Chapter 18 · 18 of 19
Commentary on Isaiah
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DECIMUS SEPTIMUS.
715-716 Quanta mysteria septimus post decimum numerus, ad quem nunc Explanationum in isaiam pervenit liber, in Scripturis sanctis continrat, vellem , virgo Christi Eustochium, brevi sermone percurrere. Sed quia non possum omnia in omnibus locis dicere, hoc strictim admoneo, quod psalmus, qui hujns numcri titulo prænotatur, sil pueri Domini David, et cecinerit verba Cantici, in dic qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, et dixerit : Diligam te, Domine, fortitudo mea (Psal. XVII, 2), et reliqua. Puer autem Domini ille est, cui Pater loquitur in Isaia : Magnum libi eat vocari puerum meum (Isa. XLIV). Et in alio loco : Ecce puer meus quem elegi, et dilectus meus in quo complacuit sibi [AL mihi] anima mea (Isa. XLII, 2). Iste puer qui interpretatur, fortis manu, in die qua liberavit eum Dominus de manu Saul; qui in liugua nostra, expetitum, vel infernum sonat, et abomnibus inimicis suis, qui clamaverunt contra eum : Crucifige, crucifige talem (Lnc. XXIII, 21), quando ad Patrem victor ascendit fulvis vestibus de Bosra , inter caetera triumphantis locutus est verba : Eripe me de contradictionibus populi: constitues me in capul gentium. Populus quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 44, 45). Rursumque de populo Judaeorum : Filii alieni mentiti sunt mihi : filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Ibid. 46); quibus et Elias dixerat : Usquequo claudicatis utroque pede (111 Reg. XVIII, 21),? Dcnique quod difficile in aliis reperitur, hic psalmus tam in Samuelis, quam in Dierum historia continetur I (II Reg. XXII). Qui de uno numero ad hebdomadem per incrementa proficiens, venit ad vicesimum octavum psalmum, qui et ipse inscribitur David, in consummationem tabernaculi, quando angelis imperatur: Afferte Domino, filii Dei : afferte Domino filios arietum. Lt omnia baptismi salutaris et Ecclesiæ mysteria concinuntur : Vox Domini super aquas : Deus majestatis intonuil . Dominus super aquas multas , vox Domini in virtute. Et post paululum : Vox Domini præparantis cervos, et revelavit I condensa, el in templo ejus omnes dicent gloriam. Atque ut multitudinem credentium demonstraret, intulit : Dominus diluvium inhabitare fecit; et sedebit Dominus rex in æternum (Psal. XXVIII, 1-10). Rursumque octavo addito sacramentof, tricesimum sextum psalmum efficit litteratum, cujus principium est : Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Cujus expositio, non præfationis, sed proprii voluminis est. Et ne multa nunc replicemus, usque ad quintum decimum numerum per augmenta succrescens, in quo psalmi graduum sunt, et vas electionis a apud Petrum llierosolymis commoratur (Galat. i) , centesimum vicesimum efficit numerum 4, qui primi in Christum fuere credentes et cum apostolis coenaculum fidei conscenderunt: descenditque super eos Spiritus sancius (Act. 11). Postque usquead septimum decimum numerum ordine gradiens, et evangelicam possidens dignitatem, præcipiente Domino de dextris partibus, centum quinquaginta tres pisces magnos capit (Joan. xxi), et in Ecclesia collocat. Cui et nunc Isaias propheta loquitur.
(Cap. LX. — Vers. i seqq.) 717 i Surge, illuminare, quia venit lumen luum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebra; operient terram, et caligo populos : super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambula bunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore orms tui. i LXX : « Illuminare, illuminare + Jerusalem venit enim lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Ecce tenebræ operient terram ; et caligo super gentes. Super te autem apparebit Dominus, etgloria illius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore tuo. » Quid nobis videretur de instauratione Sion et Jerusalem, et cunctis quae ei prophetali valicinio promittuntur, in fine super iuris libri plenius diximus, ubi interpretati sumus, quid significaret ille versiculus: Veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in Jacob (Isa. Ltx, 20). Nunc breviter perstringendum est, quid plurimi de hoc loco sentiant, ut, errore perspecto, facilius possimus suscipere veritatem. Judæi et nostri scmijud;ei, qui auream atque gemmatam de coelo exspeetant Jerusalem, hæc in mille annorum regno futura contendunt, quando omnes gentes serviturae sunt Israel, et cameli Madian et Epha de Saba venientes, aurum deferent et thus, et omnes oves Cellar com gregemur, arietesque Nabajoth veniant, ut immolentur super altare templi, quod fuerit exstructum. De insulis quoque, et maxime navibus Tharsis, volare filias illius ut columbas, auri et argenti divitias conferentes : et ædificari muros Jerusalem ab alienigcnis, quibus praesint reges gentium, semperque apertas fore portas civitaiis, ut diebus ac noctibus divitiæ Jerusalem et victimae deferantur. Et omnia quæ deserta sunt cyparisso, et pino, et cedro sectis in Libano, cons!ruenda : praecipue templum Domini , in quo sit lætitia sempiterna, ita utsugat lac nationum, et regum divitias comedat, tantamque abundantiam rerum omnium fore, ut pro aere aurum habeant, pro ferro argentum. pro lignis 718 æs, pro lapidibus ferrum. Principes quoque illius aeterna pacefruituros, et episcopos præfuturos populis in justitia, sed et portas futuras anaglyphas. Et quod his majus est, pro sole et luna, ipsum Dominum a-lerna luce fulsurum : et pro uno homine habituram eam mille fortissimos viros, et pro parvulis, gentes robustissimas possessuram. Haec illi dicunt, qui terrenas desiderant voluptates, et uxorum quærunt pulchritudinem, ac numerum liberorum, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III), quorum qui sequitur errorem, sub nomine Christiano Judæorum se similem confitetur. Alii autem asserunt hæc omnia Judaeis cardinaliier repromissa, si recepissent eum, qui dicit in Evangelio : Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), quæ illuminat omnem hominem venientem in mundum, ut quomodo victimæ concessæ sunt populo Israel, non quo per se bomo essent, sed ne dæmonibus offerrentur: ita et gulosis Judæis, nihilque aliud quærentibus nisi corporum voluptates, isia Dominus pollicetur, ut saltem pro carnalibus desideriis et opum abundantia Filium Dei susciperent, quem quia non susceperunt, repromissiones quoque irritas fieri. Denique Chananææ pro (ilia deprecanti : Non venit inquit, nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. xv , 24). Et discipulis suis ; In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : ite magis ad oves perditas domus Israel (Matth. x , 5. 6). Quam ob causam et Apostoli primum in synagogis Dominum nuntiabant, quibus non recipientibus Evangelium, dicunt ad eos : Vobis quidem oportuerat prædicari verbum : sed quia non recepistis salutem, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46;. Lux enim venit in mundum : et magis Jud ei dilexerunt tenebras. Unde et Dominus cum Jerusalem flevisset, aadjecit : Si scires etiam tu quæ ad pacem sunt tibi (Lu.c. XIX, 42). Quam quia non suscepit, intulit : Nune autem veniet dies super te : et circumdabunt te inimici tui vallo : et coarctabunt te, ad 719 terramque deducent cum filiis tuis (lbid., 43). NOS Autem justa priorem sellam, ad Ecclesiam dici universa credamus, quæ primum de Judaico populo congregata est, et lumen quod super eam ortum fuerat, per Apostolos transmisit ad gentes. Cui dicitur : Surge, illuminare; ut quæ cecidit in incredulis, surgat in fidelibus : quæ cecidit in synagogis, surgat in ecclesiis : et postquam surreierit, illuminetur, ut nequaquam habeant erroris tenebras. Venit enim, inquit, lumen tuum, quod omnes prophetæ pollicebautur, quod jugiter exspectabas. Et gloria Domini, quae quondam fuit super tabernaculum et templum cjus, orta est super te : de qua dicium est : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 2). Ecee enim tenebræ operient ter. ram, eos qui terrena sapiunt; et caligo populos9 sive, ut in Hebraico legitur , tribus: quod proprie refertur ad Judæos do quibus in alio psalmo scriptum est lllucenim ascenderunt tribus tribus Domiti, testimonium Israel (Psal. CXXI, 4). Super te autem orietur Dominus, Sol justitiæ, et gloria ejus in te videbitur : de qua scriptum est : Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ , et veritatis (Joan. I, 14). Et ambulabunt gentes in lumine tuo. Nos omnes ambulavimus in apostolorum luce, quæ lucet in mundo, et tenebrae eam non comprehenderunt. Et reges, inquit, in splendore ortus tut : quando prunum in Christo nata es. Quod et spiritualiter impletur, et carnaliter, ut reges quorum cor in manu Domini est, et quibus non regnat peccatum in mortali corpore (Prov. XXI), ambulent in splendore nascentis Ecclesiae, sive in eo qui ortus est in Ecclesia, ct veri regis Christi fidei colla submittant (Rom. VI). Quod quotidie videmus expleri, quando idololatriæ errore sublato, et persecutionis rabie, ad Cidem ac tranquillitatem Christi, Romani principes transeunt. Sunt qui hæc omnia quae nos post primum Salvatoris adveutum usque ad consummationem mundi, et ex parte completa, et penitus explenda memoramus, futuro tempore praestolentur, quando, subintrante plenitudine gentium , salvandus sit omnis Israel (Rom. xi). Quorum nequaquam sententia reprobanda est, dummodo spiritualiter hæc complenda, et non carnaiitcr noverimus. Porro nomen Jerusalem et gentium, quod hic a LXI ponitur, in Hebraico non habetur, et obelo praenotandum est, 720 adversum eos, qui asserunt omnia quae dicuntur dici ad Jcrusalem.
(Vers. 4.) < Leva in circuitu oculos tuos et vide ; omnes isti congregati venerunt tibi. Filii tui de longe venient, et filiæ tuæ in latere i sugent.» LXX : « Leva in circuitu oculos tuos : et vide omnes congregatos lilius tuos. Venerum omnes filii tui de longe, et filiæ tuæ super humeros portabuntur. »' Dicitur ad Ecclesiam, quae primum per apostolos congregata est Sion, de quibus et in Actibus Apostolorum legimus ' (cap. u), quod de universo orbe terrarum viri religiosi fuerint in Jerusalem, qui susceperint sermonem Dei etlinguis suarum alienarumque gentium, tel audirent loquentes alios, vel ipsi loquerentur ad ere'eros. £t praecipitur ut levent oculos suos in circuitu : quod et Dominus præcepit apostolis, dicens : Levate oculos vestros, et uidete quia jam albae suntsegetes ad metendum (Joan. IV, 35). De Siou enim, et nequaquam de monte Sina, egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. Præcipiturque ut elevatis oculis videat suoa filios congregatos, qui de longe veniant. Cui et in alio loco dicitur : Gaude nimis, filia Sion, praedica, filia Jerusalem: Ecce ego venio, et habitabo ill medio tui, dicit Dominus (Soph. III, 14-17) ; et : Venient gentes multæ ad Dominum : et erunt mihi in populum, etego ero eia in Deum ( Zach, II, 11). Nus autem sumus filii qui de longe venimus ad Dominum, peregrini quoudam a Testamento Dei et repromissionibus ejus, spem non babentes, et absque Deo in mundo. Sed quid dicit Apostolus ? Vos qui eratis aliquando longe, nunc facti estis prope (Ephes. II, 13). Quodque sequitur : Et filiæ tuæ in latere sugent, illud significat, qnod animae in Christo lactentes, et in baptismate parvulorum, de quibus et Petrus apostolus loquitur, Quasimodo nati parvuli, rationabile et absque dolo lac desiderate (1 Petr. II. 2). sugant lac apostolorum. Quibus parvulis atque lactentibus loquebatur et Paulus : Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. iv, 19). Et in alio loco : Quasi nutrix fovens filios suos, sic desiderantes vos cupimus impertire non solum Evangelium Christi, sed et animas nostras (1 Thess. ii, 7, 8). Quod autem pro hoc in LXX dicitur, filiæ tuæ super humeros portabuntur, diligentius attendendum est. Filii enim qui robusti sunt, ipsi per se de longe veniuut, et ad fidem Domini congregantur. Filiæ autem quae imbecilliores suut, et pro fragililate 721 sexus, necdum hi virum venere perfectum, apostolorum portantur humeris, ut deferantur in sinus Abrabam, Isaac et Jacob.
1 (Yers, 5.) < Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum : quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. i LXX < Tunc videbis, et timebis 2, et stupebis corde : quoniam transferentur in te divitiae maris, et gentium, et populorum. » Cum elevaveris oculos tuos, et lilios tuos filiasque prospexeris vel per se venire velociter, vel sanctorum humeris deportari, tunc gaudebis, et in modum fluviorum, aquis subitis mundaberis, ct mirabitur ac stupebit, imo dilatabitur cor tuum, audiens Apostolum : Os meum paiet ad vos, o Corinthi. Et iterum : Dilatamini et vos (II Cur. v, 11) : ne angustia pectoris non possitis habere hospitem Christum, qui dicit in Evangelio : Ego et Paler veniemus, et mansionem faciemus apud eum (Joan. XIV, 23). Quod autem additur in LXX, et timebis, in Hebraico non habetur. Nisi forte post gaudii magnitudinem subintravit timor, ne tanto bono careat. All non est gandium cernere divitias, et multitudinem maris ad se transferri atque converti, et fortitudinem gentium venire sibi, ut quidquid in sæculo et orbe terrarum est, suum sit : et roborata fide gentium dicat : Omnia potIum in eo qui confortatme, Jesu Christo ( Philipp. IV, 13) ?
(Vers. 6,7.) «Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino allnuntiantes. Omne pecus Cedar congregabitur tibi: arietes Nabajoth ministrabunt tibi : offerentur super placabili altari meo : et domum majestatis meæ glorificabo. » LXX : « Et venient tibi greges camelorum, et operient te cameli Madian et Gephar [Al. Epha] : omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes : et salutare Domini annuntiabunt. Omnes oves Cedar congregabuntur tibi, arietes Nabæoth venient, et offerentur placabiles super altare meum : et domus orationis meæ gloriticabiiur. i Post divitias maris et fortitudinem gentium, greges quoque camelorum, et dromades Madian et Epha promittuntur Jerusalem, qui omnes venient de SJ- ba, portantes aurum et tbus : et, quod bis majus i est, annuntiantes Domini salutare. Universae quoque oves Cedar congregabuntur 722 Ecclesiæ, et arietes Nabajoth venient, sive ut in Hebraico scriptum est, ministrabunt, et offerentur, sive offerent victimas super altare Domini, ut domus ejus inclyta fiat. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles camelorum, omnisque provincia appellatur Saba, unde fuit et Saba regina, quas venit sapientiam audire Salomonis : et ipsa deferens aurum et thus, pacifico regi multa deportans, et ab eo majora suscipiens (III Reg. x). Cedar autem regio Saracenorum eat, qui in Scriptura vocantur Ismaelitæ. Et Nabajotb unus est liliorum Ismael, ex Quorum nominibus solitudo apellatur, quai frugum inops, plena est pecorum. Per familiaria ergo nomina gentium barbararum, quæ vicinæ sunt Israeli, totius mundi conversio prædicatur. Madian quippe iu boc loco interpretatur iniquitas. Epha, resolutus, sivc effundens. Saba, conversio, vcl captivitas. Cedur, tenebræ. Nabajoth, prophetiæ. Greges igitur camelorum, iniquitatis vinculis resoluti, ut animas suas effundentes Deo, operient Jerusalem muneribus, et omnes de captivitate venient, et conversione sua, aurum fidei deferentes et thus sacrificii. Et per haec munera nequaquam propria salute conten- Ii, proficient, ut etiam cæteris praedicent salutare Dei. Dives ille, qui instar cameli portabat in Evangelio divitiarum pondera, et camelus crat, noluit Domini audire consilia, nec exonerari, ut, abjecta sarcina, alis columbae volarct ad cœlum ; propterea tristis abiit. Et de istius modi camclo Salvator loquitur ; Facilius eat camelum per foramen acus transire, quam divitem in regna coelorum (Matth. xix, 24). Difficultatem rei proposuit, non impossibilitatem. Denique sanctae memoriæ mater tua Paula, fraterque Pammacbius, per foramen acus, hoc est per arctam et angustam viam quæ ducit a l vitam, transierunt ad regna coelorum, latam viam cum sarcinis relinquentes, quae ducit ad tartarum. Imo quidquid habebant, in Domini dona portarunt, implentes illud quod scriptum est : Redemptio auimæ viri, propriae divitice (Prov. XIII, 8). Quæ enim apud homines impossibilia apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX). HaLentes in muneribus principalia, aurum, in sensu 1 et thus odoris optimi, atque dicentes: Dirigaturoratio mea 723 sicut incensum in conspectu tuo (Paal. CXL, 2). Et : Christi bonus odor sumus in omni loco (11 Cor. II, 15) ; exemplo virtutis suar, quotidie nuntiant salutare Domini, ut omnes oves Cedar congregentur in Ecclesia, et de erroris tenebris ad lucem transeant. Arietesque Prophetarum, de quibus in vicesimo octavo psalmo canitur : Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1), veniant et offerantur, sive, juxta Theodotionem, offerant se sacrificium 2 Domino, et placabiles hostiæ fiant, ut Christi glorificetur Ecclesia. De hujuscemodi ovibus Salvator disc pubis loquebatur : Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. x, fij. Et Herum : Meæ oves meam vocem audiunt (Joan. x, 3). Et in Ezechiele plenius : Ecce ego quæram oves meas, et visitabo illas : sicut quærit pastor gregem suum. Hæc dicit Dominus : Perditam quæram, et errantem reducam, et fractam alligabo, et infirmam confortabo, fortemque custodiam, et pascam eas cum judicio (Ezech. XXXIV, i!, 12, 16). Ea ut nossemus quae essent oves, ponit manifestius : Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum; et isti populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus : et vos oves meœ, et oves gregis mei omnes estis, et ego Dominus Deus vester (Ibid., 30. 31). Si quis ergo in gentibus dives est, salvetur ut camelus,non ahsque dunis a'que muneribus, quo possil verbum Domini prædicare. Si quis simplicitatis ovium et auctoritatis arietum, ascendat vel offeratur in altare Domini, ab his qui prarvalent, ut domus ejus glorificetur. Quod autem in Hebraico scriptum notavimus: A rietes Nabajoth ministrabunt tibi, et offerent super placabili altari meo, proprie super his intelligitur, qui de gentibus electi in sacerdotium, ministri sunt Salvatoris. Si quis autem contentiosus est, et carnaliter haec promissa contendit, respondeamus ei : Nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (1 Cor. II, 46). Illudque dicamus, quod etiam si carnaliter sunt promissa Judxis, tamen sub conditione suut promissa, ut si suscepissent lumen suum, quod ad eos missum fuerat, tunc etiam isia sequerentur, quod videlicet per desiderium auri, cl opum abundantiam, rerumque carnalium, quarum semper ista gens capiebatur illecebris, sUlciperent ad se missum Filium 724 Dei, quemquia non susceperunt, universa sublata sunt, et suscipientibus spiritualiter reddita hæreditas.
(Vers. 8, 9.) «Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? Me enim insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam lilius tuos de longc : argenium eurum et aurum corum cum cis, nomini Domini Dei lui, et Sanclo Israel, quia glorificavit te. > LXX. : « Qui sunt hi qui ut nubes volant, et sicut columbæ cum pullis ad IDe? Me insulae exspectarunt, et naves Tharsis in primis, ut adducant filios tuos de longe, et argenium suum et aurum cum eis, propter nomen Homini sanctum : et quia Sanctus Israel glorificatus est. > Quia Dominus ingressus est Ægyptum super nubent levem, et nubibus prophetarum man. davit, ne pluerent super Israel imbrem, ad quos pervenit veritas Dti, miratur Ecclesia de Circumcisionis primum populo congregata, volare ad se gentium turbam toto orbe terrarum. Et assumptis alis Spirims sancti, fescinare, juxta Symmachum et Theodotionem, ad fenestras suas ; juxta Aquilam ad cataractas suas, ut ingrediantur Ecclesiam. Sive doctores cum discipulis, id est, columbas cum putlis suis volare ad Ecclesiam de insulis gentium, quæ juxta vaticinia prophetarum exspectabunt Dominum. Naves quoque THARSIS , id est maris, de quibus in visione Tyri plenius diximus, adducent lilios Ecclesiæ in principio fidei, aurum argentumque portantes. Corde enim creditur ad justitiam ; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). De quo auro et argento in sexagesimo septimo psahno scriptum est : Pennæ Columbæ deargentatœ et poste. riora ejus in fulgore auri (Psal. LXVII, 14). Et septuagesimo primo psalmo : Reges Tharsis et insulœ munera offerent, et reges Arabum et Saba dona adducent (Psal. LXXI, 10). Quæ omnia deferuntur nomini Domini Dei et Sancto Israel, qui glorificavit eum.
(Vers. 10 seqq.) « Etaediticabunt filii peregrinorutn muros tuos, et reges corum ministrabunt tibi. In indignatione enim mea percussi te, ei in reconciliatione mea misertus sum tui : et aperientur portae tuæ jugiter, die ac nocte non claudemur : ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. 725 Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur. I LXX : « Et ædificabunt alienigellæ muros tuos, et reges eorum assistent tibi. Propter iram enim meam percussi te, ei propter misericordiam dilexi te. Et aperientur portae tuæ semper; die ac nocte non claudentur, ut introducant ad te fortitudinem] gentium , et reges earum qui adducendi suni. Gentes enim et reges qui non servierim tibi, peribunt : gentes solitudine desolabuntur. > Inter caetera quibus ditatur Ecclesia I, et urbs Salvatoris exstruitur, alienigenae quoque et filii peregrinorum aedificant muros ejus, ne hostis possit intrare, nee locum invenire perfidia. Alienigenae autem et peregrini proprie significant populum nationum, qui vcre exstruxerunt Ecclesiam Christi : in tantum ut reges eorum et principes ministrent, sive assistant ci. Quod vel carnaliter accipitur, vel spiritualiter. Si carnaliter, videmus Caesares Romanos Christi jugo colla submittere, et ædificare ecclesias expensis publicis, et adversus persecutiones gentium atque insidias hæreticorum legum sciia pendere. Si spiritualiter, quicunque in eis continentia, eloquentia, sanctitate, principes suut, et animae imperio carnis subjugant servitutem, ipsi administrant, et assistunt, vel auxiliantur ei, quam sæpe propter negligentiam deserit, vel persecutorum percutit virga, ut rursum propter sui misericordiam diligat. Vel certe hoc dicendum, quod afflictam quondam et captivitati traditam in populo Judaeorum, in vocatione gentium reconciliet sibi , ita ut porte ejus semper aperte siut, et nec die nec nocte claudantur, et salvari cupientbuus jugiter pateant, id est, ut ei in gaudio et in tribulatione volentibus credere, introitus non negetur. Et inferatur ad eam fortitudo, sive divitiæ gentium : et reges earum ministrent, sive adducantur ei quasi captivi. Quod tunc intelliges, cum videris eloquentissimos adduci ad fidem Christi; et stultam fieri sapicutiam sapientium, ac prudentiam prudentium reprobari (1 Cur. 1): ut fatuum Dei sapien'ius sit hominibus. Gentem autem et reges earum, qui servire Ecclesiæ noluerint bonam et utilem servitutem, ut in apostolicam transferant 2 dignitatem, 726 peribunt ea ne quæ impiis praeparata est, et quidqnid in eis fucrit, redigetur in solitudinem, qui habere nolurunt hospitem Deum.
( Vers. 13, 14.) « Gloria Libani ad te veniet, abies ei buxus et pinus sitnul ad ornandum locum sanctificationis meæ: et locum pedu:n meoruin glorilicabo. Et vcnient ad te curvi lilii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant libi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israel. » LXX i « Gloria Libani ad te veniet in cyparisso et pino et cedro simul ut glorificetur locus sanctus meus, X et locum pedum meorum glorificabo \ Et ibunt ad te timentes tilii erum qui te humiliaverunt, + et irritaverunt te / et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui irrita- verunt te ; et vocaberis civitas Domini Sion, Sancti Israel. » Multa desunt in Septuaginta, quae ex Hebræo sub asteriscis posui, et quod addiderunt, obelo praenotavi. Libanus mons Phoenicis est, excelsis arboribus consitus, quas Psalmista describens an : Vidi impium superexaltatum, et elevatum quasi cedros Libani (Psal. XXXVI, 35). Et in alio loco : Conteret Dominus cedros Libani ( Psal. xxviii, 5 ). Multaque alia qiue studio brevitatis praetereo. De hoc quoudam Hiram rex Tyri, Salomoni Joppen ligna mittebat, ad ædificaudum templum Dei (III Reg. v; II Paral. II). De quo etiam nunc Scriptura promittit, abietem et buxum et pinum, sive, juxta Septuaginta, cyparissum et pinum et cedrum. aut juxta Aquilam, abietem, thaadaor, et Thaassur 1; vel juxta Theodotionem, Bracis, Thadaar, el Theassur, simul esse cædendas, ut ædificetur templum Sion. Quod si ita est, ubi erit aurea et gemmata Jerusalem? ubi uxor Agni? ubi portae duodecim geunnarum varietate distinctæ ? Nisi forte muros habebit et fundamenta gem mata, et templuui quod ornatius essedeberet, lignis aedificabitur. Qua ratione compellimur omnia spiritualiter accipere, quod abies, cyparissus, pinus, et cedrus, excelsæ quondam Libani arbores, glorificaverint templum Dei, et locum pedum illius, et inclytum fecerint. Ac ne longo sermoro sensum traham, vir sanctus et eloquentissimus martyr Cyprianus, et lustri 727 temporis confessor Hilarius, nonne libi videntur excelsae quoudam in sæculo arbores, ædificasse Ecclesiam Dei ? Quodque sequitur : Et tenient ad te curvi, sive revertente, filii eorum qui humiliaveruni te : et adorabunt vestigia pedum tuorum, omnes qui detraxerant tibi, de his debemus intelligete, qni uon volontate, sed necessitate sunt Chriatiani : et metu offensæ reguantium, timentibus ammis inclinantur. Vel certe quod prius persecutores, postea crediderint. Qualis fuit et apostolus Paulus, qui persequebatur Ecclesiam Dei , et postea vas electionis est appellatus (Act. IX). Cum haec ila fuerint expleta, ut intret gentium plenitudo, tunc omnis Israel salvus fiet. Et vocabitur vere civitas Domini Sion, Sancti Israel, quæ consistit in specula , et de utroque populo conaregala est.
(Vers. 15, 16.) « Pro co quod fuistt derelicta, et odio habita, et non erat qui pertransiret ( Vulg. per te transiret ], ponam te in superbiam sæculo. rum, gaudium in generatione et gencatione: et suges lac gentium, et mamilla regnum lactaberis. Et scies, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. » LXX : « Pro eo quo.! fuisti derelicta. et odio habita, et nou erat qui auxiliaretur : ponam te exsultationem ae:ernam , gaudium generationum in generationes. Et suges lac gentium, et divitias regum comedes. Et scies quia ego Dominus qui salvam te feci, et qui erui te, Deus Jacob. a Qn:e prius fuerat derelicta, et odio habita, fractis in te ramis, quia fructum non attulerant : qui idcirco fracti sunt, quia nullus erat qui pertransiret, et ibi praeberet auxilium : de quibus in psalmis dicitur : Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8); propterea ponam te in superbiam sempiternam, sive in exsullationem et gaudium duarum generationum : pro pristinis ramis, aliis insertis de oleastro nationum, qui contra naturam exempli afferent fructus, non prioris amaritudinis, sed dulcedinis, quam de radice sumpserunt. Suges quoque lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Qui locus quem sensum habeat, super plenius exposuimus, disserentes illum ver. siculum, Filii tui de longe venient, et filiœ tuœ in latere sugent I. Sive juxta Septuaginta, divitias regum comedes. Quae divitiæ secundum Hebraicam veritatem, ubera sunt regum atque doctorum, quibus nascentium in Christo eruditur et nutritur infantia. Quae cum suxeris et perveneris ad solidum cibnm, 728 ut divitias qnoque hujuscemodi regum comedas : tunc scies quod ego sum Salvator tuus, qui redetni te sanguine meo, sive Deus fortis Jacob.
(Vers. 17 seqq.) < Pro sere afferam aurum, pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibusferrum: et ponam visitationem luam pacem, ct praepositos tuos in justitiam. Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis,et occupabit salus murus tuos, et portas tuas laudatio. > LXX : < Pro iere afferam tibi aurum, et pro ferro dabo tibi argentum, et pro lignis tribuam tibi æs, et pro lapidibus ferrum. Et dabo principes , tuos in pace, et episcopos tuos in justitia, et non audictur ultra iniquitas in terra tua, neque contritio ut miseria in finibus tuis : sed vocabuntur salutare muri lui, et portæ tuae sculptura. > Eadem res pro locorum qualitate, alteri genus, alteri species. Et ne de artibus, rhetorica ac dialectica dicere quidpiam videar, pURam exempla communia , quæ possint simplicem lectorem instruere. Filius meus, qni ad ine species est, et ine babet genus, filio suo genus est. Dicam et aliud, quod alteri majus. alteri minus est. Centurio gregario milite major, uibuno minor est. Quinque pauci sunt ad decem : plures ad unum. Ergo in instauratione spiritualis Jerusalem, ligna vertentur in aes, ei lapides mu- tabuntur in ferrum, idest, bruti quondam et insensibiles homines, in eas materias mutabuntur, quæ utilitatem aliquam praebeant civitati. Ipsumque æs et ferrum per augmenta virtutum, in aurum argentumque mutabuntur; ut nequaquam utilitatis speciem, sed pretium quoque habeant ac decorem. De auro et argento, quid significent in Scripturis sanctis, saepius diximus. Ponam, inquit, principes LUO. in pacem, et episcopos tuos in justitiam. Pro quo in Nebraico scriptum est: Ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos in justitiam. In quo Scripturc sanctæ admiranda majestas, quod principes futuros Ecclesiæ, episcopos nominavit, quorum omnis visitatio in pace est, et vocabulum dignitatis in justitia : ut nequaquam accipiant personam in judicio, nec audiatur quidpiam iniquum in terra Eccle..iae, neque comritio et infelicitas in terminis ejus. Ubicunque enim iniquitas est, et justitia non servatur, et pax perditur, bac omnia consequentur. Sed pro his, ait, 729 omnibus occupabit salus muros tuos, sive Salvator, qui in Hebraico legitur JESUS, quod proprie nomen Domini sonat. Ipse enim tortitudo murorum Ecclesiae, quae babet portas in laude Domini : ut qui ingrediuntur eam, primum discant laudare Dominum, et nomen illius confiteri. Quod autem Septuaginta pro laude interpretati sunt γλύμμα, id est sculpturam, hoc possumus dicere, quod portae Ecclesiæ cunctis debeant caelatæ esse virtutibus, per quas ingrediamur ad cam.
(Vers. 19, 20.) < Non erit tibi amplius sol ad lucendum per item, nec splendor lunæ iduminabit te : sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gtoriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia Dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. » LXX : < Et non erit tibi sol ultra in lucem diei, neque ortus lunae lumen praebebit tibi nocte ; sed erit tibi Dominus lux æterna, et Deus gloria tua. Non enim occidet sol tibi, ei luna tibi non deliciet. Eritque Dominus lux semp terna, et complebuntur dies luctus tui. > Et hoc capitulo cogimur omnia quae dicta sunt et dicenda, ad ultimum referre tempus : quando, coelo ter- raque transeuntibus, solis ac lunæ cessabit officium. Et erit Dominus ipse hainen perpetuum, ut quae χιλιασταὶ 1 carnaliter asserunt esse complenda, nos spiritualiter futura esse credamus, in qualitate promissionum, non in tempore discrepantes Quibus breviter respondendum est, quod si pseudoprophetis 2, et peccatoribus sol occidit meridie, et e contrario timentibus Dominum untur Sol justitiæ : quare non semper sanctis, iUte qui dicit : Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), qui lucet in tenebris, et tenebræ eum non comprehenderunt ( Joan. I ) ? Per diem quippe sol non uret nos, neque luna per noctem (Psal. CII, 6). Quia habemus Dominum lucem perpetuam, et dics lucius nostri complebuntur , nequaquam plangentibus in subversioneJerusalem, sedl lætantibus ex instructione Ecclesiæ. Beati quippe lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). Ut postquam 730 Donnini fuerint carne saturati, eructent sermonem Domini, et dicant opera sua regi (Psal. XLIV).
(Vers. 21 , 22.) < Populus autcin tuus omnes justi, in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ : opus .uanis meae ad gloriflcandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. > Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. LXX : < Populus tuus omnes ju ti semper possidebunt terram : custodiens plantationem, opera manuum suarum in gloriam. Qui parvus est, erit in millibus, et qui minimus, in gantem magnam. Ego Dominus in tempore congregabo eos. > Finitis dicbus luctus atque completis. quando tristitia vertetur in gaudium, populus Sion ent omnis justus, non ad breve tempus, sed in perNeluum, et quia justus est, terram mitium possidebi. Nec mirandum si ad recipienda promissionis boni, terram mansuetorum teneat atque viventium, quam Propheta suspirat dicens : Credo videre bona Domini interra viventium (Psal. xxvi, 13), cum germen plantatienis Domitii sit, et opus manuum ejus ad glorificandum Deum. Omnis enin, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus coelestii, eradicabitur (Matth. xv, 13). Sive, juxta Septuaginta : Populus custodiens plantationem Dei, et opera mannum Donnini, in gloria servabitur Creatoris. De Iliona plantatione per Jeremiam loquitur Deus : Ego plantavi te rineam bonam, lotam veram (Jerem. u, 2l), quae in Isaia appellatur vinea Sorec (Isa. v, 2 aec. LXX). Et quia Paulus conscientia virtutum loquentis in se Christi, dicere poterat , Imitatores mei estote, sicul et ego Christi (1 Cor, iv, 16; XI, i), ideo ad Corinthios loquebatur , Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit (/ Cor. III, 6). Plantati enim in domo Domini, in atriis ejus efflorescent (Psal. XCI, 14). Tunc qui parvulus fuit, erit in millia, audiens a Domino , Esto habens potestatem super quinque vel decem civitates (Luc. XII,17, 19) ; iia ut appelltur χιλίαρχος. Et qui cum Apostolo dixerat: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia hæc (Ephes. III, 8), princeps erit magnæ gentis in cælestibus, quando tempore constituto miserit Dominus angelos suus, et congregaverint ad eum omnes sanctos, a summitate cæli usque ad summum ejus (Matth. XXIV) , non solum de Israel, sed et 731 de gemium populo, quem significans loquebatur : Et alias oves habeo quæ non sunt de grege isto, et illas oportet me congregare, ut fiat unus grex, et unus pastor (Joan. x, 16). lloc autem subito faciet, ut quando omnia fuerint desperata, lunc in geutem fortissimam congregentur. Quae licet ex parte in Ecclesia quotidie videamus expleri, tamen in mundi consummatione pleaius complebuntur, et in secundo Salvatoris adventu.
(Cap. LXl. — Vers. i seqq.) « Spiritus Domini Dei [Vulg. abest Dei) super me, eo quod unxerit me Dominus : ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos [Vutg. coutritis] corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem , et annuntiarem [ Vulg. prædicarem] . annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo notro , ut consolarer omnes lugentes. Ut ponerem lugentibus Sion : et darem eis coronam pro cinere , oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mæroris. » LXX : « Spiritus Domini super me, propter quod unxit me : evangelizare pauperibus misit me, sauare contritos corde : prædicare caprivis remissionem et cæcis ut videant 1 : vocare annum acceptabilem Domino, et diem retributionis : consolari omnes lugentes : dare lugentibus Sion : dare eis gloriam pro cinere, unctionem lætitiæ lugentibus, habitum gloriæ pro spiritu moeroris. » Ille qui supra dixerat: Ego Dominus in tempore congregabo eos, sive juxta Henraicum : Ego Dominus in tempore ejus, subito faciam istud, loquitur conequenter, Spiritus Domim Dei super me : non quoni Uominus Deus habeat Dominum Deum, sed quod juxta dispensationem cartis assumptae dicat ea quæ humilia sunt. Ad quem Psalmista jam dixerat : Dilexisti justitiam et odisti iniuitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus , oleo exsultationis præ consortibus tuis (Psal. XL-IV, 8). Quando enim consortes nominantur, naturam carnis iutellige : quia Deus consortes substantiae suae non habet. Et quia erat unctio spiritualis, et nequaqnam humani corporis, ut fuit in sacerdotibus Judaeorum; idcirco præ consortibus, id est, caeteris sanctis unctus esse memoratur. Cujus unctio illo expleta est tempore, quando baptizatus est in Jordane, et Spiritui san - ctus in specie columbæ descendit sUper cum, et mansit in illo (Joan. i). De quo et hic idem propheta dicebat : 731 Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientia et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis (Isa. xi, 1, 2). Unde et Salvator cum veuisset in Nazareth, in quo nutritus erat postquam baptiz i- tus est in Jordane, ingressus est juxta consuetudinem in die sabbati synagogam eorum. Cumque surrexisset ad legendum, datus est ei liber Isaiæ prophetæ, quo aperto, invenit scriptum : Spiri us Domini super me, propter quod unxit me : evangelizare pauperibus mat me : predicare captis remissionem. et cæcis visum : dimittere fractos in libertatem , prædicare annum Domini acceptum. Quando convolutum libruni reddidit ministro, et sedit ; et omnium oculi qui erant in synagoga, attendebant eum, coepitque ad eos dicere : Hodic completa eat Scriplura hæc in auribus vestris, et omnet testimonium præbebunt ei, et mirabantur super sermonibus gratiæ, qui egrediebantur de ore ejus (Luc. IV, 18-21). Si ergo illo completa est tempore prophetia, quomodo quidam ad cousummationis referunt tempora quae dicuntur : nisi forte possumus hoc dicere, quod tunc ex p.me completum sit, plenius esse complendum, quando omnis populus Dei fuerit justus? Nunc euim ex parte cognoscimus, et ex porte prophetamus : Cum autem venerit quod perfectum est, ea quæ ex parte sunt, destruentur (I Cor. XIII, 9, 10). Unctus est igitur Spiritu sancte, ut annuntiaret pauperihus, sive mansuetis, dieens eis in Evangelio : Beati pauperes spiritu, quoniam eorum est regnum cælorum (Matth. v. 3), Et : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Ibid. 4). Et missus est a i sanandos eos, qui corde contriti sunt (Luc. IV), et dicunt : Cor contritum et humitiatum Deus non despicit (Psal. L. 19). Sive juxta Symmachum et Theodotionem, ad alliganda vulnera peccatorum, præ dicare captivis remissionem, eacis ut videant, vel clausia apertionem, quod manifestius interpretatus est Symmachus, vinctis solutionem, De quo, imo ad quem supra dicitur : Ecce posui te in lucem gen- Hum, aperire oculos caecorum, educere de vinculi. alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris (Isa. XLII, 6, 7). Annum autem acceptabilem, et diem retributionis, omne prædicationis ejus quo in carne versatus est, tempus intellige. Quod et Apostolus 733 Paulas in primo Salvatoris interpretatur adventu, dicens : Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis (I Cor. VI, f). De quo supra plenius diximus (cap. LX). Sin autem retributio non in meritis bonorum, sed in poenis accipitur peccatorum, juxta quod dies dicitur ultionis, de Judaico populo sentiendum est, in quem post passioncm ejus, statim Dei ira pervenit. Consolatusque est omnes lugentes, dicens : Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v, 5); ut poneret lugentibus Sion et daret eis gloriam coronamque pro cinere. De quibus fuit et apostolus Paulus qui lugebat Sion atque dicebat: Tristitia enim est mihi et dolor continuus (Rom. IX, 2) : Et Herum : Optabam ego anathema este a Christo pro fratribus meis, et propinquis juxta carnem qui sunt Israelitæ (Ibid. 3). Et propterea lugentes atquc plangentes, pro cinere oleum gaudii susceperunt, videntes de Judæis plurimos credidisse, et stolam accipere mundissimam, pro lugubri vestimento.
(Vers. 3-5.) < Et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. Et aedifica- bunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas et dissipatas in generationem ct generationem. EL stabunt alieni, et pascent pecora vestra , et filii peregrinorum, agricohe et vinitores vestri erunt. > LXX , < Et vocabuntur generationes justitiae , plantatio Domini in gloriam. Et ædificabunt desertas sempiternas, quae desolatae fuerant prius, suscitabuntur; et innovabunt civitates desertas, desolatas in generationes, et venient alienigenae, et pascent ovcs tuas, et aliarum gentium aratores et vinitores. > Postquam et apostoli, et apostolici viri pro cinere et maeroris spiritu, oleum gaudii, et pallium, sive juxta Septuaginta, stolam gloriae laudisque busceperinl, tunc vocabuntur generationes justitiae, plantatio Domini gloriosa , vel juxta Heqraicum ELE , per extensam utramque syllabam, foriM, Deique justitiæ, aut [AI. ut] plantatio Domini ad glorificandum , ut cum glorificati fuerint, vel ipsi glorificaverint Dominum, aedificent desertas a saeculo civitates, et ruinas antiquas suscitent, tam populi Judaeorum, quam cunctarum gentium, qui non solum ædificandi et instaurandi urbes habebunt scienliam; sed et pastores 734 erunt optimi, ut repulsis antiquis pastoribus, quibus per Ezechielem dixerat Deus , 0 pastores Israel, numquid pascunt semetipsos pastores, et non magis oves (Exech. xxxiv, 2)? Audiant cum apostolo Petro, Pasce oves meas (Joan. xxi, 17). Mirumque in modum de cæmentariis atque pasto ribus transibunt in agricolas, id est, in aratores et vinitores, ut possint cum Apostolo dicere, Dei ædificatio, Dei agricultura sumus (1 Cor. III. 9). Denique Scribas et Pharisæos, vinitores et agricolas Judæorum, Salvator interrogat, quid faciat vinitoribus malis et agricolis? Illisque respondentibus , Malos male perdet, et vineam dabit aliis agrieolis (Matth. XXI, 41), intulit, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Ibid. 43). Quae res interpretatione non indiget. Quotus enin. quisque Ecclesiarum princeps est de Jodæis, et non de alienigenis, atque externarum gentium hominibus? qui ante idolis servientes, et alieni a testamento Dei, ac peregrini a promissionibus illius, spem non habentes; et sine Deo in sæculO, nunc præsunt Ecclesiis, et dura corda gentilium, priusque indomita, ad fructus ferendos aratro fidei edomant; ut sementem doctrinæ Domini, bonorum operum ubertate multiplicent.
. (Yers. 6, 7.) < Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur vobis : Fortitudinem gentium comedetis, in gloria earum superbietis. Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam : propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, quia ego Dominus diligens judicium, et edio habens rapinam in haulocausto. > LXX : < Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri 1. Fortitudinem gentium comedetis, et in divitias earum eritis admirabiles. Sic terram secundo possidebunt, et gaudium sempiternum erit super caput eorum. Ego enim sum Dominus, qui diligo justitiam : et odi rapinas ex iniquitate. > Ædificatores urbium desertarum et pas'ores gregum, qui ipsi sunt aratores et vinitores, hoc esi, filii peregrinorum, ipsi quoque sunt sacerdotes'Dei, ad quos Propheta nunc dicit : Vos autem vocabimini sacerdotes Domini, et ministri Dei nostri, dicetur vobis : haud dubium quin Ecclesiarum princi. pes significet. Vel certe de apostolis intelligendum est, ut sit ordo : Cum caementarii, 735 paatores, aratores et vinitores de gentibus fuerint Eccclesiis , præpositi, vos de quibus dictum est : Reliquiæ salvæ fient Nom. ix, 27). Et : Nisi Dominus Sa-. baoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, ei similes Gomorrhæ fuissemus Isa. I. 9), vocabimini sacerdotes, et ministri Dci quales erant et filii David. De quibus Scriptura dicit : Filii autem David erant sacerdotes Dei (II Reg. VIII. 18). Isti fortitudinem gentium comedent, et in divitiis earum admirabiles erunt. Corona enim patrum . gloria liberorum, et profectus populi, epulae sacerdotum (Piov. XVII). De istiusmodi divitiis Paulas scribebat ad Corinthios : Gratias ago Deo meo per Jesum Christum, quoniam in omnibus divites facti estis in eo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ut in nullo indigeatis in ulla gratia (1 Cor. I, 4-7). Fortitudo autem gentium triumphus est martyrum : et nos in eorum gloria superbi sumus, non ea superbia quae in vitio est, cui Deus resistit, ut humilibus det gratiam (Prov. III; Jac. 4); sed ea quæ pro potentia ei gloria accipitur. Undc et Moysi cornuta facies erat (Exod. xxxiv), qui dicere poterat : In te inimicos nostros cornu ventilabimus (Psal. XLIII, G). Et pro superbia gloriæ, interpretatus est Aquila, ϰαὶ ἐν δόξη αὐτω̃ν πορϕύρα ενδύσεσθα, id est, purpura vestiemini ; ut insigne regii decoris ostenderet. Quodque sequitur : Pro confusione duplici, et pro rubore laudabunt partem suam, quod in Septuaginta non habetur, sic niilii explanandum videtur. Pro eo quod duplicem habebatis conf..- sionem, tam super populo Judæorum, qui a Deo recesserat. quam super natienibus. quæ idolis servicbant, videbitis eos con versos ad timorem Dei, laniare partem suam. Hand dubium quin Dominum, de quo loquebatur et Sanctus : Pars mea Dominus (Psal. LXXII, 26). Hoc autem nemo potest dicere, nisi qui aliam partem non habet. Quia igitur vos super eis duplicem habuistis confusionem et ruborem peccati eorum, super quo ipsi non erubescebant, propterea in terra sua, id est, in terra mitium at'lue viventium, duplicia possidchunt : cum ct præsentibus crediderint, et fuloris. Et habebunt lætitiam sempiternam. Pro quo in Septuaginta legitur, sic terram secundo possidebunt. Et gaudium sempiternum erit super caput eorum, ut qui possederant terram in Jdææ angustissimis 736 finibus, postea universum orbem possideant. De qua terra Pater loquitur Salvatori : Postula a me, et dubo tibi gentes hæreditatem luum, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. II, 8). Hoc autem praestitit Domiuus, qui diligit judicii veritatem, ct odio habet rapinam in holocausto. Pro quo Septuaginta transtulerunt, rapinam de iniquitate : quasi aliqua sit rapina quae non ex iniquitate consistat. Ergo quod dicit, hoc est : Magis Deus justorum diligit paupertatem, quam divitum munera, quae de rapinis sunt ct iniquitate.
(Vers. 8, 9.) « Et dabo opus corum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. Et scietur [Vulg. scient] in gentibus semen eorum, ut germen corum in medio populorum. Omnes qui viderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. > LXX : « Et. dabo laborem eorum justis, et testamentum æternum ponam cum eis. Et scietur in gentibus semen eorum, et nepotes eorum ill medio populorum. Omnis qui viderit eos, cognoscet illos, quia isti sunt semen benedictum a Dco. i Deus qui diligit justitiam atque judicium, et detestatur holocausta violenta (quidquid enim de rapinis est, quasi mercedem scorti reputat, et pretium canis) [Al. carnis], ipse eorum qui secundo possederint terram, et quos-duplici lætitia coronarit, labo- rem dabit justis, sive, ut melius habclur ut Hebraico, in veritate : ut nequaquam sicut in lege umbra veritatis, sed ipsa sit veritas. Et pactum feriet sempiternum, non quale Moysi dedcrat, quod praeteriit; sed pactum Evangelii, de quo loquitur Christus : Cælum et terra pertransibunt verba autem mea non præteribunt (Matth. xxiv, 35). Et tunc scietur in gentibus semen apostolicum, et omnes futuræ generationes suscipient sementem doctrinæ Dei : nequaquam illud dicentes, in quo populus prius circumeisionis errabat dicens : Quid enim aliud, nisi semen quærit Deus 1 ? Omnis qai viderit eos, prima fronte cognoscet, quia semen sit cui benedixerit Dominus. Quis enim ex ordine vitæ, mansuetudine, continentia, hospitalitate, cunctisque virtutibus non intelligat populum Dei ? Et quis non e contrario dctestetur cruentas Israelis manus, adversum quos imprecatur Propheta diceus : Imple, Domine, facies eorum iguominia (Psal. LXIXII, 17).
(Vers. 10, 11.) « Gaudens gaudebo in Domino, et exsultavit [Vulg. exsultabit ] anima mea in Deo meo : quia induit 737 me vestimentis salutis et indumentis justitiae circumdedit me, quasi sonsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibussuis. Sicut euim terra profert germen suum, ct sicut hortus semen suum germinat : sic Dominus Deus germinabit justitiam ct laudem cur;,.. universis gentibus. > LXX : < Gaudio lætabuntur in Domino, exsultet anima nea in Domino. Induit enim me vestimento salutis, et tunicam lætitiæ circumdedit mihi. Sicut sponsum mitra, et sicut sponsam ornavit mundo muliebri, et sicut terram efferentem florem suum, et sicut hortus semina sua germinat : sic Dominus Deus profert justitiam et laudem in conspectu omnium gentium. > Principium capituli juxta LXX, qui dixerunt : Gaudio lætabruntur in Domino, fini superioris capituli copulatur. Juxta Hebraeos vero alterius capitis exordiu... est, in quo introducitur Ecclesia , Chris'.i respondere sermonibus : Gandens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Nequaquam in patribus, sicut Judæi gloriabantur, dicentes : Semen Abraham sumus, et nemini unquam servivimus (Joun. ,. Ill, 35); sed in Deo, Scriptura di- cente : Multitudinis ate'ent credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 52). Redditque causas lætime : Quia induit me vestimento salutis, et indumento, sive tunica justitiæ atque lætitiæ, quae Hebraice dicitur MAIL , urnuvit atque circumdedit. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, induimur Christo (Galat. m), et habemus tunicam juaitis (Ephes. VI) : qui factus est nobis sanctitas, justitia, et redemptio (1 Cor. i). Ponitque similitudinem duorum in Ecclesia agminum, perfectorum atque incipientium. Perrectos sponsi comparat pulchriludini; incipientes sponsæ assiwilat ornatui. Perfectus erat Paulus, qui quasi sponsus decoratus corona atque coronandus, sive, ut Aquila transtulit, ἱερατευμένο; στεφάνω̣,quod in lingna nostra dicitur, sacerdoti portans coronam, loquentis in se 1 hristi auctoritate dicebat: Certamen bonum cerlavi, cursum consummavi, fidem servavi: de cetero reposita eat mihi corona justitiœ (11 Tim. IV, 7, 8). Il in alio loco : Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 15). Incipieus autem erat comparatione plenitudinis, quando ex persona incipicntium loquebatur : Cum essem parvulus, sicut parvulus loquebar, sicut parvulus sapiebam, sicut parvulus cogitabam (I Cor. XIII, 11). Et iterum : Ex parie videmus, et ex 738 parte cognoscimus, donee veniat quod perfectum eat (Ibid., 9). Et ideo sponsae assimilatur ornatui, quaæ ornatur mundo muliebri, sive, ut caeteri transtulerunt, vasis vel monilibus at.;,- Ponique alterius comparationis exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam. Sicut terra profert germen suum, et <OBlestibus pluviis irrigatur: et sicut hortus semen suum germinat, qui fontium atque fluviorum aquas desiderat :sic, inquit, Dominus germinabit justitiam atque lætitiam coram cunctis gentibus : nequaquam coram Israel, ut supercilium decutiat Judæorum ; sed cunctis gentibus, quae in Ecclesia congregantur.
(Cap. LXII.— Vers. 4 seqq.) < Propter Sion non tacebo, et propter Jerosalein nun quiescam, donec egrediatur ut splendor justus cjus, et salvator cjus ut lampas accendatur. Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum, et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit 1. Et eris [Vulg. erit] corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. » LXX : « Propte r Sion non tacebo, et propter Jerusalem nou reliuquam : donec egrediatur sicut lumen justitia ejus, ut salutare illius sicut lampas ardeat. Et videbunt gentes justitiam luam , et omnes reges gloriam tuam, et vocabit te nomen novum, quod os Domini nominabit. Et eris corona decoris in manu Donnini, et diadema regni in manu Dei tui. » Dixerat Dominus atque Salvator, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18), usque ad eum locum ubi scriptum est ; Omnes qui viderint eoa, cognoscent quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Isa. LXI, 9). Post quain repromissionem, respondit Ecclesia : Gaudens gaudebo in Domino, quae ill tertio graduum psahno, ex persona populi pœnitentis, læta cantavit : Lœtatus sum in his quœ dicta sunt mihi, in domam Domini ibimus (Psal. cHIi, 1); nunc prophetæ introducitur persona dicentis : Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam. Diebus, inquit, ac noetibus ora nou claudam, nec mea unquam reticebit oratio; sed tandiu clamabo, et precibus jungam preces, donec veniat qui promissus est, et splendore suo cunctum orbem illuminet. Quis sit iste quem quærit, quem venire desidcrat, ponit manifestius : DoNec egrediatur ut splendor jusius ejus, et .aMator ejus ut lampas accendatur. 739 Sive, juxta LXX : Donec exeat sicut lux justitia ejus, et salutare illius sicut lampas ardeat I. Quae dicebat in Evangelio : Ego sum lux mundi (Joan. VIII. 12); quae cum in Sion et in Jerusalem fuerit accensa, nequaquam in sola splendebit Judaea, sed dicetur ad eam : Lumen quod in te est, accensum est; quod egressum est ex Pa- Ire, iii tuis caepit ardere finibus, et omnes gentes illuminabit (Matth. VI). Et cuncti reges videbunt inclytum tuum, o Jerusalem et Sion : qui de tua stirpe generatus est, qui in te exaltatus pati- bulo, omnes traxit ad se; ita ut gentes videant justitiam ejus, qua cunctorum Creator misertus est gentibus: et reges gloriam illius, qua glorificatus in cruce est, et omnia suo imperio regna subjecit. Denique nequaquam vocabitur Jerusalem et Sion, sed nomen novum accipiet, quod ei Dominus imposuerit, dicens ad apostolum Petrum : Tu es Petrus, et super hanc petram œdificabo Ecclesiam meam, et portœ inferi non prœvalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Quod vocabulum a nomine Domini derivavit, ut dicatur Dominirum. Et populus illius nequaquam veteri nomine appelletur Israel, sed novo, id est, Christianus. Eritque quasi corona decoris in manu Domini, et quasi diadema regni in manu Dei sui, quando eam coronaverit turba credentium, et diadema imperii, quod martyres gemmarum suarum varietate distinxerint, fucril in manu Dei utfilium suum eorum coronet victoriis. Unde et apostulus Paulus loquebatur ad sanctos : Gaudium et corona mea.
(Vers. 4.) < Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata : sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua habitata, quia complacuit Domino in te: et terra tua iuliabitabitur. » LXX: i Et nequaquam ultra vocaberis derelicta, et terra tua non vocabitur adhuc deserta. Vocabcris enim voluntas mea, et terra tua babitata. > Pro Sion et Jerusalem vocaberis Ecclesia, et Dominicum : pro Judæis appellabuntur Chiristiani. Nee hoc eris vocabulorum finc contenta ; sed quae prius vocabaris relicta, quod Ifebraice dicitur AZUBA , vocaberis EPESI-BA , quod interpretatur voluntas mea in ea; et terra tua quae prius vocabatur SEMEMA , desolata sive deserta, postea vocabitur 740 BULA , quod Aquila interpretatus est ἐσχημἑνη ; Symmacbus ei Theodotio συνω̣ϰισμένη; Septuaginta οἰϰουμἐνη, quæ onia, habitatam, possessamque significant. Hoc cst autem Hebraicae consuetudinis, ut ex eventu rebus vocabula semper imponant ; sicut Abram, qui prius dicebatur, pater excelsus, quando audivit repromissionem : Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xn, 3; IX II, 18) appellatus est pater multarum gentium. id est, Abraham. Et Doniino Salvatori supra nomen imponitur: Cito spolia detrahe, velociter prœdare (ha. vm, 4). Filii quoque Zebedæi, quorum unus vocem tonitrui emittere poterat (Marc. III) : In principio erat Verbum, et V.rbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, l), appellati sunt BANE REEM , quod interpretatur, filii tonitrui. Quod autem sequitur : Quia complacuit Domino in tet et terra tua inhabitabitur, a Septuaginta prætermissum est, causasque red lidil quare appellatur EPHSI , et quare appellatur BELA , quoniam complacuerit sibi Dominus in Sion, et terram ipsius hahitabilem feceril, quae prius Judaico fuerat errore deserta. Sivc tioc ipsum referamus ad Ecclesiam, quæ possessa prius ab idolis, deserta fuerat a Deo.
(Vers. 5.) < Habitabit enim juvenis rum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsa, gaudebit super te Deus tuus. i LXX: < Et sicut habitans juvenis cum virgine, sic habitabunt filii tui. Et erit quomodo lætatur sponsus super sponsa, sic lætabitur super te Dominus.» Dicit et Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. v, 25). Cumque in alio loposuisset exemplum : Proper hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhœrebit uxori suœ, et eruti' duo in carne una, intulit, Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ibid. 31,52). Si irgo propter brevitatem temporis, quod in arcto est, sic debent viri habere uxores suas, quasi nn habeant : quanto magis inter sponsum et sponsam erit sancta conujunctio ? Iste est sponsus de quo in duodevicesimo Psalmo canitur | Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psat. XVIII, 6). Et ista sponsa quæ crebrius in Cantico scribitur canlicorum, quæ non habet rugam nec maculam (Cant. IV). Quali Paulus d sideral offerre uni viro virginem castam,741 ut sit sancta corpore et spiritu (II Cor.XI, I Cur. VII). De qua et sub nomine charissimi, quadragesimus quartus psalmus canit : Astitit regina a dextris tuis in vestitu deuurato, circumdata varietate (vers. 10). Sicut igitur sponsus gaudet in sponsa, juvenis- quecum virgiue, in quibus exeplis sancta conjunclio est : sic Dominus lætabitur in ea, cujus nomina fuerint immutata.
(Vers. 6, 7.) < Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes : tota die et tota nocte perpetuo non taceliunt : qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. i LXX : < Et super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tuta die et tota nocte qui nunquam tacebunt, recordantes Domini : non esi enim vestri similis si correxerit, et faciet Jerusalem gaudium super terram. » Propheta dixerat: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, et cætera usque ad eum locum uhi nunc capitulum terminatum est : Gaudebit sponsus super sponsa : gaudebit super te Deus tuus. Scque promiserat diebus ac noctibus rogaturum, ut Salvator et Justus qui promissus fuerat, adveniret, et instar lampadis totum illustrarei orbem. Post quæ introducitur persona Dei loquentis ad Jerusalem, id est Ecclesiam primitivorum. et cam qua? in apostolis ac per apostolos ædificata est : Super muros tuos constitui custodes quos vel angelos, vel apostolos, et omnes principes ejus atque doctores accipere possumus. Qui custodiunt muros Ecclesiae, ne adversarins noster dinbolus, qui quasi leo rugiens circuit, et quærit quomodo possit intrare (I Petr. v, occasionem aci ipiat ad gregem Domini devastandum. Qui custodes nec diebus debent nec noctibus tacere nec in letis, nec in tristibus ; sed semper Domini elementiam deprecari, ut Ires illius et muri Jerusalem custodiantur et vallentur ejus auxilio. Unde et ad eosdem custodes atque doctores sermo dirigitur : 0 vos qui recordamini Domini, ejusque clementiam die ac nocte precibus fatigane, cavete lie unquam in ore vestro sileat oratio, Ne detis silentium ei, subaudtur, Domino; sed semper molesti sitis, opportune, importune, et imitemini interpellatricem duri judicis. Si eniiu ille mentis ferociam 742 assidua 1 mprecatione deposuit, quanto magis Pater cœlestis bona dabit petentibus se ? Tandiu autem rogare debetis, donec Jerusalem, quae in Judaeis concidit, et in exemplum est atque maledictum, in totius orhis terrarum laude versetur. Mirorque quid volue rint Septuaginta, pro eo quod habetur in Hebræo, ne detis silentium ei, donec stabiliat ei ponat Jerusalem laudem in terra, dicere, cujus sensus in superioribus non cohæret: Non est enim vobis similis, si corrigat, et faciat Jerusalem gaudium super terrain. Nisi forte hoc artifici eloquio coaptemus, ut dicatur ad custodes Ecclesiæ, nullum eorum similem fore qui predicatione sua fecerint, ut corrigatur, et fiat Jerusalem gaudium omuis terrae.
(Vers. 8, 9.) « Juravit Dominus in dextera sua et brachiu fortitudinis suæ. Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis : et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti : quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum i ct qui comportant illud, bibent ill atriis sanctis meis. » LXX : < Juravit Dominus per dexteram suam, • i per fortitudinem brachii sui, si ultra dedero triticum meum ut sit in cibum inimicis tuis, et si ultra biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti : sed qui congregaverint, coæedent ea, et laudabunt t . Domiuum ; et qui congregaverint, bibent ea in atriis sancus meis. » Omnipotens Deus, qui dixerat ad EcClesiam, Super muros tuos constiui custodes, qui perpetuo non lacebunt, qu buqua p ræ ipiam, u nunquam orare desistant, nisi impetraveri..! qnod precantur, nunc jurat per dexteram suam et brachium fortitudinis suae. De quo crebro diximus, quod sit Dominus noster atque Salvator, qui juxta Apostolum, Dei virtus cst Deique sapientia (I Cor. I). Jurat antem quod triticum et vinum Jerusalem nequaquam cedat in hostium cibos, nec alienigenæ labore illius perfruantur ; sed quicunque in lacrymis seminaverint, in gaudio metant, et qui niessuerint abjectisque paleis, purum frumentum in horrea congregaverint, ipsi comedant labores manuum suarum, et Dominum aeterna laude sustollant, et bibant vinum in atriis sanctis ejus. Quod vel inultas apud Patrem intelligimus mansiones, si de futura in regno coelorum accipimus bea- titudine, vel certe 743 Ecclesias in toto orbe di- visas, in quibus plantati, postea in domo Domini florebimus. Quando autem dicit: Nequaquam MUra dabo triticum tuum inimicis tuis : et vinum tuum alienigenæ non bibent, in quo laborasti, ostendit laborem antea Judæorum, et omnia opera eorum a dæmonibus fuisse possessa, quando inter Deum et idola fluctuabant, quando eis dicebat Elias : Usquequo claudicatis utroque pede t si Dominus est Deus, sequimini illum (III Reg. XVIII, 21). Et juxta typicam historiam, quæ in Judicum libro narratur (cap. VI), veniebant Madianitae, et usque ad Gazam fructus ejus duvastabant, ita.ut cibus hominum in escas brutorum animantium verteretur. Hoc est autem triticum, et boc vinum, quod non comedent nisi laudantes Dominum, et non bibent, nisi in atriis sanctis ejus, de quo Domitius in passione dicebat: Amen, amen dico vobis, non bibam de genimine vitis hujus, donec i. lud bibam novum in regno Patris mei (Marc. xiv, 25). Quae ex parte complentur in Ecclesia, quando dicit Dominus discipulis suis: Bibite, amici mei, et inebriamini (Cant. v), fratres, quod vinum laetificat cor hominis (Psal. CIII). Et in plena luce atque meridie bibitur a Joseph cIn fratribus suis (Gen. XLIII). Et complebitur plenius, quando inebriabitur terra benedictionibus Domini. Triticum quoque de quo panis coelestis edicitur, illud est, de quo loquitur Domninus : Caro mea vere est cibus. Rursumque de vino : Et sanguis meus vere eat potus (Joan. vi, 56).
(Vers. 10-12) «Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, et eligite lapides, elevate signum ad populos. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ : dicite filiae Sion, Ecce Salvator tuus venit: ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. Et vocabunt cos populus sanctus, redemptus [Vulg. redempti] a Domino. Tu autem vocabetis quæsita civitas, et non derelicta. > LXX ; i lie per portas meas, et viam facite populo meo: et lapides de via projicite. Levate signum in gentes : ecce enim Dominus fecit auditum usque ad extremum terrae. Dicite filiae Sion : Ecce Salvator tuus venit, habens mercedem suani secum, et opus suum ante faciem suam : et vocabit eum populum sanctum, redemptum a Domino. Tu auteiu vocaberis requisita civitas, et non derelicta. » Praecepit custodibus murorum Jerusalem, quibus ante præceperat ne tacerent, ne aliquando orare desisterent, ut transeant per portas Jerusalem, et 744 viam faciant populo. Quod semijudæi in ultimo tempore, quando post plenitudinem gentium salvandus est Israel, et ad Dominum rediturus, futurum esse contendunt. Alii vero in regno cœlorum explendum putant, quando erit vera laetitia, et unusquisque recipiet secundum meritum suum, ac nequaquam Dominum in humilitate conspiciant, sed in habitu sentiant judicantis, quando veniet super nubes cum angelorum multitudine, ut reddat unicuique secundum opus suum. Nos autem secundum coeptam explanationem possumus hac et in primo adventu intelligere, ut dicamus praecipi apostolis et apostolicis viris, ut ingrediantur et transeant per portas quibus infernus non praevalet, et omnia tollant impedimenta de via, ut absque aliquo scandalo populus Ecclesiam Salvatoris introeat. Unde et Joannes clamabat in eremo: Ego sum vox clamantis in deserto, sicut Isaias disit: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus : omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Luc. III, 4, 5; Isa. xi, 5, 4). Aliisquc verbis nunc idem sensus dicitur : Elegit lapides vir ecclesiasticus, qui omnem emollit de credentiumcorde duritiam. De quibus idem Baptista dicehai: Potens est Deus de lapidibus i.,;, suscitare filios Abrahæ (Matth. III, 9). Vel juxta Septuaginta, projicit de via lapides qui infideles a credentibus separat. Quod ne putalent Judaei de se dici, jungitur : Levate signum in gentes, et ad populos nationum, ut nequaquam unius terrae Judææ ad salutem provocentur angustiæ, sed auditum flat in extremis terrae, ut passionem omnium Creatoris totus mundus exaudiat. Dicite. inquit, filiæ Sion. Quae vel ideo appellatur filia Sion, quia primum orta est ex Judæis, de qua dicit in Cantico canticorum : Filii matris meæ pugnaverunt adversum me (Cant. i, 5); vel certe propterea filia, quia a Deo adoptionis nomen accepit. Quotquot enim susceperunt eum, dedit eis po- testatem ut filii Dei fierent (Joan. t). Quid est autem quod jubentur magistri atque doctores Sion filiæ nuntiare? Ecce Salvator tuus venit, qui in Hebraico dicitur Jesus. Unde et Gabriel ad Joseph : Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Qui Salvator, credentium judex est omnium, ut reddat unicuique secuhdum opera sua : justis præmia ; peccatoribus aeterna supplicia (Matth. xvi). Et vocabit, inquit, eos ipse Dominus 745 atque Salvator. Sive juxta Hebraicum, vocabunt eos apostoli et apostolici viri, populum sancium et redemptum a Domino, qui redempti sunt Christi sanguine. Ipsa quoque civitas nequaquam appellabitur derelicta, ut prius vocata fuerat, vel in Judæis, propter negotia ionem I ? vel in gentibus, propter idololatriam, sed requisita, ut Hebraice dicitur DRUSA ; ut pro augmentis et varietate virtutum, nova semper accipiant nomina.
(Cap. LXIII. — Verse i. ) « Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Iste fur- mosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. » LXX : c Quis est iste qui venit dc Edom, fulvis vestihus de Bosor? Sic 2 formosus in stola sua, violentia cum fortitudine. > Omnem hunc locun) ab eo loco, uhi juxta LXX dicitur: Illuminare, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est ( cap. LX, 4), usque ad praesens capitulum, ubi dicitur : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? multi nostrorum referunt ad finem mundi, in quo sive carnaliter, sive spiritualiter ( diversa enim sententia plurimorum est) explenda contendunt. Nos autem quia et supra in hoc eodem capitulo legimus : Spiritus Domini super me, propter quod unxit me annuntiare pauperibus misit me : quod Dominus atque Salvator, lecto Isaiæ volumine, in SynagogaJudæcorum super se expletum esse monstravit dicens : Hodie completa est hoec Scriptura in auribus veslris (Luc. IV, 21) ; et nunc de eodem dicitur, quod post passionem ad Patrem cruentus ascenderit. necessilate compellimur, omnia quæ dicuntur, in primo accipere Salvatoris adventu. Neque enim fieri potest, quod plerisque nostrorum facere nituntur, ut varieutur tempore, quæ operibus copulatasunt ; nec negamus sudoris esse maximi, hæc omnia sibi conjungere, et sic spiritualiter explenda in consum matione monstrare, ut in Christo et juxta carnein et juxta spiritum, jam complecta doceamus. Quia igitur venit filiæ Sion Salvator, cujus merces cum co est, et opus illius coram illo; et egressus est justus ut splendor, et Salvator accensus est ut lampas, gavisusque sponsus super sponsa sua Ecclesia, imo exsultavit super eam Deus suus, qui ipse 746 et sponsus et Dominus est: propterea sccundum assumptionem carnis, et passionem crucis dicitur ad eum: Ut intingatur pes tuus in sanguine (Psal. LXVII, 24). Et sub Judæ vocabulo in Genesi prophetatur, Juda te laudabunt fratres tui : Manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum : adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ad prædam, fili mit ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ? Et iterum : Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili tui, asinam suam ; lavabit i ino stolam suam, et sanguine uvæ pallium suum (Gcn. XLIX, 8 ). Iste est quem an. gelicæ potestates videntes ad Patrem ascendere cruentum, imperant cæteris angelis, et ab eis audiunt : Levate portas, principes, vestras et eleva. mini portæ æternales, et introibit Rex gloriæ. Quis eat iste Rex glorice ? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in prælio. Et iterum : Dominus virtutum ipse eat Rex gloriæ (Psal. XXIII, 7, 8, 10) Hæc praemisimus, ut cum aliis testimoniis e.iam præsens capitulum congruere doceamus. Unde et in Cantico dicitur canticorum : Fratruelis meus rubicundus et candidus ( Cant. v, 10) : rubicundus in passione ; candidus in resurrectione. Interrogant igitur angeli, rei novitate perterriti (mysterium enim passionis et resurrectionis Christi secundum apostolum Paulum (/ Cor. II ), cunctis retro generationibus fuerat ignoratum ). Quis est iste qui de terra Edoin 4 cruentus advenit? EDOM ( ) quippe in linguam nostram et terrenus et cruentus exprimitur. Tinctis vestibus de Bosra ? Qnod multi pio errore lapsi, putant de carne Domini intelligi :id est, BASAR ( ), quod verbula si carnem signilicaret, scriberetur per mediam litteram SIN, nunc autem per SADE scribitur, et interpretatur firma atque munita : quod veI de Jerusalem accipimus ( Psal. LIX, .. I ), quæ firmissimis muris fuit ante circumdata, in qua passus est Dominus ; vel de interno, de quo in quinquagesimo nono et in centesimo septimo psalmo scriptum est: Quis deducet mein civitatem munitam ( Psal. LIX, 11 ; CVII, it )? inqua clausæ sunt animæ mortuorum, et circumdata est firmissimis custodiis. Sciendum quoque quod juxta historiam BOSRA ( ) non sit in. Edom, sed in Motb. Sequitur : Sic formosus in stola sua, gradiens in multitudime fortitudinis suæ. De quo et quadragesimus quartus psalmus 747 canit : Formosus dccore præ filiis hominum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime a. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna (Psal. XLIV, 3-5). Pro quo Septuaginta translulerunt, violenta cum fortitudine. Quod quem sensum habeat prudens lector inquirat.
i Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. a LXX : « Ego qui loquor justitiam, et judicium salutaris. » Respondit Dominus interrogantibus angelis : Quæritis qui sim, qui ad cœlos cruentus ascendam, ct sanguis quo aspersus sum, non mihi deformitatem tribuerit, sed decorem? Ego sum cui Pater tradidit omne judicium ( Jean. v ). De quo et Psalmista dicebat : Deus, judicium tuum regi dat et justitiam tuam filio regis (Psal. LaM, i ). Qui loquor justitiam i ut malis mala, et bonis retribuam bona ; qui veni pugnare contra adversarias potestates, et captivis praedicare remissionem. et vinctos de carcere liberare, ut ei alversarii pœnas, et captivi sentiant libertatem.
( Vers. 2.) i Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium torcular 1? i LXX : < Quare rubra sunt vestimenta tua, et indumenta tua sicut calcantium torcular, plenum conculcatum? ») Ubi nunc dicitur, rubrum, in Hebræo legitur EDOM (doute ). Ergo et supra ubi scribitur Edom, non loci vocabulum est, sed nomen sanguinis. Rursum autem angeli sciscitantur et dicunt: Didicimus quod tusis, qui loqueris justitiam, et salus omnium in tuo sit juJicio constituta. Nunc scire volumus, quare vestimenta tua sint velut musto tincta. aut quid causæ exstiterit ut tunicam quæ desuper texta est, et scindi non potest, et de utero virginali tantum candorem habuit, quantum nullus fullonum possit facere super terram, sanguine crucntares ? Magis euim tibi clementia convenit, quam crudelitas: magis candor, quam cruor. Quibns 'respondit Dominus, non uno versiculo, ut prius, sed multis verbis : ut omnia doceat ignorantes, ne rursum quaerere compellantur.
( Vers. 3 seqq. ) < Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mca : et aspersus est sanguis eorum super vestimenta 748 mea, et omnia indumenta mea pollui [ Vulg. inquinavi ]. I)ies enim uhionis in corde meo, annus redemptiopismeæ venit. Circumspexi, et non erat auxiliator;) quæsivi, et non erat qui adjuvaret. Et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo, ct inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. i Septuaginta pro eo quod nos diximus, lorcular calcavi solus, interpretati sunt, plenum conculcatum, quod magis cum snperiori capitulo legenduin est, quam ut sit sequentis principium. Cætera sic transtulerunt: < £i de genlibus vir non est mecum, et conculcavi eos in furore meo, et confregi eos quasi terram, et deduxi sanguinem eorum in terram, et omnia vestimenta mea inquinavi. Dies enim retributionis venit eis, et annus redemptionis adest. Aspexi, et non erat auxiliator : consideravi, et nullus qui praeberet auxilium; et eruit eos brachium meum, et furor meus advenit, et couculcavi eos in ira mea, et deduxi ID terram sanguinem eorum. » Pro torculari quod Hebruice dicitur cETUI ( ru ), Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit PHURA ( ). Sed me- Irus iii hoc loco Symmachus, quem et nos seculi surius. Verbum enim PHURA ambiguum est, et tam torcular, quam lagunculam plerumque significat. Dicendum est itaque de torculari, quod juxta Scritune sanctae consuetudinem, interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione novorum fructuum. Pro poenis ponitur atque tormentis, quando Jeremias in Lamentationibus plangens eversionem Jerusalem loquitur : Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda, ideo ego ploro ( Thren. I, 15, 46 ). In Jonam partem inscribuntur psalmi pro torcularibus octavus ei octogesimus tertius. De quibus in suis locis, si vita comes fuerit2, Domino præbente, dicemur. Hoc torcular, in quo et malis supplicia, et bonis praemia a Salvatore calcantur, solus ipse calcavit, nullumque habuit adjutorem. Neque enim Angelus, aut Archangelus, Throni, Dominationes, aut ulla eæ. lestium potestatum, humanum corpus assumpsit, et pro nobis passus est, et conculcavit adversarias fortitudines, atque contrivit : 749 nisi ille qui loquitur in psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam defeci' sanctus (Psal. XI, i ) ; in tantum, ut. etiam confidentissimus, et in fidei veritate firmissimus apostolus Petrus, timore territus fugerit, imo Dominum negarit (Matth. XXVI ). Quodque sequitur , Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea pollui, nequaquam sic intelligendum, ut dæmones et adversarias potestates sanguinem hahere credamus : sed tropologire accipienda sunt omnia, quando clementissimus Deus ad erudiendum populum suum, et captivitatis vinculis liberandum, hostes ferire compellitur. Dies enim, inquit, ultionis in corde meo, annus redemptionis meœ venit. De quo et supra ( cap, xxxiv, 8) legimus, in bonam partem prædicare annum Domini acceptum, et diem retributionis Deo nostro ; et nunc tam in malam quam in bonam. In malam: Dies enim ultionis in corde meo. In bonam : Annus redemptionis meœ venit ; ut eo tempore quo puniuntur adversarii, Dei populus liberetur, imo redimatur pretioso sanguine agui qui in Joannis Apocalypsi did iturtrucidatus. De hac retributionis die et Moyses sancto Spiritu prophetabat : Et retribuet vindictam inimicis, et odientibus se restituet ( Deut. XlIII, 41, 43). Circumspexi, et non erat auxiliator : quæsivi, et non erat qui adjuvaret. Qui et in Psalmo dixerat: Et exspectavi qui contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni (Psal. LXVIII, 21 ). Ipse enim cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus aequalem se esse Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et factus obediens Patri usquead mortem, mortem autem crucis, et propterea donavit ei nomen super omne nomen ( Philipp. II), ut salvaret sibi credentes dextera sua ; et indignatio ejus quae erat contra ad. versarios, Dei populum liberaret. Sive eruit credentes in brachio suo, et furorem suum ultra nou distulit: deduxitque sanguinem eorum in terram, vel daimonum τροπιϰω̄ς, vel certe sanguinem JudaeOrum pro quo cæteri interpretes, contentionem, Itanstulerunt; qui omni studio nitebantur, ut vinctum populum dimitterent.
(Vers. 7) i Miserationum Domini reconlabor ; Iudem Donnini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis 750 secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem miserat onum suarum, » LXX : < Miscricordiæ Domini recordatus sum, virtutes Domini recordabor in omnibus quae reddidit nohis : Dominus judex domui Israel, retribuet nobis secundum misericordiam suam, et secundum niuititiidinem justitiæ suae. » Finito, ut nos arbitramur primo, ut plerique seslimunt serundo Salvatoris adventu, in quo subaudifur, judicantis, iito pugnantia vox, suosque1 et populi sui adversarios trucidantis, cruentus vi- C orque describitur : incipit alia. περιϰοπὴ, in qua ex persona populi Propheta loquitur, cnarrans bebeficia in se Dei, et sui cordis duritiam, ob quam et Jerusalem incendio, et Israel captivitati traditus sit. Qnod Judaei ad Babylonica referunt tempora. NUl autem ordine et ratione monstravimus, de præsenti dici tempore, in quo Romanis serviunt, et excluso Israele, gentium turba successit. Curramus igitur per singula orationis membra, et ea, ne laciniosa sit expositio, breviter edisseramus. Pressus pondere malorum, In nullo alio nisi in Dei misericordia spem habeo; qui facit misericordiam in millia diligentibus se, et extendit misericordiam suam his qui cognoscunt eum. Ei quo ostendimur, diligentibus et cognoscentibusDeum, misericordiam Domini subvenire. Non est enim volentis, ncque « nrrentis, sed miserentis Da i (Rom. IX). Et nisi Dominus ædificaverit domum, et custodierit civitatem. in vanum vigilat qui aedificat et custodit, eam (Psal. CXXVI). Ipse eniin virtutem tribuet, ut faciamus fortitudinem, et possimus dicere : Fortitudo mea et auxilium, et refugium meum in die ma!o- rum meorum (lerem. XVI). Quae in praesenti loco, non pro viliis atque peccatis, sed pro angustiis debemus accipere. Quod antem juxta Septuaginta sequilur : Virtutes Domini recordabor in omnibus quæ retribuit mihi, pro quo in Hebraico, laudes Domini, continentur, signa intelligamus atque mi- facula, pro quibus ponuntur saepe virtutes, ut ibi : Cloriam meam alteri non dabo, nec virtutes meas sculptilibus (Isa. XLII, 8), Et alibi : Virtutes ejus in insulis nuntiabunt, vel gentibus totius mundi, vel Ecclesiis quae firma mole fundatæ sunt et feriuntur potius quam subvertuntur. Interdum virtus nequaquam pro fortitudine 751 accipitur atque miraculis : sed pro conversatione bona , ut illud est apostolorum, Petri : Ministrate in scientia vestra vircutem (I Petr. i, 5); rt Pauli : Si qua virtus, et si qua laus (Philipp. iv, 8). Juxta quod ct in alio loco dicitur : Melior eat sterilitas cum virtute (Sap. III. 13). Prior virtutis intelligentia Deo : secunda hominibus convenit. Pro eo autem quoL nos interpretati sumus: Super omnibus qua reddidit nobis Dominus, quod potest et in bonum et in malam partem accipi, Symmachus manifestius in bonorum posuit retributione, dicens : Pro omnibus, in quibus benefecit nobis, et pro multitudine bonitatis, quam super domum Israel exercuit, Pro quo Septuaginta !ranstulerunt : Domitius judex bonus domui Israel, retribuit nobis secundum misericordiam suam, et secundum multitudinem justitice suæ. Hoc autem non potest dicere, nisi ille. qui intelligit juste sustinere quae patitur. Denique in septuagesimo secuudo psalmo, cujus exordium est : Quam bonus Israel Dsus, his qui recto sunt corde, loquitur Propheta ex persona corum qui Dei judiciis perturbantur : Mei autem pene moti sunt pedes : pene effusi sunt gretsus mei, pacem peccatorum videns, et caetera, usque ad finem psalmi. Unde apostolus Paulus, qui Dominum judicem bonum justumque cognoverat, loquitur confidenter : Reposita est mihi corona justitiæ quam reddet mihi justus judex. Non solum autem mihi, aed et omnibus gui diligunt adventum Domini ex Salvatoris nostri (II Tim. IV, 8). Nec est inter bonum et justum, ut haeretici volunt, ulla distantia, eodem scribente : Ergo lex sancta est, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII, 12), ut videlicet bonitas in genere, et justitia in- telligatur in specie. Quamobrem scribit ad Romanos : Vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori (Rom. v, 7).
(Vers. 8 seqq.) « Et dixit : Verumtamen populus meus est; filii non negantes : et factus est cis Salvator. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos : in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et levavit eos cunctis diebus sæculi. Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt Spiritum sancti [Al. sanctum] ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. > LXX : « Et dixit : Non populus meus. filii nequaquam reprobabunt. Et factus est cis in salutem ex omni tribulatione eorum : non legatus, ne- que angelus, 752 sed ipse salvavit eos, qnod diligeret illos, et parceret eis, ipse redemit eos, et suscepit illos, et exaltavit omnibus diebus saeculi. Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus j conversus est eis in inimicum, ipse pugnavit contra eos. » Ubi nos interpretati sumus : In omni tribulatione eorum non eat tribulatus, quod Hebraice dicilur LO I et est negantis adverbium, pro non,legi potest et ipse, ut sit sensus: In omni tribulatione eorum ipse est tribulans, id est, Deus : ut non solum peccata, sed et tribulationes nostras ipse portaret. Ipse euim infirmitates nostras portai, et pro nobis dolet. Porro Septnaginla posuerunt aliud quod in Hebræo non habetur : Non legamus, neque angelus, sed ipse salvavit eos; de qno in suo dicemus loco. Dixit igitur Deus qui justus est judex domui Israel, et austeritatem justitias clementia mitigat judicantis ; Genui quidein filios et exaltavi, et ipsis preverunt me (Isa. 1, 2). Verumtamen quia populus meus sunt, et semel filii noniinati, non peribunt in perpetuum; si me spernere et negare dcsierint, sentient Salvatorem : quia in omni tribulatione eorum ipse tribulatus est. Sive non est tribulatus, ut parumper eos desereret, et nudatos aUI ilio suo cogerct ad rogandum. Vel B certe nequaquam tribulavit eos, sed e contrario, cæteris persequentibus, adjutor fuit, misitque angelum suum, qui eos de periculo liberaret. Aut juxta Septuaginta, non per angelos et prophetas, et alios sanctos viros salvare voluit populum suum ; verum ipse descendit ad oves perditas domus Israel, ut ovem morbidam suis humeris reportaret, et drachmam quae perierat inveniret, et luxurioso filio revertenti lætus occurreret. Propter quod Sponsa dicit in Cantico canticorum (cap. i, vers. 1) ; Osculeiur me osculis oris sui. Nequaquam per patriarchas, Moysen, ct prophetas, sed meum corpus assumai, in mea carne versetur, Verbum caro fiat, et sic osculctur me babitans in me, ut sit Emmanuc!. Nequaquam igitur ut legatus, nec ut angelus. sed ipse salvabit ens qui receperunt salutem : non operum merito, sed charitate Dei. Sic euim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Quod si prudens lector tacita cogitatione responderit ; quare multi 753 non suni salvati, si ipse salvavit eos, et dilexit, et pepercit filiis suis, et redemit eos sanguine suo, suscepitque et exaltavit assumptos? infertur causa perspicua j Ipsi autem non cediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus, sive sancti illius, quod Hebraice dicitur CADGSO ( ). Voluit itaque Deus salvare cupientes : et provocavit ad salutem, ut voluntas haberet præmium ; sed illi credere noluerunt. Alioquin etdeJoanne scriptum est: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes : hic venit ut praeberet testimonium luci, ut omnes crederent per eum (Joan. I, 6, 7). Nec statim in culpa est, si plures credere noluerunt, sed voluntas venientis1 haec fuit, ut omnes crederent et salvarentur. Sin autem qui exasperaverit et afflixerit Spi, ritum sanctum , vel Sancii ejus, id est, Christi, Deum exasperat : ejusdem Spiritus sancius cum Patre Filioque naturae est. Quamobrem Apostolus præcipit : Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signali estis (Ephes. iv, 30). Qui Spiritus sanctus recedit a corpore subdito peccatis : et in perversam animam non ingreditur sapientia (Sap. I). Unde et David conscientia peccatorum, ne Spiritum sanctum perderet, precabatur dicens : Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 43). Ut autem sciamus, omnem qui exasperat Spiritum sanctum, Deum offendere, et de amico inimicum et hostem fieri, Petrus apostolus significantius in apostolorum Actibus loquitur : Quare convenit vobis mentiri Spiritui sancto ? non estis hominibus mentiti, sed Deo (Act. v, 3, 4). Iste est Spiritus sanctus, de quo in Evangelio Dominus dicebat : Si diligitis me, mandata mea servate : et ego petam Putrem, et alium Paracletum dabit nobis, ut sit vobiscum in sempiternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 15, 16). Do quo in Sapientia reperimus, quæ nomine Salomonis scribitur : Sanctus enim Spiritus disciplinæ fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis (Sap. 1, 5).
(Vers. 11 seqq. ) « Et recordatus est dierum saeculi, Moysi, populi sui. Ubi est qui cduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ? uhi est qui posuit in medio ejus Spiritum sancti sui ? Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio majestatis sua : qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ? Qui dnxit [Vulg. eduxit] eos per abyssos quasi equum in deserto non impingentem ? Quasi animal in 754 campo descendens, Spiritus Domini ductor ejus fuit : sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. > LXX : t Et recordatus est dierum antiquorum qui eduxit de terra pa- storem ovium. Ubi est qui posuit in eis Spiritum sanctum ? *qui eduxit dextera Moysen brachium gloriae suæ? Sic eduxit populum suum per validam aquam in conspectu ejus, ut faceret sibi nomen sempiternum. Adduxiteos per abyssum sicut equum per solitudinem, ei non laboraverunt. Et sicut jumenta per campum descendit Spiritus a Domino, et dux eorum fuit : sicadduxisti populum tuum, ut faceres tibi uomen gloriae. > Dominus, qui de protectore factus est adversarius populi Judaeorum, qui ad iracundiam provocaverunt Spiritum sanctum ejus, et debellavit eos : ipse rccordatus est antiquorum dierum, quando pro eis Moyses in eremo deprecalus est, dicens * Aut dimitte eia hanc noxam : aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti (Exod. lXXII, 31, 32). Veteris igitur Isaias recordatus historiæ, dicit : Ubi est ille Moyses qui eduxit eos de Rubro mari ? ubi est pastor ovium ? ubi ille qui cum caeteris pastoribus gregis Domini laboravit? Qui impetravit, et posuit Spiritum Dei oratione et precibus suis, in grege Domini? Aut certe ita intelligendum : Ubi est illa clementia Domini, qua quondam misertus est populo suo, ut Spiritus quoque sancti eis gratiam tribueret : qui eduxit in dexteram partem, non iri sinistram, Moysen servum suum brachio majestatis suae : qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ; ut usque in præsentem diem illius potentia narraretur ? Duxit enim populum suum per immensas aquarum abyssos, quasi equum per solitudinem, et jumenta per planum, et Spiritus Domini ductor ejus fuit, id est, gregis Domini (Exod. XIV). Spiritum autem hic Angelum debemus intelligere, qui ductor fuit populi Israel, juxta illud quod scriptum est: Qui facit angelos suoi spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. cm, 4). Et in Epistola ad Hebræos : Isti sunt administratorii spiritus, qui mittuntur in ministerium, propter eoa qui possessuri sunt salutem (Hebr. i, 14). Consideremus illud quod in Actibus Apostolorum scribitur : Spiritus Domini rapuit Philippum, ei non vidit eum ultra eunuchus (Act. vin, 39) an stiper Angelo debeamus accipere. Sunt qui Angelum 755 in Spiritu sancto haec fecisse testentur. Manifesta percurrimus, ut in obscurioribus immoremur.
(Vers. 15 seqq.) a Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuae. Ubi est zelus tuus et fortitudo tua ? multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum super me continuerunt se. Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, I et Israel ignoravit nos. Tu, Domine, pater noster, redemptor noster a saeculo nomen tuum. » LXX : i Convertere de coelo, et vide de domo sancta tua, et gloriae tuae : ubi est zelus tuus et fortitudo tua ? ubi est multitudo misericordiarum tuarum, et miserationum tuarum qua sustinuisti nos ? Tu enim es pater noster, quia Abraham non cognovit nos, et Israel non cognovit nos. Sed tu, Domine pater noster, libera nos : a principio nomen tuum super nos est. i Qui tanta populo præstitisti, quae superior sermo narravit, ul spiritus quoque lui dignos nos consortio duceres, nunc quoque attende de coelo, et vide opera nostra, si tamen te digna sunt. Quare avertis faciem luam a nobis ? Coelum autem dicitur habitaculum sanctum, et domus gloriæ ejus Psat. XLIII), juxta illud : Cœlum mihi thronus eat: terra autem scabellum pedum meorum (Ixa. LXVI, 1) ; ei in alio loco : Qui habitat in cælis, irridebit eoa (Psal. II, 4); et: Ad te levavi oculos meos, qui habitasin coelo (Psal. CIn, 4). Non quo omnipotens Deus, qui tenet coelum palma et terram pugillo, ullo claudatur loco; sed quo quæ sanctiora sunt, illius locus et habitaculum esse dicantur. Denique Salomon qui aedificavit domum Dei, ad eum precans loquitur : Coeti caelorum et terra non sufficiunt tibi (III Reg. VIII, 27). Et in Oratione Dominica di- citur : Fiat voluntas tua sicut in cœld, ila et in terra (Matth. v, iO). Ubirunque ergo fit voluntas Dui, illud est habitaculum ejus, ct domus Dei. Quod autein sequitur, Ubi est zelus tuus et fortitudo tua ? Illo testimonio disseramus, quod per Ezechiel ad Jerusalem dicit Deus, quæ secuta fuerat amatores suos: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te (Ezech. XVI, 42). Et est sensus : Quia peccavimus et nos odisse coepisti, recessit a uobis zelus tuus, qui non recedit quando loquitur per Zachariam : Zelatus sum Sion et Jerusalem zelo magno (Zach. 1, 14). Unde et in conscquentbhus ait : Et irascar super gentes quœ congregatœ sunt adversum tam in circuitu. Reredente autem zelo, recedit 756 et fortitudo Dei, et paternorum viscerum superatur affectus, dum magnitudine peccatorum incredibilis Dei clementia vincitur, ut contineat se super auxilio meo, qui me oppressum videre non poterat. Tu enim, inquit, es pater noster, qui creator es omnium. Nescit nos Abraham, et ignorat Israel, quia te offendimus, nec cognoscunt filios qnos a Deo suo intelligunt non amari. Suhila nascitur quæstio, quare Abraham et Israel, hoc est Jacob, posuerit, et Isaac nomen tacitum sit (Gen. XXXII) ? Ad quod respondebimus, principio et line posiio, eliam media nominari. Sive ita : Abraham de gentibus vocatus ad fidem est, ct pro qualitate prioris et consequentis conditionis, mutaionem sortitus est nominis. Jacob quoque ut appellaretur Israel, multo ad id labore pervenit. Unde et Abraham tres habuit uxores, et Jacob quatuor : Isaac vero ab initio usque ad finem nomen possedit antiquum, et Ecclesiae indicans castitem, una fuit uxore contentus. Isti igitur qui precantur de percatoribus commutationem in meliorem statum, corum assumunt similitudinem, quibus læta post tristia successerunt. Hoc autem est omne quod postulant, ut quia pater eorum est, et hoc cos dignatus est nomine, non obliviscatur filiorum suorum ; nc per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus.
(Vers. 18, 19.) < Quare errare nos fecisti, Domine, in viis tuis: indurasti cor nostrum, ne timeremus te ? convertere propter servos tuos trihus haereditatis tuae. Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum : hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. Facti sumus quasi in principio : cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. > LXX: < Quare seduxisti nos, Domine, de via tua sancia 1 : indurasti corda nostra, ut non timeremus te? convertere propter servos tuos, propter tribus hæreditatis tuae, ut modicum possideamus montis sancti tui : adversarii nostri conculcaverunt sanctuarium tuum : facti sumus quasi a principio cum non dominareris nostri.: neque invocatum est nomen tuum super nos. > Epi. stola quam scribit Paulus ad Corinthios, cum ad unius scribatur populum civitatis, pro varietate habitantium, id est, sanctorum et peccatorum, nunc laudat eos, nunc corripit, nunc docet, nunc reprehendit, 757 provocat ad continentiam ; nuptias non recusat ; retrahit ab idololatria; instruit resurrectionem; digamiæ porrigit manum, ne locum tribuat fornicationi. Hoc dlximus, ut præsens qnoque capitulum, quod omne ex populi Deum deprecantis oratione contexitur, vel justorum intelligamus essc, vel peccatorum : et nunc laudare Do.. minum, nunc movere Domino quaestionem, et suani culpam referre in Deum. Unde et post caetera etiam hoc loquuntur : Quare errare noa fecisti, Domine, de viis tuis, vel seduxisti noa de via tua : indurasti cor nostrum ne timeremus te ? Non quo Deus erroris causa sit et duritiæ. sed quo illius patientia, nostram exspectantis salutem, dum non corripit delinquentes, causa erroris duritiæque videatur. Unde quibusdam vehementer iratus, a percutiendo manum suspendit, et loquitur : Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatœ, et super sponsas vestras cum adulteraverinl (Osee iv, 14). Flagellat enim omnem filiuin quem recipit, et ad hoc percutit ut emendet (Hebr. xn). Denique qui nequaquam filiorum vocabulum perdiderunt, sed per poenas retrahuntur ad poenitentiam, dicit de eis : Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum : misericordiam autem meam non auferant ab eis (Psul. LXXIVIII, 33). Est enim tristitia quae ducit ad vitam, et est tristitia quae ducit ad mortem. Unde et peccator loquitur in psalmo : Declinure fecisti semitas nostras a via tua, et humiliasti nos in loco afflictionis (Psal. XLIII, 19). Et per quadraginta annos errat populus in deserto; ut priorem viam non inveniat, nec ad Ægyptios revertatur (Num. XXXII). In Osee quoque sepiuntur semitæ Jerusalem, et clauduntur spinis ; ne sequatur amatores suos, et necessitate compulsa, revertatur ad virum suum pristinum (Otee II). Et Pharaonis dicitur Deus indurasse cor, ne dimilteret populum ejus, et ut decem plagis affigeretur (Exod. IV). Quam quæstionem diligentissime Paulus disseruit ad Romanos (Rom. IX). Et nos in quodam opere perstrinximus 1. Convertere, ait, Domine, sive converte nos propter servos tuos, Abraham et Israel, qui non cognoverunt nos, vel quos esse in populo credunus. Qnasi ad nibil enim et absque ullo labore populum tuum sanctum possederunt adversaarii nostri. Sive 758 converte nos, ut, juxta Septuaginta, paululum possideamus montis sancti tui, quia totum montem tuum oossidere non possumus, ut cum partem habuerimus, veniamus ad pleniiudinem ejus et contemplemur gloriam Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis (Joan. 1). De quo in huc eodem propheta dicitur: In novissimis diebus manifestus erit mont Domini (Isa. II, 2). De eo autem quod supra positum est: Quare errare noa fecisti (lsa. LXIII, 17) ? quo sensu accipiendum sit, plenissime docet Jeremias : Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti, et potuisti [Al. posuisti] (Jerem. XX, 7). Dum enim mihi clementiam polliceris, et quasi misericors pater dissimulas duritiam, et artifex medicus abscondis ferrum acutissimum, ne aegrotantem terreas antequam cures, fecisti me negligentem ; propter quod et de Jerusalem dicit Deus : Ecce ego seducam eam, et potia. eam quasi desertum,et statuam eam sicut terram absque aquis I, et loquar ad cor ejus : et dabo possessiones ejus inde, et vallem Achor ad aperiendam intelligentium (Osee I, 14, 15). Consideremus ordinem singulorum: seducit eam, et facit esse desertam, et absque aqua, ut virtutum patiatur sitim. Quae postquam dixerit : Sitivit in te anima mea, quam multipl citer libi caro mea (Psal. XLI, 2), tunc loquetur ad cor ejus, et lugentem consolabitur. Et dabit ei possessione n iude, hoc est, de poenitentia et mœrore qui operatur salutem. Et humiliias conturbati cordis ejus (hoc enim iuterpretatur vallis Achor) aperit intelligentiam, ne ignoret Creatorem suum. Hostes, ait, nostri conculcaverunt sanctuarium tuum. Haud dubium quin Templum significet, quod victores calcavere Romani. Et facti sumus sicut in principio antequam vocaremur in Abraham, et dum essemus in Ægypto, non habentes Deum, nec reges, nec principes, nec prophetas, nec legem mandatorum Dei (Osee III, quae omnia post passionem completa sunt Domini, hodieque complentur. Dicentibus enim illis : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), manet maledictio sempiterna, et non dominatur eorumDeus, neque invocatur nomen iUlius super eos, dum nequaquam Dei populus nuncupatur.
(Cap.LXIV. — Vers. i seqq.) « Utinam disrumperes cælos et descenderes : a facie tua montes defluerent. 759 Sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni, ut notum fieret nomen luum inimicis tuis ; a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabitia, non sustinebimus :,descendisti, et afacie tuamontes defluxerunt. » LXX: « Si aperueris coelum, tremor apprehendet ex te montes; et liquescent sicut cera a facie ignis liquescit, et comburet ignis adversarios : et manisfestum erit nomen tuum in adversariis : a facie tua gentes turbabuntur. Cum feceris gloriosa, tremoi apprehendet ex te montes. > Quomam hosies nostri conculcaverunt sanctuarium tuum, et facii sumus quasi in principio, quaudo uon invocabatur nomen tuum supcr nos : propterea deprecamur et dicimus: Utinam disrumperes caelos, et descenderes ; et qui semper promitteris, tu aliquando promissa compleres. Hoc autem eo tempore dicebatur, quando necdum Salvator advenerat, nec de utero virginali naturae nostræ atque substantiæ assumpserat hominem quem salvaret: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem supercælestis (I Cor. xv,49). Quodsi faceres, inquiunl, (t aperirentur cœli, sive coelum, ad adventum majestatis tuae montes defluerent, vel tremor apprehenderet montes, et consumerentur, sicut cera a facie ignis consumitur. £t Ezechieli aperti sunt cœli, et vidit visionem magnam (Ezecli. I). Sed et Moyses in Deuteronomii benedictionibus imprecatur: Aperiat libi Dominus thesaurum suum bunum,. coelum, ut det tibi benedictionem (Deut. XXVIII, 8). Et in Evangelio (Matth. III) Baptista Joannes vidisse narratur [Al. testatur] cœlos apertos, et Spiritum sanctum super Dominum in specie columbae descendentem. Muntes autem qui ad adventum Domini, de quo scriptum est: Deus ignis consumens (Deut. IV, 24), instar cerae consumentur et liquefient, adversarias potestates sunt, et omnes qui se erigunt adversum scientiam Dei. De quibus et in nonagesimo sexto Psalmo canitur: Vidit, et commota est terra. Montes liquefacti sunt sicut cera a facie Domini, a facie Dei universæ terræ (Psal. XCVI, 4, 5). Si enim tu descenderes. et tua promissa compleres. 760 tabescerent (juxta Symmachum) aquæ maris et omnem salsuginem earum ignis ille consumeret. De quo et in alio Psalmo scriptum est 6 Sicut deficit fumus, deficiant: sicut consumitur cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei (Psal. LXVII, 2). Et hoc notandum quod cum aquae maris divino fuerint igne consumpte, tunc notum fiat nomen Duniini Salvatoris inimicis ejus. De quihus in sexagesimo septimo psalmo dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso i ut quem beneficiis nun senserant, urbis suae subversione et propria captivitate cognoscant. Et a facie illius gcnies turbabuntur, sive, ut significantius in Hebraico dicimur, movebuntur; ut quæ prius immobiles erant, veniant ad salutem. Cumque mirabilia fecerit, et ostenderit signa in Evangelio, quæ quondam ostendit in Ægypto et in solitudine, confitebuntur se gloria... adventus ejus ferre non posse, sive quod tremor apprehenderit montes. Pulchreque juxta Hebraicum, quasi exauditi essent qui supra fuerant deprecati: Utinam disrumperes cœlos et descenderes, a facie tuu montes defluerent, postea inferunt: Descendisti, Verbuin caro factum es, et babitasti in nobis, veto Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. Et ideo a facie tua omnes montes defluxerunt, de quibus supra diximus. Hebraei hunc locum ita eiisserunt: Sic comburct ignis iniquos, quomodo aquæ fervent ignis ardore; AMASIM ( ) enim non consumptionem et tabem ut cæteri interpretati sunt, sed iniquos intelligi volunt.
(Yers. 4, 5.) < A saeculo non atidierunt: neque auribus perceperunt: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti exspectantibus te. Occurristi laetanti et facienti justitiam in viis tuis: recordabuntur tui. > LXX: < A sarculo non audivimus. neque oculi uostri videbunt Deum absque te, et opera tua, quæ facies exspectantibus misericordiam : occurrit enim facientibus justitiam, et viarum tuarum recordabuntur. > Paraphrasim hujus testimonii, quasi Hebræus et ex , Hebræis, assumit apostolus Pau. lus de authenticis libris I in 761 Epistola quam scribit ad Corinthios, non verbum ei verbo reddens, quod facere omnino contemnit; sed sensuum exprimens veritatem, quibus utitur ad id quod voluerit roborandum (I Cor. II). Unde apocryphorum deliramenta conticcant, quae cx occasione hujus testimonii ingeruntur Ecclesiis Christi. De quibus vere dici potest, quod sedeat diabolus in insidiis. cum divitibus in apocryphis, ut interficiat innocentem. Et iterum: Insidiatur in apocrypho quasi leo in spelunca sua : insidiatur, ut|rapiat pauperem (Psal. x, 9). Ascensio 2 enim Isaiæ, et apocalypsis. EliaB hoc habent testimonium. Et per hanc occasionem, multaque hujuscemodi, Hispaniarum et niaxime Lusitaniæ deceptae sunt mulierculæ, oneratae peccatis, quae ducuntur desideriis variis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (11 Tin. II,), ut Basilidis, Balsami atque Thesauris, Barhelonis quoque et Leusiboræ, ac reliquorum nominum portenta susciperent. Dequi- Lus diligentissime vir apostolicus scribit IrenaeuS, episcopus Lugdunensis et martyr, multarum origines explicans haereseon, et maxime Gnosticorum, qui per Marcum Ægyptium, Galliarum primum circa Rhodanum, deindc Hispaniarum nobiles feminas deceperunt, miscentes fabulis voluptatem, et impe- ritiæ suae nomen scientiæ vindicantes (Irenæus, lib. i de Hæres.). Quod autem dicit populus in praesentit hoc est, nunquam se nec auribus, nec oculis cognovisse, quæ. Dens sanctis suis praeparet in futurum : quod occurrat his qui faciunt juititiam, et viarum illius recordantur. Porro juxta Septuaginta dicunt, se nunqnam Deu:n alium cognovisse, praetcr eum qui vere Deus est, nec alterius talia opera i intaque vidisse, quæ facturus sit bis qui exspectent misericordiam ejus, faciantque justitiam, et viarum illius recordentur. Et quomodo scriptum est: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). Et iterum : Nemo videt faciem meam et vivet (Exod. XXXIII, 20)? Ergo Deus nequaquam sermonibus explicatur, nec oculis contemplabilis est, sed ab his vidctur de quibus scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8).
(Yers. 6.) c Ecce tu iratus es, et peccavimus; in 762 ipsis fuimus semper, et salvabimur. Et facti sumus ut immundus jAI. inimundi] omnes nos, quasi pannus menstruatae universae justitiae nostræ. Et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. » LXX :< Ecce tu iratus es, et omnes peccavimus : idcirco erravimus, et facti sumus quasi immundi omnes nos, ut * pannus sedentis omnis justitia nostra : et defluximus quasi folia propter iniquitates nostras : sicut ventus auferet nos. Ordo praeposterus. Non quia tu iratus es, nos peccavimus; sed quia nos peccavimus, tu iratus es. Et quia peccavimus, nobis iratus es, Domine: propterea erravimus, et rectam reliquimus viam. Sive, juxta Hebraicum, qui semper fuimus in peccatis, tua tantum salvabimur misericordia, qui per nos immundi sumus; et quidquid videmur habere justitiæ, panno sedentis, sive menstruatae mulieris comparatur. Pro quo Theodotio ipsum verbum Hebraicum posui' EDDIM ( ) quod Symmachus interpretatus est ϰυουσων id est, parientium; Aquila μαρτυριω̄ν, hoc est, testimoniorum, qnando sanguis in primo coitu maritali virgini approbatur. Et defluximus, inquit, quasi folia de arboribus, quæ propter iniquitates nostras, ventorum flatibus disperguntur. In quo considerandum, quod justitia quae in lege est, ad comparationem evangelicae puritatis immunditia nominetur. Etenim non est glorificatum quod prius glorificatum fuit, propter excellentem gloriam. Unde et apostolus Paulus, qui secundum justitiam, quae in lege est, universa compleverat, dicit se omnia duxisse pro damno, ut Christum lucrificaret (Philipp, III), et propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem cuncta arbitratur quasi stercora, ut Christum tucrifaciat, et inveniatur in eo non habens suam justitiam, quae ex lege est, sed per fidem Christi quæ est ex Deo justitia. Est enim justus qui perit in justitia sua (Eccle. vn), si post Evangelii veritatem umbras velit exercere legales, et non juste quod justum est persequi. Unde juxta sapientissimum Salomonem, omnis vir videtur sibi justus, cum in lege versatur6 ad quos Dominus loquitur in Evangelio i 763 Vos estis qui vosmetipsos justificatis coram hominibus (Luc. xvi, 15). Quod Paulus fu gicns ait : Nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum (I Cor. iv, 4). hi peccato autem Dei justitia, de qua idem Salomon loquitur: Intelligite justitiam veram Sap. I. 1). Ergo est alia justitia quae non habet veritatem, et baec est vera justitia, de qua rursum in Evangelio dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. v, 6). Quam multi prophetæ et justi desideraverunt videre, et non viderunt (Luc. x). Abraham autem vidi: istam justitiam, et laetatus est, nequaquam sequens occdentem litteram, sed spiritum vivificantem. Nec mirum hæc de hominibus dicere, cum astra quoque Dei justitiae comparata, non sint munda, et adversum angelos suos perversum quid excogitaverit (Job iv, XV). Si quis igitur post Evangelium Christi, ei adventum lilii Dei pædagogæ legis observat caeremonias, audiat populum confitentem, quod omnis illa justitia panno sordidissimo comparetur, cui et Esther diadema suum, quod erat regiæ potestatis insigne, eomparat, quod nequaquam voluntate, sed necessitate portabat: Tu scis necessitatem meam: quoniam detestor signum superbiæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostensionis meæ: abominor illud sicut pannum menstruum : nec porto in diebus quietis meæ (Esther. xiv, 16).
(Vers. 7.) < Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. LXX : < Et non cst qui invocet nomen tuum, et qui recordatusapprehendat te. Quoniam avertisti faciem tuam a nobis, et tradidisti nos propter iniquitates nostras. » Quia instar foliorum de arboribus flu- ximus quæ ventus arefacta dispergit, propterea nullus inventus est qui invocaret nomen tuum, et consurgens de ruina iniquitatum suarum, apprehenderet vel teneret te, diceretque cum sponsa : Inveni quem quæsivit anima mea: tenebo illum, et non dimittam illum (Cant. III, 4). Ventus ill Scripturis tripliciter pouiLur ; aut in tentationum magnitudine, aut in perversitate doctrinae, aut simpliciter ventus, quo nubila congregantur, et aer in nubes cogitur. De tentationibus, illud est evangelicum i: Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum itlam, et non potuerunt subvertere eam, 764 qu a super petram stabili erat mole fundata (Matth. vi, 27). De perversitate doctrinae: Ut nou circumferatuur omni venlo doctrinæ in malitia hominum (Ephes. IV. 14). De venio simpliciter : El non poterant navigare, erat enim ventus contrarius (Marc. vi, 48): non qno et hoc non possit sentiri tropologice, sed quo praesenti sensui tantum similitudinem præbat. Avertente enim Domino faciem stuun a nobis, allicimur in manu iniquitatis nostrae, sive tradimur tentationibus propter peccata nostra. Ex quo discimus, quod ei iniquitas manus habeat, et omnia peccata, quæ nos fortiter strictos tenere desiderant. Unde et in manu linguæ mors et vita est (Prov. XVIII); et sanctus precatur: Non veniet mihi pes superbiæ (Psal. XXXV, it). Nos autem, quia avertit Dominus faciem suain a nobis, scientes illud quod scriptum est; Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 52), invocemus nomen ejus, atque dicamus : Peccatum notum feci tibi, et iniquitatem meam non operui. Dixi, pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis met (Psal. xxxi, 56). Ei statim habe- Umus Dominum respondentem : Deleti sicut nebutam iniquitates tuas, et sicut nubem peccata tua (Isa. XLIV, 22), atque ' dicemus, Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4) ut nequaquam simus servi peccati, sed servi tui. Omnis enim qui facil peccatum, servus ejus est (Joan. VIII).
(Vers. 8 seqq). « Et nunc, Domine, pater noster cs tu, nos vero lutum : ei fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ne irascaris, Domine, salis, et ne ultra memineris iniquitatis. Ecce respice, populus tuus omnes cos. Civitas Sancti lui facia est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata : domus sanctificationis nostrae, et gloriæ nostræ, ubi taudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in tuinam. Numquid super liis continebis te, Domine, tacebis; et affliges nos vehementer? » LXX : « Et nunc, Domine, pater noster tu : nos autem lutum, opera manuum tuarum omnes nos; ne irasceris nobis, Domine, nimis, et ne in tempore memineris peccatorum nostrorum. Et nunc respice quoniam populus tuus omnes nos, civitas Sancti tui facta est deserta Sion : quasi solitudo Jerusalem, in maledictionem domnus sanctuarii nostri et gloriæ, cui benedixerunt patres nostri, facia est igne combusta, et omnia gloriosa nostra conciderunt. Et super omnibus his sustinuisti *, Domine : 765 et tacuisti, et humiliasti nos valde. » Si nostra consideremus merita, desperandum est. Si tuam autem clementiam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere (Hebr. xn). Tu enim pater noster es, qui dignatus es dicere : Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22). Et quanquam lutum siinus, et opera manuum tuarum, et lictor noster sis; nec vas figulo valeat respondere, quare sic vel sic factum sit : tamen scientes essenos filios, audemus dicere : Ne irascaris, Domine, satis. Noa iram vetamus 3, nee ultra patientiam tuam quærimus, per quam thesaurizavimus nobis iram in die irae. Sed hoc quæsumus, ne irascaris nobis satis, ne tempore ullionis atque vindictæ memineris iniquitatis nostrae : sed magis respicias populuui tuum, qui quondam tuus appellatus est populus. Et civitatis sanctuarii tui miserearis, in qua invocatum est nomen tuum: Quae civitas appellatur Sion et Jerusalem, quam fluminis impelus lætificat ; et in qua quondam fuit specula virtutum et pacis contemplatio (Psal. XLV). Domus quoque tua, id est, templum sanctilicationis nostræ et gloriae, in qua laudaverunt te patres nostri, in ruinas et cineres concidit, et incendio vastante, d.leta est ; ita ut nequaquam in ea offerantur victimæ; non Pascha cclebretur ; non quidquam fiat de caeremoniis quas In fieri præcepisti , sed omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. Cum hæc igitur iia se habeant, numquid, Domine, SiIper bis continebis misericordiam tuam, et lacebis adversariis blasphemantibus, et affliges nos atque humiliabis, non more solito, sed nimis? Quæ omnia Judæi Assyriorum et Babyloniorum 766 leu:- poribus putant esse completa. Nos autem juxta e.t quæ ex pers ona Salvatoris sequuntur : Apparui his qui non interrogabant. Inventus sum ab his qni me non quærebant (Isa. LXV, I) ; ad tempus Romanæ victoriae universa referimus, quæ Josephus Judaicæ scriptor historiæ, septem explicat voluminibus, qnibus imposuit titulum Captivitatis Judaicæ, id est Περί ὰλώσεως : et superfluum est ea sermone dis- . serere, quæ oculis pateant, cum omnia desiderat - bilia eorum versa sint in ruinas, et templum in . toto orbe celebratum, in sterquilinium urbis novæ, quæ a conditore appellabatur Elia ; et in habilaculum transierit noctuarum : frustraque quotidie dicunt in synagogis suis : Super his omnibus, Domine, sustinebis et aflliges nos i, atque humiliabis vehcmeu ter. Possumus hæc referie ad Ecclesiam, vel ad sancti viri animam, quiRe recte appellari potest specula et visio pacis, quando Pater et Filius et Spiritus sauctus habitaveriut in ea. Sin vero vitio, vel nostro. vel populi, hujuscemodi Sion a Domino fuerit derelica, statim patebit incendio ignitarum diaboli sagittarum. : Omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum. Et expulso pudicitiæ frigore, libidinis in templo Dei flamma grassabitur, ut quidquid in nobis gloriosum prius et inclytum fuit, corruat, deleatur et pcreat. Et impleatur illud quod in Psalmis dicitur : Combusserunt igni sanctuarium tuum, profanaverunt in terra tabernaculum nominis tui (Psal. LXXIII, 7). Quod solus potest ille restinguere, de cujus ventre fluunt aquae viventis flumina.