Skip to content
The Etymologies

Book 15 · 15 of 20

The Etymologies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER DECIMUS QUINTUS. DE ÆDIFICIIS ET AGRIS.

193 CAPUT PRIMUM. De civitatibus.

1. De a auctoribus condilarum urbium plerumque dissensio invenitur, adeo ut ne urbis quidem Romæ origo possit diligenter agnosci. Nam Salluslius dicit : Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere, acque habuere initio Trojani, et cum iis Aborigines. Alii dicunt ab Evandro, secundum quod Virgilius : Tunc rex Kvandrus Romanae conditor arcis. Alii A Romulo, ut : En hujus, nate, auspiciis illa inclyta Roma

2. Si igitur tantæ civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. Unde nec historicos, nec commentatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus, quia antiquitas ipsa creavit errorem. Sane quasdam, de quibus aut sanctae Scripturæ, aut historiae gentium certam originem referunt, paucis admodum verbis relexere oportet.

5. Primus ante diluvium Cain civitatem Enoch ex nomine filii sui in b Naid condidit; quam urbem sola multitudine suae posteritatis implevit.

4. c Primus post diluvium Nemrod gigas Babylonem urbem Mesopotamiæ 194 fundavit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliavit, murumque urbis bitumine, et cocto latere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permistae linguae aedificantium turrim.

5. d Judaei asserunt Sem filium Noe, quem dicunt Melchisedech, primum, post diluvium, in Syria con- didisse urbem Salem, in qua regnum fuit ejusdem Melchisedech. Hanc postea tenuerunt Jebusæi, ex quibus, et sortita est vocabulum Jebus, sicque duobus nominibus copulatis, Jebus et Salem, vocata est Hierusalem, c quae postea a Salomone Hierosolyma, quasi Hierosolomonia dicta est. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupata est, et postmodum ab Ælio Adriano Ælia vocitata est. Ipsa est Sion, f quae Hebraice speculatio interpretatur, eo quod in sublimi con- structa sit, et de longe venientia contempletur. Hierusalem autem pacifica in nostro sermone transfertur.

Oppida nobilia qui, vel quæ constituerunt.

6. g Dionysius qui et Liber pater, cum lidiam victor perambulasset, Nysam urbem ex suo nmine juxla Indum fluvium condidit, et quinquaginta millibus hominum adimplevit.

7. b Medus autem Ægæi filius Mediam construxit, unde et regio ejus Mediæ nomen sortita est.

8. Persepolim urbem caput Persici regni i Perseus Danaes 195 filius condidit famosissimam, confertissimamque opibus, i a quo et Persida dicta est.

9. k Ctesiphontem quoque Parthi apud Parthiam condiderunt, in æmulationem Babyloniae urbis.

10.1 Susis oppidum Persidæ aiunt Memnonis patrem constituisse. Dictum autem Susis, quod immineat Sulce fluvio. Ibi est regia Cyri lapide candido et vario cum columnis aureis, et lacunaribus gemmisque distincta, continens etiam simulacrum cœli, stellis micantibus præsignatum, et caetera humanis mentibus incredibilia.

11. Bactrum oppidum Bactriani condiderunt, ex proprio amne eum cognominantes, qui Bactrus vocatur.

12. m Carra civitas Mesopotamiæ trans Edessam condita a Parthis, ubi quondam Romanus est cæsus exercitus, et Crassus dux captus.

13. Edessam urbem Mesopotamiæ condidit Nembroth, filius Chus, 196 postquam de Babylone mi- gravit, in qua,et regnavit, quæ ante Arach cognominata est. n Ipse construxit, et Chalannen, quae postea verso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia. 0 Phi- ladelphiam urbem Arabiae condidit Raphaim, gens antiquissima, quam interfecerunt filii Loth.

14. Seleucus unus ex pueris Alexandri, post mortem ejusdem Alexandri, occupato regno Orientis, urbem in Syria condidit, eamque ex Antiochi patris sui nomine Antiochiamnuncupavit, et Syriæ caput instituit. p Ipse quoque Laodiciam, et Seleuciam, ipse Apamiam, et Edessam urbes construxit.

15. a Damascus Syriae, condita et nuncupata a Damasco dispensatoris Abrahae filio. Haec antea in omni Syria tenuit principatum. Necdum enim florebant ibi Antiochia, Laodicia, et Apamia, quas urbes post Alexandrum constructas esse cognoseimus. Hic est Damascus, quem Abraham futurum sibi hæredem dixerat, antequam esset illi promissus Isaac.

16. b Gazam oppidum Palaestinae condiderunt Hevxi, in qua habitaverunt Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Vocata autem Gaza, eo quod ibi Cambyses rex Persarum thesauros suos posuit, cum bellum Ægyptiis intulisset. Persarum enim lingua thesaurus Gaza nominatur.

197 17. Philistim urbem condiderunt Allophyli; ipsa est Ascalon, de qua superius memoravimus, nuncupata ex nomine Cesloim, qui fuit nepos Cham, et filius Mesraim.

18. c Dor urbs fuit quondam potentissima, et, versa vice, Stratonis turris, postea ab Herode rege Judææ in honorem Casaria Augusti Cæsarea nuncupata. In qua Cornelii domum Christi vidit Ecclesia, et Philippi aediculas, et cubiculum quatuor virginum prophetarum.

19. Joppe oppidum Palæstinæ maritimum, iidem Palæstini aedificaverunt, a ubi saxum ostenditur, quod vinculorum Andromedæ adhuc vestigia retinet, cujus belluae forma eminentior elephantis fuit.

20. e Jericho a Jebusæis condita traditur, a quibus et nomen traxisse perhibetur ; hanc subvertit Jesus. Pro qua exstruxit aliam Ozam de Bethel ex tribu Ephraim. Sed et haec eo tempore, quo Hierusalem oppugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta atque destructa est, pro qua tertia aedificata eat urbs, quae hodie usque permanet.

21. Sichem Samariæ urbem, quae Latine et Graece Sichima vocatur, ædificavit Emor, appellavitque eam Domine Sichem filii sui. f 198 Ipsa est nunc Nea. polis, civitas Samaritanorum.

22. Bethel urbem Samariae condiderunt Jebusæi, quæ prius vocabatur Luza; sed postquam dormiens ibi Jacob vidit scalam innitentem coelo, et dixit: Vere hic domus Dei est, et porta cœli; hac ex causa nomen locus accepit g Bethel, id est, domus Dei. Quando autem ibi ab Jeroboam vituli aurei fabricati sunt, vocata est Bethaven, id est, domus idoli, qua antea vocabatur domus Dei.

23. h Bethlehem Juda , civitas David, quæ mundi genuit Salvatorem, a Jebusaeis condita fertur, et vocata primum Ephrata. Quando autem Jacob ibi pecora sua pavit, eidem loco Bethlehem nomen, quodam vaticinio futuri, imposuit, quod domus pani, interpretatur, propter eum panem qui ibi de coelo descendit.

24. i Chebron civitas Judææ, quae quondam vocabatur Arbe, condita est a gigantibus ante septem annos quam ab eis Tanis urbs Ægypti conderetur. Ipsa est Arbe a numero ita vocata, quod ibi tres patriarchae sepulti sunt, et quartus Adam. Ipsa est i et Mambre vocata ex uno amico Abrahæ.

25. k Samariam, a qua omnis regio quae circa eam fuit nomen accepit, Sennacherib rex Assyriorum construxit, vocavitque 199 Samariam, id est, custodiam, quia quando Israel transtulit, Medos ibi custodes constituit. Hanc obsidione captam Antiochus solocoaequavit. Quam postea Herodes a fundamentis instaurans, in honorem Augusti, Augustam , idest, Sebastiam Graeco sermone vocavit. Ibi siti sunt Elisaeus et Abdias prophetæ, et quo major inter natos mulierum non fuit, Baptista Joannes.

26. Tiberiadem vero Herodes alius in Judaea, in nomine Tiberii Caesaris condidit.

27. 1 Tyrus urbs Phœnicum condita a Phœnicibus fuit. Haec est civitas ex qua aurum regi Salomoni deferebatur, in qua optima purpura tingitur. Unde et Tyria dicitur nobilis purpura.

28. m Phœnices a Rubro profecti. mari, Sidonem urbem opulentissimam condiderunt; * quam , a pis. cium copia, Sidon appellaverunt. Nam piscem Phoenices sidon vocant. Ipsi etiam Tyrum in Syria; ipsi Uticam in Africa, Hipponem, Leptim, aliasque urbes in ora maritima condiderunt.

29. Ipsi Thebas in Bœotia, duceCadmo; ipsi postremo in ultima orbis tendentes, urbem in Oceano construxerunt, eamque lingua sua Gades nominaverunt. Nam mos erat antiquus Phœnicum gentis. multos simul, wercandi causa, a domo proficisci, et cum incolarum animos, commercio rerum iis ante incognitarum, sibi conciliassent, loca, quae condendis urbibus idonea videbantur, capere.

30. Ex iis profecta et Dido in littus Africae urbem condidit. et ° Carthadam nominavit, quod Phoenicia lingua exprimit civitatem novam; 200 mox sermone verso Corthago est dicta : hanc Scipio delevit. Quae autem nunc est, postea a Romanis condita est. a Carthago autem antea Ryrsa, post Tyrus dicta est, deinde Carthago.

31. b Memphim civitatem Ægypti ædificavit Epaphus Jovis filius, pum in secunda Ægypto regnaret. Hæc est urbs ubi charta nascitur, ubi etiam optimi mathematici fuerunt. c Nam hanc urbem magicis artibus deditam pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt.

32. d Tanis metropolis Ægypti, ubi Pharao fuit, et Moyses cuncta signa fecit quae in Exodo scribuntur. Hanc construxisse perhibentur Titanes, id est, Gigantes, et ex suo nomine nuncupaverunt.

33. d Heliopolis urbs Ægypti, quae Latine inter- pretatur solis civitas, I sicut LXX interpretes arbitrantur. Ædificata est autem a filiis Israel ; in qua g Petephres sacerdos fuit, cujus meminit Ezechiel.

34. h Urbem Alexandriam condidit Alexander Magnus, cujus et nomen detinet. Hanc enim idem in terminis Africæ et Ægypti constituit, et caput esse regionis Ægypti jussit. Interjacet autem 201 inter Ægyptum et mare, quasi claustrum, importuosa. Hæc est urbs Ægypti Noo, postea versa in Alexandriam.

35. Thebas Ægyptias condidit Cadmus, i quæ inter ,Egyptios urbes numero portarum nobiliores habentur, ad quas commercia Arabes undique subvehunt. Hinc regio Ægypti Thebais dicta est. Thebae autem et Bœotiæ sunt et Ægyptiæ, uno tamen auctore conditæ.

36. Ptolemais, et Berenice a regibus Ægyptiis nominatæ, a quibus et ædificatæ fuerunt.

37. k Cæsaream Cappadociae....

Tarsum Ciliciæ Danaes proles Perseus ædificavit. De qua civitate fuit Paulus apostolus : Natus, inquit, Tharso Ciliciæ. l Quidam etiam locus Indiæ Tharsis vocatur.

38. Salenciam Isauriæcondidit Selencus, qui et Antiochiam.

Ilus autem Apollinis filius in Phrygia Ilium cendidit.

m Amazones Ephesum jn Asia construxerunt.

39. Theseus vero Smyrnam construxit, quæ Homero poetæ patria exstitit, et n Smyrna vocata, quod ejus campos Hermus fluvius secat.

40. Dioscoriam Colchorum urben 0 Amphytus et Tilchius aurigae Casloris et Pollucis fabricaverunt, ex eorum nomine eam cognominantes. Nam Castor et Pollux Græce διόσϰουροι appellantur.

41. p Nicomedia, a Nicomede rege Bithyniae aedificata est.

202 q Bithynia condita a Phœnice, quæ primum Mariandyna vocabatur.

42. r Constantinopolim urbem Thraciæ Constantinus ex nomine suo institnit, solam Romæ meritis et potentia adaequatam. Haec 8 condita primum a Pausania rege Spartanorum, et vocata Bizantium, t vel quod tantum pateat inter Adriaticum mare et Propontidem, vel u quod sit receptaculum terrae mairisque copiis. Unde et eam Constantinus aptissimam condere judicavit, nt receptaculum sibi terra marique fieret. Unde et nunc Romani imperii sedes, et totius caput est Orientis, sicut Roma Occidentis.

43. Epirus Thraciae condita est a Pyrrho et cognominata.

44. Athenas in Hellade Cecrops condidit, et ex suo nomine Cecropiam nominavit. v Hanc Ampli. ction, qui in Græcia tertius post Cecropem regnavit, Minervæ sacravit, et nomep civitati Athenas dedit. Nam Minerva Græce dicitur; unde et Minerum Graeci inventricem multarum artium asserunt, x quia et litteræ, et artes diversorum studiorum, et ipsa philosophia veluti templum Athenas habuerunt.

45. Corinthum in Achaia y condidit Corinhtus Orestis filius. Hanc Græci Corintheam vocant, hoc est, administrationem reipublicæ.

46. Thebas Bœotiæ Cadmus veniens a Phœnicibus condidit, Thebis Ægyptiis prius ab eo constructis.

203 47. Mycenas....

Lacedæmonia condita a Lacedæmone Semeles filio.

Sparta a Sparto filio Pboronei vocata, qui fuit filius Inachi. a Ipsam autem esse Spartam quam et Lacedæmoniam civitatem, atque inde Lacedæmonios Spartanos dicj.

48. b Achaia ab Achæo constructa.

c Pelops, qui apud Argos regnavit, Peloponnensem urbem condidit.

d Cecrops in insula Rhodo RHODUM ædificavit.

6 Carpathus Coum.

Æos Typhonis Illius Paphum.

Angæus Lycurgi filius Samum.

f Dardanus autem condidit Dardaniam.

I Thessalonicam Thessalus. Græci filius, ædificavit, in qua etiam regnavit.

49. h Brundisium construxerunt Græci. Brundisium autem dictum est Graece, quod brunda caput cervi dicatur : sic est enim, ut et cornua videantur, et caput, et lingua in positione ipsius civitatis.

50 i In Italia autem a Jano Janiculum, a Saturno Saturnia, atque Latium conditum, et quod ibi fugiens latuisset, cognominatum.

204 51. i Ab Hercule in Campania Pompeia, qui victor ex Hispania pompam boum duxerat.

52. Æneas autem post excidium Trojae in eamdem Italiam veniens, ab uxoris nomine Lavinium condidit.

53. Ascanius vero relicto Laviniæ novercæ suae regno, Albam Longam ædificavit. Alba autem vocata propter colorem suis : Longa, quia longum oppidum est juxta prolixitatem collis in quo sita est. Exhac etiam urbe reges Albanorum appellari cœperunt.

54. k Capuam Capus Sylvius rex Albanorum conStruxit, appellatam nomine conditoris, licet et sint qui dicant a capacitate eam Capuam dictam, quod ejus terra omnem vitae fructum capiat; alii a locis campestribus in quibus sita est. Est autem caput urbium Campaniae, inter tres maximas Romam, Carthaginemque numerata, ex qua et provincia Italiæ Campania dicta est.

55. Romulus cum interfecto apud Albam Amulio, avum Numitorem ip regnum restituisset, in eum locum, ubi nunc Roma est, devenit, ibique sedes posuit, moenia construxit, urbemque ex nomine suo Romam vocavit. Hanc autem ante Evander dicitur condidisse, unde est illud : Tunc pater Evandrus Romanæ conditor arcis.

56. Ancus Martius ex filia Numæ Pompilii natus hic urbem in exitu Tiberis condidit, quae et peregrinas merces exciperet, et hostem moraretur, quam ab ipso situ Ostiam appellavit.

57. 1 Galli quidam intestina discordia, et assiduis dissensionibus 205 suorum permoti, sedes novas quærentes Italiam profecti sunt, sedibusque propriis Tuscis expulsis, Mediolanum, atque alias urbes condiderunt. m Vocatum autem Mediolanum, ab eo quod ibi sus medio lanea perhibetur inventa.

58. Historiis placet a Messappo Græco Messappiæ datam originem versa postmodum in nomen Calabriæ, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominaverat.

59. n Manto Tiresiæ filia post interitum Thebanorum dicitur delata in Italiam Mantuam condidisse. Est autem in Venetia, quae Gatlia Cisalpina dicitur. o Et Mantua dicta, quod inanes tuetur.

60. Parthenopia a Parihenope virgine quadam illic sepulta, Parthenopea appellata, quod oppidum postea Augustus Neapolim esse maluit.

61. Ad promontorium Leucaten, in quo Actii Apollinis temlum fuit, bellum Augustus contra Antonium gessit. Quo victo, urbem in Actiaco sinu condidit, quam a victoria Nicopolim appellavit.

6i. a Phalantus Partheniorum dux Parthenios constituit.

Tara' Neptuni filius fuit, a quo Tarentum civitas, et condita et appellata est.

206 63. b Cum Cyrus maritimas urbes Græciæ occuparet, et Phocenses ab eo expugnati omnibus angustiis premerentur, juraverunt, ut profugerent quam longissime ab imperio Persarum, ubi ne nomen quidem eorum audirent, c atqueila in ultimos Galliae sinus navibus profecti, armisque se adversus Gallicam feritatem tuentes, Massiliam condiderunt, et ex nomine ducis nuncupaverunt. Hos a Varro trilingues esse ait, quod et Graece loquantur, et Latine, et Gallice.

64. Narbonam, et Arelatum, et Pictavium coloni proprii condiderunt. Burdegalim appellatam ferunt, quod Burgos Gallos primum colonos habuerit, quibus antea cultoribus adimpleta est.

G5. Tarraconam in Hispania Scipiones construxerunt; ideo caput est Tarraconensis provinciæ.

66. a Cæsaraugusta Tarraconensis Hispaniae oppidum a Caesare Augusto et situm et nominatum, loci amœnitate, et deliciis praestantius civitatibus Hispaniæ cunctis, atque illustrius, florens sanctorum martyrum sepulturis.

67. Afri sub Hannibale maritima Hispaniæ occupantes, Carthaginem 207 Spartariam construxerunt, quae mox a Romanis capta, et colonia facta, nomen etiam provinciae dedit. Nunc autem a Gothis subversa, atque in desolationem redacta est.

68. i Saguntum Graeci ex insula Zacyntho profecti in Hispaniam condiderunt, quam Afri postea bello impetitam deleverunt.

69. g Emeritam Caesar Augustus ædificavit, postquam Lusitaniam, et quasdam Oceani insulas cepit, dans ei nomen ab eo quod ibi milites veteranos constituisset. Nam emeriti dicunt veterani, solutique militia.

70. Olyssipona, ab Ulysse est condita, et nuncupata ; h quo loco, sicut historiographi dicunt, cœlum a terra, et maria distinguuntur a terris.

71. Hispalim Caesar Julius condidit, quam ex suo nomine, et Romae urbis vocabulo Juliam Romulam nuncupavit. i Hispalis autem a situ cognominata est, eo quod in solo palustri suffixis in profundo palis locata sit, ne lubrico atque instabili fuudamento cederet.

72. Gades oppidum a Poenis conditum, qui etiam Carthaginem Spartariam condiderunt.

73 j Septa oppidum a montibus septem, qui, a similitudine, Fratres vocati, Gaditano imminent freto.

208 74. Tingis civitatis k et Lixis Antheus auctor est, quem Hercules fertur luctae certamine superatum interfecisse. Lix autem a Lixo flumine Mauritani;e nuncupata, ubi Anthaei regia fuit, et Sala quod immineat Sala flumini.

75. Caesaream Mauritaniae oppidum Juba rex Maurorum in honorem Cæsaris Augusti condidit, quam ex ejus nomine Cæsaream appellavit, sicut Herodes aliam Caesaream in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima.

76.1 Icosium Caesariensis Mauritaniae oppidum, Hercule illic transeunte, viginti a comitatu ejus diicedentes construxerunt, ac ne quis imposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero urbi Icosio nomen est datum.

77. m Cyrene regina fuit Libyae, quae ex suo nomine civitatem Cyrenem condidit, a qua et LibyaM, Cyrenensem vocaviL

CAPUT II. De ædificiis publicis.

1. Civitas n est hominum multitudo societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id est, ab ipsis incolis urbis, pro eo quod plurimorum consciscat, et conti. neat vitas. Nam urbs ipsa moenia sunt, civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur.

2. Tres autem sunt societates : familiarum, urbium, gentium.

3. Urbs vocata ab orbe, quod antiquitus civitates in orbem fiebant, 0 vel ab urbo parte aratri, quo muri designabantur, unde 209 est illud p: Optavitque locum regno, et concludere sulco. Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est, aratro. q Cato : Qui urbem , inquit, novam condet, tauro et vacca aret, ubi araverit, murum faciat, ubi portam vult este, aratrum sustollat, et portet, et portam vocet.

4. Ideo autem urbs aratro circumdabatur dispari sexu juvencorum propter commistionem familiarum, et imaginem serentis, fructumque reddentis. a Urhs autem aratro conditur, aratro evertitur. Unde Horatius : Imprimeretque muris hostile aratrum.

5. Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerupt : alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum, alii quod sibi in eo conventus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tanquam nudi et inermes, nec contra belluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti.

i. Tandem naturali solertia speluncis, silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexuerunt, quo esset vita tutior, ne iis qui nocere possent, aditus esset. Hæc est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepat a vico, et castello , et pago.

7. Civitates autem , aut coloniae, aut municipia , aut vici, aut castella, aut pagi appellantur.

8. Civitas proprie dicitur quam non advenæ, sed eodem innati solo condiderunt. Ideoque urbes a propriis civibus conditae civitates, non coloniae, nuncupantur.

9. Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Unde et colonia a cultu agri est dicta.

210 10. Municipium est quod, manente statu civitatis, jus aliquod minoris aut majoris officii a principe impetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est, officiis, quod tantum munia, id est, tributa debita, vel munera reddant. Nam liberales et famosissimæ causae , et que ex principe proficiscuntur , ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatum pertinent.

ii. Vici, et castella, et pagi, ii sunt quae nulla dignitate civitatis ornantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et propter parvitatem sui majoribus civitatibus attrihuuntur.

12. b Vicus autem dictus a vicinis tantum habitatoribus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum ; licet et vici dicantur ipsae habitationes urbis. Dictus autem vicus, eo quod sit vice civitatis, vel quod vias habeat tantum sine muris.

13. Castrum antiqui dicebant oppidum loco altislimo situm, quasi casam altam, cujus pluralis numerus castra, diminutivum castellum est, sive quod eastrabatur licentiainibi habitantium, ne passim vaga hosti pateret.

14. Pagi sunt apta aedificiis loca, inter agros habitantibus. Haec et conciliabula dicta a conventu et societate multorum in unum.

15. Compita sunt ubi usus est conventus fieri rusticorum , et dicta compita, quia multa loca in agris eodem competunt, et quo convenitur a rusticis.

16. Suburbana sunt circumjecta civitatis audificia, quasi sub urbe.

17. Mænia sunt muri civitatis, dicta ab eo quod muniant civitatem, quasi munimenta civitatis, id est, tutamenta.

18. Munium autem dictum, quasi manu factum; sic et muri a munitione dicti, quasi ,Muniti, quod muniant et tueantur interiora urbis. Mœnia autem duplicem habentsignificationem. Nam 211 interdum mœnia abu. sive dici (solent) omnia ædificia publica civitatis, ut: Dividimus muros, et mœnia pandimus urbis. Proprie autem mœnia sunt tantum muri.

19. Murus autem turribus, propugnaculisque ornetur.

Turres vocatae, quod teretes sint, et longae.

Teres enim est aliquid c rotundum cum procerilate, ut columna. d Nam quamvis quadratæ, aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae existimantur ; ideo quia omnc cujusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit, atque consumitur, et rotundum videtnr.

20. Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta quia ex his propugnatur.

21. Promurale vero, eo quod sit pro munitione muri. Est enim muro proximum, id est, ante murum.

ii. e Porta dicitur, qua potest vel importari vel exportari aliquid. Proprie autem porta, aut urbis, aut castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Vicus, ut praedictum est, ipsae habitationes urbis sunt, unde et vicini dicti. Viæ, ipsa spatia angusta, quæ inter vicos sunt.

25. f Plateæ, perpetuæ ac latiores civitatum viæ sunt, juxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatæ; πλάτος enim Graeci latum dicunt.

24. Quintana pars platcas quinta est, qua carpentum progredi potest.

25. Cloacæ dictæ, quod iis percolantur aquae. Has primum Romæ fecisse dicunt Tarquinium Priscum, ut quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem omitterentur, ne maximis, perpetuisque tempestatibus planitiem, vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret.

112 26. g Imboli, vel quia subvolamina sunt, vel quia sub iis ambulant: sunt enim porticus binc i de platearum.

27. a Farus est exercendarum litium locus, a fando dictus, sive a Phoroneo rege, qui primus Graecis leges dedit. Hæc loca, et b prorostris vocantur, ideo quod ex bello Punico, captis navibus Carthaginensium, rostra ablata sunt, et in (oro Uomano praefixa, ul esset hujus insigne victoriæ.

28. Curia dicitur, eo quod ibi cura per senalum de cunctis administretur.

29. Prætorium, eo quod ibi prætor c sedeat ad discutiendum.

30. Gymnasium generalis est exercitiorum locus; tamen apud Athenas locus erat uhi discebatur pbilosophia, et sapientiae exercebatur studium. Nam γυμ- νάσιον Graece vocatur, quod Latine exercitium dicitur, 213 hoc est meditatio. Sed et balnea, et loca cursorum, et athletarum gymnasia sunt, eo quod illic omnes in suæ a: lis studio exercitentur.

31. Capitolium Ioniae vocatum, eo quod fuerit Romanae urbis, et religionis caput summum. Alii aiunt: cum Tarquinius Priscus Capilolii fundamenta Romæ aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum invenit, et proinde Capitolium appellavit.

32. Arcet sunt partes urbis excelse, atque munitæ : i nam quaecunque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arcet vocantur; unde et arcus, et area.

33. e Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant.

34. f Theatrum autem a spectaculo nominatum, άπό τη̃ς θεωριας, quod in eo populus stans desuper, atque spectans, ludos scepicos contemplaretur.

35. Amphitheatrum vero vocatum, quod ex duobus sit theatris compositum ; nam amphitheatrum rotundum esi, theatrum vero ex medio amphitheatri est, semicirculi figuram habens.

36. g Labyrinthus est perplexis parietibus ædificium, qualis est apud Cretam a Dædalo factus, ubi fuit minotaurus inclusus, in quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire non valet; cujus ædificii talis est sinus, ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur. Descenditur centenis ultra gradibus, intus simulacra et monstrificæ effigies, in partes diversas transitus innumeri per tenebras, et cætera ad errorem ingredientium facta, ita pt de tenebris ejus ad lucem venire impossibile videatur. Quatuor sunt autem labyrinthi : Primus Ægyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus jn Italia, omnes ila constructi, ut dissolvere eos nec saecula quidem possint.

37. h Pharus turris est maxima, quam Graeci, et Latini in commune 214 ex ipsius rei usu pharum appellaverunt, eo quod flammarum indicio longe videamur a navigantibus, qualem Ptolemæus juxla Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus ejus est nocturno navium cursui ignes ostendere, ad prænuntianda vada, portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; i nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad prælucendi ministerium fabricatas, pharos dicunt; nam ϕω̃ς lux est, ο̎ρασις visio dicitur; unde et Lucifer Graece ϕωσϕόρος appellatur.

38. Cochleae sunt altæ, et rotundae turres, et dictae cochleæ, quasi cycleæ, quod in eis tanquam per circulum orbemque consceudatur, qualis est i Romæ CLXXV pede

39. Thermæ appellatae, quod caleant, Graeci enim θερμόν calorem vocant.

40. It Balneis vero nomen inditum a levatione mœroris : nam Græci βαλανει̃ον dixerunt, quod anxie- litem animi tollat. Hæc et gymnasia dicuntur, quia ibi Athletæ uncto corpore, et perfricato manibus exercitantur; nam γυμνάσιον Græce, Latine exercitium dicitur, γυμνός enim nudus.

41. Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo dictum; άποδύειν enim Græce exuere dicitur.

215 42. Popina Graecus sermo est, qui apud nos corrupte propina dicitur. Est autem locusjuxla balnea publica, ubi post lavacrum a fame, et siti reficiunlur, unde et propina, et propinare dicilur; πει̃να enim Graece famem significat, eo quod hic locus tamem tollat.

43. Tabernæ olim vocabantur , ædiculæ plebeiorum parvae, et simplices in vicis, l asseribus et tabulis clausæ, unde et tabernariæ, quod ibi solebant considere: dictæ autem tabernæ quod ex tabulis lignisque erant constructæ; quae nunc, etsi non speciem , nomen tamen pristinum retinent.

44. Macellum dictum, quod ibi mactenlur pecora, quae mercantibus venundantur.

45. Mercatum autem a commercio nominatum ; ibi enim res vendere, vel emere solitum est, sicut et Telonium dicitur, a ubi merces navium, et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet, pretium rebus impositurus, et voce a mercatoribus flagitans.

46. b Carcer cst a quo prohibemur exire, et dictus carcer a coercendo. Hinc Frontq: Ut pergræcari potius amænis locis, quam coerceri carcere viderentur.

216 CAPUT III. De habitaculis.

i. Habitatio c ab habendo vocata , ut habitare casas.

Domus ex Graeca appellatione vocata, d nam δώ- ματα Græci tecta dicunt. Est autem domus unius familiæ habitatio, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani.

2. Omne aedificium antiqui ædem appellaverunt. Alii ædem ab edendo quidem sumpsisse nomen existimant, dantes exempfum de Plauto : Si vocassem vos in ædem ad prandium

Hinc et ædificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum

3. « Aula domus est regia, sive spatiosum habi- taculum porticibus quatuor conclusum.

4. f Atrium magna aedes est, sive amplior et spatiosa domus. Et dictum est atrium, s eo quod addantur ei tres porticus extrinsecus. h Alii atrium quasi ab igne et lychno atrum dixerunt, atrum enim fit ex fumo

217 5.Palatium a pallante principe Arcadum dictum, in cujus honore Arcades Pallanteum oppidum construxerunt, et regiam in ipsius nomjne conditam Palatium vocaverunt.

6. Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. i Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinæ, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna omnium admiratione raperetur , Talassioni duci eam oraculo responsum est dari, et quoniam b;e nuptiæ feliciter cesserant, institutum est pt in omnibus nuptiis thalassii nomen iteretur. Ægyptii quoque lingua sua loca in quibus nubentes succedunt et incubant thalamum nominant.

7. Cœnaculum dictum a communione vescendi, unde et cænobium congregatio. Antiqui enim publice, et in commune vescebantur, nec ullius convivium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent.

8. i Triclinium est cœnaculum a tribus lectulis discumhentium dictum; apud veteres enim in loco ubi convivii apparatus exponebatur, 218 tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur; ϰλινη enim Graece lectus t vel accubitus dicitur, ex quo confectum est ut triclinium diceretur.

9. k Cella dicta, quod nnos ocCultet et celet.

Cubiculum vero, quod eo cubemus, ibique dormientes requiescamus.

Cubile autem cubandi locus est.

Secessus, quod sit locus secretus, id est, sine accessu.

10. Diversorium dictum, eo quod ex diversis viis ibi conveniatur.

1 Hospitium sermo Graecus est ubi quis ad tem. pus hospitali jure inhabitat, et iterum inde transtens migrat; a inde et metatam , quia mutatur. Unde et legitur, et castra metati sunt , pro mutaverunt. Non enim illic permanet exercitus, sed pertransit.

ii. b Mænius collega Crassi in foro projet it maleries, ul essent loca in quibus spectantes insisterent, quæ ex nomine ejus Mæniana appellata. Hæc et solaria quia patent soli : post haec alii lapide , alii materia aedificavere portibus Mæniana , et foribus et domibus adjecerunt.

219 12. Tabulata olim ligneæ domus fiebant, inde nomen permanet Tabulatorum.

Hypogæum est constructum sub terris ædificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus.

Solarium, quod Moli, et auris pateat, qualis fuit locus in quo David Bethsabee lavantem aspexit, et adamavit.

c 13. Cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hyrcanus princeps Judæorum, reserato David sepulcro, tria millia auri talenta inde abstraxit, ex quibus ecc Antiocho dedit, ut obsidionem reliuqueret, atque ut facti invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum, unde et vocabulum sumpsit. Nam ex Graeco in Latinum ξενδχοεῖον peregrinorum susceptio nuncupatur. d Ubi autem ægrotantes de plateis colliguntur, νοσοϰομεῖον Graece dicitur , in quo consumpta languoribus, atque inedia miserorum membra foventure

;CAPUT IV.

De ædificiis sacris.

1. Sacra sunt loca divinis cultibos instituta, utpote ea in quibus altaria litantibus de more pontificibus consecrantur.

Sancta juxta veteres exteriora templi sunt.

2. Sancta autem sanctorum, locus templi secretior, ad quem nulli erat accessus, nisi tantum sacerdoti. Dicta autem Sancta sanctorum, quia exteriori oraculo sanctiora sunt, vel e quia sanctorum comparatione sanctiora sunt, sicut Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiæ nuncupatum; nihil enim sanctum apud veteres dicebatur, 220 nisi quod hostiæ sanguine esset consecratum, aut conspersum. Item sanctum, quod exstat esse sancitum. Sancire autem est confirmare, et irrogatione pœnæ ab injuria defendere, f sic et leges sanctae, et muri sancti esse dicuntur.

3. Propitiatorium, quasi propitiationis oratorium; propitiatio enim placatio est.

Oracula dicta, eo quod inde responsa redduntur, et oraculo ab ore.

4. g Penetralia secreta sunt oraculorum, et penetralia dicta, ab eo quod est penitus, hoc est, pene intus.

h Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet, nisi ad quod est fac- tum, unde nomen accepit.

5. Monasterium, unius monachi habitatio. Monos namque apud Graecos solus, sterium, statio, id est solitarii habitatio.

6. Cœnobium ex Graeco, et Latino videtur esse compositum. Est enim habitaculum plurimorum in commune viventium; ϰοινὸν enim Graece commune dicitur.

7. Templi nomen generale, pro locis enim quibuscunque magnis antiqui templa dicebant. Et templa dicta, quasi tecta ampla. i Sed et locus designatus ad Orientem a contemplatione templum dicehatur. Cujus partes quatuor erant, antica ad Ortum, postica ad Occasum, sinistra ad Septentrionem, dextra ad Meridiem spectans. i Unde et quando templum construebant, Orientem spectabant Æquinoctialem, 221 ita ut lineae ab Ortu ad Occidentem missae, fierent partes coeli dextra, atque sinistra aequales, ut qui consuleret, ac deprecaretur, rectum aspi- ceret Orientem.

8. Fana dicta a Faunis, quibus templa error gentilium construebat, unde consulentes daemonum responsa audirent.

9. k Delubra veteres dicebant templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur, et appellantur delubra a diluendo. Ipsa nunc sunt aedes cum Macris fontibus, in quibus fideles regenerati purificantur, et bene quodam praesagio dclubra sunt appellata; sunt enim in ablutionem peccatorum.

10. A Fons autem in delubris locus regeoeratorum est in quo septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur, tres in descensu, et tres in ascensu. Septimus vero is est, qui et b quartus, similis Filio hominis : exstinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo omnis plenitudo Divinitatis habitat corporaliter.

222 11. Basilicæ prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent; nam βασιλεὐς rex, et basilicæ regiae habitationes. Nunc autem ideo divini templa basilicæ nominantur, quia ibi Regi omnium Deo cultus, et sacrificia offeruntur.

12. Martyrium locus martyrum Graeca derivatione, co quod in memoriam marlyris sit constructum, vel quod sepulcra sanctorum ibi sint martyrum.

13. Aram quidam vocatam dixerunt, quod ibi incensae victimae ardeant. c Alii aras dicunt a precationibus, id est, quas Græci ἀρὰς vocant, unde contra imprecatio ϰατάρα dicitur. Alii volunt ab altitudine aras, sed male.

14. Altare autem ab altitudine constat esse nomi- Datum, quasi alta ara.

15. Pulpitum, quod in eo lector, vel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur.

16. Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi. Est enim locus in sublimi constitutus, unde universi exaudire possint. Alias tribunal a tribubus denominatum, quod ad illam tribus convocentur.

223 17. d Analogium dictum, quod sermo inde praedicetur; nam λόγος Græce sermo dicitur, quod et ipsum altius situm est.

CAPUT V. De repositoriis.

i. Sacrarium e proprie est locus templi, in quo sacra reponuntur, sicut donarium est in quo collo- cantur oblata, sicut lectisternia dicuntur, ubi homines sedere consueverunt; ab inferendis igitur et deportandis sacris, sacrarium nuncupatur.

2. f Donaria vero, eo quod ibi dona reponantur, quae In templis offerri consueverunt.

3. Ærarium vocatum, quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato, ex quorum metallis, quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen ærarii permansit ab eo metallo unde pecunia initium sumpsit.

4. Armarium locus est ubi quarumcunque artium instrumenta ponuntur. Armamentarium vero ubi tantum tela armorum. Unde Juvenalis : Quidquid habent telorum armamentaria cœli. Dicta autem utraque ab armis, id est, brachiis quibus exercentur.

224 5. Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri, βίλος enim Graece liber, θήϰη repositorium dicitur.

6. Promptuarium dictum, eo quod inde necessaria victu! promuntur, id est proferuntur.

7. Cellavium, quod in eo colligantur ministeria mensarum , vel quae necessaria victu: supersunt.

s Inter promptuarium autem et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, prompluarium vero temporis longi.

8. Apotheca autem, vel hurrea, a Graeco, verbum ex verbo, repositoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in iis homines elaboratas fruges reponunt. a Unde et enthecam Graeco sermone repositam rei copiosam substantiam appellamus.

CAPUT VI. De operariis.

i. Ergasterium 1 locus est, ubi opus aliquod fit. Graeco enim sermone erga opera sterion statio, id est, operaria statio.

2. Ergastula quoque et ipsa Græco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum, ut solent gladiatores 225 et exsules, qui marmora secant, et tamen vinculorum custodiis alii.. gati sunt.

3. Gynæceum Graece dictum, eo quod ibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat. Mulier enim Graece γυνὴ nuncupatur.

4. Pistrinum, quasi pilistrinum, quia pilo antea tundebant granum. i Unde et apud veteres non molitores, sed pistores dicti sunt, quasi pinsores, k a pinsendis granis frumenti, molae enim nondum usus erat, sed granum pilo pinsebant. Unde Virgilius : Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo

5. Clivanus a clivo dictus, ab eo quod in erectione In collectus. a CUlum enim ascensum dicimus, hive flexuosum.

6. b Furnus per derivationem a farre dictus, quoniam panis ex eo fuctus ibi coquitur.

7. Torcular dictum, eo quod ibi uvae calcentur; atque extortae exprimantur.

8. a Forus est locus, ubi uva calcatur, dictus quod ibi feratur uva, vel propter quod ibi pedibus feriatur. U nde et calcatorium dicitur; sed hoc nomen multa significat. Prima species fori locus est in civitate ad exercendas nundinas relictus; secunda, ubi magistratus Ju dicare solet; tertia, quam supra diximus, quam calcatorium I. nominamus; quarta, spatia plana in navibus. De quibus Virgilius: Laxatquefdros. Lacus dictus, quia ibi decurrit frUgum liquor.

CAPUT VII. De aditibus.

i. Aditus d ab adeundo dictus, per quem Ingredimur et admittimur.

2. e Vestibulum est, vel aditus domus privatæ, vel spatium adjacens aedibus publicis. Et vestibulum dietum, eo quod vestiuntur fores , aut auod aditum tecto vestiat , Mt a stando

3. Porticus, quod transitus sit magis quam ubi standum sii, quasi porta; et porticus, eo quod sit aperta.

4. i Janua a Jano quodam appellatur, cui gentiles omnem introitum, vel exitum sacraverunt. Unde g Lucanus: Ferrea belligeri compescat limina Jani. Eat autem primus domus ingressus, h caetera intra januam ostia vocantur generaliter. i Ostium est, per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, sive ostium, quia ostendit aliquid intus. Alii aiunt ostium appellari quia hostem moratur. Ibi enim nos adversariis objicimus, line et Ostia TiberiM, 227 quia hostibus sunt opposita. fores et Valvæ claustra sunt; J sed fores dicuntur quæ foras, valvæ quæ intus revolvuntur, et duplices complicabilesque sunt. Sed generaliter usus vocabula ista corrupit.

5. Claustra, ab eb quod claudantur dicta.

#. It Fenestra sunt quibus pars exterior angusta, et interior diffusa est, quales in horreis videmus, dictae, eo quod lucem fenerent. Lux eniin Græce ϕῶς dicitur, vel quia per eas ihtus positus homo foras videt. Alii fenestram putant dictam eo quod domui lucem ministrat, compositum nomen ex Graeco Latinoque sermone, φῶς enim Græce lux est.

7. 1 Cardo est locus iii quo ostium vertitur et semper movetur, dictus ἀπὸ τῆς ϰαρδίας ; quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus januam regat, ac moveat. Unde et proverbiale est : In cardine rem esse.

8. Limina ostiorum dicta, eo quod transversa sint, ut times; et per ea sicut in agro, aut introcatur, aut foras eatur.

9. m Poste, et Antæ, quasi post, et ante: Et Anam, quia ante stant, vel quia antea ad eft accedimus, priusquam domnm ingrediamur. Postes, eo qbod post ostium stent.

228 CAPUT VIII. De partibus ædificiorum.

i. Fundamentum dictum, quod fundus sit domni. Idem et n cæmentum a cædendo dictum. quod crasso lapide surgat.

2. Paries nuncupatus, quia semper duo sunt pares, vel a fronte, vel a latere. Sive enim tetragonum, sive hexagonum sit, qui se conspiciunt, ex pari erunt. Aliter enim structura facta deformis est.

3. Parietinas dicimus, quasi parietum ruinas. Sunt enim parietes stantes sine tecto, sine habitantibus.

4. Angutus, quod dies parietes in unum conjungat.

a Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut nunc rustica. Hinc tecti summitas culmen dicitur.

5. Cameræ sunt volaminI introrsum respicientia , appellate a curto, ϰάμπύλον enim Graece curvum est.

6. b Laquearia sunt, quæ cameram subtegunt, et ornant. quæ et lacuniara dicantur. a Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius : resultant ædesque, tacusque. Cujus diminutio lacMnar facit, ut Horatius : ..... Neque aureum Mea renidet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio lacunarium, et per ὰντὶστιχον laquearium.

7. Absida Graeco I.sermone, Latine interpretatur lucida, eo quod 229 lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam, an absidem dicere debeamus, boc verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant.

8. d Testudo est camera templi obliqua. Nam in modum testudinis veteres templorum tecta faciebant, quæ ideo sic fiebant, ut cœli imaginem redderet, quod constat esse convexum. Alii testudinem volunt esse locum in partem atrii adversum venientibus.

9. Arcus dicti, quod sint arcta conclusione curvati, e ipsi et foruices.

10 f Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae (lithostrota parvulis crustis, ac tessellis tinctis in varios 2З0 colores). g Vocata autem pavimenta, eo quod paviantur, id est, cædantur. Unde et pavor, quia cadit cor.

ii. Oslracui est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admista feriatur. Testam enim Graeci ὄστραϰον dicunt.

ii. Compluvium dictum, quia aquae partes, quæ circa sunt eo conveniant.

Tessellæ sunt, e quibus domicilia sternuntur, a Tesseris nominata, id est, quadratis lapillis per diminutionem.

13. Bases fulturæ sunt columnarum. quæ a funda- mento consurgunt, et superpositæ fabricæ sustinent pondus. h Bases autem nomen petræ est fortissimæ Syro sermone.

14. i Columnæ pro longitudine, et rotunditate vocatæ, in quibus totius fabricæ pondus erigitur. Antiqua ratio columnarum erat altitudinis, i tertii pars latitudinis (delubri). Genera rotundarum quatuor ? Doricæ, Ionicæ, Tuscanicæ, Corintheæ, mensura crassitudinis, et altitudinis inter se distantes: Quintum genus est earum, quae vocantur Atticæ, quaternis angulis, k abt amplius, paribus laterum intervallis.

15. 1 Capitella dicta, quod siht columnarum capita, sicut super cultum tdput. n • .

Epistylia sunt, quæ super capitella coldmnarum ponuntur, et est Græcum, Id est, super mM- M.

Tegulæ, quod legant ædes, et imbrices, quod accipiant imbres.

16. Lateres, et laterculi, quod lati formentur, circumactis undique quatuor tabulis.

Canalis, ab eo quod cava sit in modum cannæ.

231 m Sane canalem melius genere feminino, quan masculino proferimus.

17. Fistulæ aquarum sunt dictæ, quod aquas fundant, et mittant. Nam στέλλειν Græce mittere eSt. Formae earum pro magnitudine aquae et capatitatis modo fiunt.

CAPUT IX:

De munitionibus.

i. Munitum, vel munimentum dictum, quia manu est factum.

Cors vocata, vel quod coarctet cuncta, quae interius sunt, id est, concludat: vel quod coerceat objectu suo extraneos, et adire prohibeat.

i. Vallum est, quod mole terrae erigitur, ut custodia prætendatur : dictum autem vallum a vallis. Ii Nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur. Et valli dicti, quod figantur et vellantur. Intervalla spatia sunt inter capita vallorum, id est, stipitum, quibus vallum fit, unde et cætera quoque spatia dicuntur, a stipitibus scilicet.

3. a Agger est cujuslibet rei acervatio, unde fossæ, aut valles possunt repleri ab aggregando. b Agger proprie dicilur terra aggesta, quae vallo facto propius ponitur. Sed abusive et muros, et muuimenta omnia aggerem dicimus.

4. Maceriæ sunt parietes longi, e quibus vineæ aliaque clauduntur. Longum enim Graeci μαϰρὸν di - cunt.

232 5. d Formatum, sive formatium in Africa, vel Hispania parietes de terra appellant, quoniam in forma circumdatis duabus utrinque tabulis inferciuntur verius quam struuntur. Ævis durant incorrupti, ventis, ignibus, omni caemento fortiores.

6. Sæpes munimenta saturum sunt, unde et appellatæ.

c Caulae munimenta ovium, vel sepimenta ovilium. Est autem Graecum nomen, c detracta. Nam Graeci αύλας vocant animalium receptacula.

CAPUT X. De tentoriis.

1. Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatesque imbrium, frigorisque injurias vitant. Dicta autem tabernacula, quod cortinae distentæ funibus, tabulis interstantibus appenderentur, quae tentoria sustinerent.

i. Tentorium vocatum quod tendatur funibus atque palis. Unde et hodie prætendere dicitur.

3. Papiliones vocantur a similitudine parvuli ani- malis volantis , quod maxime abundat florentibus malvis. Hae sunt aviculae quae lumine accenso conveniunt, et circa volitantes ab igne proximo iuterire coguntur.

233 GAPUT XI De sepulcris.

i. Sepulcrum a sepulto dictum. f Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. I Postea vetitum est legibus, ne fetore ipso corpora viventium contacta inficerentur, h Monumentum ideo nuncupatur, eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum, illud est quod scriptum est: Excidit tanquam mortuus a corde. Cum autem videris, monet mentem, et ad Memoriam te reducit, ut mortuum recorderis. h Monurnenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae.

2. Tumulus dictus, quasi tumens tellus.

Sarcophagus Graecum nomen est, eo quod ibi corpora absumantur, σὰρξ enim Graece caro, ϕάγειν comedere dicitur.

3. Mausolæa sunt sepulcra, seu monumenta regum, a Mausolæo rege Cariae dicta. Nam eo defuncto i uxor ejus mirae magnitudinis et pulchritudinis sepulcrum exstruxit, in tantum, ut usque bodie omnia mo. numenta pretiosa ex nomine ejus Mausolæa nuncupentur.

234 4. 1 Pyramis genus sepulcrorum quadratum, et fasligiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possit, unde et mensuram umbrarum egressae nullam habere umbram dicuntur. k Tali autem ædifi- Cio surgunt, ut a lato incipiant, et in angustum finianlur, sicut -ignis. Πυ̃ρ enim dicitur ignis. Has Ægyptus habet. 1 Apud majores enim potentes, aut sub montibus, aut in domibus sepeliebantur. Inde tractum est, ut super cadavera, aut pyramides fierent, aut ingentes columnæ collocarentur.

CAPUT XU. De ædificii, rusticis.

i. Casa est agreste habitaculum palis atque virgultis arundinibusque contextum, m quibus possint homines tueri a vi frigoris, vel caloris injuria.

2. Tugurium casula est, quam faciunt sibi custodes vinearum ad tegimen sui, quasi tegurium, sive propter ardorem solis et radios declinandos, sive ut inde, vel homines, vel bestiolas, quae insidiari solent nauis frugibus, abigant, n Hanc rustici capannam vocant, quod unum tantum capiat.

235 3. 0 Tesqua quidam putam esse tuguria, P quidam loca prærupta et aspera.

4. q Magalia ædificia Numidarum agrestium oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinæ sint, sive rotunda in modum fumorum. Et a Magalia dicta, quasi magaria, quia Magar Punici novam villam dicunt,| una littera commutata I pro r, magatia, tuguria.

CAPUT XIII. De agris,

1. b Ager Latine appellari dicitur, eo quod in eo agatur aliquid. Alii agrum ex Graeco nominari manifestius credunt. Unde et villa Graece choragros dicitur.

2. Villa a vallo, id est, aggere terrae nuncupata, quod pro limite constitui solet.

3. c Possessiones sunt agri late patentes publici, privatique, quos initio non mancipatione, sed quisque, ut potuit, occupavit, atque possedit, unde et nuncupati.

236 4. d Fundus dictus, quod eo fundatur, vel stabiliatur patrimonium. Fundus autem et urbanum ædificium et rusticum intelligendum est.

5. Prædium, quod ex omnibus patrifamilias malime prævidetur, id est, apparet, quasi prævidium, vel quod antiqui agros, quos bello ceperant, ut praedae nomine habebant.

6. e Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifariam dividitur. Aut enim arvus est ager, id est, saLionalis; aut consitus, id est , aptus arboribus ; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam virgilius in iv lib. Georg. secutus est.

7. Rura veteres incultos agros dicebant, id est, sylvas et pascua, agrum vero qui colebatur. Nam rus esi, quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest. Unde et rusticus nominatur haec agrestium prima et otiosa felicitas.

8. f Seges ager est in quo seritur, unde et Virgilius: Illa seges demum votis respondet avari Agricolae.

9. Compascuus ager dictus; qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis.

10. Alluvius ager est, quem paulatim fluvius in agrum reddit.

ii. I Arcifinius ager dictus est, quia certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines ejus objectu fluminum, montium, arborum, unde et in iis agris nihil subsecivorum intervenit.

12. h Novalis ager est, primum proscissus, sive qui alternis annis 237 vaeal, novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erant, et semel vacua.

13. Squalidus ager, quasi excoliMus, eo quod jam a cultura exierit, sicut exconsul, quod a consulatu diacesserit.

14. 1 Uliginosus ager est semper uvidus. Nam humidus dicitur, qui aliquando siccalur. Uligo enim humor terrae naturalis est, ab ea nunquam recedens.

15. Subseciva sunt proprie, quae de materia praecidens sutor, quasi supervacua abjicit. i Inde et subsecivi agri, quos in pertica divisos recusant, quasi steriles, vel palustres. Item subseciva quac in divisura agri non efficiunt centuriam, id est, jugera cc.

16. Area dicitur tabularum sequalitas. Dicta autem areaaplanitie, 238 atque æqualitate, unde et ara. Alii aream vocatam dicunt, quod pro tritnrandis frugibus eradatur, vel quod non triturentur in ea, nisi arida.

17. k Pratum est cujus fœni copia armenta tuentur, cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratum, nec magnum laborem culturæ desideret. Prata autem sunt, quae secari possunt.

18. 1 Paludes dictæ a Pale pastorali dea, quod paleam, id est, pabula nutriat jumentorum.

CAPUT XIV. De finibus agrorum.

1. Fines m dicti, eo quod agri funiculis sunt divisi. Mensurarum enim lineæ in terrarum partitione tenduntur, ut dimensionis æquitas teneatur.

2. a Limite' appellati antiquo verbo transversi. dam transversa omnia antiqui lima dicebant, a quo et iimina ostiorum per quae foras, et iutro itur : et limites, quod per eos foras in agros eatur. 239 Hinc et limMa vocabulum accepit, cingulum, quo servi publici cingebantur obliqua purpura.

3. Termini dicti, quod terræ mensuras distinguunt, atque declarant. His enim testimonia finium intelliguntur, et b agrorum intentio, et certamen aufertur.

4. Limites maximi in agris sunt duo: cardo, et decumanus. Cardo e quia Septentrio directus a cardine coeli est, nam sine dubio cœlum vertitur in Septentrionali orbe. Decumanus est, qui ab Oriente in Occudentem per transversum dirigitur, qui pro eo quod formam X faciat, decumanus est appellatus. Ager enim bis divisus figuram denarii numeri efficit.

5. d Arca ab arcendo vocata. Fines enim agri custodit, eosque adire prohibet.

Trifinium dictum, eo quod trium possessionum fines astringit. Hinc et Quadrifinium, quod quatuor. Reliqui iimites angustiores, et inter se distant impatribus intervallis, et nominibus designatis.

CAPUT XV. De mensuris agrorum.

i. Mensura e est quidquid pondere, capacitate, longitudine, altitudine, animoque finitur. Majores itaque f orbem in partes, partes in provincias, provincias in regiones, regiones in loca, loca in territoria, territoria in agros, agros in centurias, centurias in jugera, jugera in 240 climata, deinde climata in actus, perticas, passus, gradus, cuhitos, pedes, palmos , uncias et digitos diviserunt: tanta enim fuit eorum solertia.

2. g Digitus est pars minima agrestinm mensurarum. Inde h uncia babens digitum, et trientem. i Palmus autem quatuor habet digitos, pes sedecim, passus pedes quinque, pertica passus duos, id est, deceæ pedes.

3. Pertica autem a portando dicta, quasi portica. Omnes enim praecedentes mensuræ in corpore sunt, ut palmus, pps, passus, et reliqua, sola pertica por tatur. Est enim decem pedum, ad instar cilami iu Ezechiele templum mensurantis.

4. Actus minimus est, latitudine pedum quatuor , longitudine centum viginti.

Climata qooque undique versum habent pedes sexaginta.

Actus quadratus undique finitur pedibus centum viginti. k Hunc Bætici Arapennem dicunt, ab arando scilicet.

241 5. Actus duplicatus jugerum facit, ab eo quod est juncium, jugeri nomen accepit.

Jugerum autem constat longitudine pednm ducentorum quadraginta, latitudine centum viginti.

Actum provinciae Bæticæ rustici 1 Agnam vocant.

6. Porcam iidem Bætici triginta pedum latitudine, eentum octoginta longitudine defininat Sed porca est, quod in arando exstat. Quod defossum esi lin. Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, quasi centetum. m tu agrestibus autem pedum CL quadratorum candetum vocant. Porro stadialis ager habet passus CXXV, id est, pedes DCXXV, cujus mensura octies computata milliarium facit, quod constat quinque millibus pedum.

7. Centuria autem ager est ducentorum jugerum, qui apud antiquos a centum jugeribus vocabatur; sed postea duplicata est, nomenque pristinum retinuit. In numero enim centuriæ multiplicaue sunt, nomem mutare non potuerunt.

CAPUT XVI. De itineribus.

;. Mensuras viarum n nos milliaria dicimus, Croci Vadia, Galli leucas, 242 Ægyptii schænos, Persae parasangas. Sunt autem proprio quæque spatio.

2. Milliarium mille passibus terminatur, et dictum milliarium, quasi mille odium, habens pedum quinque millia.

3. Leuca finitur passibus mille quingentis. Stadium octava pars milliarii est constans passibus CXXV. Hoc primum Herculem statuisse dicunt, cumque eo spatio determinasse, quod ipse sub uno spiritu confecisset, ac proinde stadium appellasse, quod in fine respirasset, simulque stetisset.

4. Via est qua potest ire vehiculum, et via dicta a a vehiculorum incursu. b Nam duos actus capit propter euntium et venientium vehiculorum occursum.

5. e Omnis autem via, aut publica est, aut privata. Publica est quae in solo publico est, qua iter actus populo patet. Haec aut ad mare, aut ad oppida pertinet. Privata est, quae vicino municipio data est.

6. Strata dicta, quasi vulgi pedibus trita. Lucretius : Strataque jam vulgi pedibus detrita viarum. Ipsa est et delapidala, id est, lapidibus strata. Primi Mutem Pœni dicuntur lapidibus vias stravisse, 243 postea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt propter rectitudinem itinerum, et ne plebs esset otiosa.

7. d Agger est media stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata, ab aggere, id est, coacervatione dicta, e quam historici viam militarem dicunt, ut : Qualis sepe viæ deprenso. in aggere serpens.

8. f Iler, vel itus est via qua iri ab homine quaqua versum potest.

Iter autem et itiner diversam significationem habent. Iter enim locus est transitu facilis, unde appellamus et itum. Itiner autem est itus longae viae, et ipse labor ambulandi, ut quo velis pervenias.

9. g Semita itineris dimidiam est, a semi itu dicta. Semita autem hominum est, callis ferarum et pecadam.

10. h Callis est iter pecudum inter montes ..gustum et trinum, a callo pedum vocatum, sive callo pecudum præduratum.

Tramites sunt transversa in agris itinera, sive recta via, dicti quod transmittant.

11. Divortia sunt flexus viarum, hoc esl, viae in diversa tendentes. f Eadem diverticula sunt, hoc est, diversæ ac divisæ viæ, 244, sive semitæ transversae, quae sunt a latere vix.

12. Bivium, quia duplex est vii.

i Compita, quia plures in ea competant vie, quasi triviæ, quatriviæ.

It Ambilus inter vicinorum ædificia locus, duorum pedum ot semipedis, ad circumeundi facultatem reliclus, et ab ambutando dictas,

13. Orbita vestigium carri, ab orbe rotae dicta.

Porro actus quo peeus agi solet.

Clivosum, iter flexuosum.

i Vestigia sunt pedum signa primis plantis expressa, vocata quod iis viae praecurrentium investigentur, id est, cognoscantur.