Skip to content
The Etymologies

Book 6 · 6 of 20

The Etymologies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS.

CAPUT PRIMUM. De Veteri et Novo Testamento.

4. Vetus Testamentum ideo dicitur, quia veniente Novo cessavit, de quo ApoStolus meminit, dicens : Vetera transierunt et ecce facta sunt omnia nova.

240 2. Testamentom autem Novum ideo nuncupatnr, quia innovat. Non enim illud discunt nisi homines renovati ex vetustate per gratiam, et pertinentes jam ad Testamentum Novum, quod est regnum cœlorum.

3. a Hebræi autem Veteris Testamenti, Esdra auctore, juxta numerum litterartun suarum, viginti duos libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines, Legis scilicet, et Prophetarum, et Hagiographorum.

4. Primus ordo Legis, in quinque librisa accipitur, quo- rum primuS est Beresith, quod est Genosis; secundus Veelle Semoth, quod est Exodus ; tertius Vaicra, quod est Leviticus; quartus Vajedabber, quod est Numeri; quintus Elleaddebarim, quod est Deuteronomium.

5. Hi sunt quinque lib. Moysi, quos Hebræl thora, Latinf legem appellant. Proprie aUtem Lex appellatur, quae per Moysen data est.

6. Secundus ordo est Prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus JosUe Den-Nun, qui Latine Jesu Nave dicitUr ; seundus Sophtin , quod est Judicum; tertius Samuel, qui est Regum primus; quartos Melachim, qui est Regum secundus ; quintus Isaias, saxtus Jeremias; septimus Ezechiel; octavus Thereazar, qui dicitur Duodecim prophetarum; qui libri, quia sibi pro brevitate adjuncti sunt, pro uno aceipiuntur.

7. Tertius est ordo Hagiographorum , id est, sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Job; secundus Psalterium ; tertius Misse, quod est Proveribia Salomonis; quartus Coheleth , quod est Ecclesiastes; quintus Sir hassirim , quod est Cantica canticorum ; sextus Daniel; septimus Dibrehajamim, quod est Verba dierum, b hoc est Paralipomenon ; octavus Esdras ; nonus Esther, qui simol omnes v, VIII et ix, fiunt XXII, sicut superius comprehensi sunt.

8. Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latinedicitur Lamentatio Jeremiæ, liagiographis adjiciunt, et xxiv volumina Testamenti Veteris 241 faciunt, juxta viginti quatuor seniores, qui ante conspectum Domini assistunt.

9. Quartas est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt. Quorum primus Sapientiae liber est; seeundus Ecclesiasticus; tertius Thobias ; quartus Judith; quintus et sextus Machabæorum, quos licet Judæi inter apo- crypha separent, Ecclesia tamen Christi inter divinos libros, et honorat et praedicai.

10. In Novo autem Testamento duo sunt ordines : primus Evangeticus, in quo sunt Mathæus, Marcus, Lucas et Joannes ; secundus apostolicus, in quo sunt Paulus in quatuordecim Epistolis, Petrus in duabus, Joannes in tribus, Jacobus et Judas in singulis. Actu, apostolorum et Apocalypsis Joannis.

11. Summa autem utriusque Testamenti trifarie distinguitur, id est, in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie dividuntur, id est, quid a Deo, quid ab angdis, vel hominibus gestum dictumque sit, quid a prophetis prænuntiatum de Christo et corpore ejus; quid de diabolo et membris ipsius; quid de veteri et novo populo; quid de prae- senti sæculo, et futuro regno, atque judicio.

c CAPUT II. De scriptoribus et vocabulis sanctorum librorum.

f. Veteris Testamenti secundum Hebræorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses Divinæ Historiæ cosmographiam' in quinque voluminibus edidit, quod Pentateuchum nominatur.

2. Pentateuchum autem a quinque vofuminibus dicitur : πέντε enim Græce quinque, τευ̃χος volumen vocatur.

3. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur.

242 4.Exodus vero exitum ab Ægypto vel egressum populi Israel digerit, et ex ea causa nomen accepit.

5. Leviticus appellatur, eo quod Levitarum mi- nisteria et diversitatem victimarum exsequitur, totusque in eo ordo Leviticus annotatur.

6. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Ægypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo descriptio continetur.

7. Deuteronomium Græco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est, repetitio, et evangelicæ legis praliguratio, quæ sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia quæ in eo replicantur.

8. Josue liber nomen accepit a Jesu lilio Nave, cujus historiam continet, scriptorem vero ejus eumdem Josue Hlebræi asseverant, in cujus textu post Jordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur, et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia Ecclesiae coelestisque Jerusalem, spiritualia regna praeGgurantur.

9. Judicum nominatur a principibus populi, qui præfuerunt in Israel post Moysen et Josue, antequam David et caeteri reges existerent. d Hunc librum et Ruth edidisse creditur Samuel. Liber Samuel ejusdem Samuelis nativitatem, et sacerdotium, et gesta de. scribit, idcirco et ab eo nomen accepit.

10. Et quamvis hic liber Saul et David hisioriam conlineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia ipse unxit Saul in regnum, ipse David in regem futurum. Cujus libri primam partem conscripsit idem Samuel, sequentia vero ejus usque ad calcem scripsit David.

11. Melachim proinde appellatur, eo quod reges Judae et Israeliticae gentis, gestaque eorum, per ordinem digerat temporum. Melachim enim Hebraice, Latine regum interpretatur. Hunc librum Jeremias primus in unum volumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias.

12. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos pra- termissorum, vel reliquorum dicere possumus, quia ea quae in lege vel in Regum libris, 243 vel ornisea, vel non plene relata sunt, in isto summalim et breviter explicantur.

13. Librum Job quidam Moysen scripsisse arbitrantur; alii unum ex prophetis ; nonnulli vero eumdem Job post plagam suae passionis scriptorem fuisse existimant, arbitrantes ut qui certamina specialis pugnæ sustinuit, ipse narraret quas victorias expedivit.

14. a Principia autem et fines libri Job apud Hebraeos prosa oralione contexta sunt; media autem ipsius ab eo loco in quo ait: Pereat dies in qua natus sum, usque ad eum locum: Idcirco ego me reprehendo, et ago pænitentiam, omnia heroico metro discurrunt.

15. Psalmorum liber, Graece psalterium, Hebraice nebel, Latine organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum quod uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderet. b Titulus autem in Psalmis Hebraicus Thehilim quod interpretatur Volimen hymnorum.

16. e Auctores autem psalmorum sunt qui ponuntur in titulis : Moyses, scilicet, et David, et Salomon, Asaph, Ethan, Iditbun, et filii Gore Eman Ezraithæ, et. reliquorum, quos Esdras uno volumine comprehendit.

17. Omnes autem psalmos apud Hebraeos metrico . carmine constat esse compositos. Nam d in morem Romani Flacci, et Græci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc Alcaico personant; a nunc Saphico nitent, f trimetro, vel tetrametro pede incedentes.

18. g Salomon, filius David, rex Israel, juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit, quorum primus est Hebraice Misle, quem Graeci Parabolas, Latini proverbiorum nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine liguras verborum et imagines veritatis ostenderit.

19. Ipsam autem veritatem ad intelligendum tegentibus reservavit. 244 Secundum librum Cohelath vocavit, qui Græce Ecclesiastes dicitur, Latine Concionator, eo quod sermo ejus non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigatur, docens omnia quae in muudo cernimus caduca esse et brevia, et ob hoc miuime appetenda.

20. Tertium librum Sir hassirim prænotavit, qui in Latinam linguam vertitur Canticum canticorum; h ubi per epithalamium carmen conjunctionem Christi et Ecclesiae myslice canit. Dictum autem Canticum can. ticorum, eo quod omnibus canticis præferatur, quæ in Scripturis sacris habemur, sicut quaedam in lege di. cuntur sancta, quibus majora sunt sancta sanctorum.

21. Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris versibus apud suos composita perhibentur, ut Josephus, Hieronymusque scribunt.

22. Isaias, evanselista potius quam propheta, edidit librum suum, cujus omnis textus i eloquentia prosa incedit. Canticum vero hexametro, et peutametro versu discurrit.

25. Jeremias similiter edidit librum suum cum threnis ejus, i quos nos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adbibeantur, in quibus quadruplex diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi Sapbico metro scripta sunt, quia tres versiculos, qui sibi nexi sunt, k et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit.

24. Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris iidem versus terni incipiunt. Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur.

245 25. 1 Ezechiel et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Ezechiel principia et fines multis Labet obscuritatibus involuta. Daniel vero claro sermone regna orbis pronuntiat, et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione adnotat.

26. Hi sunt quatuor prophetae qui Majores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt. Liber duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus prænotatur, qui propterea dicunlur Minores, quia sermones eorum breves sunt.

27. Unde et connexi Sibimet invicem in uno vola. unine continentur, quorum nomina sunt: Osee, Joel, Amos, Abdias. Jonas , Michæas , Nahum , Habacuc. Sophonias, Aggæus, Zacharias et Malachias.

28. Esdrae liber auctoris sui titulo prænotatur, in cujus textu ejusdem Esdræ, Nehemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat quod unus Esdræ dicitur liber, quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebræos, sed inter apocryphos deputantur.

246 29. Esther librum Esdras creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura Ecclesiæ Dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque, interfecto Aman , qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteroS mittitur.

30. b Liber Sapientiæ apud Hebræos nusquam esi, unde et ipse stylus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Judæi Philonis esse affirmant, qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio ejus evidenter exprimitur.

31. c Librum autem Ecclesiasticum certissime Jesus, filiusSirac, Hierosolymita, nepos Jesu sacerdotis magni, composuit, de quo meminit Zacharias; qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem Sa. lomonis titulo praenotatur.

32. Dictus autem Ecclesiasticus, eo quod de totius Ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna tura et ratione sit editus. Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur.

33. Judith vero et Tobias, sive Machabæorum H- bri, quibus auctoribus scripti sint minime constat. Habent autem vocabula ex eorum nominibus quorum gesta scribuntur.

34. Quatuor libros Evangeliorum quatuor evangelistæ singulariter conscripserunt.

35. Primus Matthæus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis, et sermonibus in Judæa, initians evangelizare ab humana Christi nativitate, dicens : Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum.

247 36. Secundus Marcus plenus Spiritu sancto scripsit Evangelium Christi eloquio Græco, in Italia secutus Petrum, ut discipulus. Is initium a spiritu pro- phetali fecit, dicens : Vox clamantis in deserto: Parate viam Domino, ut ostenderet Christum post assum- ptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut seriptum est: Et d prophetam in gentibus posni te.

37. Tertius Lucas, inter omnes evangelistas e Græci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, Evangelium scripsit Theophilo episcopo, iuitians a sacerdotali spiritu, dicens: Fuit in diebus Herodis regis Judææ sacerdos quidam nomine Zacharias, ut manifestaret Christum, post nativitatem carnis ct praedicationem Evangelii, hostiam fuisse effectum pro salute mundi.

38. Ipse est enim Sacerdos de quo dictum est in Psalmis : Tues Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Ubi enim Christus advenit, sacerdolium Judæorum obmutuit, lex et prophetia cessavit.

39. Quartus Joannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eumdem Salvatorem qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante sæcula Dei Verbum esse, ipsum a coelo venisse, et post mortem ad coelum iterum remeasse.

40. Hi suut quatuor evangelistæ, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quatuor animalibus. Propterea autem quatuor animalia, quia per quatuor mundi partes fides Christianæ religionis eorum prædicatione disseminata est.

41. Animalia autem dicta sunt quoniam propter animala hominis praedicatur Evangelium Christi. Naw et oculis plena erant intus, et foris , quoniam pervident quae dicta sunt a prophetis, et f quae promissa erant impleri.

42. a Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in Evangeliis. Et alas senas tegentes crura, et facies suas, revelata sunt enim quae tegebantur in adventu Christi.

248 43. Evangelium autem interpretatur bona annuntiatio. Graece enim εύ bene, ἀγγελία dicitur annuntiatio. Unde, et angelus nuntius interpretatur.

44. h Paulus apostolus suas scripsit Epistolas quatuordecim, ex quibus novem septem Ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philemoni.

45 i Ad Hebraeos autem Epistola a plerisquo Latinis ejus esse incerta est propter dissonautiam sermonis, eamdemque alii Barnabam conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur.

46. Petrus scripsit duas nominis sui Epistolas, quæ Catholicæ ideo nominantur, quia non uni tantum populo, vel civitati. sed universis gentibus generaJiter ' scriptæ sunt.

47. Jacobus, et Joannes, et Judas, suas scrioserunt, Epistolas.

48. Actus apostolorum primordia fidei Christianæ n genUbus, et nascentis Ecclesiae historjam digerit. Actuum apostolorum scriptorem Lucam esse (constat) evangelistam; in quo opere nascentis Ecclesiae infan- Iii texitur, et apostolorum historia retinetur. Unde et Actus apostolorum dicitur.

49. Apocalypsim librum Joannea evangelista scri. psit, eo tempore quo ob Evangelii prædicationem in insula Pathmos traditur relegatus. Apocalypsis autem ex Græco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondila erant, juxta quod et ipse Joannes dicit : Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis.

50. Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui, per Spiritum sanctum 249 loquentes ad eruditionem uostram, et praecepta vivendi et credendi regulam conscripserunt

51. Præter haec et alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est, secreta, quia in dubium veniunt. Est enim eorum occulta origo, nec patet Patribus, ex quibus usque ad nos auctoritas . veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. In iis apocryphis, etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte a prudentibus judicantur non esse eorum credenda quibus ascribuntur.

52. Nam multa, et sub nominibus prophetarum, et re- centiora sub nominibusapostolorum ab hæreticis proferuntur, quæ omnia sub nomine apocryphorum auctoritate oanonica diligenti examinatione remota sunt.

CAPUT III. De bibliothecis.

i. Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam βιλίων librorum θήϰη repositio interpretatur.

2. a Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldæis, dum Judæi regressi fuissent in Jerusalem, 250 divino afflatus Spiritu, reparavit; cunctaque legis ac prophetarum volumina, quæ fuerant a gentibus corrupta, correxit, totumque Velus Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent ino lege quot habebantur et litterae.

3. b Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur, Atheniensium tyrannus; quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Atbenis, avexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Græcium retulit.

4. Hinc studium regibus urbibusque caeteris natum estcomparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi.

5. Debinc magnus Alexander, vel successores ejus, instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt, maxime c Ptolemæus cognomento Philadelphus, omnis liueraturae sagacissimus, cum studio hibliothecarum Pisistratum æmularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam etdivinas litterasin biblio- thecam suam contulit. d Nam septuaginta miliia librorum bujus temporibus Alexandriae inventa sunt.

CAPUT IV. Df interpretibus.

1. Hic etiam, et e ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti, iq Græcam vocem ex Hebraica lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit.

2. < Siquidem singuli in singulis cellulis separati, ita omnia per Spiritum sanctum interpretati ,unt, ut nihil iu alicujus eorum codice 251 inventum esse' quod in cæteri.-, vel in verborum ordine, discreparet

3. Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebræa lingua in Graecam sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila Syllachus et Theodotion, sicut etiam et f vulgaris illa interpretatio, cujus auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis. Quinta Editio nuncunatur.

4. Praeterea sextam et septimam Editionem Origene. h miro labore repcrit, et cum caeteris Editionibus comparavit.

5. i Presbyter quoque Hieronymus, trium lingua rum peritus, ex Hebræo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfudit, i cujus interpretatio merito caeteris anlefertur. Nam est, et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior, k atque , utpote a Christiano interprete, verior.

CAPUT V. De eo qui primum llomam libros advexit

i. Romam primus librorum copiam advexi . Emilius Paulus, Perse Macedonum rege devicto; b deinde Lucullus e Pontica præda. 252 Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotium quam maximæ bibliothecae construendæ.

2. c Priinum autem Romae bibliothecas publicavit Ponto, Graecas simul atque Latinas, additis auctorum imaginibus in airio quod de manubiis magnificentissimum instruxerat.

CAPUT VI. Qui apud nos bibliothecas instituerunt.

i. Apud d nos quoque Pampbilus martyr, cuju8 Vi.. tam Eusebius Cæsariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecæ studio primus adaequare contendii. Hic enim iu bibliotheca sua prope triginta voluminum millia habuit.

i. Hieronymus quoque atque Gennadius Ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno voluminis indiculo comprehenderunt.

253 CAPUT VII. Qui multa scripserunt.

i. Marcus o Terentius Varro apud Latinos ipnumerabiles libros scripsit. Apud Graecos quoque Chalcenterus miris attollitur laudibus, quod tantos libros ediderit quantos quisque uosurum alienos scribere propria manu vix possit.

2. De nostris quoque apud Græcos Origenes, in Scri. pturarum labore, tam Graecos quam Latios operum suorum numero superavit. Denique Hieronymus f sex millia librorum ejus selegisse fatetur.

3. Horum tamen omnium studia Augustinus iugenio vel scientia sua vicit. Nam tanta scripsit, ut diebusac noctibus non solum scribere libros ejus quisquam, sed nec legere quidem occurrat.

CAPUT VIII. De generibus opusculorum.

I. Opusculorum g genera sunt tria. Primum genus excerpta sunt, quae Graece scholiam nuncupantur; in quibus ea quae videntur obscura vel difficilia, summatim ac breviter praestringuntur.

2. Secundum genus homiliæ sunt, quas Latini verba appellant quæ proferuntur in populis. Tertium, tomi, quos nos libros vel volumina nuncupamus. Homiliæ autem ad vulgus loquuntur; tomi vero, id est, libri, najoris sunt disputationis. Dialogus est collatio 254duorum, vel plurimorum, quam Latini sermonem dicuut. Nam quos Græci d alogos vocant nos sermones vocamus.

3. h Sermo autem dictus, quia inter utrumque seritur. Unde et in Virgilio Mulia inter sese vario sermone serebant. Tractatus est ullius rei multiplex expositio, eo quod trahat sensum in multa. i sententiam contrectando secum.

4. Differt autem sermo, tractatus et verbum. Sermo enim altera eget persona, tractatus specialiter ad se ipsum est, verbum autem ad omnes. Unde et dicitur : Verbum fecit ad populum.

5. Commentaria dicta quasi cum mente. Sunt enim interpretationes, ut commenta juris, J commenta Evangelii.

6. k Apologeticum est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere. In defensione enim aut negatione sola positum est, et est nomen Græcum.

7. 1 Panegyricum est licentiosum, et laciniosum genus dicendi in laudibus regum, in cujus compositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Græcis exortum est, quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitavit.

8. m Fastorum libri sunt in quibus reges vel consules scribuntur, p fuscibus dicti, id est, potestatibus. n Unde et ob id libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt.

9. Prooemium est initium dicendi. Sunt enim proœmia principia librorum, quae ante causæ narrationem ad instruendas audientium aures 255 coaptantur. Cujus nomen plerique Latinitatis periti sine translatione posuerunt; hoc autem vorabulum apud nos interpretatum præfatio nuncupatur, quasi prælocutio.

10. Praecepta sunt quae aut quid faciendum, aut quid non faciendum sil, docent. Quid faciendum, ut: Dilige Deum tuum, et honora patrem tuum, et matrem tuam. Quid non faciendum, ut : Non mæchaberis; non furtum facies.

ii. Similiter et genlilium praecepta vel jubent, vel velant. Jubent faciendum, ut : Nudus ara, sere nudus. '.tant, ut : Nove inter vites corylum sere, neve flagella Summa pete.

42. Primus autem præcepta apud Hebræos Moyses scripsit, apud Latinos a Martius vales primus pr;ecepta composuit. Ex quibus cst illud : Postremus dicas, primus taceas.

13. Parabolae et problemata nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere, Parabola quippe alicujusrei similitudinem per se gerit, quod licetsit vocabu- lum Graecum, jam tamen pro Latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis, quae dicuntur rerum siniilitudines, rebus de quibus agitur comparantur.

14. Problemata autem , quæ Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt habentes aliquid quod disputatione solvendum sit.

15. Quaestio autem est quæsitio, cum quaeritur an sit, quid sit, quale sit.

16. Argumentum vero dictum quasi argutum, vel quasi argute inventum, ad comprobandas res.

17. Epistolam proprie Graeci vocant quod interpretatur Latine missa.

18. Ante chartae et membranarum usum, b in dedolalis ex ligno codicillis epistolarum alloquia scribebantur. Unde et portitores earum tabellarios vocaverunt.

256 CAPUT IX. De ceris.

i. Cerae litterarum materies, parvulorum nutrices, c ipsae ...Dant ingenium pueris primordia sensus, quarum studium primi Græci tradidisse produntur. Graeci autem et Thusci primum ferro in ceris scripserunt, postea Romani jusserunt ne graphium ferreum quis haberet.

2. Unde et apud scribas dicebatur : Ceram ferrone cædito. Postea institutum est ut ceram ossibus scriberent, d sicut iudicat Atta insatyradicens: Vertamus vomcrem iu ceram, mucroneque aremus Osseo..... Graphium autem Græce, Latine scriptorium dicitur. Nam γραϕὴ scriptura est.

CAPUT X. De chartis.

. Chartarum e usum primum Ægyptus ministravit cæptum apud Memphiticam urbem ; Memphis enim civitas Ægyptiorum est, ubi chartae usus inventus est primum, sicut ait Lucanus : Conficitur bibula Memphitis charta papyro. Bibulam autem papyrum dixit, quod humorem bibat.

257 2. Charta autem dicta, quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur. Cujus genera quam plura sunt. Prima, et praecipuaf Augustæa, regia, et majoris forma, in honorem Octavii Augusti appe lata.

3. Secunda Liviana ob honorem Liviae ; tertia hieratica dicta, eoquodadsacros libros eligebatur, similis Augustææ, sed subcolorata.

4. Quarta Tæniotica , a loco Alexandnae, qui ita vocatur, ubi fiebat; quinla Saitica ab oppido Sii.

5. g Sexta Corneliana, a Cornelio Gallo, praefecto Ægypti, primum confecta ; septima emporetica, quod ea merces involvuntur, cum sit scripturis minus idonea.

CAPUT XI. De pergamenis,

i. Pergarneni h reges cum charta indigerent, membrana primi excogitaverunt. i Unde et pergamenarum nomen hucusque tradente sibi 258 posteritate servatum est. i Hæc membrana dicuntur, quia ex membris pecudum detrahuntur.

2. Ficbant autem primum coloris lutei, id est, crocei, postea vero Romae candida membrana reperta sunt, quod apparuit inhabile esse , quod, et facile sordescant, aciemque legentium laedant. Cum peritiores architecti neque aurea laconaria ponenda in bibliothecis putent, neque pavimenta alia quam e Carysteo marmore, quod auri fulgor hebetet, et Carysti viriditas rcficiat oculos.

3. Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myrteos pannos subjiciunt, et gemmarum sculptores scarabeorum terga, quibus nihil est viridius, subinde respiciunt, et pictores idem faciunt, ut laborem visus eorum viriditate recreent.

4. Membrana autem aut candida, aut lutea, aut purpurea sunt. Candida naturaliter existunt. Luteum membranum bicolor est, quod a confectore una tingitur parte, id est crocatur, de quo Persius : Jam liber, et positis bicolor membrana capillis.

5. Purpurea k vero inficiuntur colore purpureo, in qui... bus aurum et argentum liquescens patescat in litteras.

259 CAPUT XII. De libris conficiendis.

1. Quaedam genera librorum apud gentiles certis modulis conficiebantur. Breviore forma, carmina atque epistolae. At vero historiae majori modulo scribebantur, et non solum in char ta, vel membranis, ed etiam, et a in omentis elephantinis, textilibusque malvarum foliis, atque palmarum.

2. Cujus generis Cinna sic meminit: Hæc tibi Aratæis multum invigilata lucernis Carmina, queis ignes b novimus aerios, Levis in aridulo malvæ descripta libello Prusiaca vexi munera navicula.

3. Circumcidi libros Siciliæ primum increbuit. Nam initio pumicabantur. Unde et ait Catullus : Cui dono lepidum novum libellum Arido modo pumice expolitum ?

CAPUT XIII. 260 De librorum vocabulis.

1. Codex multorum librorum est, liber unius voluminis. Et dictus Codex per translationem a caudicibus arborum, seu vitium, quasi caudex, quod in se multitudinem librorum quasi ramorum contineat.

2. Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebræos volumen legis, volumina prophetarum.

3. Liber est interior tunica corticis quae ligno cohæret. De quo Virgilius : Alta liberaret in ulmo. Unde et liber dicitur in quo scrihimus, quia c ante usum chartae vel membranorum de libris arborum volumina fiebant, id est, compaginabantur. Unde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt.

CAPUT XIV. De librariis, et eorum instrumentis.

i. Librarios (constat) ante bibliopolas dictos. Librum enim Graeci βίλον vocant. Lihrarii autem idem et anliquarii vocantur ; sed 261 librarii sunt qui et nova et vetera scribunt, antiquarii qui tantummodo vetera, unde et nomen sumpserunt.

2. A scribendo autem scriba nomen accepit, officium ecprimens vocabuli qualitate.

3. Instrumenta scribae calamus et penna. Ex his enim verba paginis infiguntur, sed calamus arboris est, penna avis, cujus acumen in duo dividitur, in toto corpore unitate servata (credo) propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur, quibus exprimitur verbi sacramentum sanguine passionis effusum.

4. Dictus autem calamus quod liquorem ponat. a Unde et apud nautas CALARE ponere dicitur.

5. Penna autem a pendendo vocata, id est, volando. Est enim, ut diximus, avium.

2626. Folia autem librorum appellata, sive ex similitudine foliorum arborum, sen quia ex follibus fiunt, id est, ex pellibus quae de occisis pecudibus detrahi solent, cujus partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem compingantur.

7. Versus autem vulgo vocati, e quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stylum; deinde convertebantur f ad inferiora et rursum ad dexteram versus, quos hndieque rustici versus vocant.

8. g Scheda est, quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est, et est nomen Graecum, sicut et tomus.

CAPUT XV. De canonibus Evangeliorum.

i. Canones Evangeliorum h Ammonius, Alexandriae episcopus, primus excogitavit, quem postea Eusebius Cæsariensis secutus, plenius 263 composuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus quire- liquorum evangelistarum similia aut propria dixerunt.

2. Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quatuor eadem dixerunt : Matthæus, Marcus, Lucas, et Joannes; secundus, in quibus tres, Matthæus, Marcus, Lucas; tertius, in quibus tres, Matthæus, Lucas, Joannes; quartus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Joannes.

3. Quintus, in quibus duo, Matthæus, Lucas; sextus, in quibus duo, Matthaeus, Marcus ; septimus, inquibus duo, Matthæus, Joannes; octavus, in quibus duo, Alarcus, Lucas; nonus, in quibus duo, Lucas, Joannes.

4. Deciinus, in quibus singuli eorum propria quædam dixerunt, quorum ex positio hæc est. Per singulos enim evangelistas numerus quidam capitulis affixus adjacet, quihus numeris i subdita est aera quaedam minio notata, quæ indicai in quoto canone positus sit numerus cui subjecta est æra.

5. Verbi gratia : si est æra prima, in primo canone; si secunda, in secundo ; si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum perveniens.

6. Si igitur, aperto quolibet Evangelio , placuerit scire qui reliquorum evangelistarum similia dixerunt, assumes adjacentem numerum capituli, et requires ipsum Itinerum in suo canone quem indicat, ibique invenies quot et qui dixerint, et ita demum in corpore inquisita loca quæ ex ipsis numeris iridicantur per singula Evangelia de iisdem dixisse invenics.

CAPUT XVI. De uno.... conciliorum.

i. Canon a autem Graece, Latine regula nuncopatur. Regula autem 264 dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam recte vivendi præbeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat.

2.b Canones autem generatium conciliorum a temporibus Constantini cœperunt. In præcedentibus namque annis, persecutione fervente, ducendaru plebium minime dabatur facultas.

3. Inde Christianitas in diversas hæreses est scissa, quia non erat licentia episcopis in unum convenire, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse namque dedit facultatem Christianis libere congregari.

4. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicæno de omni orbe terrarum convenientes, juxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum post apostolos symbolum tradiderunt

5. Inter cætera autem concilia quatuor esse (scimns) venerabiles synodos, quae totam principaliter fidem complectuntur. quasi quatuor Evangelia, vel totidem paradist lumina.

0. Harum prima Nicaena synodus trecentorum octodecim episcoporum Constantino Augusto imperante peracta eit. In qua Arianæ perfidiæ damnata blasphemia, quam de inæqualitate sancte Trinitatis idem Arius asserebat; consubstantialem Deo Patri, 265 c Deum Filium eadem sancta synodus per symbolum definivit.

i. Secunda synodus centum quinquaginta Patrum sub Theodosio seniore d Constantinopoli congregata est, quae Macedonium, Spiritum Sanctum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio sanctum Spiritum demonstravit, dans symboli formam. quam tota Graecorum et Latinorum confessio in Ecclesiis praedicat.

8. a Tertia synodus Ephesina prima, ducentorum episcoporum sub juniore Theodosio Augusto edita, quæ Nestoriurn duas personas in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, f ostendens manere in duabus naturis unam Domini Jesu Christi personam.

9. g Quarta synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Martiano principe habita est, in qua Euthychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et ejus defensorem Dioscorum quemdam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis hæreticis una Patrum sententia praedamnavit, Indicans eadem synodus h Christum Domiuum de Virgine sic natum, ut in eo substantiam et divinæ • et humanæ i confileamur naturæ

10. Quatuor hae sunt synodi principales, fidei doctrinam plenissime 266 prædicantes; sed et si qua sunt concilia Quæ sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum qu atuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, i quotum gesta in hoc corpore condita continentur.

II. Synodus autem ex Græco interpretatur comilatus, vel cætus.

12. k Concilii vero nomen tractum est et more Romano. Tempore enim quo causæ agebantur, conveniehant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, 1 quasi communicilium. Nam cilia oculorm sunt. Unde, et CONSIDIUM, consilium, d in l litteram transeunte.

267 13. Cœtus vero conventus est, ver congregatio, a coeundo, id est, conveniendo in unino Unde et conventus est nuncupatus; sicut conventus cœtus, vel conciliam a societate multorum in unum.

CAPUT XVII. De cyclo paschali.

i. Paschalem 'cyclum Hippolytus episcopus temporibuS Alexandri imperatoris primus conscripsit. Post quem probatissimi auctores Eusebius 268 Cærariensis, b Theophilus AleXandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus, atque c Victorius,amplificatis ejusdem festivitatis rationibUs, multiplices circulos ediflerunt.

4. Cujus quidem rationem beatissimus Cvrillus Alexandrinæ hrbis episcopuS in xcv annos d per quinquies decem riovies calculanS , e quoto Kalendas, vel luna debeat paschalis solemnitas celebrari, summa brevitate notavit.

X. Cyclus autem vocatus, eo quod in orbem digestus sit, et quasi in circulo dispositum ordinem complectactur annorum sine varietate et sine ulla arte.

4. Unde factum est Ut cujusque materiæ carmina f simplici form itate facta cyclira vocarentur. g Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat h stratum annorum.

269 5. Primus cyclus decemnovenatis.

10. aPost cujus expletionem ad primum exordium recurrendum. Antiquitus Ecclesia Pascha decima quarta luna cum Judaeis celebrabat, quocunque die occurreret: quem ritum sancti Patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem et mensem inquirere, sed etiam et diem Resurrectionis dominicæ observare, et ob hoc Pascha a quarta decima luna usque ad vigesimam primam extenderunt, ut dies Dominicus non omitteretur.

I. b Pascha autem vocabulum non Graecum, sed Hebræum est; nec a passione, quoniam πάσχειν Græce dicitur pati, sed a transitu Hebræo verbo Pascha appellatum est, eo c quod tunc populus Dei 273 ex Ægypto transierit. Unde et in Evangelio : Cum vidiuet, inquit, Jesus, quia venit liora ut transiret de mundo ad Patrem.

12. d Cujus nox ideo pervigil ducitur, propter adventum Regis ac Dei nostri, ut tempus resurrectionis ejus nos non dormientes, sed vigilantes inveniat. Cujus noctis duplex ratio est, sive quod in ea vitam tunc recepit cum passus est; sive quod postea eadem hora qua resurrexit ad judicandum venturus est.

13. Eo autem modo agimus Pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed etiam cætera (c quae circa eum attestan- tur ad sacramentorum significationem inspiciamus.

14. Propter initium enim novae vitae, et propter novum hominem, quem jubemur induere, et exuere veterem, expurgantes vetus ferrnentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus ; propter hanc ergo vitae novitate primus i mensis in anni mensibus celebrationi paschali mystice attributus est.

15. Quod vero tertiae hebdomadae die Pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam, hoc significat quia in toto tempore saeculi, quod septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus boc sacramentum aperuit.

16. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Ubi jam manifestatum es sacramentum prius occultum in prophetico ænigmate, ideo et propter haec tria sæculi tempora resurrectio Domini triduana est.

17. Quod vero a quarta decima luna usque ad vigesimam primam 274 per dies septem paschalis dies quæritur, hoc fit propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar universitatis, unde et Joannes apostolus , in Apoc., ad septem scribit Ecclesias.

18. Ecclesia vero in ista adhuc mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunæ Domine in Scripturis significatur.

19. Varia autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a tertio Nonas Martii, usque in tertium Nonas Aprilis primi mensis lunam inquirunt, et si quarta decima luna die Dominico provenerit, in alio die Dominico Pascha protrahunt.

20. Graeci primi mensis lunam ab octavo Idus Martias usque in diem Non. April. observant, et si quinta decima luna die Dominico incurrerit, sanctum Pascha celebrant. Hujusmodi igitur dissensio Inter utrosque Paschalem regulam turbat.

21. Communis annus dicilur qui a duodecim tantum lunas, hoc est, dies CCCLIV habet. Dictus autem communis, quia sæpe duo ita conjuncli incedunt, ut invicem se in Paschali solemnitate sequantur; nam embolismus annus semper solus est.

22. Embolismus annus est qui tredecim menses lunares, id est, CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo jubentur ii qui longius habitabant in secundo mense Pascha celebrare.

23. Embolismus autem nomen Græcum est, quod interpretatur Latine super augmetum, eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur.

24. Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a quarta decima luna Paschæ praecedentis, usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIV dies fuerint, embolismalis anuus est; si CCCLIV, communis.

25. Bissextus est post annos quatuor unus dies adjectus. Crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem compleverit, bissextum unum facit.

iti. Dictus autem bissextus, b quia bis sexies ductus aMem 275 facit, quod est unus dies; sicut quadrantempropter quater ductum, quod est bissextus, quem super dierum cursum in anno c sol facit; sive quod nequeat d annus subintroduci, nisi bissexto Kal. Mart. computaveris, hoc est, et prima die sexta Kal. Martias, 2t addito bissextoalio die sexto Kal. Martias iteraveris.

27. A sexto autem Kal. Martias usque in diem pridie Kalendas Januarias, in lunae cursu bissextus apponitur , atque inde detrahitur.

28. Intercalares autem dies idcirco vocantur, quia interponuntur, ut ratio lunae solisque conveniant. Calare enim ponere dicitur; intercalare, interponere.

29. Epactas Graeci vocant, Latini adjecliones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium, in se revolvuntur. Quas ideo Ægyptii adjiciunt, ut lunaris emensio rationi solis æquetur.

30. Luna enim juxta cursum viginti novem semis dies lucere dignoscitur, et fiunt in annum lunarem dies CCCLIV.. Remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Ægyptii adjiciunt.

31. Unde el adjectiones vocantur : absque his non invenies lunam quota sii in quolibet anno, et mense, et die. Istæ epactæ semper xi Kal. April. reperiuntur in eadem luna quae fuerit eo die.

32. Continentur autem circulo decemnovenali. sed cum ad xxix Epactas pervenerit, qui est circulus decemnovenalis, jam sequenti anno non addes super viginti novem, undecim, ut decem annunties detractis triginta, sed inde reverteris, ut undecim pronunties.

CAPUT XVIII. De reliquis festivitatibus.

1. Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis 276 sola res divina lit. Quibus contrarii sunt fasti , in quibus jus fatur, id est, dicitur. Solemnitas a sacris dicitur , ita suscepta, ut mutari ob religionem non debeat e a solo, id est, firmo , atque solido nominata.

2. Celebritas autem nominatur, quod non ibi ter- rena, sed coelestia tantum agantur.

3. f Pascha festivitatum omnium prima est, de cujus vocabulo jam superius dictum est.

4. Pentecoste sicut et Pascha apud Hebræos celebris dies erat, quae post quinque decadas Paschae celebratur; unde et vocabulum sumpsit. Πέντε enim Græce quinque , in quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur.

5. Cujus figuram annus jubilæus in Testamento veteri gessit; quae nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem præfigurat.

6. I Epiphania Graece, Latine apparitio, sive manifestatio vocatur. Eo enim die Christus sideris indicio magis apparuit adorandus. Quod fuit figura primitiae credentium gentium

7. Quo die et dominici baptismatis sacramentum, et permutatæin vinum aquæ, factorum per Dominum signorum principia exstiterunt.

8. Duæ sunt autem Epiphaniæ : prima in qua natus Christus pastoribus Hebraæorum angelo nuntiante apparuit; secunda,ex qua in gentium populis stella indice præsepis cunabula magis adoraturis exhibuit.

277 9. Scenopegia solemnitas Hebraeorum, de Graeco in Latinum, tabernaculorum dedicatio interpretatur , quae celebrabatur a Judaeis in memoriam expeditionis, cum ab Ægypto promoti, in tabernaculis agebant, et ex eo Scenopegia; σϰήνη enin Graece tabernaculum dicitur. Quae solemnitas apud Hebræos Septembri mense celebrabatur.

10. h Neomenia, apud nos Kalendae; apud Hebraeos autem (quia secundum lunarem cursum menses supputantur) , et Græce μήνη luna appellatur; inde Neomenia, id est, nova luna.

11. Erant enim apud Hebræos ipsi dies Kalendarum ex legati institutione solemnes, de quibus dicitur in psalmo : Canite initio mensis tuba, in die insigni solemnitatis vestræ.

12. a Encænia autem est nova templi dedicatio. Græce enim ϰαινὸν dicitur novum. Qudhdo enim aliquid novum dedicatur, encænia dicitur. Hanc dedicationis templi solemnitatem Judæi Octobri mense celebrant.

13. Dies Palmarum ideo dicitur, quia in eo DominUS et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Jerusalem tendens aseltum sedisse perhibetur. Tunc gradlens cum ramis palmarum multitudo plebum obviam et clamaverunt : Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel.

ii. Vulgus autem ideo eum diem b Capitilavium vocant, quia tunc moris est lavandi capita infantium, qui ungendi sunt, ne observatione quadragesimae sordidata ad tinctionem accederent.

278 15. c Hoc autem die symbolum competentibus traditur propter conlinem dominicæ Paschæ solemnitatem: ut qui jam ad De! gratiam percipiendum festinant fidem, quam confiteantur agnoscant.

16. Coena dominica dicta est, ed quod in illo die Salvator Pascha cum discipulis suis fecerit; quod hodie, sicut est traditum, celebratdr, sanctamque in eo chrisma conficitur, a atque initium novi, et veteris cessatio Testamenti declaratur.

17. Sabbatum ab Hebræis ex Intetpretatione vocabuli suirequies nominatur, quod Deus in ipso, perfecto mundo, requievisset.

18. Siquidem et eo die requievit in sepulcro Dominus, ut quietis illius mysterium confirmaret, quod Judæis observandum in umbra futori præceptum est. Sed postquam Christus in sepultura sua ejus figuram adimplevit, observatio ejus quievit.

19. Dominicas dies proinde vocatur, quia in eo resurretionis Domini nostri gaudium celebratur. e Qui dies non Judaeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam.

20. Illis enim solum celebrandum Sabbatum tradium est, quia erat ante requies mortuorum; f resurrectio autem nulius erat qui resurgens a mortuis non moreretur.

21. Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut præiret in capite Ecclesiae quod corpus Ecclesiæ speraret in fine, jam dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus, celebrari coepit.

279 CAPUT XIX. De officiis.

1. Officiorum plurima sunt genera, sed præcipuum illud quod in sacris divinisque rebus habetur. g orocium autem ab efficiendo di tum, quasi efficium propter decorem sermonis una mutata littera, vel certe un quisque illa agat quae nulli officiant, sed prosint omnibus.

2. Vespertinum officium est in noctis initio vocatam, h a stella Vespere, quas surgit oriente nocte.

3. Matutinum vero officium est in lucis initio, a stella Lucifero appellatum, quae inchoante mane ori- tur. Quorum duorum temporum significatione ostenditur ut die ac nocte semper Deus laudetur.

4. i Missa, tempore sacrificii, est quando catechumeni foras mittuntur, clamante levita : Si quis catechumenus remansit, exeat foras, et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt qui nondum regenerati noscuntur.

2805.Chorus est multitudo in sacris collecta, et dictus chorus, quod initio in modum coronæ circum aras starent, et ita psallerent. i Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistit, quia si charitatem non habeat, respondere convenienter non potest.

6. Cum autem unus canit , Græce monodia , k Latine sincinnium dicitur ; cum vero duo canunt, bicinium appellatur: cum muli, cborus. Nam chorea ludicrum cantilenæ, 1 vel saltationes classium suut.

7. Antiphona ex Greco interpretatur vox reciproca, duobus scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, sive de uno ad unum, quod genus psallendi Graeci invenisse traduntur.

8. m Responsorios Itali tradiderunt, quod inde responsorios cantus vocant, quod alio desinente, id alter respondeat. Inter responsorios autem et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus versum dicit, in anliphonis autem versibus alternant chori.

9. Lectio dicitur, quia non cantatur, ut psalrnus, vel hymnus, sed tegitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur.

10. n Canticum est vox cantantis in lætitiam.

11. a Psalmus autem dicitur qui cantatur ad psalterium, quo 281 usum esse David prophetam in magno mysterio prodit historia. Hæc autem duo in quibusdam psalmorum titulis juxta musicam artem alternatiim sibi apponuntur

12. b Nam canticum psalmi est cum id quod organum modulatur vox postea cantantis eloquitur. Psalmus vero cantici cum quod humana vox præloquitur ars organimodulantis imitatur.Psalmus autem a psalterio dicitur, unde nec mos est ex alio opere eum componi.

13. Tres autem gradus sunt in cantando : c primus succentoris, secundus incentoris, tertius accentoris.

14. d Diapsalma Hebraeum verbum quidam esse volunt, quo significatur semper, id est, quod illa quibus hoc interponitur sempiterna esse confirment.

15. e Quidam vero Græcum verbum existimant, quo significatur intervallum psallendi , ut psalma sit quod psallitur; diapsalma vero interpositum in psalleudo silentium, ut quemadmodum sympsalma dicitur vocum copulatio in cantando, ita diapsalma disjunctio earum , ubi quædam requies disjunctiæ continuationis ostenditur.

16. Unde illud probabile est non conjungendas sententias in psallendo , ubi diapsalma interpositum fuerit, quia ideo interponitur, ut 282 conversio sensuum vel personarum esse noscatur.

17. Hymnus est f canticum landantium, quod de Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen lætitiæ et laudis. g Proprie autem hymni sunt cantus continentes laudem Dei. Si ergo sit laus, et non sit Dei, non est hymnus ; si sit et laus, et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Si ergo et in laudem, et Dei, et cantatur, tunc est hymnus.

18. Cui contrarius est tbrenus , quod est lamenti carmeli et funeris

19. h Alleluia duorum verborum interpretatio est, hoc est, laus Dei, et est Hebræum. Ia enim unum est de decem nominibus quibus apud Hebraeos Deus vocatur.

20. Amen significat vere, sive fideliter, quod et ipsum Hebræum est. Quae duo verba amen et alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec barbaris, licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua enuntiare. Nam quamvis interpretari possim, propter sanctiorem tamen auctoritatem servata est ab apostolis in iis propriae linguae antiquitas.

21. Tanto enim sacra sunt nomina, ut etiam Joannes in Apocalypsi referat se, Spiritu revelante, vidisse et audivisse vocem cœlestis exercitus tanquam vocem aquarum mullarum, et tonitruum validorum dicentium amen et alleluia ; ac per boesic oportet in terris utraque dici sicut in coelo resonant,

22. i Osianna in alterius linguæ interpretationem in toto transire 283 noh potest. Osi euim salvifica interpretatur ; anna interjectio est, motum animi significans sub deprecantis affectu.

23. Integre autem dicitur osianna, quod nos, corrupta media vocabuli littera , et elisa, dicimus osanna , sicut fit in versibus cum scandimus. Littera enim prima verbi sequentis extremam prioris verbi veniens excludit, et dicitur Hebraice osianna, quod interpretatur salvifica, subaudiendo vel populum tuum, vel totum mundum.

24. Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum. j Fertum enim dicitur oblatio quæ altari ofterlur et sacrificatur a pontificibus, a quo offertorium nominatur, quasi propter fertum.

25. Oblatio vocatur, quia offertur.

26.k Luna proprie divina dicuntur munera hominum.

27. Nam munera dicuntur obsequia quæ pauperes divitibus loco muncrum solvunt; itaque munus homini datur, donum Deo; unde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem vocantur, quia manibus vel accipiuntur, vel dantur.

28. Duo autem sunt quae offeruntur : donum et sacrificium.

29. Donum dicitur quidquid auro argentoque, aut qualibet alia specie, efficitur.

30. Sacrificium autem est victima, et quaecunque cremantur in ara, seu ponuntur. Omne autem quod Deo datur,aut dedicatur, aut consecratur. Quod dedi. calur, dicendo datur, unde et appellatur. Unde errant qui dedicationem consecrationem putant significare.

284 31. 1 Immolatio ab antiquis dicta eo quod in mole altaris posita victima cæderetur, unde et maclatio post immolationem est. Nunc autem immolatio pani et calici convenit, libatio autem tantummodo calicis oblatio est.

52. Hinc est illud : m Et libavit de sanguine uvæ, sic et sæcularium n quidam poetarum : Nunc pateras libate Jovi.... Libare enim proprie fundere est, sumptumque nomen de Libero quodam, qui in Græcia usum reperit vitis. #

55. a Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quæ fiebant antequam ad hostem pergerent.

34. Victimæ verq sacrificia quae post victoriam, devictis hostibus, immolabanlur; et erant victimae majora sacrificia quam hostiæ. Alii victiman dictam putaverunt, quia utu percussa cadebat, vel quia vincta ad aras ducebatur.

55. b Holocaustum illud est ubi totum igne consumitur quod offertur. Antiqui enim cum maxima sacrificia administrarent, solebant totas hostias in sacrorum consumere flamma , et ipsa erant holocaustomata. n 'Ολον enim Graece totum dicitur, ϰαυ̃σις incensio, et holocaustum totum incensum.

36. d Ceremoniæ apud Latinos dicuntur sacra omnia quæ apud Graecos orgia vocantur. Proprie autem visum est doctoribus a 285 carendo appellari ceremonias, quasi carimonias, eo quod iis quæ in sacris divinis offeruntur, in suo nsn carerent homines; quod etiam nomen in usu est litterarum sanctarum.

37. Alii ceremonias proprie in observationibus Judaeorum credunt : abstinentiam scilicet quarumdam escarum secundum veterem legem, eo quod observantes careant his rebus quibus se abstinuerint.

38. Sacrificium dictum, quasi sacrum facium, quia prece mystica consacratur in memoriam pro nobis dominicae passionis; unde hoc eo jubente corpus Christi et sanguinem dicimus, quod, dum sit ex fructibus terrae, sanctificatur, et fit sacramentum, operante visibiliter Spiritu Dei, cujus panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam dicunt, quod La- tine bona gratia interpretatur. Et quid melius corpore et sanguine Christi ?

59. e Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta baplismus et chrisma, corpus et sanguis.

40. Quæ ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rernm virtus divina secretiussalutern eorumdem 286 sacramentorum operatur, unde et a secretis virtutibus, vel a sacris sacramenta dicuntur.

41. Quæ ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus eumdem sacramentorum latenter operatur effectum.

42. Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Dei Ecclesiam dispensentur, tamEn quia Spiritus sanctus mystice illa vivificat, qui quondam apostolico in tempore visibilibus apparcbat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; unde et Grace mysterium dicitur quod secretam et reconditam habeat dispositionem.

43. f Baptismus Graece, Latine tinctio interpretatur, quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius immutatur, et longe aliud quam erat efficitur.

44. Prius enim deformitate peccatorum foedi eramus, in ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione virtutum , unde in Canticis scribitur canticorum : g Quæ est ista quæ ascendit dealbata

43. Cujus mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti h cognominatione completur, dicente Domino ad aposlolos : Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris , et Filii, et Spiritus sancti.

46. Sicut enim in tribus testibus stat ornne vcr- bum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum.

287 47. Quod autem per aquam baptismus datur, hæc ratio est. Voluit enim Dominus ut res illa invisibilis, per congruens, sed profecto contrectabile et visibile, impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus.

48. Nam sicut aqua purgatur exterius corpus, ita lanteter ejus myslerio per Spiritum sanctum puriScatnr et animus. Cujus sanctificatio ita est.

49. i Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis, sanctificat eas de semetipso; et accipiunt vim purgationis, ut in eis, ut caro, et anima delictis inquinata mundetur.

50. j Chrisma Græce, Latine unctio nominatur. ex cujus nomine, et Christus dicitur, et homo post lavacrum sanctificatur.

51. Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio spiritus adhibetur, et hoc de pristina disciplina, qua ungi in sacerdotium et in regnum solebant, ex quo et Aaron a Moyse unctus est.

52. Quae dum carnaliter fit, spiritualiter proficit; quomodo et in ipsa baptismi gratia visibilis actus est quod in aqua mergimur, sed spiritalis effectus quod delictis mundamur.

53. Hoc signilicat illud unguentum quod peccatrix mulier 288 super pedes, et k ea quae dicitur non fuisse peccatrix super caput Jesu fudisse scribuntur.

54. Manus impositio ideo fit, ut per benedictio. nem advocatns invitetur Spiritus sanctus. 1 Tunc enim ille Paracletus, post mundata et benedicta corpora, libens a Patre descendit, et quasi super baptismi aquam, tanquam super pristinam, sedem recognoscens , quiescit. Nam legitur quod in principio nquis superferebatur Spiritus sanctus

55. Exorcismus Græce. Latine conjuratio, sive sermo increpationis est adversus diabolum, ut discedat, sicut est in Zacharia : Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejua, ut adversaretur ei, et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem.

56. Hoc est exorcismus, increpare et conjurare adversus diabolum ; unde sciendum quod non creatura Dei in infantibus exorcizalur, aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum.

57. a Symbolum per linguam Græcam signum, vel collatio interpretatur. Discessuri enim apostoli ad evangelizandum in gentibus, hoc sibi prædicatiouis signum, vel indicium posuerunt.

58. Continet autem confessionem Trinitatis, et unitatem Ecclesiæ, et omne Christiani dogmatis sacramentum. Quod symbolum fidei et spei nostrae non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis crnalibus.

289 59.0ralio petitio dicitur. Nam b orare est petere, sicut EXORARE impetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique, cum prohibeamur a Christo orare in publico, sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. Neque enim contra præceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodibus orabant, et canebant Deo.

60. De tempore vero dictum est : Sine intermiasione orate, sed hoc singularibus. Nam est observatio quarumdam horarum communium, quae diei inter spatia signant, tertia, sexta, et nona; similiter et noctis.

61. Sed ideo orandi hae horæ divisæ sunt ,ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat, quae tempora in Scripturis inveniuntur.

62. Primum enim sanctus Spiritus, congregatis discipulis, hora tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat.Idem etiam cum Joanne hora nona templum adiit, quando paralyticum sanitati reformavit.

65. Sed et Danielem legimus hæc tempora in oratione observasse, et utique ex Israelis disciplina, ut ne minus quam ter 290 die adoremus. Debitores enim sumus trium personarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debemur in ingressu lucis ac noctis, sive vigiliarum ; sed et cibum non prius sumere quam c interposita oratione.

64. Priora enim habenda sunt spiritus refregeria, quia priora cælestia quam terrena. Qui autem vult orationem suam volare ad Dominum, faciat illi duas alas, jejunium et eleemosynam, et d ascendet celeriter, et exaudietur.

65. Jejunium est parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte viscerurn tenui semper et vacua, quod vulgo jejunum vocamur. Unde jejunii nomen creditur derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existunt.

66. c Jejunium autem et statio dicitur. f Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla lætitia, sive tristitia, obveniens castris stationem militum rescindat. Nam lætitia libentius, tristitia sollicitius administrat disciplinam; g unde et milites nun- quam immemores sacramenti magis stationibus parent.

67. Discernunt autem quidam inter jejunium et stationem. 291 Nam jejunium est indifferenter cujuslibet diei abstinentia, non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem, statio autem est observatio statutorum dierum, vel temporum.

G8. Dierum, ut quartae feriae et sextae jejunium ex veteri lege praeceptum, de qua statione in Evangelio dixit ille : Jejuno bis in Sabbato, id est, quarta et sexta Sabbati.

69. Temporum autem, quae legalibus ac propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt h ut jejunium quarti, quinti, septimi et decimi; vel, sicut in Evangelio, dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio quadragesimae, quæ v uni- verso orbe institutione apostolica observatur circa confinium dominicae passionis.

70. His tertium genns quidam adjiciunt, i quam xerophagiam dicunt, abstinentiam scilicet humeatium ciborum. Unde, et nomen hoc datum, eo quod sicci. quidam escis utantur.

71. Pœnitentia appellata, J quasi punitentia, eo quod ipse homo in se puniat pœnitendo quod male admisit; nam nihil aliud agunt, quos veraciter poenitet, nisi ut id quod male fecerunt impunitum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, cujus altum justumque judicium nullus contemptor evadit.

72. Perfecta estautem pœnitentia, præterita deffere, etfutura non admittere. Hæc secunda in similitudinem fontis purgatio est, ut si forte, impugnante diabolo, ali- quod peccatum irrepserit, hujus satisfactionepurgetur.

292 73. Satisfactio autem est causas peccatorum, et suggestionesexcludere, et ultra peccatum non iterare.

74. Reconciliatio vero est quæ post complemeniuin pœnitentiæ adhibetur; nam sicut conciliamur Deo quando primum a gentilitate convertimur, ita recooci. liamur, quando post peccatum pœnitendo regredimur.

75. Exomologesis Græco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur, cujus nominis duplex significatio est. Aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Pater , Domine cœli, et terra. Aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cujus indeficiens est misericordia.

76. Ex hoc It igitur Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, qua delictum nostrum Domino confitemur, non quidem ut ignaro, cujus cognitioni nihil occultum est, sed confessio est rei, scilicet, ejus quae ignoratur professa cognitio.

77. Utile enim sibi ac jucundum quisquam esse existimaverat, rapcre, adulterari, Curari; sed ubi haec aeternae damnationi obnoxia esse cognovit, coepitis iis,cunfitetur errorem.

78. Confessio autem erroris professio est desinendi; desinendum ergo a peccatis, dum conlessio est. Confessio autem antecedit, remissio sequitur; caeterum extra veniam est qui peccatum cognoscit, Dec cognilum confitetur.

79. h Itaque exomologesis prosternendi et humilificaudi hominis disciplina est, habitu atque victu, sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum mœroribus dejicere, illa quæ peccavit tristi tractatione mutare.

80. Litaniæ autem Græco nomine appellantur, quæ Latine 293 dicuntur rogationes. Inter litaniam vero et exomologesin hoc differt, quod exomologeses pro sola confessione peccatorum aguntur; litaniæ vero indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandum in aliquo misericordiam ejus.

81. c Sed nunc jam utrumque vocabulum sub ulla designatione habetur, nec distat vulgo utrum litaniæ an exomologeses dicantur. Supplicationis autem nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur.

82. a Nam ferræ, aut legitimæ erant apud eos, aut indictae. Indicte autem, quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Unde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis passorum supplicia. Sacræ enim res de rcbus exsecrandorum fiebant.