Skip to content
The Etymologies

Book 2 · 2 of 20

The Etymologies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. 76 CAPUT PRIMUM. De rhetorica ejusque nomine.

1.Rhetorica a est bene dicendi scientia, in civilibus quaestionibus eloquentiæ copia ad persuadendum iusta et bona b. Dicta autem rhetorica Græca appel- latione ὰπὸ του̃ ρ́ητορίζειν, id est, a copia locutionis; ρ́η̃σις enim apud Graecos locutio dicitur, ρήτωρ orator.

2. Conjuncta est autem grammaticæ arti rhetorica. In grammatica enim scientiam recte loquendi discimus. In rhetorica vero percipimus qualiter, ea quæ didicimus, proferamus.

CAPUT II, De inventoribus rhetoricæ artis.

i. Hæc autem disciplina a Graecis inventa est a c Gorgia, Aristotele, Hermagora, et translata in latinum a Tullio, videlicet, et i Quintiliano, sed Ita copiose, ita varie, ut eam lectori admirari in promptu sit, comprehendero impossibile.

2. a Nam membranis retentis, quasi adhærescit memoriæ series dictionis; ac mox repositis, recordatio omnis elabitur. Hujus disciplinae perfecta cognitio oratorem facit.

CAPUT III. De nomine oratoris et partibus rhetoricæ.

1. Orator est igitur vir bonus dicendi peritus. Vir bonus consistit natura, moribus, artibus. Dicendi peritus consistit artificiosa eloquentia, quæ constat partibus quinque : inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, et fine officii, quod est aliquid persuadere.

2. ipsa autem peritia dicendi In tribus rebus consistit, natura, doctrina, usu ;'natura, ingenio ; doctrina, Scientia ; usus, assiduitate. Hæc sunt enim quæ non solum in oratnre, sed in unoquoque homine b artifice spectantur ut aliquid efficiat.

CAPUT IV. De tribu. generibus causarum.

i. Genera causarum tria sunt: deliberativum, deMonstrativum , judiciale : deliberativum genus est in quo de quibuslibet utilitatibus vitæ , quid aut debeat aut non debeat lieri, tractatur ; demonstrativum in quo laudabilis persona aut reprehensibilis ostenditur.

2. Judiciale in quo de ipsius personæ facto, aut poenae, aut præmii sententia datur. Dictum autem judiciale, eo quod judicet hominem, et sententia sua ostendat utrum laudabilis præmio dignus sit, aut certe rens condemnari c liberarique supplicio.

78 3. Deliberativum genus vocatur, eo quod de unaquaque re in eo deliberatur. Hujus genus duplex est, suasio et dissuasio , id est, de expetendo et fugiendo, de faciendo et non faciendo.

4. Suasoria autem in trihus locis dividitur : honesto, utili et possibili. Hæc differt aliquid a dcliberativa, quia suasoria eget altera persona, deliberativa interdum 6t apud se agit. In suasoria autem duæ sunt quæ plus valent : spes et metus.

5. Oemonstrativum dictum, quod unamquamque rem aut laudando aut vitupcrando demonstrat; quod genus duas habet species: laudem et vituperationem. Laudis ordo tribus temporibus distinguitur : ante ipsum, in ipsum, post ipsum,

6. Ante ipsum, ut : Quæ te tam Ima tulerunt sæcula. In ipsum, ut: 0 sola infandos Trojæ miserata labores. Post ipsum, ut : In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ Lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet, Semper honos, nomenque tuum, laudesque mahebunt.

7. Pari ordine, e contrario, et in vituperatione hominia hæc forma servanda est, ante hominen, in bominem, post hominem. Locus communis ad demonstrativum vituperationis genus pertinet, quod tamen ab eo in aliquo differt. Nam vituperatio, quae contraria est laudi, specialiter in certam facientis personam adhibctur.

8. Communis vero locus generaliter in facti crimine praeponitur; unde, et communis locus dicitur, quia absente persona non tam in hominem quam in ipsum crimen exponitur. Omne enim vitium non in uno tantum, sed etiam commune in plurimis invenitur.

CAPUT V. De gemino statu causarum.

1. Status causarum apud rhetores dicitur ea res in qua causa consistit, id est, constitutio. d Græci autem statum, a contentione, στάσιν, dicunt. Latini autem non solum a pugna, per quam expugnent propositionem adversarii, sed quod in eo pars utraque consistat. Fit autem ex intentione ct depulsione.

79 2. Status autem causarum duo sunt, rationalis et legalis. De rationali oriuntur conjectura, finis, qualitas, translatio. De fine Juridicialis et negotialis, De juridiciali absoluta et assumpiiva. De assumptiva, concessio, remotio criminis, e rclatio criminis, comparatio. De concessione, purgatio et deprecatio.

3. Conjecturalis status est, cum factum quod alli objicitur ab alio pernegatur. Definitivus status est, cum id quodobjicitur, non hoc esse contenditur, sed quid illud sit, adhibitis definitionibus, approbatur. f Qualitas est, dum qualis sit res quæritur ; et quia de vi et genere negotii controversia agitur, constitutio generalis oppellatur.

4. Translatio est, cum causa ex eo pendet, quod aut non I. agere videtur quem oportet, aut non apud quos, quo tempore, qUI lege, quo crimine, qua pœna oporteat. Translativa constitutio dicitur, quod actio translationis et commutationis indigere videtur.

5. Juridicialis est, in qua æqui et recti natura, et præmii aut pœnæ ratio quæritur. Negotlalls est, in qua quid juris os civili more et æquitate sit consideratur. g Assumptiva est, quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, fonris autem aliquid defensionis assumit.

6. Concessio est, Cum reus non Id quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur postulat, h quod nos ad poenitentes probavimus pertinere. Remotio criminii eSI, cum id crimen quod infertur, a se, et a sua culpa, vi et potestate in alium reus dimovere conatur.

7. Relatio criminis est, cum ideo jure factum dicitur, quod alius ante injuria lacessierit. Comparatio est, cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur, dicitur esse commissum.

80 8. Purgatio est, cum factum quidem conceditur, sed culpa removetur. Hæc partes habet tres : imprudentiam, casum, necessitatem. Deprecatioest, cum et peccasse se et consulto peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus perraro potest accidere.

9. Item ex legali statu hæc oriuntur, id est , scriptum et voluntas, leges contrariae, ambiguitas, col- lectio, sive ratiocinatio ct definitio legalis. Scriptum et voluntas cst, quando verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere. Legis contrariæ status est, quando inter se duae leges, aut plures discrepare noscuntur.

10. Ambiguitas est, cum id quod scriptum estduas aut plures res significare videtur. Collectio vel ratiocinatio est, quando ex eo quod scriptum est aliud quoque quod non scriptum est invenitur. Definitio legalis est, cum vis verbi, quasi in definitiva constitulione, in quo posita sit quxrilur.

11. Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam certius decemct octo connumerati sunt; caeterum a secundum rhetoricos Tullii undeviginti reperiuntur, propterea quia translationem inter rationales principa- liter affixit status. Inde se ipse etiam Cicero reprehendens, translationem legalibus statibus applicavit.

b CAPUT VI. De tripartita controversia.

i. Tripartita controversia, juxta Ciceronem, aut simplex est, aut conjuncta. Et si conjuncta erit, considerandum est utrum sit ex pluribus quaestionibus juncta, an ex aliqua comparatione. Controversia simplex est quæ absolutam continet unam quæstionem, hoc modo : Corinthiis bellum indicamus, an non ?

2. Conjuncta, est ex pluribus quæstionibus, in qua plura quaeruntur hoc pacto : Utrum Carthago diruatur, an Carthaginiensibus reddatur, aneo colonia deduca. tur? Ex comparatione, in qua per contentionem utrum potius aut quid potissimum quæritur, ad hunc 81 modum : Utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittantur, qui sociis sit auxilio; an teneatur in Italia, ut quam maximæ contra Annibalem copiæ sint ?

CAPUT VII. De quatuor partibus orationis.

i. Partes orationis in rhetorica arte quatuor sunt: exordium, narratio, argumentatio, conclusio. Ila- rum prima auditoris animum provocat; secunda res gestas explicat; tertia fidem assertionibus facit ; quarta finem tolius orationis complectitur.

2. Inchoandum est itaque taliter, ut c benivolum , docilcm, vel attentum auditorem faciamus : benivolum, precando; docilem, instruendo ; attentum, excitando. Narrandum est ita, ut breviter atque aperte loquamur. Argumentandum ita, ut primum nostra firmemus, dchinc adversa confringamus. Concludendum ita, ut concitemus animum audientis implere quæ dicimus.

d CAPUT VIII. De quinque modis causarum.

i. Species causarum sunt quinque : honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus, est cui statim sine oratione nostra favet animus auditoris ; admirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunl; humile, est quod negligitur ab auditore.

2. Anceps, est in quo aut judicalio dubia est, aut causa honestitatis et turpitudinis particeps, ut et be. nivolentiam pariat et offensionem'; obscurum, in quo aut tardi auditores sunt, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur implicata.

82 CAPUT IX. De syllogismis.

i. Syllogismus Græce, Latine argumentatio appel- lalur. Argumentatio autem dicta est, quasi argutæ mentis oratio, qua inventum probabile exsequimur. Syllogismus igitur est propositionis , et assum- ptionis, e confirmationisque extrema conclusio, aut ex ambigentis incerto, aut ex fiducia comprobantis.

i. Constat enim tribus partibus: propositione, assumptione, conclusione. Propositionc, ut puta : Quod bonum est, turpem usum habere non potes. Consentit audicns ; assumit ille : Pecunia turpem usum habet; concluditor : Ergo pecunia bonum non est.

3. Syllogismis autem non solum rhetores, sed maxime dialectici utuntur, licet f Apostolus sæpe proponat, assumat, confirmet, atque concludat, quæ , ut diximus, propria artis dialecticae, atque rhetoricae sunt.

4. Syllogismorum apud rhetores principalia genera duo sunt : inductio, et ratiocinatio. Inductionis membra tria sunt : prima propositio, secunda illatio, quæ ct assumptio dicitur, tertia conclusio.

5. Inductio est quae rebus non dubiis captat assensionem ejus cui instituta est, sive inter philosophos, sive inter rhetores, sive s inter sermocinantes. Propositio inductionis est quæ similitudines concedendæ rei necessario unius inducit, aut plurium.

6. Illatio inductionis est, quæ ct assumptio dicitur, quæ rem de qua contenditur ct cujus causa similitudines habitæ sunt introducit. Conclusio inductionis est quae aut concessionem illationis 83 confirmat, aut quid ex ea conficiatur declarat. a Ratiocinatio est oratio qua id de quo est quæstio comprobatur.

7. Eutliymema igitur Latine interpretatur mentis conceptio, quem imperfectum syllogismum solent b artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus ejus argumenti forma consistit, quando eo quod ad fidem pertinet faciendam utitur, syllogismorum lege præterita, ut est illud : Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum. Ex scia enim propositione constat esse perfectum ; unde magis rhetoribus quam dialecticis convonire judicatum est.

S. Ratiocinationis duo sunt modi. Primus enthymema , qui est imperfectus syllogismus, atque rheto- ricus. Sccundus epicherema, qui est in rhetoricis latior syllogismus.

9. c Enthymematis membra sunt quinque: primum convincibile, secundum ostentabile, tertium sentenliale, quartum exemplabile, quintum collectivum.

10. Convincibilc est quod evidenti ratione convincit, sicut fecit Cicero pro Milone : Ejus igitur mortis sedetis ultores, cujus vitam, si putaretis per vos restitui posse, nolletis.

ii. Ostentabile est quod certa rei demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilinam : Hic tamen vivit, vivit, imo etiam in senatum venit. Sententiale est quod sententia generalis addicit, ut apud Terentium : Obsequium amicos, veritas odium parit.

12. Exemplabile est quod alicujus exempli compa- ratione eventum similem comminatur, sicut d Cicero in Philippic.: Te miror, Antoni, quarum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere.

13. Collectivum est cum in unum quæ e argumentata sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone : Quem igitur cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela. Quem jure, quem loco, quem tempore non est ausus, hunc injuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere!

14. Præterea secundum Viclorinum enthymematis est altera 84 dcfinitio ei sola propositione, sicut jam dictum est, quae ita constat: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. f Ex sola assumptione, ut cst illud : Sunt autem qui mundum dicunt sine divina administratione discurrere.

15. Ex sola conclusione, ut est illud : Vera est igitur divina sententia. Ex propositione et assumptione, ut est illud : Si inimicus est, occidit; inimicus autem est. Et quia illi deest conclusio, enthymcma vocatur.

16. s Sequitur cpicherema, descendens de ratiocinationc, h latior ct exsecutior rhetoricus syllogismus, latitudine distans, et productione sermonis a dialccticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur. Hic autem constat modis tribus: primus modus tripartitus est, secundus quadripartitus, tertius quinque partitus.

17. Tripartitus epicherematicus syllogismus est qui constat membris tribus, id est, propositione, assumptione, conclusione. Quadripartitus est qui con. stat ex membris quatuor : prima propositionc, se- cuoda assumptione, et una propositionis sive assumptionis conjuncta; tertia probatione, et i quarta conclusione.

18. Quinquepartitus est qui constat ex membris quinquo , id cst: prima propositione, secunda cjus probationc, tertia assumptione, quarta ejus probatione, quinta conclusionc. Hunc Cicero ita facit in Arte Rhetorica : Si deliberatto et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicujus generis causæ pulari; eadem enim res, alii genus, alii pars esse potest : eidem genus et para non potest, et cætera, quousque syllogismi hujus membra claudantur.

85 CAPUT X. De lege.

1. Lex j est constitutio populi, quam majores natu cum plebibus sanxerunt. Nam quod rex aut imperator cdicit, constitutio vel edictum vocatur. k Institutio æquitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Inter legem autem et mores hoc interest, quod lex scripta est ; mos vero cst vetustate probata consuetudo, sive, lex non scripta ; nam lex a legendo vocata, quia scripta cst.

2. Mos autem longa consuetudo est de moribus 1 tracta tantumdem. Consuetudo autem est jus quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur cuiu deficit ICI ; nec differt, scriptura an ratione consistat, quando ct legem m ratio commendat.

3. Porro si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constiterit, duntaxat quod religioni congruat, quod disciplina conveniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia m communi est usu.

4. Omnis autem lex, aut permittit aliquid, ut vir fortis petat praemium ; aut votat, ut sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat ; aut punit, ut qui cædem fccerit capite plectatur.

5. a Factæ sum autem lego, ut earum metu bumana coerceatur audacia, tutaque sit inter Improhos innocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio refrenctur nocendi facultas. Legis enim præmio aut pœna b vila moderatur humana.

G. Erit autem lex honesta, jusla, possibilis, secundum naturam, 86 secundum consuetudinem patriæ, loco temporique couveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscurilatem c in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.

CAPUT XI. De sententia.

i. Sententia est dictum impersonale, ut: Obsequium amicos veritas odium parit. Huic si persona fuerit adjecta, chria erit, ita : offendit Achilles Agamemnonem, vera dicendo; Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo.

2. Nam inter chriam et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur, chria sine persena nunquam dicitur. Unde, si sententiæ persona adjiciatur, fit chria ; si detrahatur, fit sententia,

CAPUT XII. De catasceve et anasceve.

1. Catasceve cst confirmatio propositæ rei, anasceve autem contraria superiori est; revincit enim non fuisse, aut non esse, quod natum, aut factum, aut dictum esse proponitur, ut si quis Chimcram neget fuisse, aut fuisse confirmet.

2. Inter has et thesin hoc interest, quod tuesis quamvis et ipsa habeat disputationem in utramque partem , tamen incertæ rei, quasi quædam liberatio vel coarctatio est; catasceve autem et anasceve in his rebus quae verisimiles non sunt, sed pro veris proponuntur, plenumque versantur.

3. Anascevæ prima divisio est, in inconveniens, et mendacium. Inconvenientis species sunt: quod inhonestum est et quod inutile. Item inhonestum tractatur, aut in dictis, aut in factis. In dictis, ut si quis indecora et non respondentia auctoritati dixisse dicatur, velut si aliquis infamet Catonem illum Censorium juventutem ad nequitiom et luxuriam cohortatum.

4. 87 In factis, ut si quis abhorrens aliquid a san- ctimonia et nomine suo fecisse dicatur, ut est fabula de adulterio Martis et Veneris. Mendacium autem tres habet species : incredibile, quod factum non esse credatur, ut adoloscentem de Siculo littore d egredientes Africa classes videre.

5. impossibile est : c ut Clodius insidias Miloni fecerit, et idem occisus sit a Milone. » COntrarium est: < Nam si insidias fecit, occidit. Occisus est, non fecit insidias. » Hæc distributio in contrarium reformala a catascevæ proderit. Oportebit tamen principia sic ordinare, ut aut credendum esse veterum auctoritati, aut fabulis fidem non habendam esse dicamas.

G. Et ad id postremum in anasceve recurramus, ne quid aliud significare voluerint qui ista finxerunt, ut si Scyllam non marinam, sed maritimam feminam, nec succinctam canibus, sed rapacem aliquam et inhospitalem venientibus exstitisse,

CAPUT XIII. De Prosopopæia.

i. Prosopopæia f eat cum inanimalium et persona et sermo fiugitur. Cicero in Catilinam : Etenim si mecum patrla meat quæ mihi vita mea multo est charior, loqueretur, dicens, etc.

2. Sic et montes, et flumina, vel arbores loquentes inducimus, personam imponentes rei quæ non habet naturam loquendi, quod et in tragœdiis usitatum est et in orationibus frequentissime invenitur.

88 CAPUT XIV. De ethopæia.

i. Ethopæiam vero illam vocamus in na hominis personam Ongimus, pro exprimendis affectibus, ætatis, studii, fortunæ, lætitiæ, sexus, moeroris, audaciæ. Nam cum piratae persona suscipitur, audax , abrupta, temeraria erit oratio; cum feminac sermo simulatur, sexui convenire debet oratio; jam vero adolescentis, et senis, et mititis, et imperatoris, et parasiti, et rus- lici, ct philosophi, I diversa ratio ducenda est.

2. Aliter enim loquitur gaudio affectus, aliter vulneratus. In quo genere dictionis illa sunt maxime cogitanda : quis loquatur, et apud quem, et de quo, et ubi, et quo tempore; quid egerit, quid acturus sit, aut quid pati possit, si hæc consulta neglexerit.

CAPUT XV. De generibus quæstionum.

I. Genera questionum duo sunt : quorum uoum est finitum, alterum infinitum. Finitum hypothesis Græce, Latino causa dicitur, ubi cum certa persona controversia est.

2. Infinitum quod Graece thesis, Latine propositum nominatur. Hoc personam non habet certam, nec a inest et aliqua certa circumstantia , Id est , ncc lotus, nec tempus. In causa vero certa omhia sunt, b unde quasi pars causæ est propositum.

CAPUT XVI. De elocutione.

1. Jam vero in elocutionibus illa uti oportebit, ut rcs, locus, tempus, 89 persona audientis efflagitat, ne profana religiosis, ne Inverecunda castis, ne levia gravibus, ne lasciva seriis, ne ridicua tristibus mlsceantur.

X. Latine autem et perspicue loquendum. Latine autem loquitur qui verba rerum vera et naturalia persequitur, nec a sermone atque cultu præsentis temporis discrepat. Huic non sit satis videre quid dicat, nisi id quoque aperte et suaviter dicere; no id quidem tantum, e nisi id quod dicat et facete dicat.

CAPUt XVII. De trimodo dicendi genere.

1: Dicenda Sunt quoque submissa leviter, incitata gravIter, inflexa moderate. Hoc est enim illud Idmodum genus dicendi : humllo, medium, grandiloquum. Cum enim magna dicimus, granditer proferenda sunt; cum parva, subtiliter; cum mediocrla, temperate.

2. Nam In partis causis nihil grande, nihil sublime dicendum est, sed leni ac pedestri more loquendum. in causis autem majoribus, ubi de Deo, vel hominum salute referimus, plus magnificentiæ et fulgoris est exhibendum.

3. In temperatis vero causis ubi nihil d agitur ut agat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque est moderate dicendum; sed et quamvis de magnis rebus quisque dicat, non tamen semper granditer dicert debet, sed submisse cum docet, temperate cum aliquid laudat vel vituperat, granditer cum ad conversionem aversos animos provocat. Utenda tamen verba in submisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia.

90 CAPUT XVIII. De colo, commate et periodo.

1. Componitur autem, e instruiturque omnis oratio commate, colo et periodo. Comma p articula est sententiae; colon, membrum; periodus, ambitus vel circuitus. Fit autem ex conjunctione verborum comma, ex commate colon, ex colis periodus.

2. Comma est juncturæ finitio, ut pnta, et si vereor, judices, ecce unum comma; sequitur et aliud comma, ne lurpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere; et factum est colon, id est, membrum, quod intellectum sensui præstat, scd adhuc pendet oratio; sicque deinde ex pluribus membris fit periodus, id est, extrema sententiæ clausura, ita ; veterem judiciorum morem I requirunt. Periodus autem longior esse non debet, quam ut uno spiritu proferatur

CAPUT XIX. De vitiis litterarum, et verborum, et sententiarum cavendis.

I. Præterea purum et honestum oratoris eoloquium carere debet omnibus vitiis, tam in litteris quam in verbis, quam etiam in sententiis.

2. In litteris, ut junctura apta et conveniens sit, et sic observandum, ne præcedentis verbi extrema vocalis in eamdem vocalem primam incidat verbi sequentis, ut feminæ Ægyptiæ; g quæ structura melior fit, si consonantes vocalibus applicantur; triumque consonantium, quæ in se incidentes stridere ct quasi rlxari videntur, vitanda juuclura est, id est, r, s, x. ut : Ars studiorum, Rex Xerxes, 91 Error Romuli. Fugienda est et consonans m, illisa vocalibus : ut, verum enim.

CAPUT XX. De juncturis verborum.

1. In verbis quoque cavenda sunt vitia, ut non impropria verba ponantur, quam Græci acyrologiam vocant. Amanda est ergo proprietas, sic tamen, ut aliquando propter humilitatem sordidi, aut spurci vocabuli, translatis nominibus sit utendum ; non tamen longe accitis, sed ut veris proximæa et cognata videantur.

i. Fugienda etiam hyperbata longiora, quæ fieri sine aliorum sensuum confusione non possunt. Ambiguitas quoque et vitium illud cavendum, cum quidam, jactatione cloquentiæ ducti, quod uno aut duobus verbis significare poterant, interpositis inanibus vocibus, longa et circumflexa ambage concludunt, quod vitium perissologia vocatur.

3. Cui contrarium vitium est, brevitatis studio, etiam necessaria verba furari. Fugienda sum quoque sicut In litteris et verbis, quæ inter prima grammaticorum studia cognoscuntur, ita et in sententiis vitia.

4. Sunt autem cacophaton, tautologia, eclipsis, acyrologia, macrologia, perissologia, plconasmos, et his simillia. At contra orationem extollit et exornat energia, tum emphasis, quæ plus quiddam quam dixerit intelligi facit, ut si dicas, ad gloriam Scipionis ascendet; et Virgilius, demissum lapsi per funem. Cum enim dicit lapsi, h altitudinem suggerit. Huic contraria Virtus est verbis minuere quæ natura sua magna sunt.

CAPUT XXI. De fuguris verborum et sententiarum.

i. Augetur et ornatur oratio, cliam figuris verbarum ac sententiarum. 92 Nam quia directa, ct perpctua oratio fatigationem atque fastidium tam dicendi quam audiendi creat, flectenda cst, ct in alias versanda formas, ut et dicentem reficiat et. ornatior fiat, et judiccm diverso vultu audituque deflectat. E quibus plurimæ superius a Donato in schematibus Artis Grammaticæ annotatæ sunt.

2. Unde tantum illa hic interponi oportuit, quæ in pocmalc, aut nunquam, aut difficulter fiunt, in oratione autem libere.

Anadiplosis est congeminatio verborum, ut, hic tamen vivit! vivit! imo etiam in senatum venit.

5. Climax est gradatio, cum ab eo verbo quo sensus superior terminatur inferior incipit, ac dehinc quasi per gradus dicendi ordo servatur, ut cst illud Africani: Ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas.

4. Hanc figuram nonnulli catenam appellant, propterea quodaliud in alio quasi nectitur nomine, atque ita res plures in geminatione verborum trahuntur. Fit autem hoc schema non solum in singulis verbis, sed etiam in contextione verborum, ut apud Gracchum : Pueritia tua adolescentiæ tuæ inhonestamentum fuit, adolescentia senectuti dedecoramentum, senectus rcipublicæ flagitium.

5. Sic et apud Scipionem : a Vi atque ingratiis coac- tus cum illo sponsionem feci, facta sponsione ad judi. ceRa adduxi, adductum primo cœlu damnavi, damnatum ex voluntate dimisi.

6. Antitheta, quæ Latine contraposita appellantur, quæ dum ex adverso ponuntur sententiæ pulchritudinem faciunt, et in ornamento locutionis decentissima existunt, ut, Ciccro : Ex hac parte 93 pudor pugnat , illinc petulantia; hinc pudicitia, illic stuprum; hinc fides, illine fraudatio; hinc pictas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido ; hinc denique æquitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes cum vitiis omnibus certant : cum iniquitate luxuria; ignavia cum temertate, postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia; bona de,,;- que spes cum omnium rerum desperatione confligit. ]

7. Hujusmodi locutionis ornamento Liber Ecclesias. licus usus est, dicens: Contra malum bonum, et contra mortem vita; sic contra pium peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, b bina et bina, unum contra unum.

8. Synonymia est quotics in connexa oratione pili. ribus verbis unam rem significamus , ut ait Cieero : Nihil agis, nihil moliris, nihil cogilas. Item, non feram, non patiar, non sinam,

9. Epanodos, quam regressionem nostri vocant: c Principum dignitas erat pene par, non par fortasse eorum qui sequebantur.

10. Antapodosis , quoties media primis ct ultimi Conveniunt, ut : Vestrum hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum; verum, ut dixi, non meum , sed vestrum.

11. Paradiastole est quoties id quod dicimus interpretatione discernimus, cum te pro astuto sapientem appellas, d pro inconsiderato fortem, pro inliberali diligentem.

12. c Antanaclasis est quæ eodcm verbo contrarium exprimit sensum. f Querebatur quidam de filio, cum mortem suam exspectaret, 94 respondente : Non exspecto : Imo peto, inquit, ut exspectes.

13. Antimetabole cst conversio verborum quae ordine mutato contrarium efficit sensum : Non ut edam vivo, sed, ut vivam edo. Et illud : Si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator reipublicæ Brutus, hostis Antonius.

14. g Exoche : * Quis eos appellavit? Appius; qui. produxit ? Appius.

15. Nunc figuras sententiarum quas operae pretium est cognoscere persequamur.

16. h Sententia est dictum impersonale, ut : Obsequium amicos, veritas odium parit. Huic si persona fuerit adjecta, chria crit, ita : Offendit Achilles Agamemnonem vera dicendo. Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis, obsequendo. Nam inler chriam et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur, chria sine persona nunquam dicitur. Unda si sententiæ persona adjiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia.

17. Sententiarum species multæ sunt; aliæ enim indicativæ, aliæ pronuntiativæ, ut: Vade, age, nate, voca zephyros, et labere pennis. Aliæ admirativæ, ut: .... Tantæ ne animis cœlestibus iræ !

18. Aliæ comparativæ, ut: Si vinco, et pereo, quid ibi me vincere praestat ? Aliae superlativæ, quae cum aliquo motu animi et indignatione promuntur : .... Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames ?

19. Aliae interrogativæ, ut : Qui gentis, unde domo? pacemne huc fertis, an arma? .... juvenes quæ causa subegit Ignotas tentare vias ?

20. Aliae responsivæ, ut illinc, istine. Aliae deprecativæ, ut, eripe me his invicte malis. Aliæ promissivæ, ut : Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum Fata tibi. Alix concessivæ, quæ cum impulsione prohibeant, ut : /, sequere Italiam ventis pete regna per undas; 95 quæ tamen ne non intellecta sit persuasio, permista sunt aliqua, quae vetant latenter, ut, ventis per unda. Aliæ demonstrativae, ut, en, ecce. Aliæ optativæ, ut : O mihi præteritos referat si Jupiter annos!

21. Aliae a derogativae, ut, nequaquam. Aliae, quae cum exclamatione proferuntur, ut : b Quis furor, o cives, pacem convertit in arma ? Et Cicero : 0 dii immortales, ubinam gentium sumus ?

22. Aliae exhortativæ, cum ad sententiam provo- camus, ut : Aude, hospes, contemnere opes.

23. Aliae debortativæ, cum a contrario vitio pectatoque reducimus. Sunt et affirmativae, ut, quidni, quippe.

24. Præceptivæ, ut: Nudus ara, sere nudus, • habebis frigore messes.

25. Vetativæ, ut : Neve inter vites corylum sere, neve flagella Summa pete.

26. Negativæ, ut, non, minime. Sunt et mirativæ, ut : d Papæ ! vivere non licet, et fornicari libet!

27. Dolentis, ut : Hei mihi quod nullis amor est e sanabilis herbis ! Flentis Similitudinis sic : f Ut quondam Creta fertur labyrinthus in alta. Admonentis Irridentis Gementis Exhortativae Consolativæ Commiserantis Quorum quot sunt figurae, tot et in pronuntiando voces.

28. s Sunt et amphidoxae, quarum pars honesta est, pars inhonesta, ut : .... Non est tua tuta voluntas : Magna petis Phaeton.

29. Sunt, et aliae, h procatalepses , cum id quod vobis objici poterat, ante præsumimus ad diluendum, ut : Si quis vestrum , judices, aut eorum qui adsunt forte miratur. Sunt, et aporiae, dubiLalio simulantis nescire se quae scit, aut quomodo dicatur.

96 30. i Cœnonesis autem dicitur communicatio consilii cum judicibus, aut adversariis, ut si dicas : Vos consulo, judices, aut, vos adversarii, quid me facere convenit, aut quid vos facturi fuissetis.

31. Paradoxon est, cum dicimus inopinatum aliquid accidisse, ut pro Flacco Cicero : Cujus laudis prædicator esse debuerit, ejus periculi deprecatorem use factum.

32. Epitrope, id est permissio, cum aliqua ipsis judicibus, aut adversariis permittimus æstimanda, ut i Calvus in Vatinium : Perfrica frontem, et die te digniorem qui prætor fieres quam Catonem.

33. Parrhesia est oratio libertalis et fiduciæ plena: k Occidi, occidi non Spurium Melium, etc. Qua figura caute utendum est, ut Cicero, praemisit enim rationem.

34. Ethopœia est cum sermonem ex aliena persona inducimus, ut, pro Caelio TulJius facit Appium cae cum cum Clodia loquentem. Energia est rerum gestarum aut quasi gestarum sub oculis inductio, de qua locuti jam sumus.

35. 1 Metathesis est quae mittit animos judicum in res præteritas, aut futuras, hoc modo : Revocate mentes ad spectaculum expugnatæ miseræ civitatis, et videre vos credite incendia, cædes, rapinas, direptiones, liberorum corporum injurias, captivitates matronarum, trucidatione, senum. In futurum autem anticipatio eorum quæ dicturus est adversarius, ut Tullius pro Milone, cum mittit animos judicum in eum reipublicae statum qui futurus esset, si, occiso Milone, Clodius viveret.

36. Aposiopesis est cum id quod dicturi videbamur silentio intercipimus : Quos ego, sed motos præstat componere fluctus.

37. m Epanalepsis est digressio : Tulit calor |me dicendi, et dignitas rerum paulo longius quam votebam, sed redeo ad causam.

97 58. Anamnesis est commemoratio ejus rei quam obistos fuisse nos fingimus.

Apætesis esi cum id quod in animos judicum quasi deposueramus opportune reposcimus.

39. Ætiologia est cum proponimus aliquid ejusquo causam et rationem reddimus.

40. a Characterismus est descriptio figure alicujus expressa, ut : Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque, Et crines flavos, et membra decora juventæ.

41. b Epitrochassus, cum plures sensus breviter expeditos in unum locum coacervat, et cum quadam festinatione decurrit, ut Cicero : Rempublicam, Quinites, vitamque omnium vestram, bona, fortunas, conjuges, liberosque vestros, etc.

42. Ironia est cum per simulationem diversum quam dicit intelligi cupit. Fit autem, aut cum laudamus eum quem vituperare volumus, aut vitupera- DIUS quem laudare volumus. Utriusque exemplum erit si dicas : Amatorem reipublicæ Catilinam, hostem reipublicæ Scipionem.

43. a Diasyrmos ea auac magna sunt verbis minuit, aut minima extollit.

44. Epimone est quoties in eodem sensu diutius immoramur: Cui tandem pepercit? Cujus amicitiæ fidem custodivit? Cui bono inimicus non fuit? Quando non, aut accusavit aliquem, aut verberavit, aut prodidit?

45. Epangelia est promissio qua judicem attentum facimus, pollicentes nos aliqua magna aut minima dicturos.

46. Prosopopœia est cum inanimalium et persena, et sermo fingitur. 98 Cicero in Catilinam : Etenim, si mecum patria mea, quæ mihi vita mea multo est charior, loqueretur, dicens, etc.

47. d Parathesis est cum quasi deponimus aliquid imperfectum apud memoriam judicum repetituros nos dicentes cum opportunum fuerit.

48. Peusis, id est soliloquium, cum ad interrogata ipsi nobis respondemus.

49. e Synchoresis est cum differimus aliquid peteutes, ut aliud interim nos permittant dicere.

CAPUT XXII. De dialectica.

i. f Dialectica est disciplina g ad discernendas rerum causas inventa. Ipsa est philosophiæ species, quae logica dicitur, id est, rationalis, definicndi, quaerendi, et disserendi potens. Docet enim in pluribus generibus quæstionum quemadmodum dispu- 1 undo vera et falsa dijudicentur.

2. Hanc quidem primi philosophi h in suis dictionibus habuerunt, non tamen ad artis redegere peritiam. Post hos Aristoteles ad regulas quasdam hujus doctrinae argumenta perdunt, et i dialecticam nuncupavit pro eo quod in ea de dictis disputatur; nam λεϰτὸν dictio dicjtur. 99 Ideo autem post rhetoricam disciplinam dialectica sequitur, quia in multis utrique communia existunt.

CAPUT XXIII. De differentia dialecticas et rhetoricæ artis.

1. pialecticam vero et rhetoricam Varro x in IX Disciplinarum libris tali similitudine delinivit ; Dialectica et rhetorica est 1 quod in manu hominis pugnus astrictus, et palma distensa, illa verba contrahens, ista distendens.

2. Dialectica siquidem ad disserendas res acutior; rhetorica ad illa quæ nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnunquam venit, ista jugiter procedit in forum. Illa requirit rarissimos studiosos, hæc frequenter et populos.

3. Solent autem philosophi antequam ad isagogen veniant exponendam, definitionem philosophiae ostendere, quo facilius ea quae adeam pertinent demonstrentur.

CAPUT XXIV. De defin tione philosophice.

1. Philosophia est rerum humanarum divinarumque cognitio, cum studio bene i conjtincta. Hæc duabus ex rebus constare videtur, It scientia et op natione.

i. Seientia est cum res aliqua certa ratione percipitur; opinatio autem cum adhuc incerta res latet, et nulla ratione firma videtur, ut puta, sol utrumne lautus quantus videtur, an major sit quam omnis terra; 100 item, luna globosa sit, an concava; et stellæ utrumne adhæreant coelo, an per aerem libero curus ferantur; caelum ipsum, qua magnitudine, quave materia constat, utrum quietum sit et immobile, an incredibili celeritate volvatur; quanta sit terræ crassitudo, aut quibus fundamentis librata, et suspensa permaneat.

3. Ipsum autem nomen Latine interpretatum, nmorem sapientiæ profitetur. b Nam Græci ϕίλον amorem, σοϕίαν sapientiam dicunt. Philosophiæ species tripertita est: una naturalis, quae Græce physica appellatur, in qua de naturae inquisitione disseritur; altera moralis, quæ Græce ethica dicitur, in qua de moribus agitur; tertia rationalis, quæ Græco vocabulo logica appełlatur, in qua disputatur quemadmodum in rerum causis, vel vitæ moribus veritas ipsa quaeratur.

4. In physica igitur causa quærendi ; in ethica ordo vivendi; in logiea ratio intelligendi versatur. Physicam apud Graecos primus perscrutatus est Thales Milesius, unus ex septem illis sapientibus. Hic enim ante alios cæli causas atque vim rerum naturalium, c contemplata ratione, suspexit, quam postmodum Plato in quatuor definitiones distribuit, id est, arithmeticam, geometriam, musicam et astronomiam.

5. Ethicam Socrates primus ad corrigendos componendosque mores instituit, atque omne studium ejus ad bene vivendi disputationem perduxit, dividens eam in quatuor virtutes animte, id est, prudentiam, justi. tiam, fortitudinem et temperantiam.

6. Prudentia est in rebus, qua discernuntur a bonis mala. Fortitudo, qua adversa æquanimiter tolerautur. Temperantia, qua libido, concupiscentiaque rerum frenatur. Justitia, qua recte judicando sua cuique distribuuntur.

7. Logicam, quae rationalis vocatur, Plato subjunxit, per quam, discussis rerum morumque causis, vini earum rationabiliter perscrutatus est, dividens eam in dialecticam et rhetoricam. Dicta autem logica, 101 id est rationalis, λόγος enim apud Græcos, et sermonem significat, et rationem.

8. In his quippe tribus generibus philosophiæ etiam eloquia divina consistunt. Nam, aut de natura disputare solent, ut in Genesi et Ecclesiaste; aut de moribus, ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris ; aut de logica, d pro qua nostri theoricam sibi vindicant, ut in Cantico canticorum et Evangellis.

9. Item aliqui doctorum phijosophiam in nomine et partibus suis ita d< finierunt : Philosophia est divinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile est, probabilis scientia. Aliter : Philosophia est ars artium, et disciplina disciplinarum. Rursus : Philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui, sæculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili, similitudine futuræ patriæ vivunt.

10. Alii definierunt philosophiæ rationem induabus consistere partibus, quarum prior inspectiva est, secunda actualis. Inspectiva dividitur in naturalem, doctrinalem et divinalem. Doctrinalis dividitur in quatuor partes, in arithmeticam, musicam, geometriam et astronomiam.

ii. Actualis dividitur in moralem, dispensativam et civilem. Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia, de divinis aliquid et cœlestibus contemplamur, e eaque corporeum mente solummodo inspicimus, quoniam supergrediuntur obtutum.

12. Naturalis dicitur, ubi uniuscujusque rei natura discutitur, f quia nihil contra naturam generatur in vita, sed unumquodque iis usibus deputatur quibus a Crea'ore definitum est, nisi forte cutn voluntate Dei aliquod miraculum provenire monstratur.

13. Divinalis dicitur, quaudo aut ineffabilem naturam Dei, aut spiritales creaturas ex aliqua parte pro. fundissima qualitate disserimus.

102 14 . Doctrinalis dicitufscientia quæ abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas diciturquam, intellectu a materia separantes, vel ab aliia accidentibus, ut est par, impar, vel afia hujuscemodi, in sola ratiocina ione tractamus. Cujus species sunt quatuor, arithmetica, geometria, musica, astronomia. i5. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. Musica esi disciplina quæ de numeris loquitur qui ad aliquid sunt his qui inveniuutur in sonis. Astronomia est disciplina quae cursus cælestium siderumque figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.

16. Porro actualis dicitur quae res propositas operationibus suis explicat, cujus partes sunt tres, moralis, dispensativa et civilis. Moralis dicitur, per quam vivendi mos honestus appetitur et instituta ad virtu- tem tendentia praeparantur. Dispensativa dicitur, cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. Civilis dicitur per quam totius civiiatis utilitas administratur.

CAPUT XXV. De isagogis Porphyrii.

1. Post philosophiæ definitiones, in quibus generaliter omnia continentur, nunc isagogas Porpbyrii expediamus. Isagoga quippe Græce, Latine introductio dicitur, eorum scilicet qui philosophiam incipiunt, continens in se demonstrationein primarum rationum, de qualibet re quid sit, suaque certa ac substantiali definitione declaratur.

2. Nam posito primo genere, deinde species, et alia quæ vicina esse possunt subjungimus, ac discretis communionibus separamus, tandiu interponentes differentias, quousque ad proprium ejus de quo quaerimus signnta ejus expressioneperveniamus, utputa: Homo est animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risus capax.

3. Genus animal cum dictum est, substantia hominis declarata est. 103 Est enim ad hominem genus animal, sed quia late patebat, adjecta est species, terrenum, et jam eiclusum est id quod aut æthereum, aut humidum. Differentia vero, ut bipes, quæ propter animalia posita est quae multis pedibus innituntur. Item rationale, propter illa quae ratione egent; mortale autem propter id quod angelus non est.

4. Postea discretis atque seclusis communionibus adjectum est proprium in parte postrema, est enim solum hominis quod ridet; sic perfecta est omnis ex parte definitio ad hominem declarandum. Cujus disciplinæ definitionem plenam existimarunt Aristoteles et Tullius ex genere et differentiis consistere.

5. Quidam postea pleniores in docendo ejus perfeetam substantialem definitionem in quinque partibus, velut in membris suis diviserunt. Quarum prima est de genere, secunda de specie, tertia de differentia, quarta de proprio, quinta de accidente.

6. Genus, ut animal. Est enim vocabulum generale et commune omnium animam habentium. Species, ut I homo. Est enim specialilas, qua separatur a caeteris animantibus. Differentia, ut rationale, mortale. His enim duobus differt homo a cxteris.

7. Cum enim dicitur rationale, discernitur ab irrationabilibus mutis, quæ non habent rationem. Cum mortale, discernitur ab angelis, qui nesciunt mortem. Proprium, ut risibile. Homo est enim, qui ridet, et hoc præter hominem nullius animalis est. Accidens, ut color in corpore, doctrina in animo.

8. Haec enim temporum varietate et accidunt et mutantur ; et est ex omnibus his quinque partibus oratio plenae sententiæ, ita : Homo est animal rationale, mortale, risibile, boni malique capax ; sic etiam In omni oratione substantiali tandiu interponere debe- mus species et differentias, quandiu, seclusis omnibus quae hoc idem possunt esse, ad id perveniatur, ut proprietas jam cetta teneatur.

9. lsagogas autem ex Graeco in Latinum transtulit a Victorinus orator, commentumque ejus quinque Iibris Boœthius edidit.

104 CAPUT XXVI. b De categoriis Aristotelis.

1. Sequuntur Aristotelis categoriae, quae Latine prædicamenta dicuntur, quibus per varias significationes omnis sermo conclusus est.

X. Instrumenta categoriarum sunt tria, id eat, prima æquivoca, secunda univoca, tertia denominativa. Æquivoca sunt, quando multarum rerum nomen unum est, sed non eadem definitio, ut leo. Nam quantum ad nomen pertinet, et verus, et pictus, et cœlestis leo dicitur. Quantum ad definitionem pertinet, aliter verus definitur, aliter pictus, et aliter cœlestis.

3. Univoca sunt, quando duarum aut plurium rerum unum nomen est, et definitio, ut vestis; nam, et c birrus, et tunica nomen vestis possunt accipere et ejus definitionem. Ergo hoc univocum in generibus esse intelligitur, quia et nomen, et definitionem dat formis suis.

4. Denominativa dicuntur, quaecunque ab aliquo solo differentiae casu secundum nomen habent appellationem, ut a bonitate bonus, a malitia malus.

5. d Categoriarum autem species decem sunt, idest, substantia, quantitas, qualitas, relatio, situs, locus, tempus, habitus, agere et pati.

6. Substantia, quae proprie et principaliter dicitur, est quæ neque de subjecto praedicatur, neque in subjecto est, ut aliquis homo, aliquis equus. Secunde autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus illæ quae principaliter substantiae primo dictae sunt insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero.

7. Quantitas est mensura per quam aliquid vel magnum vel minus ostenditur, ut longus, brevis. Qualitas est, ut qualis sit orator, 105 aut rusticus, niger aut candidus. Relatio est quas refer. ur ad aliquid. Cum enim dicitur filius, demonstratur, et pater. Hæc relativa simul incipiunt; nam servus et dominus uno tempore exordium nominis sumunt, nec aliquando invenitur dominus prior servo, nec servus domino. Alte- tum enim alteri præesse non potest.

8. Porro situs a positione dictus, ut quis, aut stet, aut sedeat, aut jaceat. Locus est ubi sit, in j'oro, in platea. Loci autem motus habet sex partes, dexteram et sinistram, ante et retro, sursum atque deorsum. Partes quoque istæ sex duo habent, longe et prope. Tempus, ut, hodie, Aeri.

9. Habitus ab habendo aliquid dictus, ut habere scientiam in mente, virtutem in corpore; circa corpus, vestimentum et caetera quae ad babendi modum designato a doctoribus numero comprehenduntur.

10. Jam vero agere, et pati ab agentis et patientis significatione consistunt. Nam scribo vocis actum habet, quoniam facientis rem indicat. Scribor patientis est, quoniam pati se ostendit. In his enim novem ge. neribus, quorum exempli gratia quaedam posita sunt, vel in ipso substantiae genere, quod est οὐσία, innumerabilia reperiuntur; nam et ea quæ intellectu capi. mus, ea ad alterum horum decem prædicamentorum sermone vulgamus.

ii. Plena enim sententia de his ita est: Augustinus magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie infulatus, disputando fatibatur. Usiæ autem, id est substantiæ, proprium est, quod cæteris subjacet , reliqua novem accidentia sunt. Substantia autem dicitur ab eo quod omnis res ad seipsam subsistit. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est.

ii. Illa vero accidentia quae in subsistente atque subjecto sunt, sobstantix non sunt, quia non subsistunt, sed mutantur, ut color, vel forma. De subjecto autem, et in subjecto quasi de ipso et in ipso. Ubi enim dicitur de subjecto, substantia est, quasi dicatur de substantia. Ubi autem dicitur in subjecto, accidentia sunt, id est quae accidunt in substantia, ut quantitas, qualitas, vel figura.

15. De subjecto igitur genera, et species, in subjecto accidentia sunt. a Ex his novem accidentibus tria intra usiam sunt, quantitas, qualitas et situs. 106 Haec enim sine usia esse non possunt. Extra usiam vero sunt locus, tempus et habitus; intra et extra usiam relatio, facere et pati.

14. Appellatas autem eategorias constat, quia non possunt nisi ex subjectis agnosci. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem hominem sibi ponat ante oculos, quasi subjectum homini?

15. b Hoc opus Aristotelis intente legendum est, quoniam, sicut dictum est, quidquid homo loquitur, inter decem praedicamenta babetur. Proficiet etiam ad libros intelligendos, qui sive rhetoribus, sive dialecticis applicantur.

CAPUT XXVII. * De perihermeniis.

1. Sequitur dehinc liber pcrihermenias subtilissimns nimis, et per varias formas iterationesque cautissimus , de quo dicitur : Aristoteles quando perihermenias scriptitabat , a calamum in mente tingebat.

Præfatio perihermeniarum.

2. Omnis quippe res quae una est, et uno significatur sermone, aut per nomen significatur, aut per verbum, quae duae partes orationis interpretantur totum quidquid concepit mens ad eloquendum. Omnis enim elocutio conceptae rei mentis interpres est.

3. Hanc Aristoteles|vir in rerum expressione et faciendis sermonibus peritissimus, hermeniam nominat, quam interpretationem nos appellamus, scilicet quod res mente conceptas prolatis sermonibus interpretatur per eataphasin et apophasin, id est per affirmationem et negationem. Per affirmationem, ut homo currit; per negationem, ut homo non currit.

4. In his itaque perihermeniis supradictus philosophus de septem speciebus tractat, id est, de nomine, de verbo, de oratione, de enuntiatione, de affirmatione, de negatione, de contradictione.

5. 107 Nomen est vox significativa secundum placitum, sine tempore, cujus nulla pars significativa separata, ut Socrates. Verbum est quod significat tempus, cujus pars nihil extra significat, sed semper eorum quæ de altero dicuntur nota est, ut cogitat, disputat. Oralio est vox significativa, cujus partium aliquid separatum significativum est, ut Socrates disputat. Enuntiativa oratio est vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, ut Socrates eat, Socrates non est.

6. Affirmatio est enuntiatio alicujus de aliquo, ut Socrates est; negalio est alicujus ab aliquo, ut Socrates non est. Contradictio est affirmationis et negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. 7. e Hæc omnia in libro perihermeniarum minutissime divisa et subdivisa tractantur, quarum rerum definitiones hic breviter sufficiat intimasse, quando in ipso competens explanatio reperitur. Utilitas peribermeniarum hæc est, quod ex his interpretamentis syllogismi fiunt. Unde et analytica pertractantur.

CAPUT XXVIII. De syllogismis dialecticis.

i. Sequuntur f dehinc dialectici syllogismi, ubi totius ejns artis utilitas et virtus ostenditur, quorum conclusio plurimum lectorem adjuvat ad veritatem investigandam , tantum ut absit ille error g deci. piendi adversarium per sophismata falsarum conclusionum.

X. Formulae categoricorum, id est, prædicativorum syllogismorum sunt tres.

Primæ formulæ modi sunt novem.

3. Primus modus est h qui conducit, id est, qui colligit ex universalibus 108 dedicativis dedicativum universale directim , ut : Omne justum honestum , omne honestum bonum, omne igitur justum bonum.

4. Secundus modus cst qui conducit ex universa. libus dedicativis et abdicativis abdicativum universale directim, ut : Omne justum honestum, nullum honestum turpe, nullum igilur justum turpe.

5. Tertius modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut : Quoddam justum honestum, omne honestum utile, quoddam igitur justum utile.

G. Quartus modus est qui conducit ex particular dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim , ut : Quoddam honestum justum, nullum honestum turpe, quoddam igitur justum non est turpe.

7. Quintus modus est qui conducit ex universalibus dedicativis particulare dedicativum i per reflexionem, ut : Omne justum honestum, omne honestum bonum, quoddam igitur bonum justum.

8. Sextus modus est qui couducit ex universali dedcativa et universali abdicativa abdiicativum universale per reflexionem, ut : Omne justum honestum, nullum honestum turpe, nullum igitur turpe justum.

9. Septimus modus est qui conducit ex particulari et universali dedicativis dedicativum particulare per reflexionem, ut : QuoddaM. justum honestum, omne honestum utile, quoddam igitur utile justum.

10. Octavus modus est qui conducit ex universalibus abdicativo et dedicativo particulare abdicativum pcr reflexionem, ut : Nullum turpe honestum, omue honestum justum, quoddam igitur turpe non est justum-

ii. Nonus modus est qui conducit ex universali abdicativo et particulari dedicativo abdicativum par- ticulare per reflexionem , ut : Nullum turpe honestum , quoddam honestum justum, quoddam igitur justum non est turpe.

12. Formulae secundæ modi sunt quatuor.

Primus modus est qui conducit ex universalibus dedicativo et abdicativo abdicativum universale directim, ut : Omne justum honestum, nullum turpe honestum, nullum igitur justum turpe.

13. Secundus modus est qui conducit ex universalibus abdicativo 109 et dedicativo abdicativum universale directim, ut : Nullum turpe honestum, omne justum honestum, nullum igitur turpe justum.

14. Tertius modus est qui conducit ex particulari dedicativo et universali abdicativo particulare abdica- tivum directim, ut: Quoddam justum honestum, nullum turpe honestum, quoddam igitur justum non est turpe.

15. Quartus modus est qui conducit ex particulari abdicativo et universali dedicativo abdicativum particulare directim, ut : Quoddam justum non est turpe, omne malum turpe, quoddam igitur justum non est malum.

16. Formulæ tertiae modi sunt sex.

Primus modus, qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum particulare, tam directim quam reflexio, ut: Omne justum honestum. omne justum bonum, quod tam igitur honestum bonum, vel sic, quoddam igitur bonum honestum.

17. Secundus modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut: Quoddam justum honestum, omne justum bonum, quoddam igitur honestum bonum.

18. Tertius modus est qui conducit ex dedicativis universali et particulari dedicativum particulare directim, ut: Omne justum honestum, quoddam justum bonum, quoddam igitur bonum honestum.

19. Quartus modus est qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum particu- lare directim, ut : Omne justum honestum, nullum justum malum, quoddam igitur honestum non est malum.

20. Quintus modus est qui conducit et dedicativo particulari et ahdicativo universali abdicativum particularc directim, ut: Quoddam justum honestum, nullum justum malum, quoddam igitur honestum non est malum.

21. Sextus modus est qui conducit ex dedicativo universali et abdicativo particulari abdicativum particulare directim, ut: Omne justum honestum, quoddam justum non est malum, quoddam igitur honestum non est malum.

22. Has formulas catcgoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apuleii, et qUE subtilius sunt tractata cognoscet. Distincta enim atque cOnsiderata 110 ad magnas intelligentiæ vias lectorem, præstante Domino, utiliter introducunt. Nunc ad hypotheticos syllogismos ordine sequenti veniamus.

2;. Modi syllogismorum hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua conclusione, sunt septem.

Primus modus est: Si dies est, lucet; est autem dies, lucet igitur.

Secundus modus est: Si dies est, lucet; non autem luce!, non est igitur dies.

Tertius modus est ita: Non et dies est, et non lucet; atqui dies est, lucet igitur.

24. Quartus modus est ita: Aut die, eat, aut nox; atqui dies est, nox igitur non est.

Quinius modus est ita: Aut dies est, aut nor; atqui nox non est, dies igitur est.

Sextus modus est ita : Non, et dies est, et nox; dies autem est, nox igitur non est.

25. Septimus modus est ita: Non est dies et nox; atqui nox non est, dies igitur est. Modos autem syllogismorum hypotheticorum si quis plenius nosse desi. derat, librum legat Marii Victorini, qui inscribitur De syllogismis hypotheticis.

26. a Hinc ad dialecticas definitionum species accedamus, qua tanta dignitate praecellunt, ut possint jure dici orationum apertae manifestationes, et quaedam indicia dictionum.

CAPUT XXIX. De divisione definitionum ex Marii Victorini libro abbreviata.

i. Definitio philosophorum est, quae in rebus ex- primendis explicat quid res ipsa sit, b non qualis sit, et quemadmodum membris suis constare debeat. Est enim oratio brevis uniuscujusque rei naturam a communione divisam propria significalione concludens. Divisio definitionum in partes quindecim habetur.

111 2. Prima species definitionis est οὐσιώδης, id est substantialis, quae proprie et vere dicitur definitio, Ut: Est homo animal rationale, mortale, a risus disciplinæque capax. Hæc enim definitio per species et differentias destendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo.

3. Secunda species definitionis est quæ Græce ἐνιοηματιϰὴ dicitur, Latine notio nuncupatur; quam notionem communi, non proprio nomine, possumus direre. Hæc isto modo semper efficitur : Homo eat, quod ralionali conceptione, et exercitio præest animalibus cunctis. Non hic dixit quid sit homo, sed dicendo quid agat, quasi quodam signo in notitiam devocat. In isto enim et in reliquis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur, quia illa substantialis definitionum omnium obtinet principatum.

4. Tertia species definitionis est quae Græce ποίοδης dicitur, Latine qualitativa vocatur, quia ex qualitate nomen accepit, pro eo quod quale sit id quod sit evidenter ostendit. Cujus exemplum tale est: Homo est, qui ingenio valet, artibus pollet, et cognitione rerum, nul qnid agere debeat eligit, aut animadversione quid inutile sit contemnit. His enim qualitatibus expressus ac definitus est homo.

5. Qudina Species definitionis est quæ Graece ὑπογραϕιϰὴ, Latine a Tullio descriptio nuncupatur : quae, adhibuta circuitione dictorum factorumque, quid quæque res sit descript one declarat. Quæritur enim quid sit avarus, quid crudelis, quid luxuriosus, et universa luxuriosi, avari et crudelis natura describitur; ut si luxuriosum volumus definire, dicimus: Luxuriosus est victus non necessarii, sed sumptuosi b et onerosi, ap- pelens, in deliciis affluens, in libidinem pronus. Hæc et alia definiunt luxuriosum, sed per descriptionem de- I finiunt. Quae species defiuitionis oratoribus magis apta est quam dialecticis, quia latitudines habet, quae simili modo in bonis rebus ponitur et in malis.

6. Quinta species definitionis est c quam Græce ϰατ' ἀντίλεξιν, Latine ad verbum dicimus. Hæc vocem illam de cujus rc quæritur alio sermone designat, uno, et singulari, et quodam modo, quid illud 112 sit in uno verbo posituri, uno verbo alio declarat, ut, contiscere at tacere. Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas.

7. Sexta species definitionis est quam Graeci ϰατὰ διαϕορὰν, nos per differentiam dicimus. Scriptores vero artium de eodem, et dc altero nominant, ut cum quæritur quid intersit inter regem et tyrannum, adjecta differentia quid uterque sit definitur, id est: Rex est modestus et temperans; tyrannus vero impius et immitis.

8. Septima species definitionis est quam Græci ϰατὰ μεταϕορὰν, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in Top. : Littus est, d qua fluctus eludit. Haec varie tractari potest: modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut laudet ac vituperet. Ut moneat: Nobilitas est virtus majorum apud posteros sarcina. Ut designet: Caput est ars corporis. Ut laudet: Adolescentia est flos ætatis. Ut vituperet : Divitiæ sunt brevis vitæ longum viaticum.

9. Octava species definitionis est, quam Graeci ϰατ' ἀϕαίρεσιν τοῡ ἐναντίου, Latini per privantiam contrarii ejus quod definitur, dicunt: Bonum est quod malutu non est. Justum est qaod injustum non est, et his similia. Hoc autem genere definitionis uti debemus cum contrarium est notum, ut : Si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est.

10. Nona species definitionis est quam Graeci ϰαθ' ὑποτύπωσιν, Latini per quamdam imaginationem dicunt, ut: Æneas est Veneris et Anchisæ filius. Hæc semper in individuis versatur quae Græci ἄτομα ap. pellant.

ii. Decima species definitionis est quam Græci ὡς τύπος, Latini exemplum appellant, ut si quaeratUr quid sit animal, respondetur : Ut homo. Rem enim quæsitam praedictum declaravit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quod quaeritur declarare.

12. e Undecima species definitionis est quam Graeci ϰατ' ἐλλειπὲς πλήρους ὁμοίου μένους, 113 Laliui per indigentiam pleni ex eodem genere dieunt. f Ut si quæratur quid sit triens, respondeatur : CUi bes deest ut sit assis.

13. Duodecima species definitionis est quam Graeci ϰατ' ἐπαίνον vocant, id est per laudem, Ut Tullius prd Cluentio : Lex est mens, et consilium, et animus, et sententia civitatis; et aliter : Pax est tranquilla libertas. Fit el per vituperationem, quam Græci ϕόγον vocant, ut : Servitus est postremum omnium malorum, non modo bello sed morte quoque repellenda.

14. Tertia decima species definitionis est qham Graeci ϰατ' ἀναλογίαν, Latini juxta rationem dicunt. Sed hoc contingit cum majoris rei nomino ros deRnitur inferior, ut est illud : Homo minor mundus. Cidero hac definitione sic usus est : Edictum legem annuam dicunt esse.

15. Quarta decima species deflnitionls est quam Græci ϰατὰ τὸ πρός τι, Latini ad aliquid vocant, ut est illud : Pater est cui est filius, dominus est cui est servus. Cicero in Rhetorica : Genus est quod plures amplectitur partes. Item pars est quæ subest generi.

16. II Quinta decima species definitionis est quam Graeci ϰατ' αὶτιολόγιαν, Latini secundum rei rationem vocant, ut: Dies est sol supra terrasv nox est sol sub terris. Scire autem debemus prædictas species definitionum topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt posita, et nonnullis locis commemorantur in topicis. Nunc autem ad topica veniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum, et origines dictionum.

CAPUT XXX. De topicis.

i. Topica est disciplina inveniendorum argumentorum. Divisio topicorum sive locorum ex quibus argumenta ducuntur triplex est. 114 Nam alia in eo ipso de quo agitur haerent; alia, quae dicuntur affecta, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur; alia quae assumunlur extrinsecus. Argumenta quæ in eo ipso de quo agitur hærent, in tribus divisa sunt. Prima, a toto; secunda, a parte; tertia, a nota.

i. Argumentum a toto, cum definitio adhibetur ad id quod quæritur, sicut ait Cicero : a Gloria est laus recte factorum, magnorumque in rempublicam fama meritorum.

3. b A partibus est argumentum, cum is qui se defendit, aut negat factum, aut factum esse jure defendit.

4. A nota est argumentum, cum eivi nominis argumentum aliquod elicitur, ut Cicero Consulem, inquit, quærebam, quem c inito majali invenire non poteram.

5. Affecta argumenta sunt quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur. Sunt autem numero quatuordecim, id est: primum a conjugatis argumentum est, cum declinatur a nomine, et fit verbum, ut Cicero Verrem dicit everrisse provinciam; vel nomen a verbo, cum latrocinari dicitur latro. Nomen est a nomine; Terentius : d Inceptio est amentium, haud amantium , dummodo distet unius appellationis postremitas in aliam vocis declinationem formata.

6. Secundum argumentum a genere est, cum de eodem genere sententia dicitur, ut Virgilius : Varium et mutabile semper femina.

7. Tertium a specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit, ut : At non sic Phrygius penetrat Lacedæmona pastor. A simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur : Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra Torserit in Rutulos, steterunt quæ in corpore Grajum Iliacis campis.

115 8. A differentia argumentum est quando per differentiam aliqua separantur, ut Virgilius : Non Diomedis equos, nec currum cernis Achillis. A contrariis argumentum ducitur, quando res discrepantes sibimet opponuntur, ut Virgilius : Mortaline manu factæ immortale carinæ Faa habeant, certusque incerta pericula lustret Æneas ?

9. A consequentibus argumentum ducitnr, quando positam rem aliquid in evitabiliter consequitur, aC Virgilius : Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Ab antecedentibus argumentum est quando aliqua ex iis quæ prius gesta sunt comprobantur, ut Cicero pro Milone : Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit ?

10. A repugnantibus argumentum est quando illud quod objicitur aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero: e Is igitur non modo de tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus domi te interficere voluisset ?

11. A conjunctis argumentum est cum probabiliter ostenditur quid sit exre quaqne venturum, ut Virgilius: ..... Nos si pellant, nihil abfore credunt Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant.

12. A cauti sargumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur, ut Tereut. : Ego nonnihil veritus sum dudum abs te, Dave, Ne faceres quod vulgus servorum solet, dolis, Ut me deluderes. Ab effectis argumentum est cum ex iis quæ facta sunl aliquid approbatur, ut Virgilius : Degeneres animos timor arguit.

13. A comparatione argumentum est quando per collationem personarum, sive causarum, sententiae ratio sub imputatione formatur, ut Virg. : Tu potes Æneam manibus subducere Grajum, Nos aliquid contra Rutulos juvisse nefandum est i

14. Item argumenta quae ducuntur extrinsecus, que Græci ἄτεχνα, id est artis expertia vocant, ut est testimonium. Testimonium omne est quod ab aliqua externa re sumitur ad faciendam fidem.

15. Hæc dividitur quinque modis, id est: primo et persona; secundo ex naturae auctoritate; tertio ex temporibus; quarto ex dictis factisque majorum; quinto ex tormentis. Persona non qualiscunque est, 116 quæ testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis.

16. Naturae auctorltas est, quae maxime in virtute consistit. Temporibus multa sunt quae afferunt auctoritatem, id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, et concursio rerum fortuitarum. A dictis factisque majorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur. A tormentis fides præbe- tur, post quae nemo creditur velle mentiri.

17. Ea vero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitione non indigent. Memoriæ quoque condendum est topica oratoribus, dialecticis, poetis et jurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed f quando aliquid pecialiter probant, ad rhetores, poetas jurisperitosque pertinet; quando vero generaliter disputant, ad pbilosophos attinere manifestum est.

18. Mirabile plane genus operis, in unum potuisse tolligi quidquid mobilitas ac varietas humanæ mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat nvenire : conclusum liberum ac voluntarium intellectum. Nam quocunque se verterit, quascunque cogitationes intraverit, in aliqnid eorum quae praedicta sunt necesse est cadat ingenium.

CAPUT XXXI. De oppositis.

1. Conlrariorum genera quatuor sunt, quæ Aristoteles ἀντιϰείμενα, id est opposita vocat, propterea quod sibi velut ex adverso videntur obsistere, ut contraria. Nec tamen omnia quæ sibi opponuntur contraria sunt, sed omnia contraria opposita sunt. Primum genus est contrariorum, a quod, juxta Ciceronem adversum vocatur, pro eo 117 quod tantum contrarie sibi opponuntur, ut non eorum sint quibus opponuntur, ut sapientia, stultitia.

2. Quod genus intres species dividitur. Nam sunt quædam ex eis quae medium habent; et sunt quaedam quæ sinc meJio sunt; et quaedam sunt quae habent medium, et tamen sine nomine sunt, b nisi utrumque ei vocabulum creet. Candidus et niger medium habent, quia inter eos sæpe color pallidus vel fuscus invenitur.

3. Sinc medio sunt quoties unum de duobus accidit, ut sanitas vel infirmitas. Horum nihil est medium. Ea autem quorum media sine nomine sunt, ut felix, infelix, medium habent non feiix. Secundum genus es! relativorum, quæ ita sibi opponuntur, ut ad se conferantur, sicut duplum, simplum.

4. Hoc solum oppositorum genus ad se refertur. Non enim est majns, nisi referatur ad minus, et simplum nisi ad duplum. Nam relativum relativo ita opponitur, ut hoc ipsum quod opponitur, aut ejus sit cui opponitur, aut ad id quocunque modo referatur. Dimidium enim opponitur duplo, ejusque dupli medium est; sed ita illi opponitur, ut ejus sit cui opponitur.

5. Sic et parvum opponitur magno, ita, ut ipsum parvum ad magnum cui opponitur sit parvum. Narn superiora, quæ dicunturcontraria, ita sibi opponuntur, ut eorum non sint quibus opponuntur, nec ad ea quocunque modo referantur. Siquidem iniquitas justitiæ ita contraria est, ut non ejusdem justitiæ iniquitas sit, aut ad illam sit iniquitas.

6. Tertium genus oppositorum est habitus, vel orbatio. Quod genus Cicero privationem vocat, quia ostendit aliquid quempiam habuisse unde privatus est. Cujus species sunt tres, quarum prima est in re, secunda in loco, tertia in temporecongruo. In re, ut cæ- cilas, et visio.In loco, ut : « Cæcitatis et visionis inoculis locus est.» In tempore congruo, ut: < Infantem non dicere sine dentibus eum 118 cui dentes ætas adhuc parva negavit; » non enim est privatus dentibus quos nondum habuit.

7. « Quartum vero genus ex affifmatione et negatione opponitur, ut: Socrates disputat, Socrates non disputat. Hæc a superioribus ideo differunt, quod illa singulatim dici possunt, haec nisi connexe dici non possunt. Quod genus quartum apud dialecticos inultum habet conflictum, et appellatur ab eis valde oppositum, siquidem et tertium non recipit.

8. Nam ex illis quaedam habere tertium possunt, ut in contrariis candidum et nigrum; tertium ejus nec candidum nec nigrum, sed fuscum, vel pallidum. In relativis quoque, ut multa, et pauca, tertium ejus nec multa ncc pauca, sed mediocria. In habitu, vel orbatione, ut visio et cæcitas; tertium ejus nec caecitas nec visio, sed lippitudo. Hoc ergo: legit, non legit, tertium nihil habet.