Skip to content
The Etymologies

Book 18 · 18 of 20

The Etymologies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER DECIMUS OCTAVUS. ! DE BELLO ET LUDIS. 371 CAPUT PRIMUM. De bellis.

4. a Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus irrumpens, exercitus ducere, aliena vastare , liheros populos aut trucidare , aut subjieere coepit, universamque Asiam usque ad Libyæ fines nova servitute perdomuit. Hinc jam studuit orbis in mutuo sanguine alterna grassari caede..

2. Quatuor autem sunt genera bellorum, id est, justum, injustum, civile, et plusquam civile. Justum bellum est, quod ex prædicto geritur de rebus repelitis, aut propulsandorum hostium causa. Injustum bellum est, quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica dicit Cicero : Illa injusta bella sunt, quæ sunt sine causa suscepta.

3. Nam ex tra ulciscendi, aut propulsandorum hostium causam, bellum justum geri nullum potest. Et hoc idem Tullius paucis interjectis subdidit : Nullum bellum justum habetur, nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi de repetitis rebus. Civile bellum est inter civcs orta seditio, et concitatio tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui I ellum civile invicem in una gente gesserunt.

4. Plusquam civile bellum est, ubi non solum cives certant, sed et cognati: quale actum est inter Cæsarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicavit, et pater adversus filium arma portavit. 372 Lucanus : In fratrem ceciderunt prœnia fratris. Item : Cui cervix cæsa parentis cederet.

5. Belli itaque dicuntur interna, externa, servilia, aocialia, piratica. Naro piratica bella sunt sparsa la- tronum manus per maria myoparonibns levibus, et fugacibus, b non solum navium commeatus intercipientihus , sed etiam insulas provinciasquc vastanti* bus, quos primum Cnaeus Pompeius post multam vastationem, quam terra marique egerant, mira celeri. late compressit, ac superavit.

6. Sicut autem bellum vocatur, quod contra hostes agitur, ita tumultus qui civili seditione concitatur. c Nam seditio est dissensio civium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci διάστασιν vocant.

7. Quo autem differat utrumque, d Cicero docet: Po. test enim, inquit, esse bellum, ut tumultus non sit. e Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim tumultus,nisi perturbatio tanta, ut major timor oriatur? Unde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. Gravior autem est tumultus quali bellum. Nam in bello vacaliones valent, in tumultu non valent.

8. Differt autem bellum, pugna et prælium. Nam bellum universum dicitur, ut Punicnm. Hujus partes sunt pugnæ, f ut Cannensis, Trehiensis. Rursum iri una pugna sunt multa praelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum I pugna unius diei , prælium pars pugnæ est.

9. Bellum antea duellum vocatum, eo quod duæ sint partes dimicantium, vel quod alterum faciat vi. ctorem, alterum victum. Postea, mutam et detracta littera, dictum est bellum. Alii I per antiphrasin pu. tant dictum, 373 quod sit hr.rridum,unde iliud, hortida bella, cum bellum contra sit pessimum.

10 Præha dicuntur a premendo, hostis hostem. a Unde ci prela ligna quibus uva premitur.

Pugna vocata, eo quod mitio usus fuisset in bello pugnis contendere, vel qua primo bellum pugnis cipiebant. Unde etiam pugna duorum est aliquando ino ferro.

11. Quatuor autem in iello geruntur : pugna, fuga, victoria,pax. Pacis vocabulum videtur a pacto sumptum. Posterius autem pax accipitur, fœdus primum mittur. Fædu est pavI quæ fit inter dimicantes, vel a (ide, vel a facialibus, id cst, sacerdotibus dictum. Per ipsos enim fiebant fædera, sicut per sæculares bella. b Alia fœdera dicta putant a porca fœde et cru- deliter occisa, cujus mors optabatur ei qui a pace resilisset. Virgilius: Et cœsa jungebant fœdera porca. Fœderis partes induciæ. Et dictæ induciæ, quasi in dies ocia.

CAPUT II. De triumphis.

i. Omne reguum sæculi hujus bellis quæritur, victoriis prup gatur. Victoria dicta, quod vi, id est, virtute, adipiscatur. Hoc est cuim jus gentium, vitæ vi repellerc. Nam turpis est dulu quæsita victoria. Certa autem victoria est, vel occisio hostis, vel exspoliatio, vel utrumque. c Non est autem jucunda victoria, 374 quæ per immensa detrimenta contingit. Est hoc est, quod laudat Sallustius duces victoriam in cruento exercitu reportasse.

2. Pompa dicta est Græca significatione, άπό του̃ πομπεύειν, hoc est, publice ostentari. d Præcedit autem victoria pompam, ideo quod ituris ad hoc certamen primum est victoriae votum.

3. e Trophæum dictum uno τη̃ς προπη̃ς, id est, conversione hostium et fuga. Nam ab eo quod hostem quis fugasset, merebatur trophæum; qui occidisset, triumphum : qui dictus est άπό τη̃ς τριάμης, id est, a exsultatione. Plenæ enim victoriæ triumphus dobctur; semiplenæ trophæum, quia nondum plenam est victoriam consecutus. Non en m obtinuit, sed fugavit exercitum. Hæc tamen nomina Scriptores confundunt. Tranquillus autem triumphum Latine dicit potius appellatum, quod is qui triumphans urbem ingrederetur tripertito judicio honoraretur. Nam primum de triumpho duci concedendo exercitum judicare solitum erat; secundo senatum, tertio populum.

4. Erat autern apud Romanos mos ut triumphanles quadrigis veherentur, ex illo quod solati sint priores duces hoc hahitu bella inire. Quicunque autem in conflictu vicisset, palma aurea coronaba- 'ur, quia palma stimulos habet. Qui vero sine conflictu fugientem prostrasset, laurea, eo quod hæc arbor sine spinis esi.

5. f Namque et purpuream et palmatam togam triumphantes induebantur, et scipionem rum sceptro in manu gerebant ad imitationem victoriæ Scipionis, licet et scipio baculus sit, quo homines innituntur. Uude et illc primus Cornelius Scipio appellatus cat, quia in foro pater ejus cæcus innixus eo ambulabat. 375 Super scipionem autem aquila sedebat, ob indicium quud per victoriam quasi ad supernam magnitudinem accederent.

6. g Inde et colore rufo perliniebantur, quasi imitarentur divini ignis effigiem. h Quod vero a carnifice contingebantur, id erat indicio, ut ad tantum fastigium evecti mediocritatis humanæ commonerentur.

i. Duobus autem generibus deletur exercitus, aul internecione, aut dispersione. Sallustius: Hostes, inquit, aut oppressi, aut dilapsi forent. Sic et utrumque Virgilius : internecione, ut: Submersasque obrue puppes; dispersione, ut : Aut age diversos, et disjice corpora ponto.

a. Spolia hostium : præda, manubiæ, exuviæ. partes. Prada a prædando vocata. Manubiæ, eo quod manibus detrahuntur. Hæ et exuviæ ab exuendo dictæ, quia cxuuutur. Hæ et partes a pari divisione (i pro personarum qualitate, et laborum justa divisione). i Spolia autem a palliis, quasi ex pallia, victis enim detrabuntur.

376 CAPUT III. De signis.

i. Signa bellorum dicuntur, quod ex iii exercitus, et pugnandi, et victoriæ, et receptus accipit symbolum. Nam aut per vocem tubæ, aut per symbolon admonetur exercitus. Legionum principalia signa aquilæ, dracones, et pilae.

2. Aquilæ ideo, quod eadem avis Jovis in armis suspicio fuerit. a Nam dum idem Jovis adversus Tita- nas proficisceretur, aquilam ei in auspicio apparuisse ferunt, quam ille pro indicio victoriæ acceptam tutelæ suae auspicatus eam legioni signum dedit, quo factum est ut deinceps militum signa comitaretur. Cujus meminit Lucanus dicens : Signa pares aquilas, et pila minantia pilis

3. Draconum signa ab Apolline morte Pythonls lerpentis inchoata sunt. Dehinc a Græcis et Romauis in bello gestari coeperunt.

4. Pilam in signo constituisse fertur Augustus, propter nationes sibi in cuncto orbe subjectas, ut melius figuram orbis ostenderet.

5. b Vexillum, et ipsum signum bellicum tractum nomen habens a 377 veli diminutione, quasi velillum. • Sub Romulo autem fasciculos feni, pro vexillis, milites habuerunt. Hinc et manipuli appellantur. Manipulos enim dicimus fasces feni, quod manum itupleant. Caetera signa diversis praelata imaginibus secundum militarem consuetudinem existunt, per quæ se exercitus in permistione præliorum agnoscit.

CAPUT IV. De buccinis.

1. Buccina est qua signum dalur in hostem, dicta a voce, quasi vocina. Nam pagani agrestesque ad omnem Usum buccina ad compita convocabantur. Proprie ergo hoc agrestibus signum fuit. De qua Propertius : Buccina jam priscos cogebat ad arma Quiriles. d Hujus clangor buccinum dicilur.

2. c Tubam Tyrrheni primum invenerunt, unde Virgilius : Tyrrbenusque tubae mugire per aethera clangor.

Hanc enim a Tyrrhenis praedonibus excogitatam (dicunt), cum dispersi circa maritimas oras non facile dd quamque prædæ occasionem voce aut buccina convocarentur, vento plerumque obstrepente.

3. Hinc postea bellicis certaminibus adhibita est ad denuntianda signa bellorum, ut ubi exaudiri praeco præ tumultu non poterat, sonitus tubae clangentis attingeret. f Tuba autem dicta, quasi tofa, id est, cava. Item tuba, quasi tibia.

l. Inter tubam autem et buccinam veteres discerne- bant. I 378 Nam buccina insonans sollicitudinem ad bella denuntiabat. Virgilius : Qua buccina signum Dira dedit. Tuba autem praelium indicabat, ut : At tuba terribilem sonitum dedit aere canoro

Cujus h sonitus varius est. Nam interdum canit, ut bella committantur ; interdum ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui. i Nam receptus dicilur, quo se exercitus recipit, unde et signa receptui canere dicuntur.

5. i Classica sunt cornua, quae convocandi causa erant facta, et a calando classica dicebantur. De quibus Virgilius : Classica jamque sonant. k Apud Amazonas autem non tuba sicut a regibus, sed a regina sistro vocabatur feminarum exercitus.

CAPUT V.

De armis.

1. 1 Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt, unde et ubi reponuntur armaria dicta sunt. Item arma et tela omnium generum, sed arma sunt quibus ipsi tuemur tela quae emittimus. Nam arma duplicia sunt, id est, vel quibus percutimus, vel quibus tegimur.

2. m Arma autem proprie dicta sunt eo quod armos tegunt. Nam arma, vel ab armis dicuntur, id est, humeris, ut : Latos huic hasta per armos acta tremit; vel ἀπὸ τοῡ ἄρεος, id est, a Marte.

379 CAPUT VI. De gladiis.

i. Gladius generaliter dicitur ensis in praelio, sed ensis ferrum tantum, gladius vero totus. Proprle autem appellatus gladius, quod gulam dividit, id est cervicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam cætera membra securibus magis cæduntur, col. lum gladio tantum.

2. Acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus vocatur, vel quia caput est gladii, vel quia ibi capitur, ut teneatur. Nam alias acies ferri non sinit. n Mucro non tantum gladii est, sed et cujuslibet teli acumen; dictus a longitudine. Nam μαϰρον Graeci longum dicunt, hinc et machæra.

o Machæra autem est gladius longus, ab una parte acutus-

5. Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo sponian vocant. Ipsa est et romphæa. Framea autem dicta quia ferrea est. Nam sicut ferranentum sic framea dicitur, ac proinde omnis gladius fremea

4. Spatha A passione dicitur verbo Græco, quoniam παθείν Graece 380 dicitur pati, unde et patior, et patitur dicimus. Alii spatham Latine autumant dictam eo quod spatiosa sit, id est, lata et anipla. Unde et spatula in pectoribus.

< 5. Semispathium gladius est a media longitudine spathæ appellatus, non ut imprudens vulgus dicit, sine spatio, dum sagitta velocior sit.

6. Pugio a pungendo et transfigendo vocatur. Est enim gladius parvus, bis acutus, lateri adhærens. a Item et clunabulum dicturo, quod religetur ad clunem.

7. Chelidoniacus gladius ferrum est latum, cujus duplex mucro, ac bifurcus in modum caudae birundineæ formatur, unde et chelidoniacus dicitur.

8. Sica a secando dita est. Est enim gladius brevis, quo maluine utuntur qui apud Italos latrocinia exercent, a quo et sicarii dicti sunt. Traaquillus autem dicit: Dum cujusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curvalus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad cum corrigendum, tumque a pugnante responsum est : Sic hac pugnabo. Inde sicæ nomen ductum.

9. Secures signa sunt quæ ante consules ferebantur, ne aut usum perderent belli, aut vacantes otio aspectum amitterent gladiorum. 381 Quas et Hispani ab usu Francorum per derivationem Franciscas vocant.

CAPUT VI. De hastis.

i. Hasta est contus cum ferro, cujus diminutivum facit hastile. Nomen autem hasta ab astu sumpsit, unde et ostutia.

t. Contus ferrum non babet, sed tantum cuspide acuta est. Virgilius i Ferratasque b trudes, et acuta cuspide contos Contus autem, quasi conitus. Est enim conus acuta rotnuditas.

5. Trudes hastæ sunt cum lunato ferro, quae Græ- eis aplustria dicuntur. Trudes autem dicuntur ab eo quod trudunt, et detrudunt. Virgilius : Ferratasque trudes.

4. c Venabula dicta, quasi venatui habilia ; vel quia venientem excipiunt, quasi excipiabilia. Excipiunt enim apros, exspectantque leones, intrant ursos, sit tantum firma manus.

5. d Lancea est hasta amentum habens in medio ; dicta autem 382 lancea, quia aequa lance, id est, aequali amento ponderata vibratur.

6. e Amentum vinculum est jaculorum hastilium, quod mediis hastis aptatur. Et inde amentum, quo media basta religatur et jacitur.

7. I Clava est, qualis fuit Herculis dicta, quod sit clavis ferreis invicem religata, x ei est cubito semis facta in longitudine. h Hæc et cateja, quam Lucilius calam dicit. Est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quæ jacta quidem non longa propter gravitatem evolat ; sed quo pervenit, vi nimia perfringit : quod si ab artifice mittatur, rursum I redit ad eum qui misit. Hujus meminit Virgilius, dicens : Teutooico ritu soliti torquere catejas Unde et eos i Hispani et Galli Teutonos vocant.

8. i Phalarica est telum ingens torno factum, habens ferrum 383 cubitale, et rolunditatem de plumbo in modum sphæræ in ipsa summitate. Dicitur etiam et ignem habere affixum. Hoc aulem lelo pugnatur de turribus, quas phalas dici manifestum est. Juvenalis : Consulit aute pbalas, delphinorumqua columnas. A phalis igitur dicta est phalerica, sicut a muro muralis. Sane phalaricam Lucanus dicit nervis mitti tortilibus, et quadam machina, ut : Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis. Yirgilius vero ait Turnum manu phalaricam jaculari potuisse.

9. x Pila sunt arma jaculorum atque telorum, a torquendo, vel eminendo vocata. De quibus Lutanus Signa pares aquilas, et pila minantia pilis. Cujus singulare pilum dicitur.

10. * Telum vocatur secundum Graecam etymologiam, ἀπό τοῡ τηλόθεν, quidquid longe jaci potest, b quanquam abusive dicatur et gladius, ut est illud : At. non boc telum mea quod vi dextera versat. Proprie autem telum a longitudine dicitur. Unde et mustela dicitur, quod longior sit quam mus.

ii. Cuspis hastile amentatum, a cespite dicta, quod est virgultum. Virgilius : Et pastoralem præfixa cuspide myrtum. e Proprie autem cuspis, pustenor pars hastæ est.

384 CAPUT VIII. De sagittis.

i. Sugitta a sagaci jactu, id est, veloci ictu vocata. Pennis enim fertur, quasi avis, ut celeriter mors percurrat ad hominem. His primuin Cretenses usi sunt, quibus pennæ ideo, ut diximus, agglutinantur, ut leves sint et pervolent.

2. Scaptos....

3. Spicula sunt sagittæ, vel lanceæ breves, a spicarum specie nunucupatæ.

4. d Scorpio est sagitta venenata arcu, vel tormentis excussa. Quæ dum ad hominem venerit, e virus, qua figit, infundit; unde et scorpio uomen accepit.

CAPUT IX. De pharetris.

i. f Pharetra sagittarum thecæ, a ferendo jacula dicta, sicut et feretrum, 385 ubi funus defertur, quae ideo etymologiam communem habent, quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat.

i. Coriti proprie sunt arcuum thecæ sicut sagittarum pharetræ.

Vagina appellatur, eo qnod in ea mucro , vel gladius bajuletur.

3. Theca, ab eo quod aliquid receptum tegat, littera pro g posita. Alii Graeco nomine tbecam vocari asserunt, quod ibi reponatur aliquid. Inde et bibliotheca librorum repositio dicitur.

4. g Dolones sunt vaginæ ligneae, intra quas fatet pugio sub baculi specie. Dolones autem a dolo dicti sunt, quod fallant, et decipiant ferro, cum speciem præferant ligni. Hos vulgus Græco nomine oxos vocat, id est, acutos. Unde et apud medicos h acutu. morbus ὸξει̃α vocatur.

5. Arcus vocatur, eo quod arceat adversarium. Inde et arces dicuntur, a quibus arcentur hostes. ltem arcus ob speciem, quod sint curvati aretius.

CAPUT X. De fundis.

1. Funda dicta, eo quod ex ea fundantur lapides,i id est, i emittantur.

I. Ballista genus tormenti, ab emittendo jacula dicta. βάλλειν enim Graece mittere dicitur. Torquetur euim verbere nervorum, 386 et magna vi jacit. aut hastas, aut saxa. i lude et fundibalus, quai fundens, et emittens. k Contra ballistam testudo valet. Scries enim fit annorum umbonibus inter se colligatis.

CAPUT XI. De ariete.

i. 1 Arieti nomen species dedit. eo quod cum impetu impingit murum in modum arietum pugnantium. Validæ enim ac nodosæ arboris caput ferro vestitur, eaque suspensa funibus multorum manu ad murum impellitur; deinde retrorsum ducta majore impetu destinatur, sicque crebris ictibus concussum muri latus cedit, cavatumque irrupturis fenestram facit.

2. Contra impulsum arietis remedium est saccus paleis plenus, et in eum locum demissus quem aries percutit. Laxo enim saccorum sinu ictus arietis illisus mollitur. Duriura enim mollioribus facilius cedunt.

3. Plutei sunt crates cono crudo intectæ, quae in opere faciendo hosti objiciuutur.

4. m Musculus cuniculo similis fit, quo murus per. foditur, ex quo et appellatur, quasi murusculus.

CAPUT XII. De clypeis.

1. Clypeus n est scutum majus dictus ab eo quod clepet, id 387 est, celet corpus, periculisque subducat o άπὸ του̃ ϰλέπτειν. Oppositus enim sua defensione ab bastis et jaculis corpus munit. a Clypeus autem peditum est, scutum equitum.

2. Scutum appellatum, eo quod a se excutiat telorum ictum. Ut enim telis resistatur, clypeus antelertur.

Umbo scuti pars media est, quasi umbilicus.

5. b Ancile vocatur scutum breve et rotundum. De quo Virgilios : Lævaque ancile gerebat. Et Ancile dictum ab ancisione, quod sit ab omni parte veluti ancisum et rotundum. Ovidius : Idque ancile vocant, quod ab omni parte recisum. Quaque notes oculis, angulus omnis abest.

4.c Pelta scutum brevissimum in modum lunae mediae. Cujus meminit liber Regum : Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro, et trecentas peltas. ex auro probato.

5. a Cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri, et Mauri, de quo poeta : Lævas, cetra legit.

6. c Parma, levia arma, quasi parva, non clypeus. Dicitur autem et testudo scutum. Nam in modum testudinis fit clypeus. 388 f Est et testudo scutorum connexio curvata in testudinis modum. Namque in armorum generibus, milites etiam ab animalibus nomina sumunt, ut aries. Et Sallustius : In modum, inquit, hericii militaris.

CAPUT XIII. De loricis.

i. Lorica g vocatur, eo quod loris careat, solis enim circulis ferreis contexta est.

2. h Squama est lorica ferrea ex laminis ferreis, Mut aereis concatenata in modum squamae piscis, et ex ipso splendore squamarum, et similitudine nuncupata est. I De ciliciis autem et poliuntur, et teguntur loricæ.

CAPUT XIV. De galeis.

1. Cassis de lamina est, galea de corio. Nam galerus corium dicitur. Cassidem autem a Thuscis nominatam (dicunt). llli enim galeam cassim nominant, credo a capite.

389 2. i Apex est, quod in summa galea eminet, quo figitur crista, quam Graeci ϰω̄νονvocant. Nam conus est curvatura quae in galea prominet et supra quam cristae sunt.

CAPUT XV. De foro. I

i. Forus k exercendarum litium locus, a fando dictus. Qui locus et prorostra vocatur, ideo quod ex bello|Punico captis navibus Carthaginensium rostra ablala sunt, et in foro Romano praefixa, ut essent hujus insigne victoriae. Constat autem Forus causa, lege, et judice.

2. Causa vocatur a casu, quo evenit. Est enim materia et origo negotii, necdum discussionis examine patefacta, quae dum præponitur causa est, dum discutitur judicium est, dum finitur justitia : vocatum autem judicium, quasi jurisdictio, et justitia, quasi juris status. Judicium autem prius inquisitio vocabatur. Unde et actores judiciorum, et præpositos, quæ- stores, vel quœsitores vocamus.

3. Negotium multa significat, modo actum rei alicujus, cui contrarium est otium; modo actionem causae, quod est jurgium litis. Et dictum negotium, quasi nec otium,id est, sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicilur; ubi aliquid datur, ut majora lucrentur.

4. Jurgium dictum, quasi juris garrium, eo quod ii qui causam dicunt 390 jure disceptent.

Lis a contentione limitis prius nomen sumpsi. De quo Virgilius: Limes erat positus, litem ut i discerneret agri.

5. Causa aut argumento, aut proLatione constat.

Argumentum nunquam testibus, nunquam tabulis dat probationem, sed sola investigatione invenit veritatem, unde et dictum argumentum, id est, argutum inventum.

Probatio autem testibus et fide tabularum constat.

6. In omni autem judicio sex personae quaeruntur judex, accusator, reus, et tres testes.

m Judex dictus, quasi jus dicens populo, sive quod jure disceptet. Jure autem disceptare est juste judicare. Non est autem judex, si non est in eo justitia.

i. Accusator vocatus , quasi adcausator, quia ad causam vocat eum quem appellat.

Reus a re quam petitur nuncupatus, quia quamvis sceleris conscius non sit, reus tamen dicitur, quandiu in judicio pro re aliqua petitur.

8. a Testes antiquitus supertiles dicebantur, eo quod super statum causæ proferebantur. Nunc parte ablata nominis, testes vocantur.

9. Testis autem consideratur : conditione, natura et vita. Conditione, si liber, non servus. Nam sæpe servus metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina. Nam varium et mutabile semper femina. Vita, si innocens, et integer actu. Nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest justitia cum scelerato habere societatem.

391 10. Duo sunt autem genera testium : aut dicendo id quod vidcrunt, aut Proferendo id quod andierunt. Duobus autem modis testes delinquunt, cum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt.

CAPUT XVI. De spectaculis.

1. Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur voluptates, b quæ non per semetipsa inquinant, sed per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula, eo quod hominibus publica ibi praebeatur inspectio. Hæc et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur, aut in scenis.

2. Ludorum origo sic traditur: e Lydii ex Asia transvenæ in Etruria consederunt, duce Tyrrheno, qui fratri suo cesserat regni contentione. Igitur in Etruria inter cæteros ritus superstitionum suarum, spectacula quoquo religionis nomine instituerunt. Inde Romani accersitos artifices mutuati sunt, et inde ludi a Lydis vocati sunt. Varro autem dicit ludos a lusu voca. ius, quod juvenes per dies festos solebant ludi exsultatione delectare populum. Unde et eum lusumjuvenum, et diebus festis, et templis, et religionibus reputat.

3. Nihil tam de causa vocabuli, dum rei causa idololatria sit. Unde et promiscue ludi Liberalia vocabantur, ob honorem Liberi Patris. Ob hoc respieienda est d originis macula, ne bonum æstimes 392 quod initium a malo accepit. Ludus autem gymnicus est, aut circensis, aut gladiatorius, aut scenicus.

CAPUT XVII. De ludo gymnico,

1. Gymnicusludus est velocitatis ac virium gloria. Cujus locus gymnasium dicitur, ubi exercentur athletæ,et cursorum velocitas comprobatur. Hinc accidit ut omnium prope artum exercitia gymnasia dicantur.

2. Antea enim in jocis cerlantes cincli erant, qe nudarentur : post, relaxato cingulo, repente prostratus et exanimatus est quidam cursor. Quare e ex consilii decreto tunc archon Hippomenes ut nudi deinceps omnes exercitaremur permisit. Ex illo gymnasium dictum, quod juvenes nudi exercentur jn campo, ubi sola tantum verenda operiuntur.

CAPUT XVIII. De generibus gymnicorum.

1. Genera gymnicorum quinque : saltus,, cUrąQl. jactus, virtus, atque luctptio. Unde ferunt quemdam regem tot filios adoloscentes habentem, totidem generibus de regno jussisse contendere.

CAPUT XIX. De saltu.

1. Saltus dictus, quasi exsilire in altum. Est enim saltus altius exsilire, vel longius.

393 CAPUT XX. De cursu.

i. Cursu. a veloritate crurum vocatur. Est enim cursus celeritas pedum.

CAPUT XXI. De jactu.

1. Jactus dictus a jaciendo. Unde et piscatorium rete jaculum dicitur. Huic arti usus est, f arrepto lapide procul ferire, hastas pondere librato jacere, sagittas arcu eminere.

CAPUT XXII. De virtute.

i. Virtus est immensitas virium in labore et pondere corporis.

CAPUT XXIII. De ludatione.

1. Luctatio a laterum complexu vocatur, quibus B cominus certantes innitent, qui Graeca appellatione athletæ vocantur. Locus autem luctalionis palæstra dicitur.

394 CAPUT XXIV. De palæstra.

i. Palæstram h autem, vel ὰπὸ τη̄ς πάλης, id est, a luctatione, vel ὰπὸτοῡπάλλειν, id est, a motu ruinae fortis nominatam dicunt, scilicet quod in luctando cum medios arripiant, fere quatiunt, idque apud Graecos πάλλειν vocatur. Quidam opinantur artem luctandi ursorum contentione monstratam. Namque inter caeteras feras eos solos, et erigi congressos, et subsidere celeriter, ac reverti, et modo manibus tentare invicem, modo complesu abigere sese more luctantium.

CAPUT XXV. De agone.

1. Quæ Latini certamina, Graeci νας voMant, a frequentia qua celebrabantur. Siquidem et omnem cœtum atque conventum agona dici; alii quod in circulis, et quasi agonis, id esi, sine angulo locis, ederentur, nuncupatos agonas putant.

CAPUT XXVI. Pe generibus agonum.

1. Agonum genera fuere, immensitas viriqm, cursus celeritas, sagittandi peritia, standi patientia; ad citharam quoque, vel tibias incedendi gestus; de moribus quoque, de forma, de cantandi modulatione, terrestris quoque belli, et navalis praelii, perpetiendurumque suppliciorum certamina.

395 CAPUT XXVII. De ludis circensibus.

1. Ludi circenses sacrorum causa, ac deorum gentilium celebrationibus instituti sunt. Unde et qui eos spectant daemonum cultihus inservire videntur. Nam res equeslris antea simplex agebatur, et utique communis usus reatus non erat, sed cum ad ludos coactus est naturatis usus, ad dæmoniorum cultum translatus est.

2. Itaque et Castori et Polluci deputuntur hæ species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet; sed et Neptunus equestris est, quem Græci Hippion appellant; sed et Marti et Jovi in ludis equi sunt consecrati, et ipsi quadrigis præsunt.

3. b Circenses autem ludi ideo dicti, vela circumendo, vel quod ubi nunc metæ sunt ; olim gladii pooebantur, quos quadrigæ circuibant, et inde dicti circenses, ab ensibus circa quos currebant. 'Siquidem in littore circa ripas fluminum currus agitantes, gladios in ordine in ripae littore ponebant, et erat artis equum circa pericula torquere. Inde et circensesdictipu- tantur, quasi circum enses.

CAPUT XXVIII. De circof

i. Circus c Soli principaliter consecratus est a paganis, cujus ædesmedio spatio et effigies de fastigio ædis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum, quem in aperto habent. Est autem circus omne illud spatium quod circuire equo solent.

396 2. dHunc Romani dictura putant a circuit. equavum, eo quod ibi circum metas equi currant. Græci e vero a Circe Solis filia, quae Patri suo hoc genus certaminis institit, asserunt puncupatum, et ab ea circi appellationem argumentantur. Fuit autem maga, et venefica, et sacerdos dæmoniun, in cujus loci habituet opere magicæ artes, et cultus idololatriæ repognoscitur.

CAPUT XXIX. De ornamentis.

1. Ornamenta circi : ova, meta , obeliscus, carce- - res. i Ova, honori Castoris et Pollucis ascribunt,qui illos ovo editos credendo de cygno Jove non erubescunt.

2. Fingunt autem circensia Romani I ad causas mundi referri, ut sub hac specie superstitiones vallitatum suarum excusent.

397 CAPUT XXX. De metis.

i. Metarum quippe appellatione proprio terminum ac finem mundi designari volunt, ab eo quod alicui emensus finis est, sive ad testimonium orientis occidentisque Solis.

CAPUT XXXI. De obelisco.

i. Obeliscum h Mespres rex Ægypti primus fecisse fertur tali ex causa. Cum quodam tempore Nilus vio. lenta inundatione Ægypto nocuisset, indignatus rex tanquam pœnas a flumine exigeret, sagittam in undas misit. Non multo post gravi valetudine correptus, lumen amisit, qui post cæcitalem visu recepto duos obeliscos Soli sacravit. Obeliscus enim sagitta dicitur, qui ideo in medio circo ponitur, quia per medium mundum sol currit.

2. Medio autem spatio ab utraque meta constitutus obeliscus, fastigium summitatemque cœli significat, cum sol ab utroque spatio medio horarum discrimine transcendit. Summo obelisco superpositum est quoddam auralum in modum flammæ formatum, quoniam solplurimum in se caloris atque ignis habet.

CAPUT XXXII. De carceribus.

i. In a circo unde emittuntur equi carceres dixerunt ab ea re 398 qua et ille carcer qui est in civitate , quod ut ibi homines damnati, atque inclusi, ita hic equi coercentur, ne exeant, antequam signum mittatur.

CAPUT XXXIII. De aurigis.

i. Ars circi auriga et currus, equites , sive pedi- les. Auriga proprie dictus, quod currum agat, et regat, sive quod feriat junctos equos. b Nam haurit, FERIT, ut : Latus haurit aperlum.

2. Ipse est, etc agitator, id est, verberator ab agendo dictus. Aurigae autem duobus coloribus sunt, quibus speciem idololatriæ vestiunt. d Nam prasinus terrae, venetus coelo et mari a paganis dicatus est.

CAPUT XXXIV. De quadrigis.

i. e Ericthonius autem, qui regnavit Athenis, primus quatuor equos junxisse fertur, sicut Virgilius auctor est dicens : Primos Ericthonius currus, et quatuor ausus Jungere equos, rapidisque rotis insistere victor.

2. Fuit autem Minervæ et, Vulcani filius de caduca in terram libidine, ut fabulae ferunt, procreatus, portentum dæmonicum, imo diabolns, qui primo Junoni currum dedicavit. Tali auctore quadrigæ productae sunt.

399 CAPUT XXXV. De curru.

i. Currus a cursu dictus, vel quia rotas videtur habere, unde etf carrum, quasi curvum. Quadrigarum vero currus duplici temone olim erant, perpetuoque, et qui omnibus equis injiceretur jugo.

i. g Primus Clysthenes Sicyonius tantura medios jngavit, eosquesingulos ex utraque parte simplici vinculo applicuit, quos Graeci σειραϕόρους h Latini funarios vocant, a genere vinculi quo prius alligabantur.

CAPUT XXXVI. De equis quibus currunt.

i. Quadrigæ et bigæ, trigx et sejugæ ab equorum numero 400 et jugo dictæ. Ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, et trigas inferis, sejugas Jovi, desultores Lucifero, i et Hespero sacraverunt. Quadrigas ideo soli jungunt, quia per quatuor tempora annus vertitur, ver et aestatem, autumnum et hyemem.

2. Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, sive quia ct nocte videtur, et die. Jungunt enim unum equum nigrum, alterum candidum. Trigas diis inferis, quia hi per tres aetates homines ad se rapiunt, id est, per infantiam, juventutem, atque senectam. Sejuga maximus currus currit Jovi, propter quod maximum deorum suorum esse eum credunt.

3. Ideo autem rotis quadrigas currere dicunt, sive quia mundus iste circuli sui celeritate transcurrit, sive propter solem, quia volubili ambitu rotat, sicut ait Ennius : j Inde patefecit radiis rola candida caelum.

CAPUT XXXVII. De septem spatiis.

1. Septem spatia quadrigae currunt, referentes hoc ad cursum septem stellarum, quibus mundum regi dicunt, sive ad cursum septem dierum præsentium, quibus peractis vitæ terminus consummatur, k quorum finis est creta, id est, judicium.

401 CAPUT XXXVIII. De equitibus.

i. Porro equites singulares ideo currere dicunt, quia singulariter unusquisque cursum vitae hujus peragit, atque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis.

CAPUT XXXIX. De desultoribus.

i. Desultores 1 nominati, quod olim prout quiaque ad finem cursus venerat, desiliebat, sive quod de equo in equum transiliebat.

CAPUT XL. De peditibus.

i. Pedites autem aiunt propterea pede currere, quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a supe. riore parte currunt ad inferiora, id est, ab Oriente ad Occidentem, quia mortales oriuntur, et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullæ reliquiæ sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat. Sed haec propterea fingunt, at vanitates suas et sacrilegia excusare conentur.

CAPUT XLI. De coloribus equorum.

i. Circa a causas quoque elementorum iidem genlites etiam colores equorum 402 junxerunt, roseos soli, id est, igni; albos aeri, prasinos terrae; venetos mari assimilantes. Item roseos aestati currere voluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flave- Icant. Albos biemi, quod sit glacialis, et frigoribus universa canescant; veri prasinos viridi colore, quia tunc pampinus densatur.

2.| Item roseos Marti sacraverunt, a quo Romani exoriuntur, et quia vexilla Romanorum cocco decorantur, sive quod Mars gaudet sanguine. Albos zephyris et serenis tempestatibus, prasinos flori et terrae, venetus aquis, vel aeri, quia ceruleo sunt colore; luteos, id est, croceos, igni et soli; purpureos Iri sacravcrunt, quem arcum dicimus, quod Iris plurimoscolores habeat.

3. Sicque dum hac spectatione deorum cultibus atque elementis mundialibus profanantur, eosdem deos Itque eadem elementa procul dubio colere noscuntur. Unde animadvertere debes, Christiane, quot circum nomina immunda possideant. Quapropter alienus erit tibi locus, quem plurimi Satanæ spiritus occupaverunt. b Totum enim illum diabolu8 et angeli ejus repleverunt.

CAPUT XLII.

De theatro.

i. Theatrum c est quo scena includitur, semicircuti figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cujus forma primum rotunda erat, sicut et amphitheatri, postea ex medio amphitheatro theatrum factum est. Theatrum autem a spectaculo nominatum 403d ὰπὸ τη̃ς θεωρίας,quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos contemplaretur.

i. Idem vero theatrum, e idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices ibi prostarent. f Idem et lupanar vocatum, ab eisdem meretricibus, quae a propter vulgati corporis vilitatem lupæ nuncupabantur. Nam lupæ meretrices sunt a rapacitate vocatae, quod ad se rapiant miseros, et apprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludi- brio haberentur tam ii qui facerent quam quæ paterentur.

CAPUT XLUI. De ,cena.

i. Scena autem erat locus infra theatrum in modum domus instructa cum pulpito, k quod pulpitum orchestra vocabatur, ubi cantabant comici, tragici, atque saltabant histriones et mimi. i Dicta autem scena Græca appellatione, eo quod in speciem domus erat instructa. Uude et apud Hebræos tabernaculorum dedicatio a similitudine domiciliorum Scenopegia appellabatur.

404 CAPUT XLIV. De orchestra

i. Orchestra autem pulpitum erat scenæ, ubi sal- talor agere posset, aut duo inter se disputare. Ibi enim poetæ comœdi et tragœdi ad certamen conscendebant, iisque canentibus, alii gestus edebant, Officia scenica : tragœdi, comœdi, thymelici, bistriones, mimi, et saltatores.

CAPUT XLV. De tragœdis.

i. Tragœdi sunt qui antiqua gesta atque facinora sceleratorum regum luctuoso carmine, spectante populo, concinebant.

CAPUT XLVI. De comædis.

i. Comædi sunt qui privatorum hominum acta dictis atque gestu cantabant, atque stupra virginum et amores meretricum in suis fabulis exprimebant.

CAPUT XLVII. De thymelicis.

1. Thymelici autem erant musici scenici, qui in organis, et lyris, et citharis, praecinebant. Et dicti thymelici, quod olim in orchestra stantes cantabant super pulpitum quod thymele vocabatur.

405 CAPUT XLVIII. De histrionibus.

i. Histriones sunt qui muliebri indumento gestus impudicarum feminarum exprimebant : ii autem saltando etiam historias et res gestas demonstrabant. Dicti autem histriones, sive quod ab Istria id genus sit adductum, sive quod perplexas historiis fabulas exprimerent, quasi historiones.

CAPUT XLIX. De mimis.

i. Mimi sunt dicti Græca appellatione, quod rerum humanarum sini imitatores. a Nam habebant suum auctorem, qui anteqUam mimum agcrent, fabulam pronuntiaret. Nam fabulae ita componebantur a poetis, ut aptissimae essent motui corporis.

CAPUT L. De sasltatoribus.

i. Saltarores b autem nominatos Varro dicit ab Arcade Salio, quem Æneas in Italiam secum adduxit, quique primo docuit Romanos adolescentes nobiles saltare.

406 CAPUT LI. Quid quo patrono agatur.

1. Est c plane in artibus scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae priVAta et propria sunt scenæ de gestu et corporis flexu. Nam mollitiem Libero et Vener immolabant, Uti per sexti, illi per flexum , dissolutis.

2. Quæ vero ibi vocibus, et modis,. et organis, et lyris transiguntur, Apollines et Musas, et Minervas, et Mercurios patronos habent. Quod spectaculum odisse debes, Christiane, quorum odisti auctores.

CAPUT LII. De amphitheatro.

1. Amphitheatrum locus est spectaculi ubi pugnant gladiatores. Et inde ludus gladiatorius dictus, quod in eo juvenes usum armorum diverso motu condiscant, et modO ihter se aut gladiis aut pugnis cer- tales, modo contra bestias incedentes, ubi non odio, sed praemio illecti subeunt ferale certamen.

2. Amphitheatrum dictum, quod ex dnobus theatris sit factum. Nam amphitheatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatro est, semicirculi figuram habens.

407 CAPUT LIII. be ludo equestri.

1. Genera gladiatorum plura, quorum primum ludus equestrium. Duo enim equites, præcedentibus prius signis militaribus, unus a porta Orientis, alter ab Occidentis, procedebant in equis albis cum aureis galeis, minoribus et habilioribus armis, sicque atroci perseverantia pro virtute sua inibant pugnam, dimicantes, quousque alter in alterius mortem prosiliret, ut haberet qui caderet casum, gloriam qui perime-; ret. Quae armatura pugnabat Marti duelli causa.

CAPUT LIV. De retiariis.

1. Retiarius ab armaturæ genere, in gladiatorio ludo contra alterum pugnantem occulte d ferebat rete (quod jaculum appellatur), ut adversarium cuspide insequente operiret, implicitumque viribus saperaret. Quae armatura pugnabat Neptuuo tridentis causa.

CAPUT LV. De secutoribus.

I. Secutor ab insequendo retiarium dictus. Gestabat enim 408 cuspidem, et massam plumbeam, quae adversarii jacnlum impediret, ut antequam ille feriret reti, iste exsuperaret. Hæc armatura sacrata erat Vulcano. Ignis enim semper aquam insequitur , ideoque cum heliano componebatur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt.

CAPUT LVI.

De laqueariis.

i. Laqueariorum pugna erat fugientes in ludo homines injecto laqueo impeditos, consecutosque prosternere amictos umbone pelliceo.

CAPUT LVII. De velitibus.

i. Velitum pugna erat, ut ultro citroque tela objectarent. Erat autem eorum varia pugna, et spectantibus gratior quam reliqua. i Vetites autem nuncupati, sive a volitatione, g sive a civitate Etruscorum, quae Veles vocabatur.

CAPUT LVIII. De ferali certamine.

1. Ferarum pugna erat emissas bestias juvenes excipere, et pugnare adversus eas, ultroneo funere certare, non crimine, sed furore.

409 CAPUT LIg. De horum exsecratione.

i. Haec quippe spectacula crudelitatis, et inspectio vanitatum non solum hominum Vitiis, sed de daemonum jussis instituta sunt. Proinde hihil esse debet Christiano cum circensi insania, cum Impudicitia theatri, cum amphiteatri CrUdelitate, cum atrocitate arenæ, cum luxuria ludi. Deum enim negat, qui talia præsumit, fidei Christianæ prævaricator effectus, qui id denuo appetit quod in lavacro jam pridem renuntiaVit. id est, diabolo, pompis et operibus ejus.

CAPUT LX.

De alta.

1. Alea, id est, ludus tabulæ, inventa a Graecis in otio Trojani belli, a h quodam milite nomine Alea, a quo et ars nomen accepit. Tabula luditur pyrgo, calcutis, tesserisoue.

CAPUT LXI. De pyrgis.

i. Pyrgus** dictus, quod per eum tesserae pergant, sive quod turris speciem habeat. Nam Græci turrim πύργον vocant.

410 CAPUT LXII. De calculis.

1. Calculi vocati, quod leves sint et rotundi. Unde et calculus dicitur lapis brevis b qui sine molestia sui brevitate calcatur. Item calculi, quod per vias ordi. nales, quasi per calculas eant.

CAPUT LXIU. De tesseris.

1, Tesseræ vocatae, quia quadræ stint ex partibus omnibus. Has alii lepusculos vocant, eo quod exsiliendo discurrunt. Olim autem tesseræ facula appellabantur a jaciendo.

411 CAPUT LXIV. De figuris aleæ.

i, Quidam c autem aleatores sibi videatur physiologice per allegoriam hanc artem exercere, et sub quadam rerum similitudine fingere. Nam tribus tesceris ludere perhibent propter tria sæculi tempora, praeterita, praesentia et futura, quia non stant, sed decurrunt. Sed et ipsas vias senuriis locis distinctas propter aetates hominum ternariis lineis propter tempora argumentantur. Inde et tabulam ternis descriptam dicunt lineis.

CAPUT LXV. De vocabulis tesserarum.

1. Jactus quisque apud lusores veteres a numero vocabatur, ut unio , binio , trio , quatrio, quinio, senio. Postea appellatio singulorum 412 mutata est, et :unionem CANEM , d trionem SUPPUM, e quatrionem 'lanum vocabam.

CAPUT LXVI. De jactu tesserarum.

i. Jactus tesserarum ita a peritis aleatoribus componitur, ut afferat quod voluerit, I ut puta senionem, qui eis jactu bonum affert. Vitant autem eaDem, quia damnosus est, unum enim significat.

CAPUT LXVII. De calculorum motu.

i. Calculi partim ordine moventur, partim vage. Ideo alios ordinarios, alios va gos appellant. At vero qui moveri omnino non possunt 413 incitos dicunt. s Unde et egentes homines inciti vocantur, quibus spes ultra procedendi nulla restat.

CAPUT LXVIII. De interdictione aleæ.

i. Ab hac arte fraus, et mendacium, atque perju- rium, nunquam abest, postreme et odium, et damna rerum, unde et aliquando, propter hæc scelera, in. terdicta legibus fuit.

CAPUT LXIX. De pila.

1. Pila proprie dicitur quod sit pilis plena. Hæc et sphæra a ferendo, vel feriendo dicta, de quarum genere et pondere Dorcatius sic tradit : Neu tu parce pilos vividis condere cervi, Uncia donec erit geminæ superaddita libre.

2. Inter species pilarum sunt trigonaria et arenata. h Trigonaria est, qua inter tres luditur. Arenata, qua in grege dum ex circulo astantium spectantium. que emissa, ultra justum spatium pilam excipere lusumque inire consueverunt. Cubitalem lusum appellant, cum duo cominus ex proximo, ac pene conjunctis cubitis, pilam feriunt. 1 Suram dicitur dare, qui pilam, crure prolato, feriendam collusoribus praebet.