Skip to content
The Etymologies

Book 14 · 14 of 20

The Etymologies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS

CAPUT PRIMUM. De terra.

1. Terra a est in media mundi regione posita, omnibus partibus cæli in modum centri æquali interyallo consistens; It quæ singulari numero totum orbem sisnificat ; plurali vero singulas partes ; cujus nomina diversa dat ratio : nam terra dicta a superiori parte, qua teritur; humus ab inferiore, velut hum da, ut sub mari; tellus autem, quia fructus ejus tollimus : hæc, et ops dicta, eo quod opem fert frugibus. c Eadem et arva, ab arando, et colendo vocata.

2. d Proprie autem terra, ad distinctionem aquae, arida nuncupatur, sicut 142 Scriptura ait quod vocaverit Deus terram aridam. Naturalis enim proprietas siccitas est terrae; nam ut humida sit, boc aquarum affinitate sortitur. e Cujus motum alii dicunt ventum esse in concavis ejus, qui motus eam movet. Sallustius : Venti per cava terræ præcipitati rupli aliquot montes tumulique sedere.

3. Alii aquam dicunt genitalem in terris moveri, et f eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius. Alii σϕγγοειδη̃ terram volunt, cujus plerumque latentes ruinæ superposita cuncta concutiunt. s Terrae quoque hiatus, aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terræerumpentibus ventis.

CAPUT II. De orbe.

1. Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est; unde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim Oceanus circumfluens ejus in circulo ambit fines. Divisus est autem trifarie: ex quibus una pars Asia, altera Europa, terlia Africa nuncupatur.

2. Quas tres partes orbis veteres non æqualiter diviserunt; nam Asia a Meridie per Orientem usque ad Septentrionem pervenit. Europa vero a Septen. trione usque ad Occidentem, atque inde Africa ab Occidente usque ad Meridiem.

3. Unde cvidenter orbem dimidium duae tenent Europa et Africa, 143 alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo istæ duæ paries factæ sunt, h quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter, si in duas partes Orientis et Occidentis orbem dividas I Asia erit in una, in altera vero Europa et Africa.

CAPUT III. De Asia.

i. Asia ex nomine cujusdam mulieris est appellata, quæ apud antiquos imperium tenuit Orientis. Haec in tertia orbis parte disposita, ab Oriente ortu solis, a Meridie Oceano, ab occiduo nostro mari finitur, a Septentrione Mæotide lacu et Tanai fluvio terminatur. Habet autem provincias multas et regiones, quarum breviter nomina, et situs expediam, suinpto initio a Paradiso.

2. Paradisus est locus in Orientis parlibus constitutus, cujus vocabulum ex Graeco in Latinum vertitur hortus; porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciæ interpretatur. Quod utrumque junctum facit hortum deliciarum ; est enim omni senere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam lignum vitæ : non ibi frigus, non æstus, sed perpetua veris temperies.

3. E cujus medio fous prorumpens totum nemus irrigat, dividiturque in quatuor nascentia flumina, cujus loci post peccatum homini aditus interclusus est. Septus est enim undique romphaea flamma, id est, muro igneo accinctus, ita ut ejus cum coelo i pene jungatur incendium.

144 4. Cherubin quoque, id est, angelorum praesidium arcendis spiritibus malis super romphææ flagrantiam ordinatum est, ut homines flammæ, angelos vero nalos angeli (boni) submoveant, ne cui carni, vel spiritui transgressionis aditus Paradisi pateat.

5. India vocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur : a hæc a Meridiano mari porrecta usque ad ortum solis, et a Septentrione usque ad montem Caucasum pervenit, habens gentes multas, et oppida, insulam quoque Taprobanam elephantis refertam, Chrysen et Argyram auro, argentoque fecundas,b Tylen quoque arborum foliis nunquam carentem,

6. c Habet et fluvios Gangen, et Indum, et Hypasin illustrantes Indos. Terra Indine Favonii spiritu saluberrima , in anno bis metit fruges ; vice hiemis a Etesiis potitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephautes ingentes, monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum, et cinnamum, et pi- per, et calamum aromaticum.

7. Miuit et ebur, lapides quoque pretiosos, berrillos, chrysoprasos, et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas, et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. lbi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones, et gryphas, et immensorum hominum monstra impossibile est.

8. Parthia ab Indix finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur. 145 Propter inviclam enim virtutem Parthorum et Assyria et reliquæ proximae regiones in ejus nomen transierunt. e Sunt enim in ea Arachosia, Parthia, Assyria, Media et Persia: quae regiones invicem sibi conjunctæ initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluvios Hydaspen, et Arbem; sunt enim inter se finibus suis discretæ, nomina a propriis auctoribus ita trabentes.

9. Arachosia ab oppido suo nuncupata.

Parthiam Parthi a Scythia venientes occupaverunt, eamque ex suo nomine vocaverunt. f Hujus a Meridie Ruhrum mare est, a Septentrione Hyrcanum salum, ab occidua solis plaga Media. Regna in ea octodecim sunt, porrecta a Caspio littore usque ad terras Scytharum.

10 Assyria vocata ab Assur filio Sem, qui eam regionem posl diluvium primus incoluit : haec ah Ortu Indiam , a Meridie Mediam tangit , ab Occiduo Tigrim, a Septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspiæ sunt. In hac regione primus inventus est usus purpurae , inde primum crinium , ct corporum unguenta venerunt, ac odores quibus Romanorum atque Græcorum effluxit luxuria.

it. Media, et Persis, a regibus Medo et Perso cognominatae, qui easdem provincias bellando aggressi sunt. g Ex quibus Media ab Occasu transversa Parthia regna amplectitur; a septentrione Armenia circumdatur, ab Ortu Caspios videt, a Meridie Persiam. Hujus terra medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duæ major et minor.

146 12. Persis tendens ab Ortu usque ad Indos ; ab Occasu Rubrum mare habet, ab Aquilone vero Mediam tangit, ab Austro Carmaniam , quæ Persidi annectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum. In Persia primum orta est ars magica, ad quam Nemroth Gigas post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colerc docuit; nam omnes in illis partibus Solem colunt, b qui ipsorum lingua El dicitur.

15. Mesopotamia Græcametymologiam possidet, quod dnobus fluviis ambiatur. Nam ab Oriente Tigrim habet, ab Occiduo Euphralem ; i incipit autem a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cujus a Meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldea, novissime Arabia εὐδαίμων.

14. Babyloniæ regionis caput Babylon urbs est, a qua nuncupata, tam nobilis, ut Chaldæa, et Assyria. et Mesopotamia in ejus nomen aliquando transierint.

15. Arabia appellata , id est, sacra. j Hoc enim significare interpretatur, eo quod sit regio thurifera, odores creans. Hinc eain Graeci εὐδαίμονα, nostri beatam nominaverunt, in cujus saltibus et myrrha et cynnamum provenit; ibi nascitur avis phoenix ; sardonix gemma, iris, malochites. et pæderotes ibi inveniuntur. k Ipsa est, et Saba appellata, a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. 1 Hæc autem angusto terræ tractu ad Orientem versus Persicum sinum extenditur, cujus Septentrionalia Chaldæa claudit, Occasum sinus Arabicus.

147 16. Syriam Syrus quidam perhibetur indigena a suo vocabulo nuncupasse. m Hæc ab Oriente, fluvio Euphrate; ab Occasu, mari nostro et Ægypto terminatur : tangens a septentrione Armeniam et Cappadociam, a Meridie sinum Arabicum. Situs ejus porrectus in immensam longitudinem, in lato angustior.

17. Habet autem in se provincias Commagenam, Phæniciam, et Palæstinam, cujus pars est Judxa absque Sarracenis, et Nabathæis. Commagena prima provincia Syriæ a a vocahulo Commagenæ urbis nuncupata, quae quondam ihi metrpolis habebatur. Hujus est a a Septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia a Meridie Syria, ab Occasu mare Magnum.

18. b Phœnix Cadmi frater de Thebis Ægytiorum in Syriam profectus, apud Sidonem regnavit, eamque provinciam ex nomine suo Phœniciam appellavit. Ipsa est ubi Tyrus est, ad quam Isaias loquitur. Habet autem ad Orientem Arabiam, a Meridie mare Rubrum.

49. Palæstina provincia Philistin urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate omnis circa eam regio Palæstina est nuncupata. Hujas ab Oriente mare Rubrum occurrit, a Meridiano latere Jodæa excipitur, a septentrionali plaga Tyrioram finibus clauditor, ab Occasu Ægyptio limite terminatur.

20. Judæa regio Palæstinæ ex nomine Judæ appellata , ex cujus tribu reges habuit. Hrc prius Chanaan dicta, a filio Cham, sive a decem Chananæorum gentibus, quibus expulsis, eamdern terram Judæl possederunt. c Initium longitudinis ejus a vico Arfa usque ad vicum Juliadem porrigitur, in quo Judæorum pariter, et Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem ejus a monte Libani 148 usque ad Tiberiadis lacum extenditur.

21. In medio autem Judææ civitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis totius. Terra variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis illustris, opima balsamis. d Unde secundum elementorum gratiam existimaverunt Judæi eam promissam patribus, terram fluentem lacte et melle, cum hinc illis Deus resurrectionis prærogativam polliceretur.

22. e Samaria regio Palæstinæ ab oppido quodam nomen accepit, quod vocabatur Samaria, civitas quodam regalis in Israel. quæ nunc ab Angusti nomine Sebastia nuncupatur. Hæc regio inter Judæam, et Galilæam media jacet, incipiens f a vico. cui nomen est Eleas, deficiens in terra Agrabat. Situs ejus natura consimili, nec ullo differens a Judaea.

23. I Galilæa regio Palæstinæ vocata, quod gignat eandidiores homines quam Palæstina. h Haec autem duplex est, superior et inferior, sibi tamen connexae, Syriae et Phœniciæ adhærentes. Terra earum opima, et ferax, et fructibus satis fecunda.

24. Pentapolis regio in confinio Arabiæ et Palæstinæ sita. Dicta a quinque civitatibus impiorum, quae coelesti igne consumptæ sunt : terra amplius olim a Hierosolymis l uberrima, nunc autem deserta atque exusta. 149 Nam pro scelere incolarum de cœlo descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissolvit.

25. Cujus umbra quædam, et species in favillis, et arboribus ipsis etiam adhuc videtur. Nascuntur enim ibi poma virentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desidetium gignant. Si carpas, fatiscunt, ac resolvuntur in cinerem, fumumque exhalant, quasi adhuc ardeant.

26. i Nabathæa regio, a Nabath filio Ismael nuncupata. Jacet autem inter Judacam et Arabiam, et surgens ab Euphrate in mare Rubrum porrigitur, et est pars Arabiae.

27. k Ægyptus, quæ prius Æria dicebatur, ab Ægypto Danai fratre, postea ibi regnante, nomen accepit. 1 Haee ab Oriente Syriæ, ac Rubro mari conjuncta, ab Occasu Libyam habet, a Septentrione mare Magnum, m a Meridie vero introrsus recedit , pertendens usque ad Æthiopes; regio cœli imbribus insueta, et pluviarum ignara.

28. Nilus sulus eam circumfluens irrigat, et inundatione tua fecundat, n unde et ferax frugibus, multam partem terrarum frumento alit , cæterorum quoque negotiorum adeo copiosa, at impleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Finis Ægypti Canopæa a Canope Menelai gubernatore sepultu in ea insula, quae Libyæ principium et ostium Nili facit.

150 29. Seres oppidum Orientis, a quo, et genus Sericum, et regio nuncupata est. 0 Haec a Scythico Oceano, et mari Caspio ad Oceanum Orientalem inflectitur; nobilibus fertilis frondibUs, a quibus vellera decerpuntur, quae cæterarum gentium commercia abnuentes Seres, ad usam vestium vendunt.

30. Bactriae regioni proprius amnis Bactrus vocabulum dedit. p Partes ejus quae pone sunt, Paropamisi jugis ambiuntur; quae adversae sunt, Indi fluvii fontibus terminantur. Reliqua includit Ochus fluvius. Mittit Bactria fortissimos Camelos nunquam atterentes pedes.

31. Scythia sicut et Gothia a Magog filio Japhet fertur cognominata; cujus terra olim ingens fuit, nam ab Oriente India, a Septentrione per paludcs Mœotides inter Danubium, et Oceanum, usque ad Germaniæ fines porrigebatur. Postea vero minor effecta, a a dextra Orientis parte, qua oceanus Sericus tenditur usque ad mare Caspium, qaod est ad Occasum; dehinc a Meridie usque ad Caucasi jugum deducta est; cui subjacet Hyrcania , ab Occaso habens pariter gentes multas propter terrarum infecunditatem late vagantes.

32. Ex quibus quædam agros incolunt, quædam portentosæ ac truces carnibus humanis et eorum sanguine vitant. b Scythiæ plures terrae sunt locupletes; inhabitabiles tamen plures, nant dum in plerisque locis auro et gemmis affluant , gryphorum immanitate accessus 151 hominum rarus est. Smaragdis autem optimis hæc patria est. Cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiæ est. Habet et flumina magna Moschorum, e Phasiden, atque Araxen.

33. d Ryrcania dicta a silva Hirrana , quae Scythiae subjacet, habens ab Oriente mare Caspium, a Meridie Armeniam, a Septentrione Albaniam, ab Occasu Iberiam. e Est autem silvis aspera, copiosa immanibus feris, tigribns, pantherisque, ac pardis; de qua Virgil. : Hyrcanæque admorunt ubera tigres.

34. f Albania a colore populi nuncupata, eo quod albo erine nascantur : I haec ab Oriente sub mare Caspium sorgens, per oram oceani Septentrionalis h usque ad Mæotides paludes per deserta et inculta extenditur. Huic terræ canes ingentes sunt, tantæque feritatis, l ut tauros premant, leones perimant.

35. i Armenia nuncupata ab Armeno, Jasonis Thessali comite, qui amisso rege Jasone, collecta multi- tudine ejus, quae passim vagabatur, Armeniam condidit, et ex suo nomine nuncupavit. Sita est inter Taurum et Caucasum, a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa, habens a Septentrione Ceraunios montes, ex cujus collibus 152 Tigris fluvius nascitur; et in cujus montibus area post diluvium sedisse perhibetur. Duplex est autem Armenia, superior et inferior, sicnt duas Pannoniae.

36. Hiberiaregio Asiæ est, prope Pontum Armeniæ juncta; in hac herbæ tincturæ utiles nascuntur.

37. Cappadociam urbs propria nominavit. k Hæc in capite Syriæ sita : ab Oriente Armeniam tangit, ab Occasu Asiam minorem, ab Aquilone mare Cimmericum, et Themiscirios campos, quos habuere Amazones, a Meridie Tero Taurum montem, cui sebjacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicum sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. 1 Terra ejus ante aHias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydine regna disjunxit a Persis.

38. a Asia minor ab Oriente Cappadocia attingitur, ab aliis partibus, undique mari circumdatur. Nam a Septentrione Pontum Euxinum habet, ab Occasu Propontidem, a Meridie Ægyptium mare. Habet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam', Lydiam, Cariam , Pamphiliam, Isauriam , Lyciam , atque Ciliciam.

59. Prima Asiae minoris Bithynia in Ponti exordio ad solis orientis partem, adversa Thraciæ jacct, multis antea nominibus appellata. n Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata, ipsa est et major Phrygia. o Nicomedia urbs in ea est, 153 ubi p Annibal fugiens veneni haustu animam espiravit.

40. i Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus exstitit occupata. r Nam Galli in auxilium a rege Bithyniæ evocati, regnum cum eo, pacta victoria, diviserunt; sicque deinde Græcis ndmisti, primum Gallo-græci, nunc ex antiquo Gallorum nomine GaLatæ dicuntur, et eorum regio Galatia nuncupatur.

41. 8 Phrygia dicta a Phrygia Æsopi filia. t Hæc Dardania a Dardano Jovis filio dicta. De u quo Homerus ait: Quem primum genuit cælesti Jupiter arce. v Hic enim profectus de Corito civitate primus venit in Phrygiam. Est autem regio x Troadi superjecta ab Aquilonis parte Galatiæ, a Meridiana vicina est Lycaoniæ, ab Oriente Lydiæ adhæret, ab Occidentc Hellesponto mari terminatur. y Hujus regio Troja est, quam ex suo nomine appellavit Tros, Trojanorum rex, Ganymedis pater. Duae sunt autem Phrygiæ, majori et minor. Major Phrygia Smyrnam habet; a Minor vero Ilium.

42. Lycaonia....

b Cariam Hermus fluvius discernit a Phrygia.

45. Lydia sedes antiqua regum, quam Pactoli unda extulit in divitias, torrentibus aureis : hæc antea Mæonia dicebatur. quæ dum pro brevitate duos fratres reges Lydum et Tyrrhenum ferre non posset,154ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus, loca c Italiæ occupavit , et Tyrrheniam nuncupavit. Lydia autem a Lydo d regis fratre, qui in provincia reminserat, cognominata est. Conjungitur ab Occidente minori Phrygiæ, ab Ortu Smyrnam urbem habet, quam e Meles fluvius cingit, cujus campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureisditissimi.

44. Pamphylia....

Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aurarum aperta flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet.

45. f Cilicia a Cilice quodam nomen traxit, quem ortuum Phoenice dicunt, et antiquiorem Jove fuisse asserunt. Plurima jacet campis, recipiens ab Occiduo Lyciam, a Meridie mare Issicum v a tergo montis Tauri juga. Hanc Cydnus amnis intersecat, s matrem urbium habet Tarsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum venit, spiramine fragrantius, et colore plus aureo.

46. Lycia nuncupata, quod ab Oriente adjuncta Ciliciæ sit. Nam habet ab Ortu Ciliciam, ab Occasu et Meridie marc, a Septentrione Cariam. h Ibi est mons Chimaera, qui nocturnis æstibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Ætna, et Vesuvius in Campania.

155 CAPUT IV. De Europa.

i. Post Asiam ad Europam slylum vertimus. Europa quippe Agenoris regis Libyæ filia fuit, i quam Jovis ab Africa raptam Cretam advexit, et terliam partem orbis ex ejus nomine appellavit. I Iste autem est Agenor Libyx filius, ex qua, et Libya, id est Africa fertur cognominata. Unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum, postea Europam.

2. Europa autem in tertiam partem orbis divisa, incipit a flumine Tanai, descendens ad Occasum per Septentrionalem oceanum usque ad fines Hispanix, cujus pars Orientalis et Meridiana a Ponto consurgens, tota k nari Magno conjuugitur, et in insula Gadibus finitur.

3. 1 Prima Europae regio Scythia inferior, quæ a Maeotidis paludibus incipiens, inter Danubium et oceanum Septentrionalem usque ad Germaniam pore rigitur; quae terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, Barbaria dicitur. Hujus pars prima Alania est, quæ ad Mæotidas paludes pertingit. Post hanc Dacia, ubi et Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt.

4. Germania, post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium, Oceanumque conclusa, cingitur a Septentrione et Occasu Oceano, ab Ortu vero Danubio, a Meridie Rheno flumine dirimitur; m terra dives virorum ac populis numerosis, n et immanibus frequens. 156 Unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta est; 0 gignit aves Hercynia sylva quarum pennæ noctu perlucent. P Bisontes quoque feras, et uros atque alces parturit. Mittit et gemmas, crystallum et succinum. q Callaicum quoque viridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae, Superior juxta septentrionalem oceanum, inferior circa Rhenum..

5. r Provinciarum autem, quas Danubius a Barbarico ad Mediterraneum mare seclusit, s prima est Mœsia , a messium proventu vocata. Unde eam veteres Cereris horreum nuncupabant. x Haec autem ab Oriente ostiis Danubii jungitur; ab Euro vero Thraciæ, a Meridie Macedoniae , ab Occasu Histriæ copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est. Inde Noricus ager frigidus, et parcius fructuosus. Post, quæ Rheticus ferax frugibus, qui excipit Galliam Belgicam.

6. Thraciæ Thiras Japhet filius veniens nomen dedisse perhibetur. Alii a saevitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. a Huic ab Oriente Propontis, et urbs Constantinopolis opposita est, a Septentrione vero Ister obtenditur, a Meridie vero Ægæo mari adhaeret, ab Occasu Macedonia illi subjacet. Cnjus regionem olim Bessorum populus, 157 Massagetæ, Sarmala, Scythæ, et aliae plurimae nationes incoluerunt. Ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes, Hebrum fluvium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit.

7. Græcia a Græco rege vocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem provinciae Græciæ septem : quarum prima ab Occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde II a- cedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricum autem generaliter omnis Græcia est.

8. Dalmatiam a Delmi maxima ejusdem provinciae civitale, traxisse nomen existimatur. Adhæret b ab Oriente Macedoniae, a Septentrione Mœsiæ, ab Occasu Istria terminatur, a|Meridie vero Adriatico sinu clauditur.

9. c Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata, cujus pars Chaonia, quae ante Molossia dicta est, a Molosso filio Pyrrhi, quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit, tenuitque regnum privigni, 158 qui successerat patri, a quo Molossia dicta pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris exstincti.

10. d Hellas dicta a rege Hellene, Deucalionis et Pyrrhæ filio, a quo et prius Græci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est, et Attica terra, Acte prius dicta. e Nam Cranaus quidam Graecine indigena fuit, ex cujus filia Attis nomine Attica terra vocata est. Hæc inter Macedoniam, et Achaiam media jacet, Arcadiæ a Septentrionali parte conjuncta. f Ipsa est et vera Graecia, ubi fuit Athenæ civitas I mater liberalium litterarum, et philosophorum nutrix, qua nihil ha. buit Græcia clarius atque nobilius. In -ea est et Marathonius campus opinione quondam prælii| cruentissimus.

11. Helladis autem duae sunt provinciae, Bœotia et Peloponnesus.

Bœotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius 159 Europam sororem a Jove rapiam ex praecepto genitoris quaereret, nec reperiret, patris icam formidans, confirmato animo, elegit exsilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia, amplexus est sedem ubi illa recubuerat, sicque locum de no- Inine bovis BŒOTIAM nominavit: ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt, et h ubi nati sunt Apollo et Hercules major ille Tbebanus. Eadem est i Aonia vocata, a fonte quodam Apollini et Musis consecrato, qui in eadem Bœotia est.

Peloponnesus secunda pars Helladis , a Pelope regnata atque vocata.

i. Thessalia a Thessalo rege cognominata, quae a meridiana plaga Macedoniae conjuncta est, i cujus a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina, et oppida, inter quae praecipue Thessalonica, et Thebæ. Ibi est mons Parnassus quondam Apollini consecratos. 160 Thessalia patria Achillis, et origo Lapilharum fuit, de quibus k fertur quod hi primo equos frenis domuerint; unde et Centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus primum repertus est.

i3. Macedoniæ in exordio ab Emutio rege Ema. thiæ nomen erat, sed 1 Macedo Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutavit vocabulum , Macedoniamque a suo nomine dixit. ID Est autem confinis ab Orienie AEgaeo mari, a Meridie Achaiac, ab Occasu Dalmatiæ, a Septentrione Mœsiæ. Patria Alexandri Magni, et n regio aureis venis argenteisque opima. Lapidem quem paeantidem vocant ista gignit. Mons Olympus in ea est, o qui excellenti vertice tantus attollitur, ut in cacumine ejus, nec nubes, nec venti sentiantur.

14. p Achaia ab Achæo rege, et urbs et provincia appellata. Haec pene insula est. Nam absque Sep. tentrionali parte, qua Macedoniae jungitur, undique septa est mari. Ab Oriente enim habet Myrleum mare, ab Euro Creticum, a Meridie lonium: ab Africo et Occasu a Cephaloniam, et Cassiopam insulas, a sola Septentrionali parte Macedoniæ, vel At- ticx terra adjungitur, hujus caput est urbs Corinthus Græciæ decus. Inachus est Achaiæ fluvius.

161 15. b Arcadia sinus Achaiæ est, ut platani folium , inter lonium et Ægæum mare exposita , c quam Arcas Jovis et Calistæ filius, Pelasgis in ditionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est et Sicyonia a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est victuum. Habet autem Arcadia fluvium magnum Erimanthum; asbeston quoque lapidem, qui semel accensus nunquam exstingaitur. Candidissimæ etiam merulæ ibi nascuntur.

16. Lacedemonia.....

A Pannonia ab Alpibus Pœninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur: regio a viro fortis, et solo læta, duobus satis acribus fluviis Drabo, Saboque vallata. Conjungitur autem cum Norico et Rhetia, habens ab Oriente Mœsiam, f ab Curo Istriam, ab Africo vero Alpes Appenninas, ab Occasu Galliam Belgicam, a Septentrione Danubii fontem, vel limitero, qui Germaniam, Galliamque secernit.

17. Istriam Ister amnis vocavit, qui ejus terram influit, ipse est Danubius. Habet autem Istria a Septentrione Paunoniam.

18. Italia olim a Græcis populis occupata, g magna Græcia appellata est; deinde a regis nomine Saturnia, mox et Latium dicta, eo quod, idem Saturnus, a Jove sedibus suis pulsus, ibi latuerit; postremo ab Italo, 162 Siculorum rege, ibi regnante, Italia nuncupata est. h Cujus situs longitudine amplius quam latitudine i a Circio in Eurum extenditur, a Meridie Tyrrheno mari, ab Aquilone Adriatico clauditur, ab Occiduo Alpium jugis finitur : terra in rebus omnibus pulcher. rima, Soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima.

19. Habet lacus Benacum, Avernum, atque Lucrinum; fluvios Eridanum, et Tiberim, et. tepentes fontibus Baias. Gignit gemmas syrtitem, lyncurium, et corallium ; boam quoque serpentem, lyncem teram, et Diomedeas aves. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiæ dictae, quod Graeci Hespero stella navigent, et in Ilalia et in Hispania, i quae hac ratione discernuntur; aut enim Hesperiam solam dicis, et significas Italiam : aut addis ultimam, et significas Hispaniam, quia in Occidentis est fine.

20. Tuscia pars Italiæ, k Umbria vero pars Tusciæ. Tuscia autem a frequentia der....... It thuris vocata, ὰπὸ τοῦ θύειν.

21. Umbriam vero historiæ narrant, eo qod tempore aquosæ cladis imbribus superfuerit, ob hoc Umbriam Græce cognominatam. Est enim in jugis Appennini montis sita, Na parte Italiæ juxta Meridiem.

22. 1 Etruria pars Italiæ dicta, quod ejus fines tendebantur usque ad ripam Tiberii, quasi ἓτερος ὃρος. Nam ἓτερος alter, ὃρος, finis vocatur. 163 Romæ enim fines antea unam tantum Tiberis ripam tenebant. Alii Etruriam ab Etrusco principe potant. Item et Tyrrhenia a Tyrrheno Lydii fratre, qui ex sorte cum populi parte de Maeonia venit ad Italiam. Haec est et TusCia, sed Tusciam dicere non debemus, quia nusquam legimus. Tuscia autem, a frequentia sacrificii et thuris, dicta est ἀπὸ τοὗ θὺειν : illic et aruspicianam dicunt esse repertam.

23. In Apulia, ubi BruNdisium situm est, quam Ætoli secuti Diomedem ducem condiderunt.

24. Campania habet terras hyeme atque æstate vernantes. Sol ibi mitis, grata temperics, aer purus et blandus.

25. Gallia a candore populi nuncupata est, γάλα enim Graece lac dicitur. Montes enim et rigor cœli ab ea parte solis ardorem excludunt, quo fit ut candor corporum non coloretur. Hanc ab Oriente Alpium juga tuentur, ab Occasu Oceanus includit, a Meridie praerupta Pyrenæi, a Septentrione Rheni fluenta, atque Germania, cujus initium Belgica, finis Aquitania est; regio gleba uberi, ac pabolosa ad usum animantium apta, fluminibus quoque, et fontibus irrigna, perrusa duobus magnis Rheno, et Rhodano fluviis.

26. n Belgis autem civitas est Galliae, a qua Belgica provincia dicta est.

Cisalpina, quia citra Alpes.

Transalpina, id est trans Alpes, contra Septentrionem.

Rhetia vero, quod sint juxta Rhenum.

27. o Aquilania autem ab obliquis aquis Ligri fluminis appellata, quia ex plurima parte terminus ejus est, eamque pene in orbem cingit.

28. a Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata. Postea ab Hispalo HISPANIA cognominata est. b Ipsa est, et vere Hesperia, ab Hespero 164 stella Occidentali dicta. Sita est autem inter Africam , et Galliam, a Septentrione Pyrenæis montibus clausa, a reliquis partibus undique mari conclusa, salubritate coeli æqualis, omnium frugum generibus fecunda, gemmarum. metallorumque copiis ditissima.

29. Interlluunt eam flumina magna, Bœtis, Minius, Iberus et Tagus aurum trahens, ut Pactolus. Habet provincias sex : Tarraconensem, Carthaginensem, Lusitaniam, Galleciam, Bœticam, et transfreta in regione Africæ Tingitaniam.

30. c Duæ sunt autem Hispaniæ, Citerior, quæ in Septentrionis plaga a Pyrenaeo usque ad Carthaginem porrigitur : Ulterior, quæ in Meridiem a Celtiberis usque ad Gadilanum fretum extenditur. Citerior autem et Ulterior dicta, quasi citra et ultra; sed citra, quasi circa terras, et ultra, vel quod ultima, vel quod non sit post hanc ulla, hoc est, alia terra.

CAPUT V. De Lybia.

i. Libya dicta, d quod inde Libs flat, hoc est, Africus. e Alii aiunt Epaphum Jovis filium, qui Memphim in Ægypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Lybiam, quæ postea in Africa regnum possedit, cujus ex nomine terra Lybia est appellata.

2. Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta coelo, vcl soli, et sine horrore frigoris. 165 f Alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahæ de Cethura, qui vocatus esi Afer, g de quo supra meminimus.

3. Incipit autem a finibus Ægypti, pergeus juxta Meridiem per Æthiopiam usque ad Atlantem montem. A Septentrionali vero parte f Mediterraneo mari conjuncta clauditur, et in Gaditano freto finitur, habens provincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, h Bizacium, Carthaginem, Numidiam, i Mauritaniam Sitifensem, Mauritaniam Tingitanam, et circa solis ardorem thiopiam.

4. i Lybia Cirenensis in parte Africa prima est, a Cyrene urbe metropoii, quæ est in ejus ftnibus, nuncupata. Huic ab Oriente Ægyptus est, ab Occasu Syrtes majores, et Troglodytae, a Septentrione mare Libycum : a Meridie Æthiopia, et barbarorum tariae nationes, et solitudines inaccessibiles, quæ etiam basiliscos serpentes creant.

5. Pentapolis, Græca lingua a quinque urbibus nuncupata, id est, Cyrene, Berenice, h Theuchira, Apollonia, Ptolemaide. Ex quibus Ptolemais et Berenice a regibus nominata: sunt. Est autem Pentapolis Libyæ Cirenensi adjuneta, et in ejus finibus deputata.

6. Tripolitanam quoque provinciam Græci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium ; 1 Oea, Sabratæ » Leptis magnæ ; hæc habet ab Oriente Syrtes majores, et Troglodytas, a Septentrione 168 mare Adriaticum, ab Occasu Вizantium, a Meridie Getulos et Garamantes uSque ad Oceanum Æthiopicum pertendentes.

7. Byzacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus unum Adrumetus vocatur (alterum Byzacium). Haec sub Tripoli est, m patens passuum ducenta, vel amplius millia, fecunda oleis, et glebis Ita præpinguis, ut jacta ibi semina, incremento pene centesimo frugis renascantur.

8. n Zeugis, ubi Carthago magna, ipsa est et vera Africa inter Byzacium, et Numidiam sita, a Septentrione mari Siculo juncta, et a Meridic usque ad Getuloruin regionem porrecta, cujus proxima quæque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto vagantibus.

Getulia autem Africæ pars mediterranea est.

9. ° Numidia ab incolis passim vagantibus sic vocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incerte sedes et vagæ Numidia dicunlur. Incipit autem a flumine Ampsaga, in Zeugitanum limitem desinit, a habens ab Ortu Syrles minores, a Septentrione mare quod intendit Sardiniam, ab Occasu Mauritaniam Sitifensem, a Meridie Æthiopum gentes, regio campis præpingnis. Ubi autem sylvestris est, feras educat; ubi jugis ardua, equos et onagros procreat; 167 eximio etiam marmore praedicatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes praecipuas b Hipponem, Rhegium, et Rusicadam.

10. Mauritania vocata a colore populorum. Græci enim nigrum μἇυρον vocant. Sicut enim Gallia a candure populi, ita Mauritania a nigredine nomen sortita est. Cujus prima provincia Mauritania Sitifensis est, quæ Sitifi babet oppidum, a quo et vocabulum traxisse regio perhibetur.

11. Mauritania vero Cæsariensis Colonia, Cæsaria civitas fuit, et nomen provinciæ ex ea datum. c Utræ- que igitur sibi conjunctae ab Oriente Numidiam babenl, a septentrione mare Magnum, ab Occasu flumen Malvam, a Meridie montem Astrixim, d qui discernit inter fecundam terram, et arenas jacentes usque ad Oceanum.

12. Mauritania Tingitana a Tingi metropolitana hujus provinciae civitate vocata. e Haec ultima Africæ exsurgit a montibus septem, habens ab Oriente flumen Malvam : f a Septentrione fretum Gaditanum, ab Occiduo oceanum Atlanticum, a g Meridie Gaulalum gentes usque ad oceanum Hesperium pererrantes. Regio gignens feras, simias, dracones, et|struthiones, olim etiam, et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit.

168 13. h Garamantis regionis caput Garamma oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Æthiopiam, ubi est fons i qui riget calore diei, et calet frigore noctis.

14. Æthiopia dicta a colore popnlorum, quos solis vicinitas torret. J Denique vim sideris prodit hominum color, est enim ibi jugis æstus. k Nam quidquid ejus est, sub Meridiano cardine est. Circa Occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad Orientalem vero plagam deserta; cujus situs ab Occiduo Atlantis montis ad Oricnlem usque in Ægyptii fines porrigitur; a Meridie Oceano, a Septentrione Nilo numine clauditur, plurimas habens gentes, diverso vultu, et monstrosa specie horribiles.

15. Ferarum quoque, et serpentium referta est mul- ludine. Illic quippe Rhinoceros bestia, et camelopardatis, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmæ extrahuntur, hiacynthus quoque, et cry- soprasus ibi reperiuntur. Cinnamomum ibi colligitur.

16. Duae sunt autem Æthiopiæ. una circa solis Ortum, altera circa Occasum in Mauritania.

17. Extra tres autem partes orbis, quarta pars trans Oceanum interior est in Meridie, quae solis ardore nobis incognita est, in cujus finibus 1 Antipndes fahulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniæ Mauritania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post quae Getuliam accepimus, postea Æthiopiam, inde loca exusta solis ardoribus.

18. Sciendum sane, quod quædam provinciae primum de nomine auctoris appellate sunt, postea a provincia gentis nomen est factum; nam ab Italo ITALIA, et rursus ab Italia ITALUS, et sic utimur ipso nomine gentis, quomodo fuit ipsum nomen auctoris , unde dcrivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit ex uno homine 169 nominari, et civitatem, et regionem, et gentem.

19. Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad reges alios pertinebant, cum in jus suum Romani vincendo redigerent, procul positas regiones provincias appellaverunt. Patria autem vocata, quod conununis sit omnium qui in ea nati sunt.

20. m Tetram autem significare prædiximus elementum; terras veros singulas partes, ut Africa, Italia; eadem et loca. Nam loca, et terrae spatia in orbe terrarum, multas in se continent provincias, sicut in corpore locus est, pars una multa in se continens membra, sicut et domus multa in se habens cubicula; sic terræ et loca dicuntur terrarum spatia, quoruin partes sunt provinciæ; sicut in Asia, Phrygia, in Gallia Rhelia, in Hispana, Bætica.

21. Nam Asia locus est, provincia Asiæ Phrygia, Troja regio Phrygias , Ilium civitas Trojæ. Item regiones partes sunt provinciarum quas vulgus conventus vocat; sicut in Phrygia Troja, sicut in Gallicia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est, cujus partes territoria sunt.

22. n Territorium autem vocatum, quasi tauritorium, tritum bobus, ct aratro. Antiqui enim sulco ducto, et possessionum, et territoriorum limites designabant.

170CAPUT VI. De insulis.

1. Insulæ dictæ, quod in salo sint, id est, in mari. Ex iis quoque notissimae et maximae, quas plurimi veterum solerti studio indagaverunt, notandae sunt.

2. Q Britannia, Oceani insula, interfuso mari toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominala. b Hæc in aversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniæ sita est; c circuitus ejps quadragies octies septuaginta quinque millia ; multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia. Gagates lapis ibi plurimus, et margaritæ.

5. d Thanatos, insula Oceani, freto Gallico e a Britannia xstuario tenui separata, frumentariis campis, et gleba uberi. Dicta autem Thanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium vecta sit, angues illico perimit.

4. f Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem, et occidentalem plagam ultra Britanniam, a sole nomen habens, quia in ea æstivum 171 solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est; unde et pigrum, et concretum est ejus mare.

5. Orchades, insulae Oceani, ultra Britanniam positæ numero triginta tres , g quarum viginti desertae sunt, tredecim coluntur.

6. h Scutia, eadem et Hibernia proxima Britanniæ insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior : baec ab Africo in Boream porrigitur, cujus partes priores lberiam, et Cantabricum oceanum intendunt. Unde et Hibernia dicta. Scotia autem, quod a Scotorum gentibus colitur, appellata. i Illic nullus anguis, avis rara , apis nulla ; adeo ut advectos inde pulveres, seu lapillos, si quis alibi sparserit inter alvearia, examina favos deserant.

7. Gades, insula in fine Bæticæ provinciæ sita, quae dirimit Europam ab Africa, i in qua Herculis columnæ visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani æstus immittitur. Est autem k a continenti terra centum viginti passibus divisa. Quam Tyrii a rubro profecti mare occupantes, h lingua sua Gadir, id est, sepem, nominaverunt, 172 pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmæ, cujus gummi infectum vitrum Ceraunium gemmam reddit.

8. m Fortunatæ insulæ vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices, et beatæ fructuum uherlate. Suapte enim natura pretiosarum poma silvarum parturiunt. Fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est; unde gentilium error, et saecularium carmina poetarum , propter soli foecunditatem , easdem esse Paradisum putaverunt. D Sitæ sunt autem in Oceano contra laevam Mauritaniae, Occiduo proximæ, et inter se interjecto mari discretæ

9. °Gorgades, insulae Oceani, obversae promontorio quod vocatur Hesperuceras, quas incoluerunt Gorgonet feminae aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore; ex iis insulæ cognominatae; distant autem a continenti terra bidui na vigatione.

10. Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fine Mauritaniae; sunt enim ultra Gorgadas sitae sub Atlanteum littus in intimis maris sinibus, in quarum horiis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur ibi esse maris æstuarium 173 adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentihus procul lapsus angueos imitetur.

ii. p Chryse et Argyre insulae in Indico Oceano sitæ, adeo fecundae copia. metallorum, ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint, unde et vocabula sortitae sunt.

12. Taprobana insula Indiæ subjacens ad Eurum , ex qua oceanus Indicus incipit , patens in longitudine octingentis septunginta quinque millibus passuum, in latitudine q sexcentis viginti quinque millibus. Scinditur amne interfluo, tota margaritis repleta et gemmis. Pars ejus bestiis et Elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates, et duas hiemes, et his locum vernare floribus.

13. a Tylos insula est Indiæ, ferens omni tempore folia; hucusque insulæ Oceani.

14. Item midae, quæ ab Hellesponte usque ad Cades in mari magno sunt constitutae.

Cyprus insula a civitate Cupro, quæ in ea est, nomen accepit. Ipsa b est et Paphes Veneri consecrata ia Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris; c ibi enin prima hujus metalli inventio et utilitas fuit.

15. Creta Græciæ pare eat ingeos contra Peloponnesum : d hec primum a temperie cœli Macaronesum appellata est, deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a 174 quibus Jupiter ibi absconditus est, et enutritus. Est autem insula Græciæ inter Ortum, et Occasuri longissimo tractu porrecta, a Septentrione Græciæ æstibus, ab Austro Ægyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis, unde et Hecatompolis dicta est.

16. c PriMa etiam remis et sagitis claruit, prima litteris f jura fixit, equestres turmas prima docuit. Studium musicum ab Idæis dactylis in ea cœptum; capris copiosa, g cervis eget, lupos et vulpes, aliaque ferarum noxia, nusquam gignit, serpens ibi nullus, noctua nulla, et si invehatur, statim moritur. Larga est autem vitibus & arboribus. Dictamus herba in Creta nascitur, et alimus, quæ admorsa diurnam famem prohibet; h Phalangos autem venenatos gignit, et lapidem, qui Idæus dactylus dicitur.

17. i Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et ἄυδος Græce dicta, quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Græciam transiit.

18. i Coos insula adjacens provinciae Atticæ, in qua Hippocrates medicus natus est, qua, ut Yarro testis est, arte lanificii prima in ornamentum feminarum inclaruit.

175 10. k Cyclades insulæ antiquitus Græciæ fuerunt, quas inde Cycladas autumant dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo projectæ, in orbem tamen circa Delum sitæ sint. Nam orbem ϰύϰλον Graii loquuntur. 1 Quidam vero non quod in orbum digestæ, sed propter scopulos qui circa eamdem sunt, dictas putant Cyclades.

20. Hae in Hellesponto inter Ægæum, et Maleum mare constitutæ circumdantur etiam pelago Myrtoo. m SUnt autem omnes numero quinquaginta tres, n tenentes a Septentrione in Meridiem millia quintenta : ab Oriente in Occasum millia ducenta : metropolis earum Rhodut.

21. Delos insula , in medio Cycladum sita. Et dicta Delo. fertur, qnod post diluvium quod Ogygii temporibus notatur, cum orbem multis mensibns continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis illuminata est, sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fnisset visibus. o Nam δη̃λον Graeci manifestum dicunt. P Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visæ sunt coturnices aves, quas 178 Græci ὄρτυγας vocant. a In hac insula Latona enixa est Apollinem, et Dianam. Mox autem, et civitas dicitur, et insula.

22. r Rhodos Cycladum prima ab Oriente, in qoa 8 rosae capitulum dicitur esse inventum, dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs, et insula Rhodos est appellata. In hac urbe solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine. Fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores.

23. t Tcnedos una ex Cycladibus ad Septentrionem sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est. Unde nomen urbis illius, vel potius insulæ fuit. u Nam Tenes iste infamatus, quod cum noverca sua concubuisset, fugiens hanc insulam vacuam cultoribus obtinuit; unde et Tenedos insula dicta est; a sic Cicero :Tenen ipsum, cujus ex nomine Tenedos, nominatur.

24. b Carpathos, una et Cycledibusa Meridie posita c. contra Ægyptum, a 177 qua Carpethium mare appellatum eat, vAcata propter celerem fructuum matUritatem. d Est enim Muter Ægyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et Carpasiæ navet magnæ et spatiosæ.

25. e Cythera insola una ex Cycladibus a parte Oceidua sita, cujusPorphyris antea nomen fuit. Cythera autem vocata, quod ibi Venus sii orti.

26. f Icaria insula una de Cycladibus, quæ Icario mari nomen dedit. Hæc inter Samum, et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dlcitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interiisse, et de exitu hominis imposilum nomen loco.

27. s Naxos insula anie Dionysias dicta, quasi Dionaxos,quod fertilitatevitium vincat caeteras; eat autem a Delo XVIIImillia passuum separata, ex qua olim Jovis fertur adversus Titanas fuisse profectus.

28. h Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima, unde et nuncapat.

178 29. Hisioria dicit ex Jasone natum fuisse Philomelum et Plutum ; ex Philomelo Parcantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit, prius autem Minoia, deinde Paros dicta. i De qua Virgilius : Niveamqque Paron. Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. MiNUit et sardan lapidem, marmoribus cuidem præstantiorem, sed inter gemmas vilissimum.

30. Chios insula Syra lingua appellatur, eo quod ibi mastix gignitur. i Syri enim Masticem Chio vocent.

31. Semos insula est mari Ægæo, ubi nata est Juno ; ex qua fuit sibylla Samia, et Pythageras Samius, a quo philosophiæ nome. inventum est. In hac insula reperta prius fictilia vasa tradUntur. Unde et vasa Samiaappellata sunt.

32. Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Tri- nacria dicta propter tria ἃϰρα, id est, promontoria, Pelorum, Pachynum, et Lilybæum. k Trinacria enim Graecum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadrestorI. 1 Haec ab Italia exiguo freto discreta, Africum mare prospectans, terris fregilera, auro abundans, cavernis tamen, et fistulis penetrabilis, ventisque, et sulphareplena. Unde et ibi Ætnæ montis exstant incendia: in cujus freto Scylla est, et Charybadis, quibus navigia aut abserbentur, aut colliduntur.

179 35. Fuit autem m quondam patria Cydopum, et postea nutrix tyrannorum, fragum fertitis, ac primum terris omMibus commisais semiaibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet : fontem Arethusam, et Alphæum invium magnerum generatorem equorum. In ea insula n primum est inventa comædia.

54. Aehaten lapidem ipsa primum ex Achate Admine dedit. Parturit et mare ejus coralium ; e gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus ejus clawditur stadiorum tribusmillibus. Sallustius autemdicit Italiæ conjunctam fuisse Siciliam, sed medium spatium impetamaris divisum, et p per angustuamscissum.

35. Tapsus insula stadiis decem a Siciliaremota jacens, et planior, unde et nuncupata. De qua Virgilius : a Tapsumque jacentem.

36. Æoliæ insulæ Siciliæ appellatæ ab r Æolo Hippotæ filio, quem poetæ finxeront regem fuisse ventorum, sed, ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros prædicebat flatusventorum, ab imperitis visus est ventos sua potestate retinuisse. Eædem insulae et Vulcaniæ vocantur, quodet ipsae,;sicut Ætna ardeant.

37. Sunt autem novem habentes propria nomina, quarum primam Lyparus quidam Lyparem vocavit, qui eam nnte Æolum rexit. Altera s Hiera vocalur, quod sit collibus eminentissimis ; reliquae vero, id est, Strongyle Didyme Ericusa, t Hephœstias, Phœnicusa, Evonimos, Ericodes, Phœnicodes ; quae quoniam nocte ardent Æoliæ, 180 sive Vulcaniæ dicuntur, ex iis quædam ab initio non fuerunt, postea mari editae usque nunc permanent.

38. Stœchades insulae Massiliensium sexaginta millium spatio a Continenti in fronte a Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare eiit. Dictæ autem Graece Stœchades, quasi opere in ordinem sint positae.

39. Sardus, Hercule procreatus v cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani, b in Orientem quam in Occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus, quae in Meridiem et Septenlrionem vertunt, ex quo ante commercium a navigantibus Gnecorum ἳχνος appellata est.

40. Terra patet in longiludine millia CXL, latitudine XL. In ea neque serpens gignitur, neque lupus, sed a solifuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur, a nisi herba per scriptores plurimos, et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrabit, et quasi ridentes interimit. e Fontes habet Sardinia calidos, infirmismedelam praebentes, furibus cæcitaiem, si sacramento dato oculos aquis tetigeriut.

41. Corsicæ insulae exordium incolae Ligures dederunt, appellantes 181 eam ex nomine ducis. Nam quædamCorsa nomine f Ligur mulier, cum Taurum ex grege, quem prope littora regebat transnatare solitum, atque per intervalla corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a cæteris digredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cujus regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures, ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris, et ducis appellaverunt.

42. Haec autem insula Græce ϰὺρνη dicitur, a Gyrno Herculis filio habitata. De qua Virgilius : Cyrnœas taxos. I Dividitur autem a Sardinia xx mil- lium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiæ. Est autem multis promontoriis angu- losa, gignens laetissima pabula, et lapidem quem cathochiten Graeci vocant.

43. h Ebosus insula Hispaniæ dicta, quod a Zanio non procul sit, quasi ebozos. Nam LXX stadiis ab ea distat, cujus terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae referta est anguibus. <

44. i Balears. insulae Hispaniae, duae sunt, Aphro- siade et Gymnasie, et major et minor. Unde et ea. vulgus majoricam et minoricam nuncupant. 182 In iis primum insulis inventa est funda, qua lapides emit. tuntur, unde et Baleares dictae: i βάλλειν enim Graece mittere dicitur; k unde et ballista, quasi missa et fundibalum. Virgilius : Balearis verbere fundas.

CAPUT VII. De promoraloriis.

1.Commune est insulis, ut promineant; inde et loca earum promontoria dicuntur. Sic 1 Sallustius de Sardinia : In Orietilem latior prominet quam in Occidentem.

i. m Sigæum promontorium Asiæ, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigæum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a Laomedonte Trojanorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Trojam cum silentio venit, quod dici1ur σιγή.

i. Maleum promontorium Græciæ, quod intrat mare, et per millia quinquaginta protenditur, ubi unda ita saeva esi, n ut persequi navigantes ,idea. tur. Hoc autem promontorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit.

183 4. 0 Pelorum promontorium Siciliæ respiciens ad Aquilonem, secundum Sallustium dictum a gubernatore Annibalis illic sepulto.

5. P Pachynum promontorium Siciliae, Austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum. Nam παχὺς est pinguis, et crassus, Austro enim perfiatur

6. a Lilybœum promonlorium Siciliae, solis Occasum intendens, vocatum ab ejusdem nominis eivitate, quae ibi est sita.

7. b Borion promontorium Numidiæ vocatum, ea quod Aquilonem intendat. Hoc Hipponem Rhegium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum.

8. Calpe Hispaniae promontorium.

184 CAPUT VIII. De montibus, cœterisque terræ vocabulis.

i. Montes sunt tumores terrarum altissimi dicti, quod sint eminentes. Quidam autem propriis ex causis vocali sunt, ex quibus notandi sunt, qui opinione maximi celebrantur.

2. Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectus, pro gentium ac linguarum varietate, quoquo- versum vadit, diversis nominibus nuncupatur. Ubi autem ad Orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem, propter nivium candorem Caucasus nuncupatur. Nam Orientali lingua Caucasum signifIcat candidum, id est, nivibus densissimis candicantem. Unde et eum Scythae, qui eidem monti junguntur, c Croacasin vocaverunt. Casim enim apud eos candor, sive nix dicitur.

3. Mons Taurus a plerisque idem vocatur qui et Caucasus.

4. d Libanus mons Phœnicum altissimus, cujus meminerunt prophetae : dictus a thure, quia ibi colligitur ; cujus ea pars, quae est super eum ad Orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est, contra Libanum.

5. e Ararath mons Armeniae, in quo arcam historice post diluvium resedisse testantur. Unde et usque hodie ibidem lignorum ejus videntur vestigia.

185 6. f Acroceraunii montes propter altitudinem, et fulminum jactus vocati sunt. Græce enim fulmen ϰέραυνος dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluvii.

7. Hyperborei montes Scythiæ dicti, quod supra, id est, ultra eos flat Boreas.

8. g Riphœi montes in capite Germaniæ sunt a perpetuo ventorum flatu nominati. Nam ρ́ιϕήGræce impetus et όρμή dicitur, άπὸ του̃ρ́ίπτειν.

9. Olympus mons Macedoniae nimium præcelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur (h De quo Virgilius : Nubes excessit Olympus). Dictus autem i Olympus quasi Ololampus ( id est, i quasi cœlum). Hic mons Macedoniam dividit a Thracia.

10. k Athos mons Macedoniae, et ipse altior nubibus, tantoque sublimis, ut in Lemnum umbra ejus pertendat, quae ab eo LXXVI millibus separatur.

11. 1 Parnassus mons est Thiessaliæ juxta Boeotiam, qui gemino vertice est erectus in coelum. Hic in duo finditur juga, Cyrrham 186 et Nissam, unde et nuncupatus , eo quod in singulis jugis colebantur Apollo, et Liber. Haec juga a duobus fratribus Citheron, et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fratre Citheronis.

12. Item Ceraunii sunt montes Epiri, a crebris dicti fulminibus. Graece enim fulmen ϰέραυνος dicitur. 13. Apenninus mons appellatus, quasi Alpes Pœninœ,quia Hannibal veniens ad ltaliam easdem Alpes aperuit, unde et Virgilius : Alpes immittet apertas. Has enim Hannibal m post bella Hispaniæ aceto rupit. Juvenalis : Et montem rupit aceto. Et inde loca ipsa quae rupit Pœninœ Alpes vocantur.

14. Mons Ætna ex igne, et sulphure]dictus; a unde et Gehenna. Constat autem hunc ab ea parte qua Eurus, et Africus flat, habere speluncas plenas sulphuris, et usque ad mare deductas; quæ speluncæ recipientes in se fluctus ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulphure, unde fit quod videtur incendium.

15. Pyrenæus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus. Graece enim ignis πυ̃ρ vocatur, Iste est, qui inter Galliam atque Hispaniam, quasi de industria, munimentum interjacet.

16. 0 Solorius a singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniæ montibus solus altior videatur, sive quod, oriente sole, ante radius ejus in eo quam ipse cernatur.

17. Calpe mons in ultimis finibus Oceani, qui diri. mit Europam ab Africa , quem Atlantis finem esse dicunt. p De quo Lucanus : Hesperiam Calpen, summumque implevit Atlantem. Atlas Promethei 187 frater fuit, et rex Africae, a quo astrologiæ artem prius dicunt excogitatam, ideoque dictus est sustinuisse coelum. Ob eruditionem igitur ejus disciplinæ et scientiam coeli, nomen ejus in montem Africae derivatum est, qui nunc Atlas cognominatur, qui propter altitudinem suam, quasi coeli ma- cbinam atque astra sustentare videmur.

18. Alpes autem proprie montes Galliæ sunt, de quibus Virgilius : Aerias Alpes. Et dicendo aerlas; verbum expressit a verbo. Nam a Gallorom lingua Alpes montes alti vocantur. Hae sunt enim qoae Italiæ murorum exhibent vicem.

19. Colles sunt praeminentiora juga montium, quasi colla.

20. Juga autem montium ex eo appellata sunt, quod propinquitate sui jungantur.

21. Tumulus est mons brevis, quasi tumens tellus. Item b tumulus, terra congesta, ubi nulla memoria est.

22. Valles sunt humilia loca quasi vulsa. Hinc et convalles, depressa loca terrarum inter montes.

188 23. Campus est terrarum planities. Dictus autem campus, quod brevis sit pedibus, nec erectus ut montes, sed patens, et spatio suo porrectus, et jacens; unde et Graece πεδίον dicitur. Sumpsit autem nomen ex Græca etymologia; c χαμαί enim Græci breve dicunt.

24. d Solum est omne, quod sustinet, a Soliditate dicium scilicet, unde et de mari Virgilius ait: Subtrahiturque solum.

25. Saltus sunt vasta et silvestria loca, ubi arborea exsiliunt in altum.

26. e Fauces sunt angustorum locorum aditus inter duos montes, loca angusta, et pervia, dicta a faucium similitudine, quasi foces.

27. I Confrages, loca in quæ undique veuti currunt, ac sese frangunt, ut Nævius ait: In monte. I ubi venti frangebant locum.

28. g Scabra sunt loca situ aspera, unde et scabies dicitur, a corporis asperitate.

29. h Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilla sunt, ande et lupanaria lustra dicuntur, per contrarium videlicet , quia parum illustrantur.

30. i Lucus est locus densis arboribus septus, cœlo lucem detrahent. Potest et a collucendo crebris luminibus dici; quæ ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant.

189 31- Deserta vocata, quia non scrititur et ideo quasi deseruntur, ut sont loca silvarum et monnum, contraria uberrimaram terrarum, quæ sunt hberrimæ glebae.

52. Devia sunt loca secreta et abdita; quasi extra viam; ipsa sunt et invia. inde et j Aviaria secreta loca et a via remota, aut tantum adibilia avibus; unde est illud : Inculta rubent aviaria baccis.

35. k Amœna locI Verrius Flaccus dicta ait, eo quod solum amorem præstent, et ad se amanda alliciant. Varro, quod sine munere sunt, nec quidquam in his officii, quasi amunia, hoc est, sine fructu, unde et nullus fructus exsolvitur. inde etiam nihil præstantes immunes vocamur.

54. 1 Aprica loca, que sole gaudent quasi ἃνευ ϕρίϰης, id est, sine frigore, site quod sintaperto coelo.

35. Opaca vero loca, quasi operta cœlo, aprico contraria.

36. m Lubricum dici (constat) locum , ab eo qUod ibi quis labitur; et lubricum dicitur, non ijuod labitur, sed in quo labitur.

37. n Æstiva sunt loci umbrosa, iii quibus per æstatem vitant pecora solis ardorem. Statius : Et umbrosi pituere aestiva Lycæi. f

38. 0 Navalia sunt loca ubi naves fabricantur. Hoc et p textrinum vocatur.

190 59. q Statio est ubi ad tempus stant naves.

Portus ubi hiemant ; a importunum autem ubi nullum refugium, quasi nullus portus.

40. b Portui autem locus est ab accessu ventorum remotus, ubi hiberna opponere solent. Et portus dictus a deportandis commerciis ; hunc veteres a c bajulandis mercibus bains vocabant, illa declinatione a buta buias', ut a familia farHilihL

41. d Littus est terra aquae ei mari vicina. Et dictum littus, c quia fluctu eliditur, f vel quod squa alluitur. g Cicerod in Top.: Littus est qua fluctus eludit.

42. Circumluvium, locus quem aqua circumluit. Alluvium consumptio riparum ex aquis.

Margo est pars cujuslibet loci, ut puta maris, unde et nomen accepit.

Maritima , quasi maris intima.

43. Ostia ab ingressu et exitu fluminis dicta in mari.

Continens, -perpetua terra, nec ullo mari discre- It, quam Gæci ἤπειρον vocant.

191 CAPUT IX. De inferioribus terræ

1. Specus esi fossa sub terra, b quae perspici potest; l σπηλαιον Graece spelunca Latine.

2. Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiri. tus, i quae Graeci χαρωνεία appellant, vel Acherontea. Etiam Vafro spiraculum dicit hujuscemodi lucum, et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit.

3. Hiatus præruptio terrae profunda , Quasi itus ; proprie autem hiatus est omnis oris apertio, translata a feris, quarum aviditas oris adapertione moistratur.

4. k Profundum proprie, quasi cujus porro sit fundus ; abusive autem profundum, vel sursum vel deorsum dicitur, ut : t ...Maria ac terras, Cælumque profundum.

5. m Barathrum nimiæ altitudinis nomen est, et dictum barathrum, quasi vorago atra, scilicet, a profunditate.

6. n Erebus, inferorum profunditas atque recessus.

o Styx ἀπὸτοῡ στυγεροῡ, id esi, a tristitia dicta, eo quod tristes faciat, vel quod tristitiam gignat.

7. r Cocytus, locus inferi. Cocytus autem nomen accepit, Græca interpretatione, a luctu et gemitu.

8. q Tartarus, vel quia omnia illic turbata sunt, ἀπὸ τη̃ς ταραχη̃ς vel, quod est verius, ἀπὸ του̃ ταρταρίζειν, idest, a tremore higoris, 192 quod est algere, et rigere, scilicet, quia luce, soleque caret. Nam neque illic vapores sunt, qui ex solis luce gignuntur, neque flatus, qui ejusdem motibus, incitantur, sed perpetuus stupor : ταρταρίζειν enim horrere, et tremere apud Graecos legitur. Hic enim fletus et stridor dentium.

9. r Gehenna est locus ignis, .et sulphuris, quem appellari putant a valle idolis consecrata, quæest juxta inurum Hierusalem, repleta olim cadaveribus mortuorum. Ibi enim Hebræi fllios suos immolabant dæmonibus, et appellabatur locus ipse Gehennon. Futur i ergo supplicii locus ubi peccatores cruciandi sunt, hujus loci vocabulo designatur. Duplicem autem esse gehennam, et ignis, et frigoris (in Job legimus).

10. 9 inferus appellatur, eo quod infra sit. Sicut autem, secundum corpus, si ponderis sui ordinem telieant, inferiora sunt omnia graviora, ita, secundum spiritum, inferiora sunt omnia tristiora. t Unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellatur inferus, ex eo quod nihil suave habeat, resonare perhibetur.

11. u Sicut autem cor aninialis in medio est, v ita et inferus in medio terrae esse perhibetur. tunde et in Evangelio legimus : In corde terræ. Philosophi autem dicunt quod inferi pro eo dicantur, quod animæ hine ibi ferantur.