibus veras a falsis discernere magna diffieultas est, quippe cum inventum sit ex vero genere alterius in atia falsa transducere, ut sardonices, k qua, ternis glutinantur gemmis, ita ut deprehendi non possint. Fingunt enim eas ex diverso genere, nigro, candido minioque colore. Nam et pro lapide pretiosissimo smaragdo quidam vitrum arte inficiunt, et fallit oculos subdole quaedam falsa viriditas, cuoadusque non est qui probet si mulatum et arguat; sic et alia alio atque alio 284 modo. Neque est sine fraude ulla vita mortalium.
28. Omnes autem non trauslucidas gemmas caecas appellant, eo quod densitate sua obscurentur.
CAPUT XVI. De vitro.
1. Vitrum 1 dictum, quod visui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor, vel species, qualis est interius, talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet. Cujus origo hæc fuit. In parte Syriae, quae Phœnice vocatur, finitima Judææ, circa radicem montis Carme!!, palus est ex qua nascitur Belus amnis, quinque millium passunm spatio in mare fluens juxta Ptolemaidem, m cujus arenae de torrente fluctu sordibus eluuntur.
i. Hic fama est, appulsa nave merca torum nitri, cum sparsim per littus epulas pararent, nec essent pro attollendis vasis lapides, glehas nitri ex nave subdidisse, quibus aceensa, permista arena littoris, translucentes * novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri.
3. Mox, ut est ingeniosa solertia, non fuit eontenta solo nitro, 0 sed et aliis misturis hanc artem studuit. Levibus enim aridisque lignis coquitur, adjecto cyprio ac nitro, continuisque fornacibus, ut æs liquatur, massæque fiunt. Postea ex massis rursus funditur in officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo cælatur. Tinguitur etiam multis modis, ita ut hya- cinthos, sapphirosque. et virides imiletur et onyches, vel aliarum gemmarum eolores; neque est alia a speculis aptior materia, vel picturæ accommodatior.
4.Maximus tamen honor in candido vitro, proximoque 285 in crystalli similitudine. Unde et ad potandum argenti metalla et auri pepulit vitrum. Olim fiebat et in ltalia ; et per Gallias et Hispaniam arena alba mollissima pila molaque terebatur. Debinc miscebatur tribus partibus nitri pondere, vel mensura, ac liquata in alias fornaces transfundebatur, quæ massa vocabatur ammonitrum, atque hæc recocta fiebat vitrum purum et candidum.
5. In genere vitri et obsidianus lapis annumeratur. Est autem urens interdum, et niger aliquando, et translucidus crassiore visu, et speculis parietum pro imagine umbras reddente : gemmas ex eo multi faciunt. Hunc lapidem et India et in Italia, et ad Oceanum in Hispania nasci tradunt.
a. b Ferunt autem sub Tiberio Caesare quemdam artificem excogitasse vitri temperamentum, ut flexibile esset, et ductile, qui dum admissus fuisset ad Caesarem, porrexit phialam Caesari, quam ille indignatus in pavimentum projecit. Artilex autem sustulit phialam de pavimento, quae complicaverat se tanquam vas aeneum ; c deinde marculum de sinu protulit, et phialam correxit. Hoc facto, Cæsar dixit artifici: Nunquid alius scit hanc condituram vitrorum ? Postquam ille jurans negavit alterum hoc scire, jussit illum Cæsardecollari, ne dum hoc cognitum fleret, aurum pro luto haberetur, et omnium metallorum pretia abstraherentur. Et re vera, quia si vasa vitrea nou frangerentur, meliora essent, quam aurum et argentum.
CAPUT XVII. De metallis.
i. Metallum dictum Graece ὰπὸ τοῡ μεταλλἄν quod natura ejus ea sit, ut ubi una vena apparuerit, ibi spes sit alterius inquirendi. Septem autem sunt genera metallorum : aurum , argentum, æs, electrum, stagnum, plumbum, et quod domat omnia, ferrum.
286 CAPUT XVIII. De auro.
1. Aurum d ab aura dictum, id est, a splendore, quod repercusso aere plus fulgeat. Unde et Virgilius : Discolor inde auri per ramos aura refulsit, hoc est, splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat luce alia repercussus. c Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidos reddit.
2. f Obryzum aurum dictum, quod obradiet splendore; est enim coloris optimi, quod Hebraei ophax, s Græci xippov vocant.
3. h Bractea dicitur tenuissima lamina, ὰπὸ τοῡ βρά- χειν, quod est ἠχει̃ν, id est, a crepitando.
4. Pecunia prius de pecudibus et proprietatem habebat et nomen. i De corio enim pecudum nummi incidebantur et signabantur. Postea a Saturno 287 æreus nummus inventus ; ipse enim signari nummos et inscribi constituit ; propterea et aerarium Saturno a gentilibus consecratum est. Alii, ut superius pecuniam a pecudibus appellaverunt, sicut a juvando jumenta dicta sunt. j Omne enim patrimonium apud antiquos peculium dicebatur a pecudibus, in quibus eorum constabat universa substantia, unde et pecuarius vocabatur, qui erat dives, k modo vero pecuniosus.
5. Antiquissimi, nondum auro argentoque invento, ære utebantur. Nam prius tærea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta, sed ab ea qua cæpit nomen retinuit. Unde et ærarium dictum, quia prius æs tantum in usu fuit, et ipsum solum recondebatur, auro argentoque nondum signato, ex quorum metallis, quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen ærarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit.
6. Thesaurus juxta Graecam proprietatem ὰπὸ τη̃ς θέσεως a positione, hoc est, a reposito, nominatur. Nam θέσις positio dicitur, et est nomen ex Graeco Latinoque sermone compositum. Nam θές Graeci repo. situm dicunt, Latini aurum, quod junctum sonat repositum aurum.
Auraria nomen babet ab auro.
7. 1 Tributa vero, eo quod antea per tribus singulis exigebantur, sicut nunc per singula territoria. d Sic autem in tres partes divisum fuisse Romanum populum constat, ut qui praeerant in singulis partibus tribuni dicerentur. Unde etiam sumptus quos dabant populi tributa nominaverunt.
8. Vectigalia sunt tributa, a vehendo dicta.
Stipendium a stipe pendenda nominatum. Antiqui enim appendere pecuniam soliti erant magis quam annumerare.
Moneta appellata est quia monet, ne qua fraus io metallo vel pondere fiat.
288 9. Nomisma est solidus aureus, vel argenteus, sive aereus, qui ideo nomisma dicitur a quia nominibus principum effigiisque signabatur. Primus nummus ἅργυρος nuncupabatur, quia quam plurimum ex argento percutiebatur.
10. h Nummi autem a Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus notavit, et titulo nominis sui praescripsit.
11. Folles dicuntur a sacculo quo conduntur, a continente id quod continetur appellatum.
12. In nomismate tria quæruntur : metallum, figura et pondus. Si ex iis aliquid defuerit, uomisma non erit.
3. Tria autem sunt genera argenti, et auri, et aeris : signatum , factum, infectum. Signatum est quod in nummis est; factum est, quod in vasis et signis; infectum, quod in massis, c quod et grave dicitur, id est, massa. In notitiam autem formarum metalla ita venerunt. dDum enim quacunque ex causa ardentessilvae excoquerent terram, excalefactis venis fudit rivos e cujuscunque stricturae. 289 14. Sive igitur æs illud fuerat, sive aurum, cum in loca terræ de- pressiora decurreret, sumpsit figuram, in quam illud, vel profluens rivus, vel excipiens lacuna formaverat. Quarum rerum splendore capti homines, cum ligatas attollerent massas, viderunt in eis terrae vestigia 8- gurata, hincque excogitaverunt liquefactas ad omnem formam posse deduci.
CAPUT XIX. De argento.
1. Argentum non longe a Græca appellatione distat. Hoc enim illi ἅργυρον vocant. f Cui mirum in modum illud inest, ut, dum candidum sit, impressum corpori lineas nigras reddat.
2. Argentum vivum dictum, quod excidat materias in quibus injicitur : hoc et liquidum, quia percurrit. Invenitur specialiter in metallis, sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhærens ; saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum, vel puteorum limo. Fit etiam et ex minio imposito conchulae ferreae, patinea testea superposita; tum circumlito vasculo circumdantur carbones, sicque argentum vivum ex minio distillat : s sine hoc neque argentum, neque æs inaurari potest.
3. Tantae autem virtutis est, ut si super sextarium argenti vivi centenarium saxum superponas, oneri statim resistat. Sin vero auri scrupulum, levitatem ejus raptim sinu recipit, ex quo intelligitur, non pondus, sed naturam esse cui cedit. Servatur autem melius in vitreis vasculis, nam cæteras materias perforat. h Potui autem datum, interficit ponderis causa. 4. Argenti porgamenta λιθάργυρος, quam nos spumam argenti appellamus. Fit enim ex argento et plumbo.
290 CAPUT XX. De ær,.
1. Æs a splendore aeris vocatum, sicutaurum et argentum. i Apud antiquos autem prius aeris quam ferri cognitus usus. Ære quippe prius proscindebant terram, acre certamina belli gerebant, eratque in pretio magis aes ; aurum. vero et argentum propter inutilitatem rejiciebantur. Nunc versa vice jacet æs, aurum in summum cessit honorem; sic volvenda ætas commutat tempora rerum. Etquod fuit in pretio, fit nullo denique honore. i Usus æris postea transiit in simulacris, in vasis, in aedificiorum structuris, maxime et ad perpetuitatem monimentorum etiam pu- blicæ in eis constitutiones scriptae sunt.
2. k Cyprium æs in Cypro insula prius repertum, unde et vocatum :factum ex lapide eroso, quam Cadmiam vocant, et est ductile; huic si addatur plumbum, colore purpureo fit.
i. Aurichalcum dictum, quod et splendorem auri et duritiam æris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua Latina et Graeca. Æs enim sermODe Græcorum χάλϰος vocatur. m Fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem.
4. Corinthium est commistio omnium metallorum, quod casus primum miscuit Corintho, cum capererur incensa.n Nam dum hanc civitatem Anuibal cepisset, omnes statuas æreas, 291 et aureas, et argen- æas in unum rogum congessit, et eas incendit. Ita ex nac commistione fabri sustulerunt, et fecerunt paropsides. Sic Corinthia nata sunt ex omnibus in non, nec hoc, nec illud. Unde et usque in bodiernum diem, sive ex ipso, sive ex imitatione ejus, æs Corinthium, vel Corinthia vasa dicuntur. Hujus tria genera : unum candidum, ad argenti nitorem accedens; alterum, in quod ipsius auri fulva natura est; tertium, in quo æqualis cunctorum temperies.
5. a Coronarium ex ductili aere tenuatur in laminas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum præbet, unde et appellatum.
6. Pyropum igneus color vocavit. Namque in singulas uncias æris, additis auri scrupulis senis, præ- tenui bractea ignescit, flammasque imitatur, unde et pyropum dicitur.
7. Regulare æs dicitur, quod ab aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est.
8. Ductile autem dicitur, eo quod malleo producatur, sicut contra futile, quod tantum funditur. Hoc et caldarium , quod tantum funditur. Nant malleis fragile est. Siquidem omne æs, diligentius purgatis igne vitiis excoctisque, regulare efficitur.
9. Campanum quoque inter genera aeris vocatur a Campania provincia, quæ est in Italiæ partibus, utensilibus et vasis omnibus probatissimum.
10. b Æs omne frigore magoo melius funditur. c Æs rubiginem eelerius trahit, nisi oleo perungatur ; servari autem id optime in liquida pice tradunt.
292 11• Inter omnia metalla æs vocalissimim esi, et maximae potestatis ; ideo et ænea limina, unde et Virglius : Foribus cardo stridebat ahenis. Purgamenta æris cadmia, et chalcitis. Cadmia ærugo æris, chalcitis æris nos.
12. Cadmia gignitur in metallorum æris atque argenti fornacibus, insidente nidore. Namque ut ipse. lapis ex quo fit æs cadmia vocatur, sic rursus in fornacibus existit, et nominis sui originem recipit.
13. Æris flos fit, seu gignitur, conflationibus,resoluto atque reliquato ære, superfusa frigida. Repentina enim densatione, tanquam de sputo, reparatur flos.
14. d Æruginem æs quoque creat. Nam laminæ æreæ super vas aceti asperrimi sarmentis superpositæ, e atque ita distillantibus, quod ex eo cecidit in ipsum acetum, teritur et cribratur.
CAPUT XXI. De ferro.
1. Ferrum diCtum , quod farra, id est , semina frugum, terræ condat. Idem et chalybsa Chalybe alumine, ubi ferrum optima acie temperatur. f Unde et abusive dicitur cbalybs ipsa materies, uj ; Vulnifecusque chalybs.
2. g Ferri usus post alia metalla repertus est.Cujus postea versa in opprobrium species. Nam unde prius tellustractabatur, inde 293 modo cruor effenditur. Nullum autem corpus tam densi inter se cohærentibus et implicitis elementis quam ferrum ; unde inest illi duritia cum frigore. h Ferri autem metallum pene ubique reperitur, sed ex omnibus generibas palma Serico ferro datur. Seres enim hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico, neque alia genera ferri ex mera acie temperantur. i Caeteris enim admiscetur mollie r complexus.
5. Differentia ferii plurima juxta terrae genus. Nam aliud molle , plumboque vicinum , rotarum et clavorum usibus aptum; aliud fragile , et ærosum, j culturae terrae conveniens; aliud brevitate sola placet, clavisque caligariis ; aliud rubiginem celerius sentit. Stricturæ vocanturhæ omnes, quod non in aliis metallis, a k stringendo apte vocabulo impositQ. Aquarum vero summa differentia est quibus ferrum candens immergitur, quo utilius fiat , 1 sicut Bilbili in Hispania et Tirasone, Comi in Italia.
4. In acuendo ferro m oleo delectatior fit acies , unde et tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. n A ferro sanguis humanus sese ulciscitur. Contactum namque celerius rubiginem trahit. Cum ferro magnes lapis concordiam habet. Sola enim hæcmateria vim ab boc lapide ac. cipit, longo tempore. Ex eodem lapide architectus quidam Alexandriae templum concameravit, ut in eo simulacrum ferro in aere pendere videretur. Ferrum accensum igni, nisi duretur i< tibus, corrumpitur. Rubens non est habile ad tundendum neque antequam albescere incipiat. Aceto, vel alumine illitum ferrum fit æris simile.
5. 294 Purgamenta ferri rubigo et scoria. Rubigo est vitium rodens ferrum ipsum, vel segetes, quasi rodigo mutata una littera: hæc et ærugo ab erodendo. Nam ærugo vitiunt est ferri, al erodendo dicta, non ab æramento.
6. a Scoria vere purmamenta et sordes sunt, quae igne excoquuntur. Et dicta scoria, quia de ferro excutitur.
7. b Rubigine autem caret ferrum, si cerUssa et gypso et liquida piee perungitur. Item rubigo ferramenta non vitiat, si eadem medulla eervina vel cerussa mista rosacee ungatur.
CAPUT XXII. De plumbo.
i. Plumbum dictum, quod ex eo primum pilis factis maris altitudo tentata est. c Hujus vero genera duo sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod prius in insulia Atlantici maris inventum est. Siquidem et in Lusilania, et in Gallecia gignitur summa terra arenosa, et coloris nigri, et ponderis gravis : interviniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis, lavant eas arenas, et quod subsidit, coquunt in fornacibus. Inveniuntur et in aurariis metallis aqua missa calculi nigri et graves, et dum aurum colligitur cum eo remanent, postea separati conflantur, et in plumbum album resolvuntur, Inde et eidem gravitas plumbi quae auri.
2. Nigrum plumbum cirea Cantabriam abundat, cujus, origo duplex est. Aut enim solum ex sua vena prodit, aut cum 295 argento nascitur, mistisquevenis conflatur. Hujus primus in fornacibus liqqor stannum est; secundus. argentum; quod remanet superaddita vena, rursusque conflata, fit nigrum plumbum.
3. d India neque plumbum neque aes habet, gemmis tantum et margaritis hæc permutat. Nigro plumbo ad fistulas laminasque utimur. Laboriosius in Hispania et Gallia eruitur olumbum. Nam in Britannia summo terræ corio.
CAPUT XXIII. De stanno.
i. Stanni c etymologia, ἀποχωρίζων, id est, separans, et secernens. Mista enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento æs plumbumque secernit; alia quoque metalla ab igne defendit, et cum sit natura æris ferrique durissima, si absque stanno fuerit, uritur et crematur.
2. f Stannum illitum æreis vasis saporem facit gratiorem, etcompescit virus æruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut et ex plumbo, conficitur.
CAPUT XXIV. De electro.
i. Electrum vocatum, quod ad radium totis .larius auro argentoque 296 reluceat. I Sol enim a poetis elector vocatur. h Defaecatius est enim hoe metallum omnibus metallis. 2. i Hujus tria genera. Unum, quod ex pini arboribus fluit, quod succinum dicitur; alterum metallum, quod naturaliter invenitur, et in pretio habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Qua partes, etiam si naturale solvas, invenies. Unde nibil interest natum sit, an factum; utrumque enim ejusdem naturæ est. 3. i Eleetrum, quod est naturale, ejusmodi naturae est, ut in convivio, et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum prodat. Nam si eo infundas venenum, striderem edit, et colores varios in modum arcus cœlestis emittit,
CAPUT XXV. De ponderibus.
i. Ponderunr, k ac mensurarum juvat cognoscere medum. Nam omnia corporalia, 1 sicut scriptum es:, a summis usque ad ima, in mensura, et numero, et pondere disposita sunt, atque formata. m Cunctis enim corporeis rebus pondus natura dedit. Suum quoque regit omnia pondus.
297 2. Primus Moyses, qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore, nobis et mensuras, et nameros, et pondus, diversis in Scripturæ suæ locis parravit. a Primus Phidon Argivus ponderum rationem in Graecia constituit, et licet alii antiquiores exstiterint, sed iste hac arte experieutior fuit.
3. Pondus dictum, eo quod in statera libratum pendeat, hinc et pensum. Abusive autem pondus libra una est. Unde etiam dipoudium dictum, quasi duo pondera, quod nomen adhuc in usu retinetur.
4. Trutina est gemina ponderum lances aequali examine pendens, facta propter talenta o et centenaria appendenda, sicut momentana pro parva modicaque peeunia. Haec et moneta vocata. Eadem et statera nomen ex numero habens, quod duabus lancibus et uno in medio stylo librata æqualiter stet.
5. a Examen est filum medium, quo trutinæ statera regilur, et lances æquantur. Unde et in lanceis amentum dicitur.
6. b Campana a regione Italiæ nomen accepit, ubi primum ejus usus repertus est. Haec duas lances non habet; sed virga esi signata libris et unciis, et vago pondere mensurata.
298 7. Unicuique autem ponderi certus est modus , nominibus propriis designatus.
8. c Chalcus minima pars ponderis, quarla pars oboli est, constans lentis geminis grams. Appellatur I autem chalcus, quod sit parvulus, sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est ut sine molestia sui calcetur.
9. Siliqua vigesima quarta pars solidi est, ab arboris semine vocabulum tenens.
10. Ceratum oboli pars media est siliquam habens unam, et semis. Hunc latinitas semiobolum vocat. Geratum autem Graece, Latine cornuum, interpretatur.
ii. Obolas siliquis tribus appenditur, habens ceratia duo, chalcos quatuor. Fiebat enim olim ex ære ad instar sagittæ. Unde et nomen a Graecis accepit, hoc est, sagitta.
12. d Scripulus sex siliquarum pondere constat. Hic apud Graecos gramma vocatur. Scripulus autem dictus per diminutionem a lapillo brevi, qui scrupus vocatur.
13. e Drachma octava pars unciæ est, et denarii, pondus argenti 299 tribus constans scripulis, id est, XVIII siliquis. Denarius autem a dando dictus, quia pro decem nummis imputatur.
14. Solidus nuncupatur, quia nihil illi deesse videtur. Solidum enim veteres integrum dicebant et totum. Ipse quoque nomisma vocatur, pro eo quod nominibus principum effigiisque signetur. f Ab initio vero unum nomisma unus argenteus erat. Hoc enim ab Assyriis coepit. Dicunt enim Judæi quod Abraham in terram Chanaan primus hanc advexit formam. Solidus apud Latinos alio nomine in Sextula dicitur, quod iis sex uncia compleatur. Hunc, ut diximus, h vulgus aureum solidum vocat, cujus tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus.
15. i Sextula bis assumpta duellam facit, ter posita staterem reddit.
16. Stater autem medietas unciae est, appendens aureos tres, unde et vocatur stater, quod tribus solidis stet. Hic et semiuncia, quia semis habet de uncia. Hic et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis.
17. Quadrantem Hebræi i similiter codrantem vocant, et k vocatur quadrans, quod unciae quartam partem appendat.
18. 1 Sicel, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, Hebræum 300 nomen est, habena apud eos unciæ pondus. m Apud Latinos autem et Graecos quarta pars unciae est, et stateris medietas, drachmas appendens duas. Unde cum in litteris divinis legitur siclus, uncia est; cum vero in gentilium, quarta pars unciae est.
19. Uncia dicta quod universitatem minorum ponderum sua unitate vinciat, id est, complectatur. n Constat autem drachmis VIII, id est, scripulls xxiv. Quod proinde legitimum pondus habetur, quia numerus scripulorum ejus horas diei noctisque me- titur, vel quia libram efficit duodecies computatus.
20. Libra in unciis perficitur, et inde habetur perfecti ponderis genus, quia tot constat unciis quot mensibus annus. Dicta autem libra, quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat.
21. Mna in ponderibus centum drachmis appenditur, et eat nomen Graecum, a quae sunt siliquae tocco, tremisses CCXXV, solidi LXXV, stateres XXV.
22. b Talentum autem summum esse pondus perbibetur in Graecis; 301 nam nihil est chalco minus, nihi! talento majus. c Cujus varium apud diversas gentes pondus habetur. Apud Romanos enim talentum est LXXII librarum , sicut Plautus ostendit, qui ait duo talenta esse CXLIV libras. Est autem triplex, id est, minus, medium, summum. Minus L, d medium LXXII libris, e summum cxx constat.
23. Centenarium numeri nomen est, eo quot cenlum librarum ponderis sit. Quod pondus propter perfectionem centenarii numeri Romani instituerunt.
302CAPUT XXVI. De mensuris.
1. Mensura est res aliqua modo suo, vel tempore circumscripta. Hæc autcorporis est, aut temporis. Corporis est, ut hominum, lignorum, et columnarum longitudo, et brevitas. Sed etsolem istum propriam sui orbis habere mensuram, quod geometrici perscrutari audent. Temporis, ut horarum, dierum et annorum. f Unde et metiri pedes horarum dicimus, hoc est, mensurare.
i. Proprie autem mensura vocata, quod ea fruges metiuntur, atque frumentum, id est, humida et sicca, ut modius, artabo, urna et amphora.
3. Mensurarum pars minima cochlear, quod est dImidia pars drachmae, appendens siliquas novem, quod triplicatum chonculam facit.
Choncula drachma una, et dimidia adimpletur.
4. Cyathi pondus decem drachmis appenditur, g qui etiam a quibusdam cuatus dicitur.
Oxybaphus fit, si v drachmae adduntur ad x.
5. h Acetabulum quarta pars heminæ est, III drachmas appendens.
303 i Cotula hemina est habens cyathos sex; quae idcirco cotula vocatur, quia Graeco sermone cote incisio dicitur, et i hemina sextarii in duo æqua inciditur, et cotularn facit.
Hemina autem appendit libram unam, quae geminata sextarium facit.
6. Sextarius duarum librarum est, qui bis assumptus nominatur bilibris; assumptus quater, fit Græco nomine chænix; k quinquies complicatus quinarem, sive gomor facit. Adjice sextum, congium reddit. 304 1 Nam congius sex metitur sex riis, a m quo, et sextario nomen dederunt.
7. Congius autem a congiendo, id est, per augmentum crescendo vocatur. Unde postea pecunia beneflcii gratia dari cæpta congiarium appellatum est. Unusquisque enim sui temporis imperator favorem populi captans adjiciebat, ut largior videretur in donis.
8. n Congiarium autem specialiter mensura est liquidorum, cujus et rem simul et nomen a Romanis impositum invenimus.
9. Metreta est mensura liquidorum. Haec a mensura accepit nomen, μέτρον enim mensuram dicunt Graeci, et inde appellata metreta : licet et urna, et amphora, et reliqua hujusmodi nomina mensurarum sint, tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit.
Metrum ad omnem mensuram pertinet, μέτρον enim Graece, Latine mensura dicitur. Nam et cyathus mensura est, ct amphora mensura est, et quidquid plus minusve capit, mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi assumpsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est denarii.
40. a Modius dictus ab eo qued sit suo modo perfectus. Est autem mensura librarum XLIV, id est, sextariorum xxu. Cujus numeri causa inde tracta est, eo quod in principio Deus XXII opera fecerit. Nam prima die septem opera fecit, id est, materiam informem, angelos, lucem, cœlos superiores, terram, aquam atque aerem. 305 Secunda die firmamentum solum. Tertia die quatuor : maria, semina, sationes, atque plantaria. Quarta die tria : solem, et lunam, et stellas : quinta die tria i pisces, et reptilia aquarum, et volatilia. Sexta die quatuor : bestias, pecudes, reptilia terrae, et hominem. Et facta sunt omnia XIII genera in diebus sex. Et xxii generationes sunt ab Adam usque ad Jacob, ex cujus semine nascitur omnis gens Israel. Er XXII libri Veteris Testamenti usque ad Esther. EI XXII litterarum sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina. His igitur exemplis modius I. II sextariorum a Moyse, secundum sacræ legis mensuram effectus est. Et quamvis diversa gentes huic mensurae pondus, vel adjiciant ignoranter, vel detrahant, apud llebraeos constitutione divina tali ratione servatur. Modius enim a modo dictus. Hinc et modica, id est, moderata. Mo- dicis enim modius nomen imposuit. Nam modica pro parvis abusive, non proprie, dicimus.
ii. b Satum genus est mensurae juxta morem provinciæ Palestinae unum et dimidium modium capiens. c Cujus nomen ex Hebræo sermone tractum . eat. Satum enim apud eos nominatur sumptio, sive levatio, eo quod qui metitur eamdem mensuram sumat ac levet. Est et aliud satum mensura sextariorum XXII capax, quasi modius.
12. Bathus vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quæ bath apud eos, vel batha nominatur, capiens quinquaginta sextarios, quae mensura una mola vice proteritur.
13. Amphora vocata, quod hinc et inde levetur. Hæc Græce 306 a figura sui dicta dicitur, quod ejus ansae geminatæ videamur aures imitari. Recipit autem vini, vel aquae pedem quadratum, frumenti vero modios italicos tres.
Cadus Graeca ampliora est continens urnas tres.
14. Vrna mensura est, quam quidam quartarium dicunt. Proprie autem urna vas est quod pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet, de quo poeta: Cœlo tegitur, qui non habet urnam.
15. Medimna est mensura quinque modiorum. Medimua autem Latina lingua vocatur, id est, dimidia, eo quod quinque modiis medatdr, qui est dimidius numerus a perfecto denario.
16. Artaba mensura est apud .Egyptios sextariorum LXXII : compositus numerus, propter LXXII gentes, vel linguas, quae orbem impleverunt.
17. Gomor xv modiorum onus appendit.
Corus xxx modiis impletur. Hic ex Hebraico Bernone descendit, qui vocatur cora a similitudine collis. Cora enim Hebraice colles appellantur. Coacervati enim modii xxx instar collis videntur, et onus cameli efficiunt.
307 CAPUT XXVII. De signis.
1. Ponderis d signa plerisque ignota sunt, et inde errorem legentibus faciunt. Quapropter formas eorum et characteres, ut a veteribus signata sunt, sub. jiciamus.
2. Z littera significat dimidium obolum.
- Virgula æqualiter jacens, et porrecta simplici. ter, significat obolum.
Geminata virgula, duo obeli sunt
T Latinum significat obolos tres.
F Latinum significat obolos quatuor.
E Latinum demonstrat oboles quinque.
3. Oboli vero sex propterea characterem non habent, quod in una drachma sex veniant, quod est pondus denarii argentei.
H littera significat siliquas VIII, id est, tremissem.
N Latinum significat nomisma Græcum, id est, solidum.
IB. Iota adjuncta beta significat dimidium sodidum.
4. < Virgula duae ex uno angulo a læva in dextram se dividentes significant drachmam, quam etiam holcen appellant.
N r. iV Latinum adjunctum gamma Græco si. gnificat semiunciam.
Γ°, e Gamma autem Graecae litterae o Latinum in fine adjunctum significat unciam.
A Lambda Græcum per medium sui, i Latina adjecto, significat libram.
5. Ko. Kappa Graecum circa finem cornuum adjuncto v Graeco significat cyathum.
308 K°. Si o Latinum habuerit adjunctum hemi- nam demonstrat, quam Græci cotylen vocant.
E. Xi Graecum si acceperit junctum e Latinum significat sextaruim.
6. f °. Si o Latinum adjunctum, indicat acetabulum, quod Graeci oxybaphon vocant.
Graecum, superposito n Latino; significat mnam.
a X T Latinum in fine habeas lambda Græcum significat tatentum.
b X° Graecum in dextro brachio superiori o littera conjuncta, chænix est.