Chapter 11 · 11 of 19
Commentary on Isaiah
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DECIMUS.
Decimus Liber, qnem nunc habemus in manibus, nono et undecimo minor cril numero versuum , non seusuum magnitudine. Sequitur [ Al. sequctur] enim eum Sennacherib atque Rabsacis, ct Ezechiae regis historia, quae nec jungi cnm praecedentibus poterit, propter enormem voluminis magnitudinem [ Al. longitudinem ], nec dlvidi propter gestorum continentiam. Itaque, ut voluisti, virgo Christi Eustochium, et ut in commune placuit, sicut ei superiores ante dictavi, et hunc et reliquos, si Christus annuerit, dictabo libros : ut prophetias sibi copulem, nec eas inter se tacerem atque discerpam , in alterius finem , et alterius principium. Audio praeterea, ' scorpium, mutum animal et venenatum, super responsione 1 quondam Commentarioli mei iu Danielem prophetam , nescio quid mussitare, imo ferire conari in suo pure moriturum 1. Cujus næ- niae et lugubres cantilenae necdum milii proditae sunt, et ideirco; dilata responsio : magisque obedicndum tibi est, et sancto atque eruditissimo viro fratri Pammachio, qui insatiabili studio rue pcr litteras cogit, expleto Isaia, transire ad Ezechiel, cum ego et ætatis et corporis imbecillitate confectus, notariorumque penuria, qui nic possent suis ministeriis adjuvare, in eodem adhuc luto hæsitem, et vii partem Isaiæ mediam in hoc volumine finiturum esse me credam. Quod si, te orate *, complevero, arripienda erunt et reliqua, quae a quartodecimo Ezechiae rcgis anno habebunt initia.
417 (Vers. 27 seqq.) » Ecce nomen Domini venit de . tange ; ardens furor ejus et gravis ad portandum. Labia ejus repleta sunt indignatione, ei lingua ejus quasi ignis devorans. Spiritus ejus volut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes pro nihili, et frenum erroris 3 quod erat in maxillis populorum. Canticum erit vobis, sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel. » LXX : « Ecce nomen Domini venit post tempus multum : ardens furor cum gloria, eloquium labiorum ejus, eloquium irae plenum, et ira furoris sicut ignis de- vorabit, et spiritus ejus sicut aqua in valle, trahens veniet usque ad collum, et dividetur ut conturbet gentes super errore vano, et abjicietur error, ct ' assumet eos in conspectu eorum. Numquid semper oportet vos laetari et ingredi in sancta mea jugiter, quasi festa celebrantes atque gaudentes, ut ingredialnini cum tibia ad montem Domini ad Deum Israel ?» Dicamus primum juxta Hebraicutu. Pendent ex superioribus, quae dicuntur. Corripuerat gerino propheticus eos qui contempto auxilio Dei, propter Babyloniorum metum ad Ægyptios confugiebant, et est comminatus descendentibus, ibi eos esse marituros. Rursumque post pœnas, eos qui illum audire voluissent [ Al. noluissent ], non solum sub Zorohabel, Ezra, et Neemia in Jerusalem habituros esse promittit, sed majorem cunctis credentibus verbo Dei, in consummatione mundi beatitudinem pollicetur, quando per omnes montes et colles current aquarum flumina, et interfectis multis, cadeni turres. Luna quoque et sol clarius lumen accipient, quando vultus populi sui Dominus alligaverit atque sana- verit. Licet haec quidam ὑπ ε ρϬολιϰω̃ς,418 Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in terra Judaea expleta contendant. Quia igitur bonis ei obedientibus praemia repromissa sunt, nunc e contrario malis et contemptoribus supplicia nuntian - tur, quod Dominus impleat cogitationem suam, et ad puniendos longo post tempore veniat peccatores, et in cunctos sententiam proferat, spirituque oris sui interficiat impium, quem frenum appell at fuisse populorum : non quo subditos sibi traheret ad ruinam. Ponit quoque similitudinem torrentis usque ad collum inundantis, ut finem omnium venisse testetur. Sicut enim torrens suffocat eum , ad cujus collum usque pervenerit : sic judicium Dei neminem impunitum abire patietur. Cum an- tem frenum, quod in maxillis erat omnium gei.tium, cnm subditis ei gentibus perdiderit, et ad nibili deduxerit : tunc vobis, inquit, sanctis, qt i meis jussionibus obeditis, erit canticum, sicut nox % sanctificatæ solemnitatis, quando egressi estis de Ægypto, et in solemnitate Paschae jugum servitutis Ægyptiæ projecistis, dicentis in mari Rubro Pharaone submerso : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus eat ( Exod. xv, i) : et cordis lauta lætitia, ut imitemini cos qui ad templum primitiva portantes, et in Dei torcularia dofercutes munera, pergunt cum tibiis, cordis gaudia carmine demonstrantes. Hæc juxta Hebraicum brevi sermone perstrinxi. In utraque autem editione an- notandum est, quod nou Dominus, sed Momen D mini post mullum tempus adveniat, de quo in Psalmis dicitur : Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis ( Psal. CXVII, 26, 27). Et ipse loquitur in Evangelio : Ego veHi in nomine 419 Patris mei, et non suscepistis me (Joan. v. 43). Pulchreque post multum tempus venire dicitur, loquente humana impatientia : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? quandiu avertis faciem tuam a me (Psal. XII, 1)? Ardens quoque furor ejus venit cum gloria, ut quem in humilitate contempsimus, in majestate timeamus. Hoc ipsum et in Psalmis scriptum est : Deus manifeste [ Al. manifestus ] veniet, Deus noster et non silebit, Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Ipse eniiu loquitur in Evangelio ( Luc. XII , 49 ) : Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat l Rursus in alio Psalmo legitur : Vox Domini intercidentis flammam ignis (Psal. XXVIII , 7), ut quidquid in mundo est feni, lignorum, et stipul £, rapiens flamma I consumat. Undc ct Deus ionis dicitur esse consumens (Deut. iv). Quodque infertur : Ira furoris ejus quasi ignis devorabit, plerique nostrorum iram furoris Domini diabolum interpretantur, cui tradiinur ad puniendum, qui juxta librum Samuelis commovit David, ut numeraret populum Dei (II Reg. XXIV). Et Apostolus loquitur ; Tradere hujuscemodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat ( I Cor. v, 5). Hic autem ipse furor, et ira furoris Domini nihil suo faciet arbitrio, sed quod sibi fuerit imperatum. Uade sequitur : Eloquium labiorum ejus, eloQuium iræ plenum. Spiritus quoque ejus quasi aqua in valle, trahens veniet usque ad collum, ut supplicia super ptccatorcs faciat redundare. Qui dividetur pro qualitate meritorum, ut perdat atque conturbet gentes, quas vanus error seduxerat, et se intelligant supplantatas. Unde ad hujuscemodi homines dicitur, qui in mundi hujus potentia prævalebant, et suo deleclabantur errore, non eos semper boc esse facturos. Praecipueque locum istum et totam continentiam capituli adversus haereticos ei omnia dogmata, quae sunt contraria veritati, dicta quidam nostrorum putant, quod cum judicii tempus advenerit, nequaquam ingrediantur sancta ejus et montem, id cst Ecclesiam Domini : ne sub religionis nomine divitias congregent, abutanturque luxuria, quasi Domini febta celebrantes. Judae! de Gog et Magog gentibus, quas putant ab Aquilone venturas, id est, de Seythiæ partibus, hæc intelligunt, 420 super quibus Ezechiel plenius loquitur (Ezech. XXXIX).
(Vers. 30 seqq.) < Ei auditam faciei Dominus gloriam vocis ejus, et terrorem brachii sui ostendet iu comminatione furoris et flamma ignis devorantis allidet in turbine et in lapide grandinis. A voce enim Donnini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgæ fundatus : quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis, ei in bellis præcipuis expugnabit eos. Præparata est enim ab heri Thopheth, a rege praeparata profunda et dilatata, nutrimenta ejus ignis, et ligna tuita : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens cam. > LXX : < Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et furorem brachii sui ostendet cum fu- rore et ira : et flamma iguis devorante fulminabit vehementer, et sicut aqua et graudo descendens cum vi. Ad vocem enim Domini superabuntur Assyrii plaga qua percutiet eos, et erit ei per circuitum, uude habebat spem auxilii, in quo confidebat, ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt contra eum ex commutatione. Tu enim ante dies decipieris ; numquid et tibi reguum paratum est? Vatlem profundam, ligna posita, ignem et ligna muliorum ; furor Domini, sicut vallis sulphure succensa. i Poteram juxta Hebraicum quid mihi videretur currens legentibus indicare ; sed quid faciam quorum- dam studiis, qui nisi et LXX interpretum editionem disseruero, imperfectum opus me habiturum esse denuntiant? Sequar igitur ceptum ordinent disserendi. Vox Domini atque præceptum omnibus nota fient, et fortitudo brachii illius cunctis palebit, quando retributionis tempus advenerit, flammæ et turbinis, grandinisque magnitudine, et poudere lapidum deseretur. Super quo Ezechiel in prophetia, ut diximus, Gog et Magog, pleno sermone scribit (Ezech. XXXVIII et xxxix). Ad vocis ejus imperium pavebit Assur virga percussus. Omnis impius, omnis imitator gentis inimicæ : non que in die judici! solus sit feriendus Assyrius, sed quo per As- fvrium diabolum intelligamus. Denique sequitur : Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum. Et est sensus : Nequaquam eum virga percutiet, et eam rursus levabil. ac more cædentium finem faciet verberandi; sed quasi fundatam et alta radice defixam, in poenis ejus 421 faciet permanere. Quod si ita intelligilur, ubi erit pænitentia diaboli : praesertim curi dicatur peccatoribus : Ite in ignem æternum, quem præparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41) ? In tympanis et in citharis, et bellis praecipuis expugnabit eos, dæmones videlicet et omnes impios cum gaudio omnium Dominus expugnabit. Ab heri quippe et a præterito tempore præparata est a rege Domino Thopheth I, id est, lata et spatiosa gehenna, quae eos aeternis urat ardoribus. Nutrimentum ejus et fomes ignis est, et ligna inulta, id est, flamina perpetua et supplicia peccatorum. Et quoniam sicut de camino et fornace iguis ardentis, propheticus serino predixerat, servat metaphoram, ut flatu et spiritu acvoluntaie Domini hanc succendi sciamus, mixto sulphure, quod flammas excitat, ut faciat acriora tormenta. Porro quod juxta LXX dicitur ; Ad vocem Domini superabuntur Assyrii plaga, cum percusserit eoa, et erit ei in circuitu unde fuerat et spes auxilii, in quo confidebat : ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt adversum eum ex commutatione, illud significai, quod adversuln diabolum consurgant, qui ei quondam subditi fuerant, et cum gaudio atque laetitia dimicent contra eum ex commutatione subita : dum intelligentes errorem suuin, destruunt eum a quo decepti fuerant. Diciturque ad ilium, quod ab initio se ipse deceperit, regnum suum arbitrans sen - piternum, cui parata sit gehenna et æterna supplicia.
(Cap. XXXI. — Vers. 1 seqq.) « Vae qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fidociam super quadrigis, quia multæ sint [Al. sunt], et super equitibus, quia prævalidi uilis, et non sunt confisi super Sancium Israel : et Dominum non requisierunt. Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit, et consarget contra domum pessimorum, ei contra auxi- Hum operantium iniquitatem. Ægyptus homo et non Deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus iuclinabit [Al. inclinavit] manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. » Post onus jumentorum Austri, et eos qui portabant ill Ægyptum divitias suas ad populum, qui eis prodesse non poterat, qui separabant auxilium 422 in fortitudine Pharaonis, et habebant fiduciam in umbra Ægypti, sub specie reversionis in Jerusalem, et captivitatis laxandae sub Cyro, de consummatione saeculi, et de perfecta justorum beatitudine sermo propheticus nuntiarat : nunc revertitur ad eosdem, ad quos supra locutus fuerat ne descenderent in Ægyptum. Et hoc inter præsentem locum est et praeteritum, quod ibi præcipitur tribui Judæ, ne descendant in Ægyptum ; hic quia contempto imperio Domini, descensuti sint, prophetatur : et quod a Nabuchodonosor rcge Babylonio, tam Israel qua... Ægyptii, tam perfugae quam auxiliatores pariter trucidentur. De quo Jeremias plenissime loquitur (Jerem. XLII). Vae ergo his qui descendunt in .Egyptum, et Chaldæorum metu, Domini præcepta contemnunt, sperantes in idololatris, qui Dei cultum habere se jactant; et in equorum auxilio confidentes. nesciunt scriptum : Fallax equus in salutem (Psal. XXXII, 17); habentque fiduciam super quadrigis et curribus et equitibus; nec recordantur illius Cantici : Equum et ascensorem dejecit in mare (Exod. xv, 4). Et non sunt contis! super Sanctum Israel, qui manentibus in terra Judææ, suum per Jeremiam pollicebatur auxilium. Et Dominum non requisierunt; non quo non requisierint; sed quo requisiti verba contempserint. Unde et de malis sacerdotibus dicitur: Qui devorant plebem meam, Dominum non invocaverunt (Psal. LII, 5, 6). Ipse autem sapiens, id est, Don inus, adduxit malum super eos, et pessimum, videlicet Nabuchodonosor, sive absolute matum, rem significans, non personam : et verba sua non abstulit, quæ locutus fuerat per prophetas. Quamobrem cousurget supcr tribum Judam domum pessimorum, et contra auxilium Ægyptiorum, qui operantur iniquitatem. Ægyptus enim, sive Ægyptius, ut LXX transtulerunt, homo est, et non Deus; et egui eorum caro, et nox spiritus. Unde et in Jeremia scriptum est : Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmavit carnem brachii sui, et a Domino recessit cor ejus. Et erit quasi myrice in deserto, quæ non videbit cum venerint bona (Jerem. XVII, 5, 6). Et in alio loco scriptum est ; Vana salus hominis (Psal. LIX, 15), sive ut melius habetur in Hebræo, in homine. Cumque Dominus manum suam extenderit 423 all puniendum, vel declinaverit, sub metaphora aurigae, et frenos equorum currentium relaxarit, corruet auxiliator Ægypt us, et Israel cui præstabatur auxilium. Quæ quidem possumus intelligere et super his qui persecutionis tempore et tribulationis atque angustiae non confidunt in Domino, sed in Ægyptiorum, id est, sæcularium hominum auxilio ; nescientes Abraham periclitatum in Ægypto, et Dci populum luto et lateribus in illa regione servisse, quae spiritualiter appellatur fornax ferrea. Unde et in Apocalypsi Joannis legitur : Locus in quo cruci . fixus est Dominus, spiritualiter vocatur Sodoma et AEgyptus [Al. Ægyptius] (Apoc. xi, 8j.
(Vers. 4, 5.) c Quia hæc dicit Dominus ad me : Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine corum non pavebit : sic descendet Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion, et supcr collem ejus. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liherans, transiens et salvans. > In manifestis unam ponimus editionem, maxime ubi nulla diversitas sensuum est. Caesis in Ægypto israelitis et Ægypliis, in quorum auxilio confidebant, revertentur [Al. revertuntur] in Jerusalem, Cyro regnante, captivi. Et per duas similitudines, Domini, qui se fore adjutorem promiserat, fortitudo monstratur. Sicut leo et calli Ius Iconis esuriens, si cernat ovium gregem, nulla pastorum voce terretur, ct multitudinem eorum conscius virium suarum despicit : sic Dominus exercituum præliabitur, ncn contra montem Sion et collem ejus, super montem Sion contra adversarios illius. Dicamus et aliam comparationem : Quomodo aves ut defendant fetus suos, nidos supervol. nt, et sive serpeuter, sive hominem viderint, avesque alias ad pullos suos accedere, oblite imbecillitatis, roslro pugnant et unguibus, doloremque pectoris garrula vod e congeminant : sic Dominus proteget Jerusalem, et liberabit eam transiens, atque salvabit. Pio transeunte, in Hebraico PHASE I ; in tribus, praeter LXX, interpretibus ύπερϬαίνων ponitur. Ex quo manifestum est, Pascha, hoc est, Phase Domini 424 non passionem significare, sed transitum. Quod autem Dominus in similitudinem avium protector fuerit super Jerusalem, ill Evangelio ipse testatur : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, lapidas eos qui ad te missi bunt (Matth. XXIII, 37) : quoties [AI. quotidie] vului congregare filios tuos, sicut g allina congregat pullos suos sub alas suas, et notuisti! Ei in Deuteronomio dicitur de Douino : Expandit alas suas, et suscepit eos, et portavit eos in humeris suis (Ueut. XXXII, 11).
(Vers. 6 seqq.) a Convertimini, sicut in profun dum recesseratis, filii Israel. III die enim illa abjicict vir idola argeuli sui ct idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorahit eum : ct fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt. Ei fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus, cujus ignis in Siun, ct camin us ejus in Jerusalem 1. > LXX : < Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. In die enim ilia abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui quæ fccerunt vobis manus vestræ in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit cum, et fugiet noa a f .cie gladii ; juvenes ejus superabuntur ; petra enim circumdabuntur quasi vallo, et vincentur ; qui autem fugerit, capietur. Hæc dicit Dominus : Beatus qui hbet in Sion semen, et domesticos in Jerusalem. > Pugnante Domino super montem Sion contra aJversarios ejus, et protegente eam instar avium : Convertimini, o filii Israel; sive ut Symmachus transtulit : Agite pœnitentiam, qui profundo consitio atque peccato a Domino recesistis. Si enim hoc iceritis, abjicientes idola aurea atque argentea, quæ vobis fuerunt in peccatum, propter quai urbs vestra cauta est : cadet Assur, cujus metu nunc fugitis, non gladio hominum, nec exercitus rubore, siM Dei potentia. Significat autem angelum, a quo centum octoginta quitque millia Assyriorum una nocte dcleta sunt. Ipse quoque rex Assyrius fugiet non hominum gladium, sed iram Dei : ita ut juvenes illius atquc robusti, vectigales fiant Medis, de qubus supra contra Babylonem dicitur : Ecce ego suscitabo vobis Medos. Et forliludu Assyrii Domini teriore transibit 425 atque præteriet, omnesque principes illius pertremiscent. Dixit enim Dominus atque pollicitus est, cujus divisse, fecisse est : et qui halat ignem in Sion, et caminum in Jerusalem, ut adversarios suus instar stipulæ atque lignorum eg ediens de Jerusalem flamma consumat. Alius hoc quod dicimur : In die illa abjiciet vir idola argenti sui, et reliqua, sic interprelatur, ut post red um de captivitate Babylonia usque ad adventum Christi, numquan filios Israel idola coluisse testetur. A syrium quoque in præsenti loco significari, uon ab angelo, sed a Medis esse superandum, quod vetustissimum et quondam potens regnum, post offensam Domini deletum sit, victoribusque servierit. Nazaræi locum istum sic intelligunt : 0 filii Israel, qui consilio pessimo Dei Filium denegastis, revertimini ad eum et ad apostolos ejus. Si enim hocfeceritis, omnia abjicietis idola quæ vobis prius fueruit in peccatum, et cadet vobis diabolus, non vestris viribus, sed misericordia Det : et juvenes ejus qui quondam pro illo pugnaverant, erunt Ecclesiae vectigales, omnisque fortitudo et petra illius pertransibit : philosophi quoque et omne dogma perversum ad crucis signum icrga convertent. Do- .'nini mini quippe sententia est, ut hoc fiat : cujus ignis sive lumen est in Sion et clibanus in Jerusalem. Ignis et In men Hebraice eisdem scribuntur litteris ALEPH, VAU, RES; quod si legatur UR, ignem sonat : si OR, lucem. Hoc ideo dictum est, qnia pro igne, quem solus i; terpretatus est Symmachus, Aquila et Theodotio lumen transtulerunt. Quid sihi autem vclit quod in Septuaginta legitur : Petra circumdabuntur quasi vallo, et vincentur : qui, autem fugerit, capietur : scire non valeo. Nisi forte hoc possumus dicere, quod juvenes regis Assyrii qui vincendi sunt atque capiendi, ita circumdentur petra, hoc est fortitudine Domini, quomodo vallo circumdatur civitas. Porro quod sequitur : Bealus 2 qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem, sic interpretari possumus, ut dicamus præsentis loci sensui convenire, quod exhortetur sermo divinus fugientes in AEgyptum, reverti in Jerusalem, et filios procreare. Cui tanta beatitudo promittitur, ut Domini defendatur et protegatur auxilio. 426 Et in alio loco de ea scriptum sit : Erit gloria domus hujus novissimæ super priorem (Aggæi II, to). Quod et ad Ecclesiam referri potest, visionem pacis et speculam, de qua scriptum est : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI. 2). Et al.bi : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). In hac enim ignis est et caminus, qui devoret peccatorcs, et ligna, fenum, sti- pulamque cousumat ; sive lumen et clibanus, ut j rstorum claritas, et peccatorum poena monstretur.
(Cap. XXXII. — Vers. i seqq. ) < Ecce cum justi Lia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate : sicut rivi aquarum in siti, et umbra petr.æ proeminentis in terra des rta, Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps : neque fraudulentus appellabitur magnus. Fatuus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuefaciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii : cum loquere tur pauper judicium. Princeps vero ea quas digna sunt principe cogitabit, etipse super duces stabit. > LXX : c Ecce enim rex justus regnabit; et principes cum judicio præerunt. Et erit homo occultans sermones suos, et abscondetur quasi ab aqua Quæ fertur : et apparebit in Sion, sicut fluvius currens, inclytus in terra sitienti, et nequaquam erunt confidentes in hotninibus : sed aures suas ad audiendum dabunt, et cor infirmorum attendet auditui : et linguae balbutientium cito discent loqui pacem ; et nequaquam dicent stulto ut princeps sit, nec u'tra dirent ministri tui, Tace. Fatuus enim fatua loquetur, et cor ejus vana intelliget ad perficiendam miquitatem, et loquendum ad Dominum errorem, • t dispergat animas esurientes, et animas sitientes vacuas iaciat. Consilium enim pessimorum iniqua cgitabit : interficere humiles sermonibus iniquis, vi dissipare verba humilium in judicio. Pii autem sapientiam cogitarunt, et hoc consilium permanet. i Juxta LXX interpretes qui dixerunt : Ecce enim rex justus regnabit, et 427 principes cum judicio præerunt, quæ sequuntur superioribus copulanda sunt, his videlicet, in quibus prius capitulum finitum est: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem. Juxta Hebraicum finita priore prophetia, de his qui in Ægyptum descendebant ; nunc a'terins vaticinationis elordinm est, de adventu scilicet Cbristi et apostolorum ejus. Iste enim rex regnabit juste : non accipiens personam in judicio, et principes illius cum ventate praeerunt, causas, non homines considerantes. Et quicunque sub ejus umbraculo fuerit, sic tutus erit in tribulationibus et angustiis, et in mundi istius tempestate, quomodo qui ventumne' turbinem fugiens, se tuto abscouut loco ; et qui purissimos fontes invenit in deserto ; et qui in vehementi aestu solis ardore cuncta torrente, sub proeminenti saxo requieverit. Ubi nos diximus : Sicul rivi aquarum in sili, Septuaginta transtulerunt : Et apparebit in Sion quasi fluvius currens. Verbum cui... Hebraicum, de quo supra disputavimus, BASAION ( ), quod dicitur in siti, sive in siccitate, et in invio, Septuaginta et Theodotio in Sion interpretati suut : pro SAION. idest, siti, gentes SION, quae eisdem litteris scribitur. Cuin argo Christus regnaverit, et principes ejus præfderiut in judicio, non caligabunt oculi credentium 1, et aures audientium diligenter attendent, quae prius surdae erant, et cor quondam stultorum intelliget scientiam, et lingua balbutientium atque mutorum, quæ Christum sonare Bon poterat, pleno apertoque sermone Dominum confitebitur. Non vocabitur ultra is qui stultus est, princeps. Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus saeculi (1 Cor. 1). Neque fraudulentus doctor atque perversus appellabitur magnus in populis : Scribae videlicet et Pharisæi, quibus Dominus loquebatur : Stulti et cæci, quid majus eat aurum an templum quod sanctificat aurum (Matth. XXIII, 17). Fatuus enim fatua loquetur, pro quo in Hebraico scriptum est : NABAL NA- BALA IDABBER ( ). Hoc dicimus, ut verba Abigail exponamus, dicentis de Nabal Carmelio : Secundum nomen suum insipiens est (1 Reg. xxv, 25). Vere enitI fatuus fatua loquetur, et cor ejus perficiet iniquitatem, qui ibi tiinuit ubi 428 non ent timor, et abutebatur stultitia pro sapientia, dicens : Hic si ex Deo essel, non solveret Sabbatum (Juan. IX, 16). Quod usque hodie facit magister synagogarum, ut perficiat simulationem, pro qua in Hebraico scribitur ONEPH ( ), id est, ὑπόϰρισιϕ. Unde sæpius ad Pharisaeos dicitur : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ (Matth. XXIII, 14). Et loquatur, inquit, ad Dominum fraudulenter : Magister, scimus quia ex Deo es, et quod ad te non pertinet de hominibus, licet censum dari Cæsari, an non (Matth. XIII, 16, 17). Qui vacuefaciunt animas esurientis populi, et potum auferunt sitientibus turbis, nec ipsi intrantes, nec alios intrare patientes. Fraudulenti enim doctoris et principis omnia vasa ct arma [Al. amara ] suut pessima ; qui concinat dolos ad perdendos simplices in sermone mendacii, dicens ad deceptum populum : Scrutare et vide, quoniam propheta de Galilæa non surget 1 At. resurget 1 (Joan. VII, 52). Cum loqueretur ait eos pauper I judicium, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII). Vere enim judi.. cium eis Christus, et justitiam loquebatur, dicens : Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi : si aurem facio, et si mihi non vultis 3 credere, operibus credite (Joan. x, 37. 38). Iste pauper qui loquitur judicium, princeps et Dominus, ea quae principe digna sunt cogitabit, dicens : Non reni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. xv, 24). Et sollicitus erit pro infidelibus salvare cupiens non credentes; ct stabit super duces suos apostolos, quorum a I unum loquitur : Tu autem honio unanimis, dux meus et notus meus ( Psal. LIV, 14). IIc juxta Hebraicum, a quo LXX non solum verbis, sed et sensibus in plerisque discordant. Cum enim rex justus regnaverit, et principes illius imperaverint cum judicio, erit homo abscondens sermones suos, homo qui per naturam Deus est, ct abscondet sermones suos, loquens eis in parabolis (Matth. XX. XII, XXIII, xxiv et XXV). Abscoudet autem quasi ab aqua currente, a populo scilicet Judæorum, qvi instar aquae pro magistrorum voluntate huc illucque fertur et trahitur. Qui homo abscondens apud incredulos sermones suos, apparebit in Sion, boc est, in Ecclesia quasi fluvius inclytus, et decurrens in terra sitienti. Apparebit enim gentilium populo, qui prius verilalis patiebatur sitim; et rigabit arva sitientia fluvius 429 Dei, de quo scriptum est ; Fluminis impelus latificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Et in alio ioco : Flumen Dei repletum est aquis (Psal. LXIV, 10). Ipse enim loquitur in Evangelio : Qui sitit, veniat ud me, et bibat. Qui credit in me, sicul dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. VII, 58). Tunc nequaquam habebunt fiduciam in magistris ; sed praebebunt aurcs suas ad audiendum Dominum ; et tam cerde quam lingua pacem Domini fatebuntur, deserentes stultos principes et ministros eorum, qui credentibus in Jesum, imperabant silentium. Quas sequuntur, eumdem prope sensum, quem et Hebraicum, continent; et possunt haereticis coaptari. Hi enim loquuntur contra Dominum mendacium, et prvertunt animas esurientes atque sitientes, ct vacuas abire faciunt ; ut eliam si quid naturaliter honi habeant, magistrorum amittant vitio, quorum omne consilium est, ut perdant humiles iniquis sermonibus, et dissipent verba humilium in judicio. III quo pariter annotandum, quod qui ab eis decipi potest, humilis sit, et terrae cohærens.
(Yers. 9 seqq. ) < Mulieres opulentae, surgite et audite vocem meam filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. Post dies et annum, et vos conturbabimini confidentes : consummata est eniro vindemia : collectio ultra non veniet. Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes : exuite vos, et confundimini. > Pro quo Symmachus interpretatus est, nudamini. Sequitur : < Accingite lumhos vestros, super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili ; super humum populi mei spina et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis ? Domus enim dimissa est : multitudo urbis relicta est : tenebrae et palpatio factae sunt super spe. luncas usque in aeternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum. Donee effundatur super nos spiritus de excelso : et erit desertum in Charmel, et Charmel in salturo reputabitur. £t habitabit in solitudine judicium, et justitia in Charmel sedcbit. Et erit opus justitiae pax : et cultus justitiae silentium et securitas usque in sempiternum. Et sedebit populus ineus in pulchritudine pacis, et in tabernacutis fiducix, et in requie opulenta. Grando autem in descensione salius, et humilitate humiliabitur civitas. 430 Beati qui seminalis super omnes aquas, in mittentes pedem bovis et asini.» LXX, protenebris ei palpatione, quæ factce sunt super speluncas usque ei in sempiternum, transtulerunt, et erunt villæ tuæ speluncæ usque in æternum : quod in Hehraico dreitur OPHEL ( ) et BErN ( ), quas Hebræi duas turres in Jerusalem fuissc aibitrantur, excelsas atque firmissimas, quæ his appellantur nominibus. Quarum prior interpretatur tenebræ, sive nubilum, quod usque ad nubes erigeret caput. Altera, probamentum et firmitas, sive, ut Symmachus vertit, inquisitio : eo quod in contemplando culmine ejus oculi fallerentur. Iit fine quoque capituli ila interpretati sunt : Beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant. Post vocationem gentium, quando Christus rex imperavit cum justilia, et principes ejus, apostoli et apostolici viri pra fuerint credentibus cum judicio, dirigetur sermo propheticus ad mulieres opulentas, quas vel, urbes Judaeæ, vel synagogas illius temporis, vel ut jlrique arbitrantur, matronas divitum quon- dam populi Judæorum debemus accipere, quibus quasi jacentibus dicitur post ruinam : Surgite; et nihilominus appellantur filiæ confidentes, sive sperantes : præcipiturque eis ut audiant sermones Domini, et recordentur diorum etanni, de quo in consequentibus dicturi sumus 1, ipso Salvatore dicente : Spiritus Domini super me, propter quod unxit me : evangelizare pauperibus rnisit me : pradicare captivis remissionem, et cæcis visurn: vocare annum Domini acceptabilem (Luc. IV, 18, 19), et ipsa recordatio fiat cis juxta Septuaginta in dolorem cum spe, ut plangant se Dominum denegasse, et spem habeant salutis, si egerint poenitentiam. Dicit enim vindemiam consummatam, et post ultimam vastitatem, quae sub Vespasiano et Tito Adriano- que accidit, nequaquam aliam captivitatem esse venturam, nec remansuros botros in populis, qui deinceps colligendi sunt. Unde provocantur ad planctum, et jubentur nudare pectora, et accingere lumbos suos, eo quod regio quondam desiderabilis, et vinea fertilis, de qua scriptum est : Ego plantavi te vineam fructiferam, totam veram : quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ (Jerem. II, 21) ? Romano vastante, delcta sit. Super humum, inquit, populi mei, 431 sPinae et vepres, sive fenum ascendet. Et est sensus : Si terram Judæam. quae repromissionis terra est, spinæ repleverunt. et vepres, quanto magis alias civitates quae plenæ sunt gaudio, et quae illud evangelicum consequen- tur : Væ qui gaudetis nunc, quoniam plorabitis (Luc. vi, 25) ! Dominus [Al. domus ] enim, id est, templum meum dimissum est, dicente me ad apostolos : Surgite, abeamus hinc (Joan. XIV, 31) ; et ad incredulos : Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35). Adyta templi, et secreta mysteria, palpabiles tenebræ possederunt, et facta sunt nequaquam cellaria vasorum Domini, sed speluncae usque in sempiternum. Audierant enim a Domino Salvatore ( Matth. xxi, 13) : Domus Patris mei domus orationis vocabitur : vos autem fecistis eam speluncam latronum.Gaudium, inquit, onagrorum, pascua gregum. Quod vel juxta litteram intelligendum est, eo quod deserta sint omnia ; vel spiritualiter, quod expulso Israele, feri homi- nes et Dei notitiam non habentes, habitent in Judæa. Et hoc fiat douec effundamur super nos spiritus de excelso, quem Salvator ascendens ad Patrem, credentibus repromisit, dicens : Ecce ego, vado, et mittam vobis Paracletum Spiritum veritatis (Joan. XVI, 7). Et rursum : Douec accipiatis de excelso virtutem (Luc. XXIV, 49 ). Quodque supra dixerat : Adhuc modicum, et erit Libanus in Charmet, et Charmel in saltum reputabitur: et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt (Supra, xxiv;; nunc aliis verbis idipsum repetii, quod solitudo gentium vertatur in divitias Israel ; et Israel reputetur in gentes: quo tempore habitaverit in deserto judicium, Dominus atque Salvator, cui Pator dedit omne judicium (Joan. III). Et justitia in Charmel requiescet, de qua supra dirlum est : Et erit in Charmel desertum, quod judicium atque justitia habitet in dcserto, et requiescat in Charmel, qui prius appellabatur desertum. Opus quoque jusstitiæ erit pax, quæ, juxta Apostolum, omnem sensum exsuperat (Philipp, IV). Ei cultus justitiæ silentium, ut nun multiloquio Judæorum, sed brevitate fidei adorent Dominum ; et securi æterna pace requiescant, et in tabernaculis eorum sint divitiae, de quibns Apostolus loquebatur (I Cor. I, 5) : Gratias ago Deo meo per Jesum Christum, quoniam in omnibus 432 divites facti estis in eo, in omni verbo, et in omni scientia. Cnm autem populus Christianus sederit, vel habitaverit in pulchritudine, sive ut LXX transtulerunt, in ciritate pacis, haud dubium quin in Ecclesia ; tunc grando atque tempestas, et Domini ira desaeviens descendent in saluum, de quo supra dictum est : Et Charmel in saltum reputabitur; et humiliabitur civitas Jerusalem, et juxta al arn Scripturam, de terra loquetur. Quæ cum ita se habeant, et didicerimus vaticinio prophetali, quanta bona Ecclesia possessura sit, et quanta mala passura sit Jerusalem : beati estis, Apostoli, «caeterique doctores, qni semin :tis super omnes aquas Scripturæ sanctar, in quibus calcat bos et asinus. Bs mundum animal, propter electionem patrum, asinus immundus, propter idololatriam quondam gentilium, ut et de circumcisione et de praeputio Ecclesia Domini congregetur. Quod supra, juxta LXX, dicitur : Super populi mei spinæ et fenum ascendet, refcri i potest, et ad hæreticos, et ad simplices quosque credentium, qui non ita Scripturam intelligunt sanctam, ut illius convenit majestati. Uude singula siugulis coaptavimus, ut terra populi Dei, haereticis spinas, imperitis quibusque Ecclesiæ fenum all'erat.
(Cap. XXXIII. - Verse 1.) i Vae qui prædaris : nonne et ipse prædaberis? Et qui spernis : nonne et ipse !-pel neris! Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis t : curi fatigatus desieris contemnere, contemneris. > LXXX ; < Vai qui vos miseros faciunt : vos enim nemo facit miseros. Ei qui reprobant I vos, vos non reprobant: cpientur reprobantes, et tradentur , et quasi tinea in vestimento sic superabuntur. » De apostoi s dixerat, et de Ecclesiarum magistris : Beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus t alcant ; nunc ad persecutores eorum male liciionem dirigit ; imo adversum principem eorum, pui corda posaidct impiorum, quod quidquid fecerint recipiant; et præsens potentia futurorum sit materia tormentorum. Unde juxta LXX dicitur Vte eia qui vos miseros faciunt, vos enim nemo facit miseros. Et cst sensus : quantum in illis est, quando pel'sequuntur vos et variis affligunt 433 cruciatibus, interfectos atque cruciatos miseros arbitrantur. Sed nullus vos potest faccre miseros, non enim habent in anima potestatem, sed in corpore. Et qui reprobat vos, non vos reprobat, sed eum qui vos misit, juxta illud quod Salvator discipulis loquitur : Qui vos reprobat, me reprobat, et qui me reprobat, reprobat eum qui me nisit (Luc. x, 16). Capientur igitur persecutores, et æternis tradentur ardoribus. Et quomodo tinea vestimentum, ita illos jugis flamina consumet: Quod et in fine hujus prophetiæ scrihitur : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstivguetur.
(Vers. 2 seqq.) i Domine, miserere noslri; te enim exspectavimus : esto brachium eorum [Al. nostrum] in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. A voce angeli fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. Et congregabuntur spolia vestra, sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo. Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso : implevit Sion judicio et justitia. Et erit lides in temporibus tuis : divitiæ salutis sapientia et scientia : timor Domini ipse thesaurus ejus. » LXX : « Domine, miserere nostri, in te enim confidimus : facturn est semen incredulorum in perditionem, sidus autem nostra in tempore tribulationis : propter vocem timoris obstupuerunt popnli a timore tuo, et dispersae sun gentes. Nunc ante n congregabunlur spolia vestra pat vi ei magni ; quando si quis I congreget locustas, sic illudent volris : sanctus Deus qui habitat in excelsis. Repleta est Sion judicio et justiia, in lege tradentur, in thesauris salus nostra : venit sapientia, ct disciplina, et pietas a Domino, isti sunt thesauri justitiæ.» Hebræi capitulum superius, in quo legitur : Væ qui pratdaris : nonne et ipse prædaberis ? et reliqua usque ad finem, contra Sennan herib regem Assyriorum dictum putant, quod postquam decem tribuum, quæ appellabantur Israel, subverterit civitates; et excepta Jerusalem, Judaræ quoqne urbes ceperit, ipse superetur, et percutiente angelo, rjus deleatur exrcitus. Unde nunc cx persona populi gratias referentis Deo, atque dicentis : DoMUine, miserere nostri, te exspctavimus, hæc dir ta contendunt, quæ præsenti [Al. sequenti] capitulo 434 cominentur, quod ipse brachium fuerit et robur populi obsidione vallati in tempore matutino, ut salus III necessitate vi augustia. A voce enim an-eli, quem Symmachus ita ut in Hebræo scriptum cst, transtulit AMUN 4 ( ), qucm Hebræi Gabrielem autumant, et nabcre etymologiam populi; fugit Assyrius, et ah exaltatione Dei, gentes qu;e cum eo erant, huc illucqne dispersa? sunt. Quibus fugientibus, spolia congregata sunt a Judæis, sicut solet bruchi et locustarum colligi multitudo, cum in fossas coacervatæ fuerint. In quorum victoria magnificatus est Dominus ; et Sion impleta judicio ft justitia, et fides obsessi populi comprobata ; <muesque divitias in sapientia habuerunt, ei scientia Dei et timore Domini, qui solus eorum thesaurus fuit. Haec illi juxta historiam dixerint, omni ratione nitertes, Christi ct apostolorum ejus subvertere sacramenta. Nos autem post beatitudinem apostolorum, de quibus supra (Ad. cap. XXXI, 20) dictum est : Beati qui seminant super omnem aquum, ubi bos et asinus calcant, et lamentationem et i lanctum eorum qui eos persecuti sunt, lle quibus in consequentibus dicitur : Væ qui miseros vos faciunt ; vos autem nemo facit miseros : et sicut tinea in vestimento, sic atterentur, ex persona eorumdem apostolorum, omniumque credentium hæc dicta convincimus. Et est sensus : Domine, in tuo speravimus auxilio, et in te confidimus : semen incredulorum periit in æternum, et salus nostra in tempore tribulationis apparuit. Te enim præbente auxilium, omnis gentium multitudo dispersa est, et prædæ atquo illusioni victoribus fuit. Et hoc factum cst, quia suictus Dominus habitat in ex- celsis, et repleta est Sion judicio et justitia, de qua supra scriptum cst : Requiescet in deserto indicium et justitia. Ipsa est ergo Sion, quæ prius est appellata desertum, et quicunque habitaverit in ea, tradetur ei lex Evangelii, in cujus thesauro sa- I is nostra est, et sapientia credentium, et disciplina e pietas, sive fides, quoe proprie Christianorum est, et timor Domini, in quo thesauri sapientiæ continentur.
(Vers. 7 seqq.) < Ecce videntes clamabunt foris : Angeli 435 pacis amare flebunt. Dissipatæ sunt vi.r, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. Luxi! ct elanguit terra, confusus est Libanus et obsurduit, et factus est Saron sicut desertum, et concussa cst Basan et Carmelus. Nunc consurgam, dicit Dominus : nunc exaltabor, nunc sublc- vabor. Concipietis ardorem, parietis stipulam, spiritus vester ut ignis devorabit vos. Et erunt populi quasi de incendio cinis : spinae congregatæ igni comburentur. > I Verbum Hebraicum ARKL- LAM ( ), pro quo Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt, apparebo cis, extremam syllabam dividentes, et legentes ARE LAHEM ( ), Hebræi significare angelos arbitramur, et esse prophetiam, post vocationem genium, et divitias Ecclesiæ, de subversione templi, quod flebunt angeli, nequaquam intus habitantes, scd exeuntes foras : et qui prius nuntii pacis erant, flebunt amare. Sive ipsi apostoli qui missi fuerant ut pacem nuntiarent Jerusalem, ad quam Dominiis loquebatur : Si scires etiam tu ea quæ ad pacem sunt tibi (Luc. xix, 42) ; quibus apparuit Dominus, ut cos suo confortaret aspectu, flebunt Jerusalem, quia non receperit prædicationem suam, co quod dissipatae sunt viæ, et cessaverit transiens per semitam justam 2, juxta illud quod in Jeremiæ Lamentationibus dicimur : Vice Sion lugent, eo quod non siut qui veniant ad solemnitatem (Thren. i, 4). Irritum quoque factum esl pactum cum Abraham, Isaac, et Jacob : Projecit civitates Judææ : Non reputavit homines, qui suo vitio jumenta esse volucrum. Luxit et elanguit terra pro his qui morabautur in terrra (Gen. xv et XXII). Confusus eat Libanus et obsurduit, haud dubium quin Templum significct, de quo in Zacharia legimus : Aperi, Libane, portas tuas, ut devoret ignis cedros tuas ( Zach. XI, 1). Sive Jerusalem, quæ in Ezechiel Libanus appellatur, dicente propheta : Aquilu magna 3 magnurum alarum, quai habet ductum intrandi in Libanum (Ezecli. XVII, 3), quod postea interpretans sermo divinus, cum. inquit, venerit Nabuchodonosor lit Jerusalem : perspicue Aquilam regem Babylonium, et Libanum Jerusalem edisserens. Fac tus est Saron sicut desertum et concussa est CasaM 436 et Carmelus. Pro BasiM, LXX Galilæam transtulerunt, provinciam, pro uno loco provinciae. Saron [Al. Saronas] autem omnis juxta Joppen Liddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. Basan quoque regio trans Jordanem est, quam dux et dimidia tribus possedcrunt, et quæ interpretatur uberrima et pinguis (Deut. ni) : et Carmelus, cle quo supra diximus. Loca igitur Judææ quondam fertilia vertentur in solitudinem, per quæ μεταϕοριϰω̄ς ostenditur omnis opulemia Judæorum egestate et penuria commutanda. Quia igitur apostolorum sermonem reci- pere noluerunt, confusus est Libanus, et Saron versus est in solitudinem, et Basan Carmelusque concussi sunt. Propterea Dominus vel de nimia patientia, vel ab inferis resurrecturum esse se dicit, et exaltandum in gentibus, et sublevandum in cruce. Ei ad ipsos Judæos apostropham facil, Concipietis ardorem, et parietis stipulam, et spiritus vester vobis conflabit incendium, Ot conceptum et partum vorax flamma consumi. Et erunt, inquit, populi Judæorum quas de incendio cinis, infelicitatis magnitudinem favillæ reliquiis demonstrantes. Spinae enin eorum quæ peccatorum multitudine congregatæ sunt, incendio vorabuntur, quod plerique ad extremam captivitatem et subversionem referunt Jerusalem. Alii plenius atque perfectius ten'pore futurum esse confirmant.
(Vers. 13 seqq.) i Audite qui longe estis quæ fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cnm igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritates, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suns ne videat malum, iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datas est, aquae ejns fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus : cernent terram de longe. Cor tuum meditabitur timorem. Ubi est Scriba? uhi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum? Populum imprudentem t 437 non videbis populum :.Iti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia. i LXX : i Audient qui longe sunt quæ fecerunt ; scient qui appropinquant fortitudinem meam. Recessetunt qui erant in Sion iniqui, apprehendet tremor impios. Quis annuntiabit vobis, quoniam ignis ardet? quis annuntiabit vobis locum æternum? qui ambulat in justitia, et loquitur rectam viam, etodit impictatem et iniquitatem, et manus excutit a muncribus. et obturat aures, ut non audiat judicium sanguinis et claudit oculos, ne videat iniquitatem, iste habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimæ. Panis ei dabitur, et aqua ejus fidelis : regem rum gloria videbunt oculi vestri, videbunt terram de longe, anima vestra meditabitur timorem. Ubi sunt grammatici? ubi consiliatores? ubi est qui numerat cos qui nutriunt I et parvum et magnum populum! cui non dedit consilium : neque sciebat profundam vocem illius, ita ut non audiret populus contemptus, et non est audienti intelligentia. > Quoniam dissipatæ sunt vire, cessavit transiens per semitas, initum factuum est pactuin cum populo Judæorum, projecit Deus civitates eorum, non reputavit eos inter homines; propterea vos qui longe estis, audire quæ fecerim, et appropinquate ut agnoscatis fortitudinem meam. Conterriti sunt, sive recesserunt qui erant in Sion peccatores vel impii et tre- mor possedit [Al. possid' bit] hypocritas, quibus Dominus in Evangelio loquebatur : Væ vobis, Scribæ • et Pharisæi hypocritæ (Matth. XXIII, 14) ! Quis poterit habitare de vobis cum eo qui ignis est devorans' quis habitabit cum ardoribus sempiternis? Sive juxta LXX : Quis vobis annuntiabit [Al. annuntiavit], qnia ignis ardet æternus, quem pr;rparavit Deus diabolo et angelis ejus? quis igitur poterit habitare cum Deo, vel annuntiare ventura supplicia? Omnis qui hujuscemodi est, qualem propheticus sermo describit, qui ambulat in pluribus justifiis, et non semel, sed semper justitias . diligit, nec una vice, sed jugiter loquitur veritatIs ; qui projicit avaritiam, qux est mater calumnx. Nisi eniin cum alterius damno et malo, pecuniæ alteri non coacervatur. Et excutit mannus suas ab omni munere. Munera quippe excæcant oculus, eliam sapientium. Qui obturat aures 438 suas ne audiat judicium sanguinis. Omnis iniquitas et oppressio et injustitia, judicium samnitis est; et liret gladio non occidat, voluntate tamen interficit. Et claudit oculos suos ne videat malum. Felix conscientia, qu:u non audit, nec aspicit malum. Qui igitur talis est, ipse habitabit in excelsis, hoc est, in regno coelorum, sive in excelsa spelunca petrae fortissimæ, in Christo Jesu ; quae petra Israel populum sequebatur, ut biberet de ea, et illius fortitudine protegeretur. Panis ei dabitur, et aquae ejus fideles sunt ; quae gentilium fabulae in ambrosia et nectare intelligunt. Nos autem panes et aquas fidelissimas, legem Dei interpretabimur. Qui igitur talis est, regem Christum in sua claritate conspiciet, de quo supra (ad cap. XXXII, 1) dicitur : Ecce rex justus regnabit, et principes in judicio praeerunt. Et oculi ejus videbunt terram de longe, quant multo tempore desideraverant, terrain mitium ct mansuetorum, de qua in Evangelio scriptum cst ; Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. v, 4) ; sive in coelo positi, terrena despicient : Cor tuum meditabitur timorem : ut cum omnia fueris consecutus, diras curo Apostolo : Qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (/ Cor. xv, 9). Principium enim sapientiae Unior Domini (Prov. I, 7). Ubi est Scri. ba ? ubi legis verba ponderans ? ubi doctor parvulorum ? Ubi sunt, inquit, Scrihse et Pharisaei, qui legis verba trutinantes, infelicem populum deci. piebant ? quos nunc parvulos Scriptura cognominat, parvulos sensu, parvulos intelligentia. Cum autem oculi credentis regem in sua majestate conspexerint, et cor ejus meditatum fuerit timorem, tunc imprudentem I populum non vidcbii, populum Judaeorum, sive philosophorum et oratorum mundi, qui applaudunt sibi in eruditione et eloquentia sæculari, de quibus nunc ait ; Populum alii sermonis : ita ut non possis intelligere disertitudinem lingaæ ejus; quorum omnis ornatus in verbis est, qui habeni folia tantum umbramque sermonum, ei fructum non possident veritatis. Denique sequitur : In quo nulla eat sapientia, de quibus et alio loco dicit ir : Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo (I Cor. I, 49). Cur? quia stultam 439 fecit Dens sapientiam hujus sae, cut!.
( Vers. 20 seqq ) * Respice Sion civitatem solemnitatis nostrae ; oculi tui videbunt Jerusalem, habilationem opulentam ; tabernaculum quod neqna- quum transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. Quia solummodo ibi magnificus I est Dominus noster; locus fluviorum rivi latissimi et patentes, non transibit per cum navis remigum : neque triremis [Al. trieris] magna transgredictur cum. Dominus cniin judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse I salvabit nos. Laxati sunt funiculi lui, et non pravalebunt : sic erit malus mus, III dilatare signum noqueas Tunc dividentur spolia prædarum multarum : vlaudi diripient rapinam. Nec dicet vicinus, clangui; populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas. » LXX : i Ecce Sion civitas, salutare nostrum; oculi tui videbunt Jerusalem, civitas dives, tabernacula quae non movebuntur ; nec auferentur paxilli tabernaculi ejus in sempiternum, ei funiculi ejus non diripientur ; quia nomen magnum Domini vobis ; locus vester « rit flumina etrivi latissimi et spatiosi; non ingredictur per eam navis agitata remigio; Deus [Al. U ominus] elim meus magnus est ; non transibit me Dominus judex noster, Dominus princeps noster, D ominus rex noster, Dominus ipse salvabit nos. Disrupti [Al. direpti] sunt funiculi tui, quia non prævaluerunt ; malus tuus inclinatus est, ut dimittat vela I : nen elevabit signum, donec tradatur in vastitatem. Multi igitur claudi praedas facient; et non dicent : Laborabo, populus qui habitat in eis, dimitletur eis delictum. » 0 juste, cui supra dictum est: Cor tuum meditabitur timorem; et, Populum imprudentem [Al. impudentem non videbis; et qui antea and eras, Regem in decore suo videbunt oculi tui, contemplare Sion urbem solemnitatis nostrae, vide Ecclesiam) Christi , in qua est vera solemnitas : oculi tui cernent visionem pacis, et divitias insperatas, quas oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, et tabernaculum quod nequaquam transferri poterit. Prius enim tabernaculum quod habuit populus Judæorum , translatumest atque sublatum. Nee morebuntur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus firmi erunt ; ita ut Dominus habitet in eo, qni lotus est omnium fluviorum, rivorumque currentium, per quos 440 nullus adversar partis potcrit navigare : neque triremis magna, quæ interpretatur diabolus, eum transgredi poterit i quia Dominus ipse est judex, et princeps, et rex, et Salvator noster, et illo protegente, nullius metuemus insidias. Hæc dicta sunt de Sion urbe solemnitatis nostrae, et de Jerusalem habitatione ditissima, quam ipse Dominus fluviis suis circumdabit atque vallabit. Nunc autem ad terrenam loquitur Jcrusalem, quod laxati sint funiculi tabe rnaculi ejus, et tentorium sustinere non quiverint, et malus ejus, in quo pulcherrima quondam vela pendebant, ruptis funibus ceciderit, ut non solum ad navigationem, sed ad signum quoque inutilis sil. Postquam autem navis corum fuerit dissoluta, et tabernaculum dissipatum, ila ut in utramque partem funiculi disrumpantur, præda victoribus divi letur ; qui tam imbeclli erunt propiiis viribus, ut claudi appellentur: et nihilominus Dei ira tribuente eis fortitudinem nullam infirmitatem sentient, nec dicent : Laboravi. Qui enim fucrit inter eos, auferetur ab eo iniquitas atque peccatum , quia Dei exsecutus est voluntatem.
(Cap. XXXIV. — Vers. i. seqq.) < Accedite gentes, et audite, ct populi attendite : audiat terra et plenitudo ejus, orbis et omne germen ejus. Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam earum [ Al. eorum ] : interfecit cas, et dedit in occisionem. Occisi earum projicientur : et de cadaveribus carum ascendet felor: tahescent montes sanguine earum. Et tabescet omnis militia coelorum ; replicabuntur ( sive complicabuntur) sicut liber coeli : et omnis militia eo rum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu, quoniam inebriatus est in creto gladius meus. Ecce super Idumæm descendet, et super populum interfectionis meæ ad judicium. Gladius Domini repletus est sanguine, in rassatus adipe : de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum ; Victima enim Domini in Bosra , et interfectio magna in terra Edom. Et descendent unicornes cum eis, et laur' cum potent bus. Inebriabitur terra sanguine eorum, et humus eorum adipe pinguium. I Post eversionem Jerusalem et naufragium quondam solidissimæ navis, prædamque omnis supellectilis illius, de interitu amnium dicitur nationum, 441 et de consummatione mundi, quae est in die futura judicii. Unde omnes gentes et populi terræ et plenitudo ejus, orbis et cuncta genimina ejus, tam quæ habitantur loca, quam quæ inhabitabilia sunt nimietate frigoris et caloris, jubentur audire, et quæ ventura sunt cum omni mentis tremore cognoseere. Indignatio enim Domini nequaquam super unam gentem Judæam, ei Assyrios atque Chaldæos, Ægyptios, Moabitas, et Ammonitas, et Philisthæos : sed et ronira omnes finies, et super universam militiam, sive ut LXX transtulerunt, numerum earum, ventura describiter, quae interficiat eas, et fetorem corporum putrescentium in altum asceudere faciat : significans peccata omnium nationum : ila ut sanie earum et spurcitia, ac sanguine montes repleantur : sublimes quæquæ virtutes et angeli, qui singulis gentibus præsideb iii!; et tabescat omnis militia vel fortitudo calorum, replicentur, sive complicentur caeli sicnt liber, et omnis militia et exercitus eorum, atque, ut LXX transtulerunt, ei stellœ defluant, in similitudinemfoliorum, quæ, appropinquante frigore, arentia atque contracta de vinea et ticu de- fluunt. Quod quidem et Salvator loquimur in Evangelio Stelœ cadent de cælo, et virtutes coelorum movebuntur, et tunc apparebit tignum Filii hominis in caelo (Matih xxiv, 29,30). Ethoc considerandum, quod non dicat interire crelos, sed replicari, sive complicari quasi librum, ut postquam omnia peccaia aperta fuerint et relecta, complicentur qui prius aperti fuerant, ut nequaquam ultra scrihantur in eis delicia multorum. De hujuscemodi libris Daniel in suo volumine loquitur : Judicium sedit, et libri aperti sunt ( Dun. vn, 10), in quibus descripta erant opera singulorum. Stellas autem cadere plerique arbitrantur 1, juxta Apocalypsim Joannis (cap. vi et vm), et illud qnod alibi scriptu... est : Steltœuniversœ ardentes solventur, et cœtum ac terra transibunt (Luc. x, 2). Præterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Quidam de his stellis dici putant, quæ in cœlo rutilant, ut in parte monstretur et totum , quod scilicet perst llarum ruinam etiam coelorum interitus oste ndatur (Il Cor. VII). Alii vero 442 has stellas put ant esse ruituras, de quibus et Paulus Apostolus scribit : Non est nobis certamen adversus sanguinem et carnem, sed adversus principatus, adversus potesta es, adversus reciores tenebrarum istarum, advertus spiritualia nequitiœ in cœlestibus (Ephes. VI, 12). Nec mirum si dationes qui in aere habitant, dicautur osse coelestes, cum etiam volucres cœli, quae utique nun in coelo, sed in aere volitant, Scritura cognominet. Nam et Satanas transfiguratur in an. ge'um lucis (// Cor. XI), stellam sc esse simulnis. E Salvator viditeum quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X). Et tropologice de eo quasi de stella magna dicitur : Quomodo cecidit Lucifer qui mane oricbutur (Isa. XIV, 12) ? Hœc universa fient, quia inebriatus est in coelo gladius ejus, poena atque sententia, et ultio in peccatores, quæ profertur a Doluino. Qui gladius et machæra in Ezechiel (cap. xxi) contra impios exacuitur, ac plurimis interfectis, vaginam suam jubetur iurare. Cumque inebriatus fuerit EI repletus in cœlo, hoc est, in aere, qui consuetudine Scripturarum coelum dicitur, tunc ad Idumæam quoque, id est, ad terrena descendet : ut post poenam dæmoum etiam hominum animae judicentur. ldumœa quippe in lingua nostra terrenam sonat. Repletusque est sanguine, et incrassatus adipe agnorum et bircornm. medullatorumque arietum atque taurorum : ut et principes et populum ptriter significet puniendos. Victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edem. De qua Bosra et Idumæa etiam in conseqnentibus (ad LXIII, i) idem Propheta testatur dicens : Quis eat qui venit de Edom : rubra vestimenta ejus de Bosra I? Et nonnulli exislimant, quia Bosor caro dicitur, per victimam Domini Bosra, tormenta omnium in carne monstrari; qui pio labuntur errore. I.. præsenti cnim loco non per SIN litteram, quæ in BOSOR ( ), hoc est, in carne, popitur ; scil per SADE seribitur, et BOSRA ( ) appell. tur, quæ juxta Jesum et Jeremiam non Edom, id est, Idumæa : sed in terra Moab invenitur (Jlrem. XLVIII). Bosra autem in lingua nostra muntam sonat atque circumdatam, sive firmatum : ut orbem terrarum Domi i voluntate doceat 443 esse selidatum, juxta illud quod in Psalmo canitur : Ipse super mariM funduvit eum, et super flumina collocuvit illum (Psal. XVIII, 2); et de firmitate tetrræ ex persona Dei dicitur : Ego firmari columnas ejus (Psal. LXXIV, 4). Cumque victima Domini fuerit in Bosra, et interfectio ejus in 1 lumæa, descendent unicornes cum tauris ponenti. bus, reges videlicet el pi incipes terræ [ Al. ejus 1; cl omnia interfectio, nis, et sanguimis replebuntur, et a !ipc quondam divitum ac potentum. Per quae verba, juxta humanam consuetudinem, terrorem audientibus ineutientia, in omnes priucipcs ac poten tes, populusque ac parvos tormenta monstrantur. Bosra, id est, munitam, atque firmatam, et Edom, sive Unma, et Idumæam, Judæorum magistri Romam intelligi volunt, el omnia de ipsa dici qaae sequenti capitulo continentur.
(Vers. 8 seqq.) < Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Et convertentur torrentes ejus in picem, ei humus ejus in sulphur l ct erit terra ejus in picem ardentem. Nocte et die non exstinguetur, in sempiternumascendet fumus ejus ; a generatione In geuerationem desolabitur, in sæculum saeculorum non erit transiens per eam. Et possidebunt illam onocrotalus, et hericius, et ibis, et corvus habitabunt in ea, et extendetur super ea n mensura ; ut redigaturad nihili, et perpendiculum in desolationem. Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, ct omnes principes ejus crunt in nihili. Et orientur in domo [Al. domibus] ejus spina1, et urticæ, et paliurus in munitionibus cjus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum. £i occurrent dæmonia onocentauris, c t pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubabit [A/. cubavit] lamia, et inveniet [Al. invenit] sibi requiem. Ibi babuit foveam hericius. et nutrivit catulos, circumfudit, ei fovit in umbra ejus; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. Requirite diligenter in libro Domini, et legite, unum ex cis non defuit, alter ad alterum non quæsivit ; quia qnod ex ore nico procedit, ille mandavit, et spiritus ejus congregavit 1 ea. Et ipse misit eis [Al. ei] sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensura, usque in sempiternum possidebunt eam ; in generatione ct generationem habitabunt in ea. > Hebræi, ut supra diximus, hæc de Romano imperio prophetata contendunt, et 444 in ultionem Sion, vastitatem quondam regui potenlissimi prædicari, quod juxta litteram plerique nostrorum eti am in Apocalypsi Joannis scriptumputant. Nos autem ex eo quod dicimur, Dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion, hunc arbitramur annuit, de quo loquitur ipse Silvator : Spiritus Domini super met eo quod uuxl me, evangelizre pau eribus misii ine, prædicare captivis remissionem, et cæcis ut vudeant, vecare annum Domini acceptabilem, et d em retributionis Deo nostro : consolari omnes lugentes, et dare Plaugentibus Sion gloriam (Luc. IV, 18, 19, Isa. LXI, 1,2, 5) ; et de quo supra dictum cst : Mulieres opulentæ surgite (ha. lXXII, 9); et dierum aimi recordamini in Uolore cum spe, ac per hoc post generalem tulius orbis consummationem rever tt Scripturam ad Jerusalem, cui illo tempore loquebatur, et vastitatem cjus pleno sermone describi ; quod scilicet postquam tempus Romanæ obsidionis advenerit, pice et sulphure et flammis ardentibus omnia compleantur, et fumus illius maneat in æternum, habitentque ibi onocrotalus et hericius, et ibis, et corvus, quæ animantia ill desertis locis habitare consueverunt ; et huc fiat, quia funiculus Domini atque perpendiculum, id est, sententia illius uon valeat immutari. Nobiles ejus, id est, apostoli atque credentes non erum ibi, nec perditorum numero conjungentur ; scd regem potius Christum invocabunt. Omnes autem principes illius, Scriba: videlicet et Pharisæi, redigemur in nihili, tL in domibus quondam ornatissimis spinæ el urticæ ct paliurus orientur. Eritque cubile draconum, et pascua struthionum, quæ et ipsa signa sunt extremæ solitudinis. Et occurreut sibi in ea, juxta LXX diversa dæmonum phantasmata, sive ut omnes juxta Hebraicum transtulerunt, sum( ) et IIM ( ), onocentauri, et pilosi, et lamia, quæ gentilium fabulae, et poctarum figmenta describunt. Hericium quoque ibi enutrire catulos, et stationem habere fidissimam ; illuc congregari milvos, rapacissimam arcu, quæ Hebraice appellatur DAJOTH ( ). sive ut LXX transtulerunt cervos, de quibus infra dicen us. Inter quæ Propheta loquimur audientibus 0 homines [Al. omnes] qui me audistis loquentem, quæ ventura pronuntio, rebus omnia complebuntur. 445 In libro enim scripta sunt Domini, et illic, sententia, et unum quidem irritum erit. Nam quod cie mico ore procedit, ille mandavit, id esi, cto quidem loquor ; sed verba sunt Donnini, et spirim [Al. spiritus] illius quidquid dictum est perpetrabilur. Ipsius decreto atque mensura singula complebuntur ; et usque in generationes sempiternas suum ordinem nou relinquent. Hæc juxta Hebrai- cum et explanationem historicam dicta sint. Cæte- rum qui trapologiam sequuntur, expulso populo Judæorum sub bestiatum et portentorum nominibus, idololatras et variis superstitionibus servientes in Jerusalem habitaluros esse confirmant ; et hos esse onocrotalos et hericios, ibinct cor um, dracones et struthiones, et onocentauros, et dæmonia, et pilosos, et lamiam, quæ Hebraice dicilur LILITH ( ); ct a solo Symmacho translata est lamia. quam quidam Hebræorum έρινὴ, ist furiam suspicantur. Et revera si consideremus de diversis gentibus adducus Jerusalem colonias, et juxta ritum provinciarum suarum, singulas familias pro priorum dæmonum coluisse portenta, hæc omnia in Jerusalem habitasse firmabimus. Quodque LXX transtulerunt ; Ibi obviacerunt sibi cervi. et viderunt facies suas : numero transieruni ,unus ex ipsis non periit, nec quæsivit aiterum. Dominus enim præcepit eis, et spiritus ejus congregavit eos : et ipse dedit eis sortes, et manus i lius dividet eis ut pascantur in sempiternum, et possideant in generatione generationum, et requiescant in ta : sic allegorice interpretabimur, ut doceamus cervos, id est apostolos, et sanctos quosque do tores, dc quibus scriptum est : Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ira desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2); et alibi : Vox Domini perficentis cervos (PsaL XXVIII, 9);el rursum : Cervus amiatiæ ei pullus gratiarum tuarum loquantur tibi (Prov. v, 19), et in Job : Custodisti autem menses cervorum, et partus eorum emittes (Job xxxix, 2) ; et in Cantico cauticorum dicitur : Similis est fratruelis meus capreæ vel hinnulo cervorum super montes aromatum (Cant. II, 9); obviasse sibi in Jerusalem et mutuos vidisse conspectus, et transisse ac reliquisse eam, et ad diversas provincias perrexisse, quia Dominus mandaverit eis ; lie et docete 446 omnes gentes, baptizantes eus in nomine Patris, et 1' ilii, et Spiritus ,aucti (Matth. XXVIII, i9) ; et spiritus illius congregavcril eos, dederitque cis sortes atque divisent, ut alius ad Indos, alius ad Hispanias, alius ad Illyricum, alius ad Græciam pergeret; ct unusquisque in Evangelii sui atque doctrinæ provincia requieecerct. Quae nos super Jerusalem diximus prophetari, et Judaei de Romano dicta imperio suspicantur, nonnulli ad orbem referunt, nea prioribus discrepare videantur.
(Cap. XXXV. — Vers. 1, 2.) < Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit : et exsultabit laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli ei Saron. Ipsi videbunt gloriam Donnini : et decorem Dei nostri. i LXX : < Lætare desertum sitiens, ei exsultet solitudo, et floreat quasi lilium, Florebunt et exsultabunt deserta Jordanis : gloria Libani data cst ei, et honor Carmeli : et populus meus videbit gloriam Domini, et altitudinem Dei nostri. > Quoniam Jerusalem conversa est in picem et ascendit futnus illius sempiternus, et habitant in ea onocrotalus et bericius, ibis et corvus, dracones et struthiones, dæmonia et onocentauri, lamia et pilosi : et Domini super eam impleta sententia est : Relinquetur vobis dumus vestra deserta (Luc. XIII, 35) : propterea quæ prius deseita fuerat, de qua in Psalmo dicitur : Vox Domini concutientis solitudinem [Al: desertum], ei commovebit Dominu. desertum Cades Vox Domini præparantis cervus; et revelabit condensa silvarum (Psal. XXVIII, 8,9), mutabitur in rerum omnium abundantiam, et pugnantibus cervis, de universis saltibus nationum bestiae, quae eus prius possederant, expellentur, ut impleatur illud quod in boc eodem propheta dicitur : Lætare sterilis, quæ non paris: erumpe et clama, quæ non parturis; quoniam plures sunt filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum (Isa. nIV. 1). ilac crat prius sitiens, sive invia, non habens vitales aquas, et Dominus nun gradiebatur [Al. ingrediebatur] per eam, quæ nunc florebit in lilium, sive ut significantius expressit Aquila, ϰαλύϰωσις; 1, quam nos tumentem rosam et necdum foliis dilatatis possumus dicere. Florebit autem, ut cum Apostolo pronuntiet : Chri. sti bonus odor sumus in omni loco (11 Cor. II, 15). Et illud Cantici canticorum : 447 tlores visi sunt in terra I ; mandragoræ dederunt odorem suum (CanJ. VII, 12, 13). Quodque in LXX ponitur, Et exsultabunt deserta Jordanis, in Hebraico quidem nun ha.. betur, sed possumus dicere Joaunis : in Jordane fluvio pœtientiæ baptismum demonstrari, quod Dominus suo lavacro sagnavit atque firmavit. Et quia de solitudine figuraliter dicitur, quæ refertur ad gentes, in qua fuit Joannes, consequenter jungi potest Jordabis, ut per desertum gentium veniamus ad baptismum Salvatoris. Quodque sequitur, Gloria Libani data est ei, et decor Carmeli et Saron, juxta priorem. explanationem debemus accipere, in qua diximus Libanum templum sive Jerusalem intelligi, dicente Zacharia : Aperi, Libane, portas tuas (Zach. XI, 1) ; et Ezechiel: Aquila a magna magnarum alarum pleua unguibus, quæ habet ductum intrandi in Libanum et Carnelum (Ezech. XVII, 3) : priorem significare populum, de quo supra dictum est : Et erit desertum in Carmel, et Carmel in saltum reputabitur (Isa. XXIII, 45); et Saron eamdem habere intelligentiam, Scnptura dicente : Factus est Saron sicut desertum (Isa. XXXIII, 9). Omnis igitur candor, cultus Dei, et circumcisionis scientia, et loca uberrima atque campe- s'ria, quae appellantur Saron, pro quibus Symmachus interpretatus est campos , dabuntur desertæ quondam Ecclesiae, et habitatores illius videbunt et - riam Domini, et decorem sive altitudinem Dei nostri.
(Vers. 3, 4.) < Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis (sive meticulosis), Confortamini, et nolite timere, ecce Deus vester ultionem adducet retributionis : Deus ipse veniet, et salvabit vos (sive ut LXX transtulerunt, nos). Tunc apeiientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt (vel audient). Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum, quia scissæ sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida in stagnum (sive paludes). et sitiens in fontes aquarum. I.. cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci (pro quo LXX transtulerunt : Erit ibi laetitia avium, et caulae gregum). Et crit ibi semita et via (sive via munda) et via sancta vocabitur, nou transibit per eam pollutus. Et hæc erit nobis directa via ita ut stulti nun errent per 448 eam (vel ut LXX transtulerunt, neque erit ibi via immunda; qui autem dispersi sunt. transibunt peream, et non errabunt). Non erit, inquit, ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenictur ibi, scd ambulabunt per eam, qui liberati fuerint. Et redempti a Domino con-.vertentur, vertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum. Gaudium et lætitiaM obtinebunt : et fugiet dolor et gemitus. > Utramque editionem miscuimus, ne in proponendis singulis librorum magnitudo tendatur, qnae [Al. quia] jini modum brevitatis excedit. Apostolis. de quibus supra dictum est : Ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri, praecipitur, ut confortent manus in gentibus |dissolutas, et genua debilia roborent; ut qui prius inanibus dissolutis opus Dei facere uon poterant, et aridam habebant dexteram, extendant eam ad bona opera. Et qui dudum inter idola diversis erroribus claudicabant, firmo super veritatem incedant gradu : et pusillanimes sive formidolosos lide Dominii confirmantes, faciant non timere, uniusque Dei nectus universi erroris expellat timores. Causa autem est sccuritatis atque constantiæ, quia Tenturus est Christus, cui Pater dedit omne judicium : (Joun. v)et reddet unicuique secundum opera sua. Ipse veniet et salvabit vos, quibus dicitur, Nolite timere : sive noa, ut salutem cum credentbus apostoli dicant sibi esse communem. Tunc aperientur oculi cæcorum : et aures surdorum patebunt. Tunc sali i sicut cervus, claudus : et aperta erii lingua mutorum. Quod quanquam signorum magnitudine completum bit, quando Dominus loquebatur discipulis J annis, qui ad eum niissi fuerant : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : cæci rident : claudi ambulant, leprosi mundantur : surdi audiunt : mortui , surgunt : pauperes evangelizantur (Luc. VII, 22) ; tamen quotidie expletur in gentibus, quando qui prius cæci erant, et in ligna et lapides impingebant, veritatis lumen aspiciunt. Et qui Scripturarum verba surdis auribus audire non poteram, nunc ad Dei præcepta lætantur ; quando qui prius claudi erant, et rectam viam non tenebant, saliunt sicut cervi, imitantes doctores suos, et aperta erit liugua mutorum, quorum 449 Satanas ora concluserat, ne possent unum Dominum confiteri. idcirco autem aperientur oculi, aures audient, salient claudi, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae suut, sive eruperunt in deserto quondani Ecclesiae aquæ baptismi salutaris I, et torrentes ac rivi in Solitudine, diversæ scilicet gratiae spirituales : et quae erat arida, C in stagnum paludesque conversa est ut nou solum careret ardore sitis scd navigabilis esset et itrigua, et haberet fontes plurimos, quos cervus desiderat, quos qui biberit, potest bcnedicere Domino, junia illud quod scriptum est : Benedicite Domino de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27). In cubilibus animarum gentilium, in quibus prius dracones habitabant, erunt calamus et juncus, quibus scribatur fides Domini, et hI quibus fessa prius membra requiescant; sive erit Letitia avium, et caulæ gregum : ut assumant alas columbae, et humilia relinquentes, ad excelsa festinent, possintque cum Psalmista dicere, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuæ ibi me collocavit: super aquas refectiohis educavit ne. Ibi erit semita, et via mundissima, quae sancta vocabitur, et quae dicit ipsa de se : Ego sum via (Joan. xiv, 6), per quam qui poltutus est, transire non poterit. Unde et in Psalmo dicitur, Beati immaculati in via (Psal. CIVIII, 4). Etliaec via ei it nubis, id est, Deus noster, tam recta et plana atque campestris, ut nullum habeat errorem : et stulti atque vecordes per eam ingredi valeant, quibus in Proverbiis loquitur Sapientia : Si quis est parvulus, veniat act me. Et insipientibus locuta est. Ve ite ei comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Relinquite infantiam et vivite, et arnbulate 450 per vias prudenitæ (Prov. IX, 4-6). Stulta enim mundi elegit Deus (I Cor. I) ; quorum stultorum princeps loquitur in Psalmo, Deus, tu scis insipientiam meam (Psal. LXVIII, 6). Et stultum Dei, saj ientius est hominibus (I Cor. 11). Unde LXX uaustulerunt ; Et qui dispersi fuerant, et a societate Domini separati, nequaquam errabunt. Sequitur, Non erit ibi leo : adversarius noster diabolus, qui circuit rugiens, quomodo ovile Don iui possit intrare (/ Petr. v). Et malæ bestiae, satellites ejus, non ascendent per eam. Neque euim vestiunt colubri in petra inveniri potest. Ambulabunt autem per eam qui liberati fuerint de vinculis peccatorum, et redempti sanguine Salvatoris, et egerint pwniteutiam; et venerint in Sion, de qua sæpius diximus : Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem cælestem (Hebr. XII, 22); ne more Judaico auream quaeramus Sion, et gemmatam Jerusalem, quae juxta prophetiam Danielis, in æternos ciuerci dissoluta est (Dan. IX). Eritque laetitia sempiterna laudantium Dominum super caput eorum, ut postquam sæculum vicerint, possint cum Apostolo et Propheta dicere : Cursum consummavi, fidem servavi, de cætero reposita eat mihi corona justutiæ (II Tim. IV, 7,8); et, Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nus (Psal. v, 13). Tunc succedente gaudio atque lætitia, fugiet dolor et gemitus, quando venerit ex Sion qui eruai. Quae omnia nos juxta apostolum Paulum in primo Salvatoris interpretamur adventu : Judæi autem et nostri judaizantes ad secundum referunt, unius occabione versiculi Convertentur et venient in Sion laude, hostiarum sanguinem, cunctarumque gentium servitutem, ei uxorum pul- chritudiuem desiderantes.