Chapter 13 · 13 of 19
Commentary on Isaiah
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DUODECIMUS.
Nullus tam imperitus scriptor est, qui lictorem uon inveniat similem sui: multoque pars major est Milesias fabellas 1 revolventium, quam Platonis libros. In altero enim Indus et oblectatio est, in altero difficultas et sudor mixtus labori 2. Denique Timæum de mundi harmonia astrorumque cursu et numeris disputantem, ipse qui interpretatus est Tullius, se non intelligere confitetur. Testamentum autem Grunnii Corocottæ. PorcetU decantant in scholis puerorum agmina cacliinnantium. Igitur et noster Luscins Lanuinus 3 fruatur testibus, imo fautoribus suis; vincatque multitudine, quia forsitau vincit ingenio. Mihi sufficit paucorum testimonium, ci amicorum laude contentus sum, qui in expetendis opusculis meis, :more nostri labuntur, et studio Scripturarum ; ac nonnullos fore arbitror qui boc ipsum quod ad te, Eustochium, sermonem facio, obtrectationi patere contendant, non considerantes Holdam et Annam ac Debboram, viris tacentibus, prophetassc : et in servitute Christi nequaquam differentiam sexuum valere, sed mentium. Duodecimus ergo in Is tiam explanationum liber hoc habebit exordium.
493 (Vers. 27 seqq. ) < Quare dici,, Jacob, et loqueris, Israel, abscondita est via mea a Domino : ct Deo meo judicium meum transibit [Al. transivii]? Numquid nescis, aut non audisti? Deus seuipiternus, Dominus qui creavit terminos terræ, non deficiei, neque laborabil, nec est investigatio sapientiæ ejus. Qui dat lasso virtulem, ei liis qui uon habent fortitudinem, robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient, > LXX: « Non enim dicas, Jacob; et quid locutus es, Israel 4 ; Abscondita est via mea a Deo, et Deus meus judicium meum abstulit , et recessit, et nunc nescis, et ton audisti? Deus æternus, Deus qui creavit terminos terræ , non esuricl, nec laborabit, nec est inventio prudentiæ ejus. Qui dat esurienti. bus fortitudinem, et non dolentibus mœrorem. Estiricnt enim juvenes, et laborabunt adolescentes, et electi infirmi erunt. Qui autem exspectant Deum, mutabunt fortitudinem. Assumeiii alas quasi aqui- Ix: current, et non laborabunt : gradientur, ei nou esuuent. i Cum Omnipotentis Dei tanta sit magniludo, ut nihil eum lateat, et omnia illitis arbitrio gubernenlur, quare dicis Jacob, idest, duæ Irihus quæ appellabantur Judæ; ei loqueris Israel, dece n aline tribus in Samaria, quae jam captivæ ductæ eslis in Assyrios : Abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit ? Et est sensus : Dicitis, ad Deum terrena uon pertinent, nec considerat 494 quid unusquisque 2 nostrum gerat. Unde ct nos ab hostibus injuste opprimimur, ct in jumentorum et piscium similitudinem, juxta Habacuc, absque ullo rectore disperdimur (Habac. 1). Quibus respondit Deus : Numquid nescis ? nec præcedentium Scripturarum te verba docuerunt, sive juxta LXX ignoras, quia non audisti quod ætei nis Deus et Creator omnium Dominus omnia novit, omnia continet, omnia sua majestate dispensat ? Nec aliquando deficit, nec laboral; ut luum judicium non intelligat, et absconditae sint ab eo vitæ tuæ ? Nec est, inquit, investigatio sapientiæ ejus, de quo loco illud Apostoli sumptum reor : Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles [forte ininvestigabiles ] viæ illius Rom. XI, 35); sive, ut LXX transtulerunt, non esuriet, et non laborabit. Ubi enim cibus ibi frequenter esui ies, si cibum detraxeris ; et ubi csuries, ibi et labor. Cum amem in Deo hæc non sint, cur ei humanas jungitis passioncs? quin potius ipse esurientibus et lassis dat fortitudinem, et qui videntur in saeculo esse quasi nihili, virtutem roburque multiplicat, sive, juxta LXX, qui tribuit non dolentibus mœrorem, est enim tristitia quæ ducit ad mortem, et est tristitia quae ducit ad vitam. Unde his qui habent cor impœnitens dat tristitiam, ut peccata sua inlelligaol. Et quia multi gaudent in corporis sanitate, et adolescenliam atque pueritiam putant esse perpetuam, jungil cl dicit, quod florens ætas cito concidat, et cor- Nora robusta marcescant. Qui autem non in suis viribus, sed in Deo habeant liduciam, 495 et ejus semper misericordiam præstolentur [.41. præstolautur], mutent fortitudinem, et vadant dc virtute in virtutem , ct assumant pennas sicut aquilae, et audiant, Renovabitur sicut aquilæ juventus tua (Psal. cu, 5); currant ad Domiuum, ct ejus desiderio non laborent ; ambulent, ct nunquam deficiant. Crebro diximus, aquilarum senectutem revirescere mutatione pennarum, et solas esse quæ jubar solis aspieiant, et splendorem radiorum ejus possint micantibus oculis intueri : pullosque suos an generosi sint, hoc experimento probent. Itaque et sanctos repuerascere, et assumpto immortali corpore, laborem non sentire mortalium, scd rapi in nubibus obviam Christo, et nequaquam juxta LXX esurire, quia præsentem Dominum habeant cibum.
(Cap. XLI. —Vers. 1 seqq.) « Taceant ad me iusulæ, et gentes mutent fortitudinem ; accedant, et tunc loquantur, simul ad judicium propinquemus. Quis suscitavit ab Oriente Justum . vocavit eumut sequeretur se ? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit. Dahit quasi pulverem gladio ejus , sicut stipulam vento raptam arcui illius. Persequetur eos. transibit in pace, scmita in pedibus ejus non apparebit. Quis hæc operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio ? Ego Domiuus, primus et novissimus ego sum. Viderunt insulæ et timuerunt i extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt. Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet [Al. dicit], Confortare. Confortavit [Al. conforiabit] faber serarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis, dicens, glutino bonum est ; et confortavit eum in clavis, ut non moveatur [Al, moveretur]. LXX: i Innovamini ad me, insulae, principes euim mutabunt virtulem : appropinquent et loquantur gimul, tune jydicium auuuntient. Quis suscitavit de Oriente justitiam vocavit eam ad pedes suos et vadet ? Dabit in conspectu gentium, et reges in stuporem Indet, et dabit in terram gladios eoru o, et sicut stipulam projectam arcus eorum ; et pergequetur eos, transibit in pace via pedum ejus. Quis operatus est et fecit hæc ? vocabit eam, qui vocat eam a generationum principio. Ego Dens primus. et in hæc quæ ventura sunt ego sum. Viderunt gentes ct timuerunt ; termini terræobstupuerunt 496 et accesserunt; venerunt simul, judicans unusquisque proximo suo auxiliari et fratr ; et dicet : Prævaluit vir artifex et ærarius percutiens malleo simul producens ; aliquando quidem dicit, solidatio bona est. Confortaverunt ea, in <lavis ponent ea , et non movebamur. • Gentes. id est, insulæ, quæ falsis amarisque hnjus sæcuti tunduntur fluctibus, jubentur audire et ora concludere, et illud uossequod ad Israel dictum est : Audi, Israel, et tace; et mutare fortitudinem, ne per imbecillitatem pristinam, Dei non possint audire sermonem, ut accedant prius ad Dominum, et quod non sint propria salute contentæ ; sed quod didicerint, caiteros doceant, et cum Domino disputent, utrum omnium Deus 1 justa servaverit. Sic autem inlerrogat eos, et ad respondendum provocat, ut inlerrogatione doceat quod ignorant : Quis suscitavit ab Oriente justum, sive justitiam ? Neque enim Judico- rum tantum Deus, sed et gentium, qui vocavit Christum Dominum Salvatorem, qui factus est nobis sapientia a Deo, justitia et sanctitas, et redenlplio (1 Cor. i). In quo juxta eumdem Apostolum Dei justitia revelatur (Ibid.). Vocavit autem eunt. ut se in oinnibus sequeretur, et opera Patris faceret; et illud impleret dicens : Deus, ut facerem voluulatem tuam volui (Psal. xxxix, 9). In III'jus conspectu reges et gentes colla submittent, et gladio illius ac saginis adversariae potestates, quasi stipula subjicientur et pulvis. Persequetur eos, rcges videlicet et principes gentium siugularum : Et pertransibit in pace, ad pacem cunctos vocans, ut reconcilientur Deo. Semita in pedibus illius non apparebit, id est, viae laborem non sentiet, nec al - quam imbecillitatis humanæ lassitudinem ; sed d • torrente bibet in via, et propterea levabit caput (Psal. CIX). Quis, inquit, hœc operatus eat et fecit i Quis suscitavit justum, site justitiam ? Quis ei gentes et reges tradidit? Quis gladio ejus et arcui universa subjecit ? utique ille, qni ab initio mundi haec futura praedixit, qui omnium conditor cst. Et quia dixerat sciscitantis affectu : Quis suscitavit ub Oriente justum, eic., cunctis tacentibus sibi ipse respondit : Ego sum Domninus, primus et nouissimus ego sum Ipse est qui et in Apocalypsi Joannis 497 loquitur : Ego lum a et ω, principium et finis (Apec. I, 8, et tIn, 13). Viderunt insulæ, id est gentes, sive Ecclesiæ de gentibus congregatæ, quæ- mundi hujus sustinent tempestates; et timuerunt Dominum: Principium enim sapientiœ timor Domini Prov. IX, iO). Omnes terrarum termini ad apostolorum verba tremuerunt, appropinquantes, et ad Christi Evangelium pariter accedentes. Cumque seipsos cernerent esse salvatos, id quod supra 0 audierant : Accedant, et tunc loquantur, opere compleverunt ; ut auxiliarentur proximis suis, et fratres suos vellent in Domino confortare, et dicerent eis: Recedite ab idolis, simulacra dæmonum antiqua contemnite, quae humana finxit manus, quae malleo cudente producta sut, quae compacta glutino, quæ stabilita clavis, ut non moveantur; et cum steterint, ambulare non valeant. Quae nos super persona Christi et vocatione gentium et prædicatione Evangelii atque idolorum condemnatione interpretati sumus, quidam ad Cyrum regem Persarum referunt , quod suscitaverit eum adversum Babylonios de Oriente, et parere suæ fecerit jussioni, prosternens ei gentes plurimas, et gladio illius et arcui cuncta subjiciens : et caetera quæ sequuntur ad ejus personam referunt, quod scilicet Babyloniis idola sua non profuerint, quae humano fact» suut studio, et arte aerarii suscitata. Nonnulli Hebraorum de Abraham dictum putant, qui vocatus sit justus ab Oriente, id est, de Chaldaeis, eo quod solus justus inventus est; et secutus est euun egrediens de patria sua in terram quam nesciebat, et tradiderit reges in manu ejus, qui adversum Sodomam et Gomorrbam venerant; et ante gladium cjus et arcium fecerit eos esse quasi stipulam et pulverein ; persecutusque sit illos, et reversus in pace, et longi itineris cursum non senserit, et huc nun suis viribus, sed Domini fecerit misericordia, qui abinitio haec futura cognoverit.Viderunt, ait, insulæ, id est gentes in circuitu, et illius virtute perterritæ sant : Et extrema terrce. Sem videlicet filius Noe, qui tempore extremo terrarum cum patre et cum fratribus de diluvio evaserat; et usque ad tempus illud fuerat reservatus ; quem Melchisedec I intelligi volunt, 498 et venisse obviam Abraham de prælio revertenti, et accepisse, et benedixisse ei, et eum Dei benedictionibus corroborasse (Gen., xiv); ipsumque esse fabrum aerarium qui Abrabam conflaverit, et malleo suae artis ad meliora produxerit . et dixisse ei, Bonum est. ut timore Domini gluiineris et jungaris ei. Et confortavit eum, sive solidavit in clavis praeceptorum Domini, ut non moveretur, sed in timore illius permaneret.
(Yers. 8 seqq.) < Et tu, Israel serve n.eus, Jacob quam elegi, semen Abraham amici niei. In quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinqus ejus vocavi te, et tibi dixi : Servus nieus es tu : elegi te, et non abjeci te. Ne timeas, quia tecum sum ego: ne declines, quia ego Deus tuus, confortavi te, et auxiliatus sum lui [Al. tibi] : et suscepit te dextera justi mei. Ecce confundemur et erubescent omnes qui pugnant adversum te : erum quasi non sint : et peribuul viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies ; viri rebelles Lui I erunt quasi non sim ; et veluti consumptio homines bellantes adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus apprehendi manum tuam, dicens tibi ; Ne timeas, ego adjuvi te. Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel. Ego auxiliatus suni tui, dicit Dominus : et redemptor tuus Sanctus Israel. Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues ; et colles quasi pulverem pones. Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos : et tu exsultabis in Domino, in Sau- cto Israel Iætaberis. > LXX: < Tu autem, Israel puer meus, Jacob quem elegi, senen Abraham quem dilexi, quem assumpsi ab extremis terrae, et a summitatibus ejus vocavi te, et dixi libi : Puer meus es : elegi te, et non dereliqui te. Noli timere, tecum enim sum ne erres; ego enim sum Deus tuus qui confortavi te, et auxiliatus sum tui, et roboravi te dextera justa mea. Ecce confundentur, et erubescent omnes adversarii tui : erunt enim quasi non sint : et peribunt omnes inimici tui. Quæres cos, et non invenies, homines qui insanient in te. Erunt. enim quasi non sint, et non erunt pugnantes adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus qui teneo dexteram tuam : qui dico tibi, ne timeas, Jacob, parvule Israel. Ego auxiliatus sum lui, dicit Deus, qui redimo te Sanctus Israel'. Ecce feci te quasi rotas plaustri trituramis novas 499 in serrarum modum : et triturabis montes et comminues colles : et ut pulverem pones et veniilabis, et ventus auferet eos, et tempestas disperget illos. Tu autem laetaberis in Domim et in sanctis Israel. » Jacob et Israel esse carnalem et esse spiritualem, Paulus Apostolus docet: Videle Israel secundum carnem (I Cor. X, 18). Ex quo intelligimus esse et alterum juxta spiritum; et ad cama- lem dici Israel: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis (Joan. VIII, 39). Quibus et supra (cap. XL, 27) dicitur : Quare dicis, Jucob , et loqueris, Israel : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ? E contrario nunc ad spiritualem Deus loquitur Israel, qui Domini sui suscepit adventum, quem primum servum , dein electum, ad extremum semen Abraham vocat. Ante enim accepimus spiritum servitutis in timore (Rom. VIII); et postea electi, in amicitiam Dei jungimur. Post vocationem igitur gentium, quaudo v derunt insulæ et timuerunt, extrema terræ obstupuerunt : appropinquaverunt et accesserunt, vocantur reliquiæ , juxta eleclionein gratiae, de quibus scribit et Evangelium : Istos duodecim elegit Jesus, quos et apostolos nominavit (Luc. VI, 13), qui post servitutem pædagogæ Legis, electi sunt in Evangelio; et semen Abraham amici Dei esse meruerunt. In illo enim apprehendit eos ab extremo terræ, et a louginquis t'jus finibus vocavit Israel de universis nationibus, congregans primum populum Judeorum, de quibus et Paulus Apostolus dicit : Vobis oportebat primum prædicari sermonem ; quoniam autem avertitis nos4, imus ad gentes (Act. XIII, 46). Tibi ergo, qui et servus meus, et electus meus, qui praedicaturus in gentibus es, et persecu tiones plurimas perpessurus, dico Ne timeas, quia tecum sum, cui loquor in Evangelio : Ecce ego vobiscum sum omnes dies, usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20). Non erres, neque a vcritate declines, nec te falsa persuasione decipias , quod tuis viribus imperitus et nudus, silvam gentium penetres, et ferocissimas nationes ad mansuetudinem voces. Ego sum qui confortavi te, et auxi- Halus tui sum ; et suscepit te, sive protexit, dextera justi mei, id est, Domini Salvatoris, sive dex. tera mea, ut LXX transtulerunt. Ecce enin adversani tui, populus Judæorum 500 et omnes qui pugnaut adversumte, et persecutores tui vertentur in nihili, quaeresque adversarios tuos et non invenies. Causaque redditur quare non inveniat adversarios suos : Quia erunt quasi noM sint. Qui adversarii insanire dicuntur contra aposlolos, vel juxta Hebraicum, esse consumpti. Idcirco autem timere non debes, quia ego apprehendi manum tuam, qui dico tibi, Ne timens : ego adjuvi te; noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel, sive, ut LXX, ■Paucissimi ex Israel. Hoc qnod posuimus, ego adjuvi te : noli timere, vermis Jacob, in LXX non habetur. Yeriuis autem qui Hebraice dicitur, THOLATH ( ) propter humilitatematque contemptum vocatur Apostolorum chorus, imitans Salvatorem, qui loquitur in psalmo : Ego sum termis, ei nun homo, opprobrium hominum , et abjectio plebis ( Psal. XXI. 7). Sicut enim vermis terram penetrat: ita sermo apostolicus penetravit gentium civitates, et ingressus est prius corda durissima. Et recte panci appellantur ex Israel, quia ad comparationem totius orbis, gentis Judaicae paucissimi crediderunt, quibus in Evangelio Dominus loquitur : Noli timere, grex parvulus (Luc. XII, 32). Sive juxta Hebraicum, mortui ex Israel, qui cum Apostolo di«unt : Quotidie morior (I Cor. xv, 31). Et alibi : Cum Christo crucifixus sum. Vivo autem, non ego; vivit vero in me Chritus (Galut. II. 20). Quodque sequitur : Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia, hoc significat, quod prædicatio Evangelica conterat adversarias poteslates, et spiritualem nequitiam elevantem se contra scientiam Dei : quæ pro varietate superbiae montes appellan tur et colles. illisque sublatis, et turbinis inore dispersis, exsultet Israel atque latetur in Domino Sancto Israel. Possumus quoque dicere, quod ecclesiasticus vir habens evangelicae praedicationis rostra serrantia in plaustro novo, quod nequaquam operatur in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, conterat incredulorum corda durissima : separans triticum a paleis, et montes collesque comminuens, id est, omnes haereticorum principes, qui comminuti atque contriti, redigamur in pulverem, et nihil esse doceantur, ut qui male fucraut congregati, dividantur in bonum sIunt.
(Vers. 17 seqq.) 501 « Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt : lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos : Deus Israel non derelinquam illos. Aperiam in supiuis collibus flumina : ct in medio camporum fontes. Ponam desertum in stagnum aquarum et terram inviam in rivos aquarum. Dabo in solitudine cedrum et spinam, et myrtum, ei lignuni olivae. Ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul : ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel crcavit illud. > LXX : c Et exsultabunt pauperes et inopes : quærent enim aquam, et non erit : lingua eorum præ siti exaruit. Ego Dominus Deus exaudiam ipsos Deus Israel : et non derelinquam eos : sed aperiam in montibus flumina, et in medio camporum fontes: faciam desertum in paludes, et sitientem terram in aquæductus. Ponam in terram absque a'loa cedrum, et buxum, et myrtum, et cyparissum, et populum, ut videant, et sciant, et cogitent, et noverint simul quia manus Domini fecit haec, et Sancius Israel ostendit. » Gentium populus pauper et tenuis, qui non habebat scientiam veritatis, quaerit per diversos magistros, ei varia philosophorum dogmata arnas salubres, et nun invenit, quia non suut; lingua eorum siti aruit, sine Lege ac Prophetis. Omnem enim juxta Evangelii fidem, substanliam suam in medicos consumpserat (Luc. VIII); et a cruore idololatriæ, et sanguine victimarum non poterat litterati. Propterea Dominus Deus Israel non eos penitus dereliquit, nec in aeternum perire passus est; sed aperuit in supinis colhbus, sive in montibus flumitia, et in medio camporuni fontes. Quæ flumina ex illo fluvio duxere principium, qui in Psalmis legitur: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4). Et in alio looc: Fluvius Dei repletus eat aquis (Psal. LXIV, 10 )Quæ aquæ et fontes de illo fonte manarunt, qui per Jeremiam loquitur : Me dereliquerunt fontem aquæ viva: (Jerem. ii, 13). Ei supra in hoc eodem Propheta dicitur: Bibent aquus de fontibus Salvatoris. De quibus et in Psalmis canitur : Benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Psal. LXVII, 21). Lt posuit, inquit, desertum in stagnum aquarum, et terram int'iam in rivos aquarum. De quibus aquis et Salvator in Evangelio mystico sermone dicebat (Joan. iv, 13, 14) : Qui biberit de 502 aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum , sed aqua quam ege dedero ei, fiel in eo fous aquæ salientis in vitam æternam. Et iterum Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui biberit de aqua quam ego dubo ei, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan, VII, 37-39). Hoc autem, inquit evangelista, dicebat de Spiritu Iuncto, quem credentes in eo accepturi erant. Quia igitur deserta quondam. Ecclesiae multitudo, aquis vitalibus luerat irrigata, propterea juxta LXX nascuntur in ea cedrus, et buxus, et myrtus, et cyparissus et populus juxta Hebraicum, et cæteros Interpretes, cedrus. setta, et myrtus, et lignum olivæ, et abies, et ulmus et buxus siniul. Quæ varietates arborum, diversitatem significatU gratiæ spiritualis. Et quia omnibus natura earum uota est, de SETTA ( ) tantum Hebraico edisseramus, quam spinam Theodolio transtulit. Est autem genus arboris nasccutis in «remo, spinae albæ haheus similitudinem; unde omnia ligna arcæ1, et tabernaculi facta sunt instrumenta, quae appellantur SetiM. (Exod, XXXVII) : quod lignum imputribile et levissimuui, omnium lignorum, tam in fortitudine quatu in uilore, soliditatem superat ct pulchritudinem. Cedrus autem et cyparyssus, et myrtus, odoris optimi sunt, et imputribiles. Ulmus quoque et populus, sive buxus, vel maritandis vitibus junguntur, vel ad diversa opera aptissimae sunt. Hæc autem omnia pariter ponuntur in solitudine, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesi:e deesse vidcatnr. Ut omnes intelligant, et pariter mente cognoscant, quia manus Domini hæc universa perfecerit, ut in ariditate gentium invenircntur fluenta virtutum, et ii, terra quondam deserta plenaque salsuginis, cedrus et cyparissus, et alix arbores nascerentur, quarum sublimitatem et verticem ad cilestia festinantem, illuminaret lignum olive, quod nutrimentum lucis cst ct laborantium requies.
(Vers. 21 seqq.) c Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus : afferte si quid forte habetis, dixit rex Jacob . Acce iam et nuntient nobis quæcunque ventura sunt : priora quæ fuerunt, nuntiate : et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum : et [Al. hæc] quæ ventura sunt, indicate nobis. Annuntiate 503 quæ ventura sunt in futurum : et sciemus quia dii esus vos. Bcne quoque ani male si potestis, facite, et loquamur, et videamus simul. Ecce vos estis pro nihili [Vulg. ex nihilo] : ct opus vestrum ex eo quod non est ; abominatio est qui elegit vos. > LXX : < Juxta est judicium vestrum, dicit Dominus Dcus : venerunt et appropinquaverunt consilia vestra, dicit rex Jacob. Appropinquent [Al. accedant] ct annuntient nohis quæ ventura sunt : aut priora quæ erant dicite : ct apponemus sensum; et sciemus quae sunt novissima. Ventura quoquo dicite nobis, et annuntiate quae ventura sunt in novissimo ; et sciemus quoniam dii estis. Bene facile et inale, et admirabimur; et videbimus simul unde sitis vos, ei Inde sit opus vestrum; de terra abominationum elegerunt vos. » Quomodo supra diximus, duplicem esse Jacob ct Israel, non credentium atque credentium in Dominum Salvatorem ; ita vocalis gentibus, cl in deserto quondam Ecclesiæ erumpentibus fluviis fontibusque, et mirum in modum comante varietate arborum, cunctis ubertate plenis- simis, qui in Christum ex gentibus credere noluerunt, provocantur ad judicium, ut respondeant cur videre, et scire et recogitare, et intelligere noluerint, quia manus Domini isia fecerit, et Sanctus Israel creaverit universa. Accedant, inquit, idula vestra, quæ putatis esse fortissima. Vel afferte, si quid forte habetis in vobis; et vestra aperite consitia, qua ratione, quo sensu nolueritis apertam ^ suscipere veritatem. Simulque fit apostropha ad ipsa idola, quae insensibilia sunt, et nee audiendi nec respondendi possident facultatem. Dicite, inquit, nobis vel præterita, vel futura, et ex rerum eventihus vestram potentiam demonstrate. Hoc autcm significat, quod post adventum Christi omnia idola conticucrint ; ubi Apollo Delphicus, et Loxias, Deliusque, ct Clarius, et colera idola, futurorum scientiam pollicentia , quæ reges potentissimus deceperunt? Cur de Christo nihil potuere prædicere; nihil de apostolis ejus; nihil de ruinis et abolitione templorum? Si ergo suum interitum non potuere prædicere, quomodo 504 aliena, vel mala, vel bona potuerunt [Al. potuerint] nuntiare ? Quod si aliquisdixerit, multa ab idolis esse prædicta, hoc sciendum quod semper mendacium junxerint veritati, «t sic sententias temperarint, ut sen boni seu mali quid . accidisset, utrumque posset intelligi. Ut est illud Pynhi regis Epirotarum ; Aio te ■, Æacida, Romanos vincere posse. Et Croesi : Crœsus transgressus Halyn maxima regna perdet. Aliud quoque signum est, idola deos non esse, quo ! nec bene possint facere, nec male. Non quo idola, vel daemones assidentes idolis, mala s;rpe non fecerint; sed quo nisi concessa cis fuerit potestas a Domino, hoc facere non possint. Denique in Evangelio deprecantur, ut habeant potestatem in porcorum gregem (Matth. VIII). Et in Job legimus, absque Donnini jussione, eum (diabolum) viri sancti ne jumenta quidem et possessioncs valuisse disperdere (Job 1). Nec mirum hoc de Deo, cum etiam apostolus Paulus tradat quosdam Satanæ, ut discant nou blasphemare (1 Tim. i). Sivc hoc dicendum, quod muta simulacra hominum et insensibilia, nec bene possint facere, nec male, nuc praeterita nosse, nec futura, quia ex nihilo sint, et ex eo quod non est, et non lam ipsa quam ille qni ea colat, abominatione condignus sit. Idola enim gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Os hubent, et non loquentur (Psal. CXIII,4, 5) Qucnundo ergo possunt scire et nuntiare ventura. aui narrare præterita, et bene faccre, vel male, quæ nec hominum sensum habent, nec brutorum animantium? Nec interest de qua materia facta videantur, cum universa terrena sint.
(Veis. 25 seq.) « Suscitavit ab Aquilone, et venict ab ortu solis : vocabit [Al. vocavit] nomen lucum, ct adducet magistratus quasi lutum : et velut flgulus conculcans [Al. conculcavit| humam. Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus : et a principio, ut dicamus : Justus es. Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audicus sermones vestros. Primus ad Sion dicel : Ecce adsunt a, et Jerusalem evangelistam dabo. Et vidi, et non erat nequo ex istis quisquam qui iniret consilium : eiinterrogatus responderet verbum. Ecce 505 omnes injusti, ct vana opera eorum : ventus et inania simulacra eorum. > LXX : « Ego autem suscitavi eum qui ab Aquilone est, et qui ab ortu solis : vocabun. tur nomine meo Veniant principes et sicut lutum figuli ; ei sicut figulus conculcans lutum, sic conculcabimini. Quis enim annuntiabit vobis ea quae a principio sunt, ut coguoscamus ea quae in futuro ; et dicemus quia verum sit ; non est qui praedicet [Al. prædicat], nequo qui audiat verba vestra. Principium Sion dabo; et Jerusalem consolabor in via ; nam de gentibus nullus est, et de simulacris ipsorum non erat qui annuntiaret; et gi interrogavero eos, nunde estis, non respondebunt mihi ; sunt enim factores vestri, et frustra seducunt vos. > Adhuc contra idola loquitur, et eos qui post adventum Christi, ea relinquere noluerunt. Illisque permanentibus in errore, ipse ab Aquilone SUlcitasse se dicit populum nationum. Ab Aquilone enim exardescent u'ata super omnes habitatores terræ. Et ad Jeremiam dicitur : Quid tu vides, Jeremia? Et iilc respondit; Ottam succensam : et faciem ejus a facie Aquilonis (Jerem. i, 13). Suscitantur autem ab Aquilone, ut credant in eun qui venerit ab ortu solis. Do quo supra legimus : Quit suscitavit ab Oriente justum, sive justitiam ? Et in alio loco: Ecce rir Orient namen ejus (Zach. vi, 12). Qui vocabit [Al. vocavll] eos nomine meo, ut derelictis simulacris, unum colant Deum. Ipse enim loquitur in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, ei non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, ei suscipietis eum (Joan. v. 43). Ipse principes et magistratus, et omnem mundi superbiam conculcabit, ei subjicientur ei quasi IUlium figulo, ut faciat ex eis aliud vas in honorem, aliul in contumeliam (Rom. IX). Hæc quae <go juxta consuetudinem pro. pbelalem fecisse me dico, quasi jani praeterita sint, vel juxta Symmachum, futura polliceor, nullus dæmonum et idolorum potesi praedicere. Unde oracula cum ta tacuerunt, quia nemo est qui annundet, nemo qai audiat, dum bruta prius corda gentilium intellexerunt errorem suum, et falsa vaticinia reliquerint. Primusque ' Dominus loquetur ad Sion, id est ad Ecclesiam suam, et dicet ei : Ecce adsunt filii tui, quos libi per meam donavi fldem. Significat autem apostolos, qui in toto orbe Evan- Relium 508 praedicarunt. Sion et Jerusalem nominibus differunt; cæterum ut una urbs, sic et una Ecclesia est. Omnes igitur gentes, quae idolorum sequuntur errorom, interrogentur a nobis, ut respondeant unde siut. Et hæc erit universarum responsio, quod omnes vanitatem sequantur et ventos, ct adorent opera manuum suarum. Quidquid de idolis et gentibus diximus, referamus ad dog- n ata pravitatis; et ad principes eorum haeresiarchas, quod, Christo pacem Ecclesiae nuntiante, et monstrante eis verilatis viam, ipsi sequantur errorem ; et vento ac turbini comparentur. Hebræi, suscitatum ab Aquilone, et venire ab ortu solis, Assyrium interpretantur et Persam, qui venerint Jerusalem, et omnes principes illius conculcaverint; nullumque idolorum quae colebant, hoc scierit esse venturum, nisi solus Dominus, qui ultus est eos pro peccatis suis.
(Cap. XLII. — Vers. 1 seq.) « Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur foris VOl ejus. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet : in veritate educet judicium, Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra judicium, et legem ejus insulae exspectabunt. » LXX : « Jacob puer meus2, assumam eum : Israel electus meus, suscepit enm anima mea. Dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus educet ; non clamabit, neque dimittet, nec audietur foris vox ejus. Calamum fractum non conteret, et linum fumigans non exstinguet, sed in veritate educet judicium : splendebit, et non conteretur, donec ponat super terram judiciuin, et in nomine ejus gentes sperabunt. v Jacob et Israel in praesenti capitulo non habentur, quod nec Matthæus evangelista posuit, secutus Hebraicam veritatem. Hoc dicimus in suggillationem eorum qui nostra contemnunt. De quo plenius in Matthaei Commentariolis, et in libro quem ad Algasiam nuper scripsimus \ disputatum est. Et interim notandum, quod ubi de apostolorum scribitur choro, et Jacob et Israel, et semen 807 appellantur Abraham : quibus quasi hominibus ac servis consequenter dicitur, Nol; timere, vermis Jacob, ei parvulus numero Israel. Ubi autem de Christo est vaticinium, absque Jacob et Israel legitur, Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Et in consequentibus : Dedi te in testamentum generis, in lucem nationum : aperire oculos cœcorum, et educere de vinculis alligatos, et de domo carceris habitantes in tenebris. Nee mirum si servus vocetur, factus es muliere, factusque sub lege (Galat.IV) ; qui cum inl forma Dei esset, humiliavit se, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philipp.II, 6-8). In quo complacuit sibi anima Dei, cernens in illo omnes esse virintes : imo ipsum esse Dei virtuUm atque sapientiam. Dedi, inquit, spiritum meum super eum: qui descendit in specie columbæ. Judicium gentibus proferet, quod anea nescicbaut. Non clumabit : crit enim utilis atque mansuctus; et non accipiet personam in judicio, sive non levabit, subauditur, in altum vocent suain. Vel juxta Symmachum, non decipietur; omnes insidias diaboli intelligens : aut, scendum LXX, non relinquet, populum scilicet Judæorum : vocans eum ad pœnitentiam. Nec audietur foris vox ejus, neque enim extra Galilæam atque Judæam in aliis genibus Evangelium prædicavit. Qnol si legimus fuisse eum in terminis Tyri et Sidonis (Matth. xv), sive in confinio Cæ- sareæ Philippi, quæ nunc vocatur Paneas : tamen sciendum non esse scriptum, quod ipsas ingressus sit civitates. Catamum quassatum, sive contractum non tolleret. Cunctis enim placabilis crit, et veniam dabit peccatoribus, dicens ad mulierem I : Confide, filia, dimittuntur tibi peccata (Luc. VII,48). At linum fumigans, sive ut cæteri transtulerunt, obscurum atque tenebrosum, non exstinguet : qui vicini erant exstinctioni, Domini clementia servat antur (quæ super Judæis ei nationibus in supradictis opusculis disseruimus); sed cum veritate omnia judicabit; nequaquam metuens Scribas et Pharisæos, quos confidenter hypocritas appellabat (Matth. VII, xv, xxn, XXIII Iter totum, ei Luc. VI, XII). Quod autem sequitur : Splendebit, et non con. teretur, donec ponat super terram judicium, Matthreus evangelista non posuit : sive inter judicium el judicium media , scriptoris errore, sublata sunt. Significat autem quod resurgens ex mortuis, cunctos 508 illuminaverit, nec morte contrimus sit, donec poneret supcr terram judicium : qui loquebatur in Evangelio : In judicium ego veni in mundum istum : ut non videntes videant, et videntes cæci fiant (Jonn. II, 59). Pro quo nosinterpretati sumus : Non erit tristis neque turbulentus; sed æquitatem vultus omni tempore conservabit : qiod falso de Socrate philosophi gloriantur, nunquam eum, plus solito, nec tristem fuisse nec lætum. Pro quo Aquila et Theodotio interpretati sunt: Non obscurabit, et non curret, donec ponat in terra judicium. Et cst sensus : nullum vultus tristitia deterrebit, nec festinabit ad pœnam, qui judicii veritatem ultimo tempori reservavit. Quodque sequitur : et legem illius insu/æ exspectabunt, manifestius posuere LXX in nomine ejus gentes sperabunt: quæ in Scripturis appellantur insulæ, quia ex omni parte persecutorum incursionibus patent. Legem autem ejus, non quae per Moyscn data est, sed Evangelium sentiamus : De Sion enim eyredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (suprat n). De qua lege et Jercmias vaticinatur : Ecce dies veniunt, dicit Dominus : et ponam testamentum novum, non juxta testamentum quod olim pepigi cum patribus eorum (Jerem. XXXI, 51, 52).
(Vers. 5, G scq.) « Hæc dicit Dominus Deus : creans coctos, et extendens eos: finuans terram, et quæ germinantur ex ea ; dans flatum populo qui est super cam, ct spiritum calcantibus illam : Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te; et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium. Ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Quæ prima fuerant, ecce venerunt, nova quoque ego annuntio : antequam oriantur, audita vobis faciam.» Incertum erat quis ante dixisset: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meuni super eum: judicium gentibus proferet. Post condemnationem enim idolorum subitus sermo proruperat. Ecce servus meus, et reliqua, quæ nos ex persona Patris super Christo interpretati sumus. itaque ne relinqueret ambiguum, quis superiora dixisset, adjungit et dicit: Hæc dicit Dominus Deus, creans cOelos, et extendens 509 eoa. Sive ut LXX transtulerunt Qui lecit cælum, et defixit illud. Universitatis igitur Creator et Dominus, ipse Christi sui promisit adventum, qui non solum extendit coelos atque defixit; sed terram quoque alta mole firmavit ct omnia quae nascuntur ex ea , ut et invisibilia ejus ex bis quae facta sunt, intellecta conspiciantur (Rom. I); sempiterna quoque virtus illius et divinitas. Qui spiramen omnibus dedit qui versantur in terra, lega prima mortalium. Insulflavit enim Deus in faciem Adam spiritum vitai, et factus est in animam viventem (Gen. II). Spiritum autem liis proprie qui calcaut terram; et sapientiam carnis, suas subjiciunt potestati. Ute igitur cujus tanta præconia sunt, hæc ad cum loculus est, cujus legem insulæ præstelantur ct gentes : Ego Dominus vocavi te in justitia: de quo ipse loquitur in Evangelio, Pater juste, mundus te ignorat (Joan. XVII, 25) ; ut esset non solum Judæorum, sed et gentium Deus. Et apprehendi manum tuam, quia quidquid operatur Filius, operatur Pater. Et servavi te, qui omnia ipse conservas. Et dedi te in fædus populi Israel, cui te venturum ante promiseram. Et in lucem gentium, quæ sedebant in tenebris et in umbra inortis, ut aperires oculos cæcorum qui Deum antea non videbant. Ei educeres de conclusione vi,.... ctum (Al. vinctos) (Prov. v): funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur. Et in Evangelio (Matth. VIII) quem Satanas vinxerat, sol. vit Dominus. De domo carceris sedentes in tenebris, qui in erroris nocte et caligiue versabantur. Quodque infert : Ego Dominus,hoc eat nomen meum : gloriam meam alteri non dabo, non excludit Filium cui dicenti in Evangelio : Pater, giorifica me gloria quam apud te habui priusquam mundus esset (Joan. XVII, 5), ipse respondit : Et glorificavi, et glorificabo (Joan. XII, 28). Neque enim dixit : Gloriam meam nulli dabo, quod si dixisset, exclusisset et Filium; sed, y'oriam meam alteri non dabo, præter te, cui dedi, cui daturus sum. Unde proprietatem sancte Scripturæ vehementer adlniror, qnod verbum AHER ( ) omnes Interpretes voce consona transtulerunt, alterum, qui in multis aliis soliii sunt discrepare. Ut au em sciamus per hanc sententiam non excludi Filium, seJ idola, sequentia verba tes'a itur : ET laudem meam sculptilibas. Pro quo LXX : nec rirtutes meat 510 simulacris. Cum enim Christus Dei virtus sit, Deique sapientia, omnes in se virtutes continet Patris. Sequitur, Quæ prima fuerunt, ecce venerunt. Et est sensus. Quae locutus sum, quæ per Moysen prophetasque pollicitus sum , universa completa sunt. Nunc autem annuntio vobis Evangelium, vocationem genitium, passionem Christi, novitatem fidei ; ut quomodo priora cernitis rebus expleta, sic et ea quæ nunc pollircor, credatis esse ventura.
(Vers. 10, 11 seq.) « Canite Deo [ Vulg, Domino] canticum novum ; laus t'jus al extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ ct liabilatores earum. Levet [Vulg. sublevetur] de. sertum et civhates ejus : in domibus habitabit Cedar, laudate habitatores Petræ, de vertice montium clamabunt. Ponent Domino gloriam, et laudem cjus in insulis nuntiabunt. Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum : vociferabitnr et elamabit: super inimicos suos confortabitur. Tacui semper, silui, patiens fui : sicut pa riens [Vulg. parturiens] loquar : dissipabo et absorbebo simul. Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eornm exsiecabo, et ponam fluniina in insulas, et stagna arefaciam. Et educam [Vulg. ducam] cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignorant [Vulg. ignoraverunt] ainbulare eos faciam. Ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; haec verba feci eis, et non dereliqui eos. Conversi sunt retrorsum : confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflalili; vos dii nostri. LXX : < Cantate DoMnino canticum novum : principatus ejus glorificatur, et nomen illius a summitate terræ; qui descendunt in mare et navigant illud, insulæ et habitatores earum ; laetare desertum et vici ejus; villae et habitatores Cedar. Lætabuntur qui habitant in Petra ; de summitate montium clamabunt. Dabunt Deo gloriam, virtutes ejus in insulis nuntiabunt. Dominus Dens virtutum egredietur et conteret bellum, suscitabit zelum et clamabit super inimiros suos cum fortitudine. Tacui a principio, num semper tacebo et sustinebo? Sient pariens patienter egi, erumpam et arefaciam simul, vas'abo montes et colles, et omne fenum eorum arefaciam. Ei pon am flumina in insulas, et paludes siccabo. Et adducam cæcos per viam quam nesciunt, et semitas quas ignoraverunt, calcare uus faciam; faciam eis tenebras in lucem, et prava in recta. Hæc verba faciam illis, et non derelinquam cos, ipsi vcro conversi sunt retrorsum; confundamini 511 confusione, qui confiditis super sculptilibus, qui dicitis conflati's, vos estis dii nostri.» Qui prius dixerat : QUM prima fuerant, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita faciam vobis; * t se promiserat quod ignorabant esse dicturum ; quæ sint illa nova, sequenti sermone testantur, apostolis præcipiens, et apostolicis viris, ut canant canticum novum, uequaquam in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus. Nec solum in Veteri Instrumento, sed in Novo ; et laus ejus penetret usque ad extrema terræ. A summo euim caelo egressus ejus et usque ad summum illius occursus cjus (Psal. XVIII). In omnem terram exiit apostolorum sonus, et in terminos orbis verba eorum: Sive juxta LXX : Glorificate nomen ejus in terminis terrce% ut in universo mundo Christi nomen annuntietur gen ibus. Qui sint autem isti qui canere debeant canticum novum, sequentia verba testantur : Qui descenditis, inquit, in mare, et navigatis illud, sive plenitudo maria. Apostolosenim videns Jesus in littore juxta mare Genezaret relicientes retia sua, vocavit et misit in magnum mare (Luc. v); ut de piscatoribus piscium faceret bominum piscatores, qui de Jerusalem usque ad Illyricum et Hispanias Evangelium prædica. runt : capientes in brevi tempore ipsani quoque Romanae urbis potentiam. Vel certe descenderunt iii mareet navigaverunt illud; tempestates et persecutiones istius saeculi sustinentes. Insulas quoque et habitatores earum, vel diversitatem gentium intellige, vel Ecclesiarum multitudinem. Levet [Al. elevet, inquit, desertum et civitates ejus vocem suam, de qua et supra diximus. Sive lxtetur desertum et vici ejus, et Cedar, quæ quondam inhabitabilis fuit regio trans Arabiam Saracenorum. Et habitatores Petrae, quae et ipsa urbs Palæstinæ est. Hoc autem significat, quod gentium populus desertus prius notitia Dei, ct idololatriæ erroribus obligatus, ad laudes Domini convertalur. Sive quia Cedar interpretatur tenebræ, et juxta Apostolum (I Cor. x) petra Christus, præcipitur cunctis credentibus, ut qui ante erant in tenebris, et nunc credunt in Dominum Salvatorem, che vertice montium clamitent, et aperte praedicent Christum, 512 quibus et supra (cap. XL, 9) dictum est: In montem excelsum uscende, qui evangelizas Sion. Eleva in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem. Et ponam gloriam ejus iu insulis, de quibus prius diximus. Describitque sermo prupheticus gloriosum Salvatoris adventum, de quo et Paulus Apostolus loquitur : Secundum illuminationem gloriæ magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (II Cor. IV, 6; II Tim.I, 10); et eum viro fortissimo comparat, qui pugnaturus sit contra adversarios suos, suscitaturus zelum. Ite quo et in cantico Deuteronomii prophetatum est : I,..; me xehre fecerunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt me in idotis suis; et ego zelare eoa faciam in gente quæ non es!, et in gente stultissima irritabo iltos (Deut. XXXII, 21). VociferabituF quoque ct clamabit contra inimicos suos, nperte eorum infi- , delitatem reprobans, et cum clamore pronuntians : Tacui, semper silui, patiens fui, sive, ut LXX transtulerunt : Tacui, numquid semper tacebo? Ut impleatur illud qnod per Salomonem dicitur : Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7). Et est sensus : Diu vos delinquentes sæpe portavi ; sed quia ante tacueram, nequaquain ulira reticebo. Et quomodo pariens in lucem profundit infantem, et apertum facit esse quod prius clausum in visceribus tenebatur : sic ego dolorem meum et dissimulationem quam semper habui super sceleribus vestris, nunc proferam, et dissipabo vestra consilia : unoque tempore 1 absorbebo universam gentem, et omnem superbiam montium tumoremque collium vestrorum. Et fenum, de quo supra dictum est : Vere fenum eat populus, id est, tam principes qum vulgus ignobile, in desertum redigam. Qnod in LXX de Theodotionis editione additum est, qui hæc verba tacuerat ( Vide supra, cap. IV, 7). Cumque vos a capite usque ad pedes exsiccavero atque delevero, tunc flumina doctrinae meæ in insulis gentium currere faciam, et stagna vestra sive paludes redigam in ariditatem, ut in genlihus sit scientia Scripturarum, et in vobis doctrinæ ariditas. Ducamque caecos per viam, quam ante nesciebant, de quibus et supra legimus: Dedi te in fædus populi, in lucem gentium. ut aperires oculos cæcorum. IIi ducentur per viam, de qua Christus loquitur. Ego sum via, sive via 513 scientiae Dei, et per semitas prophetales ambulare eos faciam. Tunc tenebræ eorum mutabuntur in lucem, et prava vertentur in recta, ut intelligant quæ legunt, et cordis oculis clarum in Veteri Testamento Christi lumen aspiciant. Simulque infert : Hcec verba quæ feci, sive faciam eis, nequaquam ultra futura promittens; sed quae ante promiseram, reddens. Me autem ista dicente, conversus est retrorsum populus Judaeorum ut non crederet promittenti, et in suis confunderetur erroribus, et negligeret sponsionem Dei, qui idolis aute crediderat. Sive cum intraverit plenitudo gentium, tunc etiam Israel populus convertetur (Rom. XI), et pœnitebit eum erroris sui, p .r quem idolis ante servierat. Ant certe post von ationem gentium revertetur ad principium : ut dicat, omnes gentes, quæ Evangelio credere noluerunt, in suis idolis confunlendas.
(Vers. 18, 19 seqq.) « Surdi, audite, et cæci, intuemini ad videndum. Quis cæcus, nisi servus mens ? et surdus, nisi ad que.., numios meos misi? Quis cæcus, nisi qui venundatus est ? et quis cæcus, nisi servus Domini ? Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies ? Et Dominus voluit ut sanctificaret enti, et magnificaret legem, et extolleret. Ipse autem populus direptus atque vastatus : laqueus juvenum onmes, et in domibus carcerum absconditi sunt : facti sunt in rapinam, nec est qui erunt: in direptionem, et non est qni dicat ; Redde. Qni, est in vobis qui audiat hoc, attendat et ausrultet futura? Quis dedit in direptionem Jacob, ft Israel vastantibus ? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. Et (effudit super eum indignationem furoris sui. et forte bellum : et combussit eum in circuitu, et non cognovit : et succendit eum, et non intellexit. > LXX : « Surdi, audice, et cæci, suspicite ut videatis. Quis est cæcus, nisi pueri mei : et surdi, nisi qui dominantur eorum ? Quis caecus (juxta Complut. edition. τω̄v LXX) nisi qui recepit: et excæcati sunt servi Dei. Vidistis sæpe, et non custodistis : apert:e sum aures, et non audistis. Dominus Deus voluit ut justilicaretur, et magnificaret laudem. Et vidi, et erat populus vastatus atque direptus. Laqueus enim in cubilibus ubique, et in domibus simul, in quibus absconderunt eos. Facti sunt in direptionem : et non erat qui erueret prædam . et non erat qui dicere! : Hedde. Quis est in vobis qui haec audiat, et futura cognoscat? Quis dedit in direptionem Jacoh, et Israel 514 vastantibus? Nonne Deus, cui peccaverunt? et noluistis in viis illius ambulare, neque audire legem ejus. Et induxit super eos iram furoris sui: et praevaluit adversus eos bellum, et qui comburebant eos per circuitum : et non cognovit unusquisque, nec posuerunt super animam. i Ne quis putaret hoc quod dicitur : Surdi, audiie, et cæci, intuemini ad videndum, ad gentium populum perlinere, qui prius surdus et caecus fuerat (ut Judaei stulta interpretatione approbare contendum), ipse propheticus sermo demonstrat, qui surdi et caeci intelligi debeant. Quis, inquit, cæcus, nisi servus meus : et surdus, nisi ad quem nuntios meomisi? haud dnbium quin prophetas significet. Quis cæcus, nisi qui venundatus est peccatis suis? Quis cæcus nisi qui prius servus fuit Domini? Cui dicitur : 0 Israel qni vides multa, et habes prophetas plurimos, per quos Dei mandata cognoscas, nonne custodics quae tibi præcepta sunt? Qui apertas habes aures, nonne audies quae dicuntur, de quo et supra legimus : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes aspicietis, et non videbitis : incrassatum est enim cor populi hujus (Isa. vi, 9). Dominus, iuquit, voluit ul sanctificaret eum, et magnificaret legem suain, et populum jacentem extolleret ac tevaret. Sed Hie Dei facere uoluit voluntatem ; et idcirco ab adversariis suis direptus est atque vastatus, quos vel dæmones, vel hostes intelligere debemus. Laqueus juvenum omnes, et in domibus carrerum absconditi sunt. Sive, ut LXX transtulerunt, Laqueus in cubilibus ubique, et in domibus simul, in quibus absconderunt epa : Scribas significans et Pharisaeos, qui plebem miserabilem deceperunt, ei uhique posuerunt insidias contra Dominum Salvatorem et apostolos ejus (Luc. xi) : habentes clavem scientiae, nec ipsi intrantes, el alios volentes in- , troire prohibentes. Pulchreque pectora eorum in quibus habitabant cogitationes pessimae, carceres appellavit. Ideo farti sunt in rapinam, et in direptionem : nec fuit qni liberaret eos, et pro eis sermonem faceret. Simulque Propheta cohortatur eos, ut si omnes andire non possint, saltem pauci futura cognoseant et intelligant, a quo ista perpessi sint. Causasque suæ vastitatis agnoscant, qui nec audire nec facere voluerunt quæ Lege præcepta slIm. Ideo effudit Dominus super eos totam iram suam et indignationem furoris plenam, ut 515 qui prius tacuerat, nequaquam ultra reticeret, nec sermonibus eos, sed pœnis tormentisque corriperet, et compre- henderet eos hellum fortissimum, quod nequaipam possint evadere, ostendens ferociam Romanorum. Cumque ex omni parte combustus sit, et nihil in se habeat sanitatis, tamen nou intelligit raussam poenae suae quod idcirco puuitus sit, quia Dei H'ilium non receperit.
(Cap. XLIII. — Verse i seqq.) « Et nunc hæc .licii Dominus creaus te, Jacob, et formans let Israel : Noli timere, quia rcdeuli te, et vocavi te nomine tuo : meus es tu. Cum transieris per aquam (Vulg. aquas), tecum ero, ei flumina non operient te. Cum ambulaveris in iguem, noa com- hureris, et flauma non ardebit in te : quia ego Dominus Deus tuus, Sancius Israel SaJvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam, et Saba pro te. Ex quo honorabilis facuis es in oculis meis et gloriosus : ego dilexi te, et dabo bomines pre te, et populos pro anima tua. Noli timere, quoniam tecum ego sum ; ab Oriente addueam semeu tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, da : et Austro, noU prohibere : adduc filios meos de longinquo, et filias meas ab «xtremo terrae. Et omnem qui invocat uomen meum, in gloriam IDeam creavi eum, et formavi eam, et feci eum. Educ foras populum cæcum, et ocuios habentem : surdum, et aures ei sunt. Omnes gentes congregatæ suut sinul, et collectae bunt tribus. Qui iu vobis annuntiabit istud, ei quæ prima sunt, audire uos faciet ? dent testes eorum, et justificentur : et audiant, et dicant : Vere vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi, ut sciatis et credatis mihi, et iutelligatis, quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus : et post me non erit. Ego sum, ego sum Dominus, ct non est absque me salvator. Ego aununtiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus. Vus testes mei, dicit Dominus, et ego Deus, et ab initio ego ipse, ct non est qui de n anu mea eruat : operabor, et quis avertet illud ? LXX : < Et nunc sic dicit Dominus qua fecit te, Jacob, et creavit te, Israel : Noli timere, quoniam rcdemi te ; vocavi te nomine tuo, meus es tu : ct si transieris per aquam, tecum sum, et flumina nou cooperient te. Et si transieris per ignem, non combureris ; flamma non exuret te, quia ego Domitius Deus tuus, Sanctus israel, Salvator tuus. Feci commutationem tuam SIC Ægyptum. et Æthiopiam, et Syenem pro te. Ex quo honorabilis fartus es, et in conspectu meo glorificatus es : ei ego dilexi te, et dabo homines pro te, et principes pro capite tuo. Noli timero, quoniam tecum sum; ab Oriente adducam semen tuum, et ah Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, adduc, ei Africo. noli prohibere, adduc filios meos de terra longinqua, et Jilias meas a terminis terræ, omnes qui vocantur nomine meo ; in gloria euim mea creavi illum, et plasmavi eum, et feci illum, et eduxi populum cæcum, qui habent oculos, et sunt caeci, ei surdæ sunt aures ejus. Omnes gentes congregatæ sunt simul, et convenerunt principes earum. Quis aununtiabit haoc ? aut quæ a principio sunt, quis annuntiabit vobis ? adducant testes suos, et justificentur, et audiant et loquantur vera. Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis, quia ego suin. Aute me nou fuit alius Deus 1, et post me non erit. Ego Deus, et non est praeler me Salvator. Ego annuntiavi, et salvos feci; exprobravi, et non erat in vobis alienus. Vos mei testes, et ego Dominus Deus ab initio, et non est qai de manibus meis eruat. Faciam, et quis avertet illud ?» Hebræi de secundo Salvatoris haec interpretantur adventu, quando post plenitudinem gentium- omnis salvandus sit Israel. Nos autem nequaquam putamus ad eos neri repromissionem, quibus supra dicturn est : Quis cæcus, nisi pueri mei, et qui sardi, nisi qui dominantur eorum ? et eæcœcati sunt servi Dei. Et rursum : Factus eat populus vastatus atque direptus, et his similia. Denique infert : Effudit super eum indignationem furoris sui, et fone bellum : et combussit eum in circuilu, el non cognovit et succendit eum, et noH intellexit. Ergo quod supra diiimus, duos esse Jacob, et duos Israel, unum carMlem, et alterum spiritualem, eorum qui in Salvatorem credere noluerunt, et eorum qui receperuut Filium Dei : boc eliam nunc intelligendum, quod provoeetur apostoloruin chorus, et prima Christi Ecclesia de Judaeorum populo congregata, ut intelligat Creatoreiu et factorem suum, qui et animae et corporis ejus sit conditor. Nec uiDeat persecutores quia redemptus sit Christi sanguine, qui vocavent eum nomine suo : et ob familiaritatem specialiter appellet populum 517 suum; sed praedicet incuncianter, et nulla pericula reformidet. Quodque . infert : aquas et flumina, et ignem et flammas, persecutorum impetum furoremque describit, qui saluti gentium invideant, et nolint sermonem evangelicutn praedicari. Quanquam Judæi, in aquis Ægyptios, in fluminibus Babylonios, in igne Macedonas, in flamma Romanos intelligi velint. Ideirco autem præcipiteis ne timeant, quia Dominus Deus S elvator eorum, et sanctus Israel sit cum eis, qui fecerit eos Ægypto. Æthiopiæ, et Syenae, et extremis mundi terminis praedicare. Pro Syene I, reliqui interpretes posuerunt SABA ( ), unde fuit regina Austri. quæ venit sapientiam audire Salomnis (III Reg. x). Quamobrem honorabilis factus est apostolorum chorus in conspectu Dei, et dilectus ab eo : et cunctorum hominum salus atque populorum, qui per eos ad Evangelium sunt vocati, et reputabuntur in salUem anitnarum eorum. Uude jungit et dicit : Noli timere, ego lecum sum, qui vobis in Evangelio loquor : Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20). Ab Oriente enim et ab Occidente adducam filios tuos, qni requiescam in sinu Abraham, et de cunctis mundi partibus filiorum meorum et filiarum populus congregabitur, qui vel invocent nomen meum, vel neo vocentur numine, ut appellentur Christiani in gloriam conditoris sui. Quodque sequitur : Educ foras populum caecum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt, multi putant dici de populo gentium, qui per apostolorum doctrinam audire coeperunt et videre. Sed nos etiam haec de disperso intelligamus Israel, qui vocatus sit per Apostolos primusque crediderit; quibus loquitur et Paulus : Vobis pri. mum oportuit prædicari sermonem Dei (Act. XIII, 46). Et ipse Dominus in Evangelio : Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. x, 6). Denique sequitur : Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus, id est, cum populo qui credidit ex Judaeis, ut duplex vocatio, sit, circumcisionis et praeputii. Quod autem dicitur, Educ, ad Filium sermo est. Sive, juxta LXX, Pater de Filio loquitur, quod eduxerit populum suum cæcum et surdum, et gentibus copularit, et fecerit ex eis multos Ecclesiae principes. 518 Miraturque propheta quod nullus in gentibus hæc praescire potuerit, nec Dei nosse consilia; sed tantum populus ejus qui Legem acceperit, et prophetas habuerit i Notus enim in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2). Sive ipse Deus testis suorum sermonum sit et pa- trator, et pner ejus ac. servus quem elegit. Haud dubium quin Christum significet, cui et supra dicit ; Magnum tibi est vocari te puerum meum. Et haec omnia fient, ut veritas mundo praedicetur, et sciant, ct credant, et intelligam, quorum eus prius bruta erat et insensibilis, quod praeter unum Deam, nullus alius Deus sit nec aute, nec postea. Neque enim temporum conditor babet aliquando principium, cum hoc ipsum, aliquando, sit temporis. Et quomodo nunc locutus est , Ego testis, dicit Dominus Deus; et puer quem elegi, dicente hoc ipsum Domino in Evangelio: Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et qvi misit me Pater (Joan. VIII, 17, 48). Sic et de divinitate illius sentiendum est, quod nullus sil Dens, nisi ipse qui loquitur, et puer ejus quern e'e- git. Pulchreque præter Deum Patrem alter nullus est Deus, qnia Christus Dei virtus est, et Dei sapientia (1 Cor. I), qni loquitur in Evangelio t Ego in Patre , et Pater in me est (Joan. xiv, 11). Sinit enim unas Christus Dominus non aufert Pani ne Dominus sit ; sic unus Dens Pater non aufert Filio ne Deus sit : qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum : hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Qnodqne sequitur t Et non eat absque me Salvator, ostendit in Patre Filium cuncta salvare. De quo idem propheta testatur : Et dimittet eia Dominus Salvatorem, qui salvos eos jaciet (Isa. XIX, 20). Neque enim Deus sapiens et fortis, sine sua potest esse sapientia atque virtute. Cnm ergo ab initio ego haec futura prædixerim, nullus erit qui meae renuat voluntati : imo quæ ego fecero, posset irrita facere. Haec dicuntur quidem ad Jacob et Israel, sed referuntur ad apostolicum chorum et omnes qui de populo JuJaeorum in Christum voluerint credere.
(Vers. 14.) < Haec dicit Dominus redemptor vester, Sanctus Israel. Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes : ego Dominus sanctus 519 vester creans, Israel rex vester. > LXX : « Sic dicit Doninus Deus, qui redemit vos Sancius Israel : Propter vos mittam in Babylonem, et suscitabo fugientes universos, et Chlaldæi in navibus vincientur. Ego Dominus Deus sanctus Israel, qui ostendi Israel regem vestrum. > Juxta Hebraicum adhuc ad Israel propheticus sermo dirigitur, quod redemptor eorum Dominus et Sanctus Israel, haec ad eos locutns sit : Propter vos qui mecum Evangelium prædicatis, quibus supra dixi : Noli timere, quoniam ego tecum sum, qui estis testes voluntatis meae, et puerum meum alterum testem mundo incredulo nuntiatis, misi Filium meum in Babylonem et confusionem hujus saeculi. Et detraxi omnes vectes ejus, qui Hebraice appellantur BARIHIM [At. barichim] et quos Theodotio fortes interpretatus est. Et Cbaldxos, inquit, subauditur ἀπὸ ϰοινου̃, detraxi, qui in suis gloriabantur navibus : in his videlicet, qui instar navium inter idola fluctuabant. De Chaldæis nullus ambigit, quin dæmones sonent I. Ego Dominus hæc futura prædixi, qni snm Creator vester et rcx Israel. Porro juxta LXX multo alter est sensas : Ego Dominus qui te de periculis liberavi, ct Sanctus lsrael ; propter vos mittam in Babylonem regem Medorum atque Persarum, et habitatores ejns fugere factam : et Chaldæi qni vos ceperant, vineti per mnre Caspium ad gentes alias transferentur. Ego Dominus hæc futura decrevi, qai ostendi Israel regem credentium fore.
(Vers. 16, 17 seqq.) « Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam et equum, agmen et rohnstum : simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt, quasi linum, exstincti sunt. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce ego fado nova, nunc orientur; utique cognoscetis ea. Ponam in deserto viam, et in invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones; qnia dedi in deserto aquas, flumina in invio, lit darem potmn populo electo meo. Populum istum formavi mihi; laudem lucam narrabunt. » LXX : « Quia sic dicit Dominus, qui dat in mari viam, et in aqua vehementi semitam. 520 Qni educit currus, et equos, et multitudinem robustissimam. Sed dormierunt, et non resurgent : exstincti sunt quasi linum exstinctum. Nolite meminisse priorum, et vetera ne recogitetis. Ecce ego faciam nova, quai nunc orientur, ol cognoscetis ea, et faciam in desero viam, et iu inaquoso flumina. Benedicent me bestiæ agri, sirenes et filiae struthionum, quia dedi in deserto aquam, et flumina in inaquoso, ut bibere faciam genus meum electum, populuin meum, quem acquisivi, ut virtutes meas narret. > Dominus qui destruxit et abjecit Babylonem, ct fortissimos illius dextraxit de potentia omnesque Chaldæos qui in fluctibus hujus sæculi feliciter navigabam, fecit esse captivos : ipse in aquis torrentibus maris Rubri reperit viam, ut transiret populus ejus de Ægypto liberatus. Sive qui dedit in mari Rubro viam, ipse et in aquis torrentibus Jordanis fluvii reperit semitam, ut et egressio ex Ægypto, et introitus in terram repromissionis haberet miraculum. Ipse currus et equos et omnem exercitum Pharaonis demersit in profundum, qui dormierunt somno perpetuo. Contriti sunt et exstincti, quasi linum in brevi lemporis spatio, et in puncto atque momento. Linum enim necdum igne correptum, pro levitate snhstantiæ statim exstinctum, in favillam dissolvitur. Igitur hoc præcipio vobis, ut inter signa mca atque miracula, quihus Babylon urbs potentissima diruta est, et quibus in mari Rubro atque Jordane popnlo meo aperta est via, nequaquam memineritis veterum, quoniam in Evangelio multo sum majora flacturus; quorum comparatione, præterita sileri debeant. Nequaquam enim ultra in mari Rubro, seJ in deserto totius mundi reperiam viam. Nec unu:; fluvius, sive fons erumpet de petra, sed inulta flumina, quae non corpora ut prius, sed animas sitientes reficiant, ut impleatur illud quod supra tegimus : Bibetis aquas de fontibus Salvatoris (cap. XII, 3). Tunc quod nunquam factum est, tict, ut omnes bestiæ et dracones, et struthiones qui in solitudine gentium morabantur, et idololatriae sanguine, inorumque feritate bestiarum similes erant, glorificent me 521 atque collandent. Pro draconibus, quo solus Theodotio, ut in Hebraico scriptum est, appellavit THANNIM [Al. THENNIM] ( ). reliqui Sirenas interpretati sunt, animalia portentosa quæ dulci carmine atque mortifero navigantes Scyllæis canibus lacerandos praecipitabant. Hocque signiflcat, quo:! voluptati prius et luxuriae dediti, ad servitutem Domini convertantur : licet melius sit dracones intelligi, quia junguutur et struthiones, lit quia semel de bestiis solitudinis loquebatur, hæc animantia poneret, quae deserto familiaria suni. Laudabunt autem, inquit, me, et glorificabunt he- stiæ agri, et dracones, et struthiones, quia dedi in dIserto gentium aquas, et in ariditate nationum flumina, ut liberet populis meus, quem elegi mihi, sive genus meum electum, et populus quem acquisivi sanguine meo, ut laudes meas virtutesque narraret.
(Vers. 22, 23 seqq.) « Non me invocasti, Jacob ; nec laborasti in me, Israel. Non obtulisti mihi arietem holocausti lui et victimis tuis non glorificasti me. Non te servire feci in ohlatione, nec laborem tibi præbui in thure. Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis : præbuisti mihi laborem in iniqnitatibus tuis. » LXX : « Non nunc vocavi te, Jacob, neque laborare te feci, Israel. Non attulisti mihi oves holocausti tui : neque in victimis luis magnificasti me : nee servire te feci in hostiis, nec laborem tihi præbui in thure, nee emisti mihi argento thymiama, nec adipem hostiarum tuarum concupivi, sed in peccatis tuis defendi te, et in iniquitatibus tuis. i Bestiis agri, draconibus et struthionibus laudantibus me, tu Jacob, nequaquam me invocare voluisti, nec postea laborare lit peccatum emendares pœnitentia. Quod autem arbitraris obtulisse te mihi victimas, et arietes immolasse, scias eos a me non esse susceptos, quia mihi et idolis communes erant. Illumque sensum reprtit, de quo supra dixerat : Ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum holocausto arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Neque enim, ait, pretiosum a te quidpiam requisivi . ut in parandis eis, laborare te facerem. Non exegi a le oblationes, nec thura quaesivi ; non calamum, neque incensum, et diversa pigmenTa generis, quorum 522 fumo inebriares me atque satiares. Sed obedientiam, quæ es! supra sacrificium, et sacrificium, de quo in Psalmis David dicit : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 49), illa volui, illn quæsivi. Tu autem me servire ct laborare fecisti in peccatis luis, ut cogerer dicere : Laboravi sustinens: et nequaquam ultra ferre le possum. Unde et per Osee idem loquitur Deus Quid tibi fuciam, Ephraim : prolegam te, Israel (Osee XI, 8)? Quid tibi faciam? quasi Adzmum ponam te, et quasi Seboim ? Quod atem I.. X X posuerunt, sed in peccatis defendi te, et iniquitatibus tuis, sic potest superioribus copulari, ut labor sit Dei, ei lassitudo defendere peccatores.
(Vers. 25, 26 seqq.) < Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates mas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, ut judicemur simul : narra si quid habes iit jusliliceris. Pater tuus primus peccavit, et interpretes lui prævaricati sunt in me. Et contaminavi principes sanctos, dedi ad internecionem Jacob, < i Israel in blasphemiam. > LXX : < Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non recordabor. Tu veto memento, et judicemur. Dic tu iniquitates tuas primus, ut justifieris. Patres vesu'i peccave- runt et principes vestri inique egerunt in me, ei contaminaverunt principes sancta mea. Kt dedi ut perderem Jacob, et Israel in opprobrium. »Tu me,inquit, Jacob et Israel, laborare fecisti in peccatis tuis, et onera iniquitatum tuarum portare vix potui, quos nequaquam servos meos nec pueros voco, sed simplici appello nomine Jacob et Israel, ut ostendam et arguam peccatores. Ego autem propter me, quia misericors sum et patiens, et multarum miserationum, delebo omnes iniquitales tuas in aspersione et sanguine Novi Testamenti :delebo vetus chirographum, quod adversumie scriptum crat; et peccatorum tuorum ultra non recordabor, quæ tibi, si crederevolueris, in baptismate dimissurus sum Reduc ergo me in memoriam : si quid habes justi quod respondeas mihi, libenter accipiam; ut judi. cemur simul, et arguas me non fecisse tibi quod facere debui. Quem seusum in Michæa plenius legimus : Populus meus, quid feci libi, et quid molestus fui tibi ? responde mihi : quia eduxi te de terræ Æypti et de domo servitutis 523 liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. Et in quinquagesimo psalmo David loquitur ad Deum : Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum fueris judicatus (Psal. L, 6). Narra ergo si quid habes ut justiticeris. Et est sensus : Ego non loquar prior contra te, ne oppressum esse te dicas multiplicatione sermonum ; ced ut si quid justi habes, ipse pro te loquere; ut videaris ista quæ pateeris immerito sustinere. Et lit scias me mmisereri tui, non ob meritum tuum, sed propter meam clementiam, a patribus tuis repetam atque majoribus, ut intelligas le a peccatoribus esse generatum : Pater tuus primuspeccavit in solitudine; omnis videlicet populus Israel. Sive auctor generis tui Abrabam peccasse convincitur, quando Domino terram repromissionis semmi illius pollicenLe, respondit : In quo scium quia possidebo eam? (Gen. xv, 8.) El interpretes, inquit, lui prævaricati sunt in me. Aaron et Moyses ad aquam contradictionis, qui inter me et te medii loquebaatur (Excd. XVII). Et ut intelligamus non esse violentamexpositionem, sequitur : Et contaminavi principes sanctas, de quibus et in psalmo canilur : Absorpti sunt juxta petram judices eorum (Psal. CXI, 6). Qu s idcirco constaminassese dicit, quod terram repromissionis non intraverint. Dedique ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam ; ut nullus, praeter duos ex his qui de AEgypto egressi erant, intraret in Judaam ; sed cadavera eorum jacerent in solitudine. Juxta LXX, qui addidi:runt de suo : Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris, ad poenitentiam eos. provocat Deus, ut intelligant scelera sua atque peccata, et veinam consequamur. Scriptum est enim et in alio ioco; Justus accusator sui ext in principio sermonis (Prot. XVIII, 17). Principesqueeorum et patres dicuntur Domini sancta violasse, uon servientes Legi Dei ; sed traditiones et mandata hominum requirentes ; propter quos periit Jacob et in opprobrium datus est Israel, ejectus de sua provincia, et tulius orbis exsul atque peregrinus.
(Cap. XLIV. — Vers. i seqq.) < Et nunc au.li, Jacob serve meus, et Israel, quem elegi. Hæc liicit Dominus, faciens et formans le ab utero, auxiliator 524 tuus. Noli timere, serve [Al. servus] meus Jacub, et rectissime quem elegi. Effundam eum aquas super sitientem, et fluenta super aridum ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam stiper stirpem tuam..Et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præteerfluentesaquas. Iste dicet, Domini ego sum * et ill., vocabit in noanine Jacob, et hic scribet manu sua, Domino ; et in nomine Israel assimilabitur. » LXX : < Nunc autem audi, Jacob puer meus, et Israei quem elegi. Ego Dominus Deus, qui feci te, et plasmavi te de ventre, adhuc habetis auxilium. Noli timere, puer meus Jacob, ei dilecte israel quem elegi, adhuc ego dabo aquam in siti qui ambulant in inaquoso ; ponam spiritum meum super semen luum, et benedictiones meas super filios tuos. Et orientur ut in medio aquæ fenum, ei sicut salix juxta præterfluentes aquas. Iste dicet Dei sum : iste clamabit in nomine Jacob. Et alius scribet in manu sua, Dei sum ego, et in nomiie Israel clamabit, > Ubi accusatur populusJudæorum ob incredolitateematque blasphemiam, absque ulla nomin s dignitate, puris appellatur vocabulis : Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel ; et herum : Dedi ad internecionem Jacob, ei Israel in blasphemiam (supra, XLIII, 22, 23). Ubi autem ad apostolorum chorum, qui tx Judæis est,sermonem fecit, junguntur et. nominum privilegia. Audi. Jacob serve meus, ei Israel quem elegi; ut prima sit servitus, secunda clectio. Hæc. dicit DominiIs, factor et formator tuus, qui ab utero auxiliatus est lui (Gen. xxv); ut adhuc in ventre matris plantam fratris arriperes. Sive qui in principio nascentis Ecclesiæ te de persecutoribus conservavil. Noli timere crudelitatem eorum , serve meus Jacob, et rectissime quem elegi. Alio nomineIsraelem vocat, ISURUN ( ) enim verbum Hebraicum , cateri εὺθύτατον, bive εὺθύ, id est, reccissimum, et rectum interpretati sunt ; soli LXX dilectissimum. jungentes de suo, Israel. Proprie enim juxta Hebraeos et liilerarutn fidem, ISRAEL ( ) rectus Dei dictur, Vir autem videns Deum nou in elementis1, sed in sono vocis est. Unde et liber Geneseos appellatur εύθεϊς; I, id est, justorum, Abraham, Isaac, et Israel, Noli igitur timere, Jacob 525 cl Israel, quia effundam aquas super sitientem et aridam, de qua s;epc dicium est : Et effundam sive ponam spiritum meum super senen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, quae ex aqua et Spiritu sancto in baptismate renascetur. Quam et in Evangelio Salvator promisit, dicens : Qui sitit, veniat ad me, ei bibat. Statimque infertur : lloc autem dicebat de Spiritu sancio, quem credentes accepturi erunt (Joan. VII, 37, 39). Comparat quoque in baptismate renascentes herbis virentibus, et salici quæ juxta fluentes aquas oritur : et contra rerum naturam affert fructus, quæ prius sterilis erat, vel cujus semen in cibo sumptum, steriles facit. Quod quidem in primo psalmo legitur : Et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fruclus suos dabit in tempore suo. et folium ejus et non decidet. Alii inter herbas et renascentes salices duplicem vocationem intelligunt : ut in herbis populus nationum sit; in salicibus. hi qui ex tsrael crediderunt. Simulque describit varietalena credentium ; Alius dicct, Domini ego sum, qui justitiae opera in se esse confidit; alius vocabit, subauditur, peccatores ad pœnitentiam in nomine Jacob; ut et ipsi supplantent vitia atque peccata. Alius scribet manu sua, Dei sum I. Sive, ut LXX transtulerant, scribet in manu sua, Dei sum; ut novo tyrocinio servitutis Christi se militem glorietur. Et in nomine Israel assimilabitur. Non enim omnes ex tsrael, sed magua pars ex gentium multitudine, in nomine Israel assimilabitur ; ut recipiat Legem et Prophetas, omnesque gratias Spiritus sancti, quæ israel popufo repromissae suut.
(Vers. 6 seqq.) < flæc dicit Dominus rex Israel, et redemptor cjus Dominus exercituum ; Ego primus ei ego novissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? vocet et annuntiet, et ordiuem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis 4. Nolite timere, neque conturbemini ; ex tunc audire te feci, et. arnruntiavi : vos estis testes mei. Numquid est Deus absque lue, et fomnator quem ego non noverim? Plastæ idoli omnes nihil suut, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi suut testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, 526 ut confundantur. Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? Ecce omnes participes ejus confundentur : fabri enim sunt ex hominibus 5 ; convenient omnes, stabunt, et pavebunt, et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est; in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio foriiludiais suae. Esuriet, et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. Artifex lignarius eitendit normam [Al. formam], formavit illud in run • cin' ; fecit ilud in angularibus, et circino tornavit illud ; et fecit imaginem viri, quasi speciosum hominem habitantem in domo. Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus. Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit; et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eia, et calefactus est ; succendit, et coxit panes. De reliquo autem operatus est Deum, et adoravit : fecit sculptile, et curvatus est ante illud. Medium ejus combusisit igni, et de medio ejus carnes comedit. Coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit : Vah! calefactus sum, vidi focum. Reliquum autem ejus Deum fecit, et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et obsecrat, dicens : Libera me, quia Deus meus es tu. Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti eniin sunt, lie videant oculi eorum, lie intelligant. corde suo. Non recogitaut in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt ut dicant: Medium ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes. Coxi carnes, et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam, aute truncum ligni procidam, pars ejus einis est ; cor insipiens adoravit [Al. adorabit] illud ; et non liberavit [Al. liberabit] animam suam, neque dicet: forte mendacium est in dextera mea. » Post praedicationem apostolorum, vocationem gentium, Salvatoris adventum, et effusionem Spiritus saucii, quein cuuctis credentibus daturum se esse promisit, quando pro varietate meritorum alius dicet, Domini ego sun! i alius vocabit in nomine Jacob; alius scribet manu sua se esse Domini, et cum ortus sit de infideli turba gentilium, in nomine assimilabitur Israel, ut, relictis idolis, unius Dei cultor sit; incipit ahera περιϰοπή, quam lolam simul proposuimus, ne unius sensus divideremus continentiam. Et quia Septuaginta in hoc capitulo, exceptis 527 paucis verbis, non discrepant ab Hebraico, nostra editione contenti su.nus, qua intellecta, noscentur et caetera. Est autem sermo contra illius temporis idololatras, quo Isaias propheta ventura populis nuntiabat, et arguit eos, qui Dei omnipotentis religione contempta, simulacris ligneis inclinentur, et adorent opera malim suarnm. Curramus ergo per singula. Hæc dicit Dominus rex Israel. qui in me crediturus est, et redem;ltor ejus, qui Filii mei suscipiet adventum : Dominus exercituum atque virtutum, et Omnipotens. Hoc enim in Hebraico . sonat SABAOTH ( ). Ego sum primus, et ego sum novissimus, ego A et Ω; et absque me non est Deus, quia puer quem elegi, in me Deus est. De quo supra dixi : Ecce puer meus, quem elegi : electus meus, quem suscepit anima mea : judicium gentibus proferei, et in nomine ejus gentes sperabunt. Nee dicit se esse solum, sed præter virtutem suam atqae sapientiam nullum esse externum Deum, deorum- que multorum opinionem, et simulacra condemnans * Quis, inquit, similis mei eat ? Vocet ea quae non sunt quasi sint, et exponat ordinem creaturæ meae, qui cuncta ratione tibraverim, ex quo feci hominem super terram. Nec hoc solum volo, sed quaero etiam scientiam futurorum. Unde tu, Israel, cujus et rex et redemptor sum, noli timere simulacra, quæ esse nihil, in Sina monte, didicisti. An forsitan Creator est alius, quem ego non noverim ? Aut praeter hunc aller est mundus, qui ignoti Dei monstret potentiam ? Neque vero ea solum quæ fium, sed et iUli qui faciunt, habebuntur pro nihili. Cumque vindictæ tempus advenerit, nequaquam poterunt eos manuum suarum opera liberare, quæ caeca et insensibilia confundunt artifices suos. Quis enim possit hoc credere quod ascia, lima, et terebro malleoque formetur deus? Et vel in prunis simulacra fundantur; vel norma, runcina, et angularibus, circinoque it, deos repente cousurgant? Praesertim cum fatr.e et siti artificis, artis vilitas demonstretur. Fit enim linea statua, humanam exprimens speciem et quanto pulchrior fuerit, tanto deus putatur augustior. Ponitur in fano, et aeterno clauditur carcere, quae longo tempore crevit in salrihus, et pro varietate arborum, cedrus et ilex 528 et querens vel pinus fuit. Mirumque in modum segmenta ejus atque rasuræ nitUntur in focum, ut calefaciant artificem dei, et coquant diversa pulmenta: pars autem altera formatur in deum , ut opere completo, adoret iliam factor SIMIS, et operis sui imprecetur auxilium; nee intelligit, vet recogitat, imo nee earnis, nee mentis aspieit uenlis, quod non possit esse Deus, cujus pars igne combusta est; nec hoininis mano fieri divina majestas. Pleniusque super irrisione idelorum prophetiens sermo contexitur, quæ facius intelligentiae sunt, nec laciniosam, imo superfluam expositionem desiderant. Super quo et Flaccus scribit in Satira, deridens shnulacra gentium (Satir. VIII, lib. i) : Olim truncus eram ficulneus, innUte lignum : Cum faber mcertus scamnum faceretne Priapum, Mamit esse deum : deus uide ego, tucum aviumque Maxima formido Quidquid autem de idolis dictum est, potest referri, et ad hæreseωn principes, qni simulacra dogmatum suorum atque mendacii, artillci corde coniponunt, et venerantur ea quæ a se sciunt esse simulata. Nec sufficit eis error proprius, nisi simplices 'nosque eorum adoratione deceperint. Qui quæstum putant esse pietatem, et devorant domos viduarum (Marc. XII), abutentesque vulgi imperitia, iia arte dialectica, quasi ascia et terebro, litna et runcina formant Deum suum, et cudunt malleo, atque inaurant sermonis rhetorici venustate : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III, 19).
(Vers. 21 seqq.) c Memento horum, Jacob, et Israel, quoniam servus meus es tu : formavi te, servus meus es tn, Israel, ne obliviscaris mei. De- levi ut nubem iniqnitates tare, et quasi nebulam peccata tua. Revertere ad me : qnoniam redemi te. Laudate, cœdi, quoniam [Vutg. addit misericordiam] fecit Dominus : jubilate, extrema terrae, resonate, montes, laudationem, saltus, et omne lignum eJus: quoniam redemit Dominus Jacob, et Isrnel gloriabitur [Al. glorificabitur]. > LXX : < Memento horum, Jacob et Israel ; quoniam puer meus es tu : formavi te puerum meum ; et tu, Israel, ne obliviscaris mei. Ecce enim delevi sicut nubem iniqui- lates tuas : et sicut caliginem peccata tua. Revertere ad me, et redimam te. Lætamini, coeli, quoniam misertus est Deus Israelis. Carrit-e tuba, fundamenta terræ, clamate, montes, laetitiam : colles et omnia ligna quæ in eis sunt, quoniam redemit 529 D'lus Jacob : et Israel inclytus erit. > Cum haec se ita habeant, et idola hominum scias esse figmenta, o Jacob, et paer meus Israel, ne obliviscaris Creatoris tui, tibique ipsi injui iam facias, ut incurveris operi manuum tuarum. Quæ qiriain adventu pueri mei, quem elegi, penitus destruenda sunt ; propterea tota mentis aviditate cognosce, quod sicut nubes et caligo, et nebula, vel solis calore dissolvtiur, vel vento raptante tenuatur : ita iniquitates tuas, et universa peccata, quibus prins me offenderas, dissolvi faciam. Tu tantum revertere ad me, et age pænitentiam, quia redimendus es pretioso sanguine. Quod si feceris, scias in salute tua cæCius terramque laetari, et omnia elementa concinero. Sive an- gelos qui morantur in coelis, ct alias potestates, quibus terrae fundamenta portantur. Vel certe apostolos et prophetas, de quibus loquebatur et Apostolus : Ædificali super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20). Montes quoque et silvae, sive colles, qui pro varietate virtutum prima et media loca et utHina possedcrunt, jubentur jubilare, et tuba canere, scientes quod redemerit Dominus Jacob, et in Israel conversione lætetur, sive ipse Israel ab errore conversus, inclytus fiat.
(Vers. 24 seqq.) « Haec dicit Dominus redemptor tuus, et fotmator tuus ex utero : Eoo sum Dominus faciens olnnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Irrita faciens signa divinor uin, et hariolos in furorem vertens : convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam fai iens. Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens. Qui dico Jerusalem : habitaberis [Al. aedificaberis], et civitatibus Judae : ædificabimini, et deserta ejus suscitabo. Qui dico profundo : desolare, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro : pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Jerusalem : ædificaberis; et templo : fundaberis. i LXX : i Sic dicit Dominus qui redemit te, et formans te ex utero. Ego Uominus, qui compleo omnia : oxtendi coelum solus, et firmavi terram 1. Quis alius dissipavit signa pythonum, et. divinationes de corde? qui averto prudentes retrorsum, et consilium corum stultum facio. Et statuo verbum pueri mei, et consilium angelorum ejus verum probo.Qui dico Jerusalem, habitaberis : et civitatibusJudæ : ædificabimini,530 et deserta illius oriemur. Qui dico abysso, desolaberis et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro, ut sapiat, et omnes voluntates meas faciat; qui dico Jerusalem, ædificaberis : et domum sanctam meam fundabo. > Destructis idolis ei iniquitatibus Israel, peccatisque deletis, quando omnis simul creatura gaudebit ; et juxta Evangelii fidem (Luc. xv), super pœnitentia peccatorum angeli lætabuntur in coelis, describitur potentia Dei, quod nequaquam ei grande sit ledimere Jacob, et Israel instaurare cor rectum, quem formavit ex utero. Ei si huc alicui nou parvum videatur, non sit illi dinlcile qui extenderit cælos solus. Juxta quod alibi legitur : Qni extendit caelum quasi pellem (Psal. CIII, 2). Non quo Filius exeludatur ab extensione cœlorum : Omnia enim per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum eat (Joan. I, 3), sed quo, ut saepe diximus, per hanc sententiam excludantur idola. Nam et in Proverbiis Salomonis ex persona Christi Dei virtutis [A/. virtus] Deique sapientiæ [ Al. sapientia] dicitur : Quando parabat collum, ego eram cum eo (Prov. VIII, 27). Ipse euim dixit, et facia sunt, ipse mandavit, et creula sunt (Psat. x XXII, 9 ; CXLVIII, 5) ei : Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris rjus virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Hæc frequenter ingerimus, ne ulla blasphemandi Christum hæreticis occasio relinquatur. in stabilitate quoque terrae. quando illius fundamenta solidabat, nullus erat cum Deo, præter eum qui erat in eo. iste igitur tantus ac talis, cum præfiniti mysterii tempus advenerit, ut cuncta idola destruantur, et Dei solius notitia prædicetur in mundo, omnia vaticinia divinorum, et pythonum, et hariolorum signa atque portenta, quibus humanum deceperunt genus, destruet atque subvertet; et sapientiam philosophorum, quæ et ipsa erroris pars maxima est, stultam esse monstrabit : dum nequaquam humanis cogitationibus, Dei probantur comprehendisse sapientiam. Qui etiam verbum pueri, sive servi sui, de quo supia diximus, et consilium nuntiorum ejus, rebus exple- bit : apostolorum scilicet omniumque doctorum qui voluntatem magistri sui gentibus nuntiabunt. Ipse ergo qui est tanta facturus, cujus potentiam brevi sermoue descripsi, etiam ad Jerusalem, quas destruenda erit a Babyloniis. nunc dicit antequam destinatur, quod rursum habitetur a populis : et civitatibus Judææ, quod instaurentur [Al. instaurarentur], qui et 531 solitudines illius suscitabit, tit omnia cultoribus impleantur. Qui igilur dicit Jeiusalem et Judææ et desertis eius, quod habitetur et ædificetur et suscitetur, hic dicit profundo sive abysso, id est Bahyloni, desolare et flumina tun arefaciam, omnem regum potentiam. Sive quia profundum et abyssum dixerat, recte per translationem, et flumina posuit, deN quibus et Psalmista decautat : Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus (Psal. CXXXVI, 1). Et qui Jerusalem instaurat, et Babylonem destruit. Dicit quoque Cyro regi Persarum, qui primus destruxit Babylonem atque Chaldæos : pastor meus ea, sive, ut Septuaginta transtulerunt, ut sapiat. Cujus differentiæ causa manifesta est. Verbum enim Hebraicum ROI si per RES litteram legamus ( ), intelligitur pastor meus ; si per DALETH ( ), sciens vel intelligens meus, quarum similitudo parvo apice distinguitur, ac per hoc saepe confunditur. Scriptum est in EsdraC principio, quod ad edictum Cyri regis Persarum atque Medorum, populi Israel sit laxata captivitas, et remissi in Jerusalem, qui redire voluerunt sub Zorobabel filio Salathiel, et Jesu filio Josedec sacerdote magno. Huic enim Dominus inspiravit ut suain faceret voluntatem, et illius praecepta compleret. Signanterque addidit, gui dico Jerusa/em. ædificaberis, et templo, fundaberis. Sub Cyro eniin jussum cst ut aedificaretur Jerusalem et Templum, cujus tantum illo vivente jacta sunt fundamenta. Caeterum sub Dario, anno illius secundo, prophetantibus Aggæo et Zacharia, Templum ædificari coeptum est.
(Cap. XLV. — Verse i seqq.) « Hæc dicit Domninus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas : ei portae MOM claudentur. Ego ante te ibo, ct gloriosos terrae humiliabo : portas æreas conteram, ct vectes ferreos confringam. Et dabo libi thesauros absconditos, et arcana secretorum : ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus israel. Propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo : assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius : extra me non est Dcus : accinxi te, et non cognovisti me. Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam 532 absque tile nou est [Antea addebatur Deus]. Ego Dominus et non est alter. Formans lucem, et creans tenebras : iaciens pacem, et creans malum. Ego Domninus faciens omnia hæc. i Scio in hoc capitulo non solum Latinorum, sed Graecorum plurimos vehementer errare,existimantium scriptum esse; , Sic dicit Dominus Christo meo, Domino ; ut intelligatur, juxta illud quod alibi legimus : Pluit Dominus a Domino (Gen. xix, 24). Ei : Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1). Neque enim Κυρίψ, quod Dominum sonat, sed Cyro dicitur, qui Hebraice appellatur CHORES ( ), regi Persarum, qui Babylonem Chaldaeosque superavit. Et junctis Medis, agitator bigae, id est cameli et asini, supra legitur. Iste appellatus est christus, id est, unctus Domini, quod erat insigne apud Hebraeos regiae potestatis, ut quomodo apud nos diadema et purpura solis imperatoribus datur : sic apud Hebraeos regnaturi perfundebantur unguento. Unde et Saul Christus Do- mini dicitur (I Reg. vt). Et in Psalmis legimus: Nolite tangere christos meos : et in prophetis meis nolite malignari (Psal. civ, 15). Hujus dexteram apprehendit et tenuit, ut nullus fortitudini ejus valeret resistere. Legamus Xenophontis octo librorum Cyri majoris historiam, et prophetiam Isaiæ cernemus expletam. Quae eniin civitas illi non patuit ? quae non regum terga subjecit ? qui muri prius inexpugnabiles non illius obsidione subversi sunt ? Unde ad ipsum Cyrum Deus apostropham facit: Dedi tibi thesauros et absconditas opes cunctarum urbium; ut qui prius colebas idola, beneficiis unum sentires Deum, præsertim cum scias, multo antequam nascereris tuum nomen esse prædictum. Quod quidem et Josephus in undecimo Judaicae Antiquitatis volumine refert, legisse Cyrum ab Isaia de se certo vaticinatum nomine, et idcirco Judaeos quasi Dei familiares plurimum dilexisse. Haec autem, inquit, tribui libi propter Jacob servum meum, et lsrael electum meum, et vocavi te nomine tuo, sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob; et multo ante prædixi, ut Isaac et Josiam ; ne putareris ille esse Christus, cui assimilatus es, et ill cujus typum et imaginem præcessisti. Tu autem non cognovisii me, id est, simulacra coluisti, non Deum. Accinxi te fortitudine ; multarum gentium feci esse victorem, et non cognovisti auxiliatorem tuum. In quo loco salis mirari nequeo, quae stultitia sit 533 te- gentium , ut haec ad Christum referant, per quem mundus reconciliatus est Deo. Ego, ait, Dominus, et non esi amplius extra me. Praeter sermonem quippe atque rationem virtutemque meam et sapientiam, quae in me eat, nullus est alter Deus. £t hæc feci, ut ab Oriente et Occidente omnis orbis agnoscat, nullum esse alium absque me Deum. Ego Dominus, et non est alter. Pater euim in Filio, et Filius in Patre. Qui loquitur in Evangelio : Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et in Esdræ volumine posituiu est, scripsisse Cyrum ad omnes gentes, nullum esse Deum, nisi solum Deum Israel. Sive ita intelligendum, quod captivorum laxatio, et Dei in populum suum clementia, cunctis gentibus Deum fecerit notiorem. Qui igitur tibi dedi fortitudinem, et solus Deus sum, ipse res inter se contrarias facio, lucem et tenebras, id est diem et noctem : pacem et malum, hoc est otium et bellum, per quae significat et iratum fuisse se populo suo, quando tenebras captivitatis maiaque sustinuit servitutis, et rursum misertum, quando remissi in patriam, pacem et gaudium rcceperunt. Quomodo enim luci contrariaj tenebrae sunt : ita paci contrarium bellum est. Unde confundatur haeresis, quae malorum arbitratur conditorem Deum, cum hic malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponatur et bello, secunduin illud 534 quod in Evangelio scriptum est : Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34). Possumus juxta tropologiam haec et de ecclesiastico viro dicere, cui Deus dedit sermonem atque sapientiam, ut omnes sectas contrarias veritati sua disputatione subvertat. Sicut et de Stephano sancta Scriptura commemorat (Act. vt), quod nullus potuerit resistere sapientiæ ejus, et ut reges, id est patriarchas singularum hæreseωn, suae subjiciat potestati: et aperiat atque confringat, quod prius videbatur dialectica arte conclusum : ei in mediulu proferat arcana haereticorum, superans eos atque convincens, ut Christi secreta cognoscant, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (ColosI. II). Istiusmodi virum vocat Deus ex nomine suo, quia defensor est pueri ejus Jacob, et electi illius Israel. Hunc suscipit, et assimilat sermoni suo, qui cavero debet ne suum putet esse quod loquitur, sed omnia ad datoris referat gloriam; ne et ipse mereatur audire : Accinxi te, et non cognovisti me. Cum enim, instructus armatura Apostoli, omnes docuerit non esse alium Deum nisi unum, qui sit Jacob et Israel Deus ; confundetur Marcion, daos deos intelligens, unum bonum, et alium justum ; alterum invisibilium, alterum vi- sibilium conditorem ; e quibus prior lucem faci .1, secundus tenebras ; ille pacem, hic malum : cum utrumque pro diversitate meritorum unus Deus idemque condiderit.