Skip to content
Commentary on Isaiah

Chapter 2 · 2 of 19

Commentary on Isaiah

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER PRIMUS.

7 (Cap. I. — Vers. 1.) c Visio Isaiæ, filii Amos, i quam vidit super Judam et Jerusalem, in dicbus Oziæ, Joatham, Achaz ct Ezechiæ, regum Juda. I Pro Juda, in quo significantur duæ tribus, LXX et Theodotio posuere, Judœam, quae totam terram duodecim tribuum ostendit. Et pro eo quod nos ex Ilebra o vertimus, super Judam et Jerusalem: ilii interpretati sunt, contra Judœam et Jerusalem. Symmachus more suo manifestius, 1 de Juda et Jerusalem; ut nec prospera, nec adversa velit titulo demonstrari, sed ea quae de Juda et Jerusalem in utramque partem propheticus sermo prædixerit. Ergo isaias principaliter de duabus loquitur tribubus, Juda et Benjamin : exceptis decem, quae in Samaria erant, et vocabantur Ephraim et Israel; et quas sub Ozia, rege Juda et Jerusalem, Phul rex Assyriorum vastare jam coeperat. Denique quinquagesimo et secundo imperii ejus anno, regnante apud Samariam Phacee filio Romelia;, venit Teglathphalasar rex Assyriorum, et cepit :! jon et Abel, domum Maacha : et Janoe et Cedes et Asor et Galaad ei Galitœam, omnem terram Nephthali, et transtulit eus in Assyrios (IV Reg. xv, 18, 19). Ex quo ostenditur, vicina eversione Samariæ in commonitionem duarum tribuum hæc universa narrari.

Ozias autem ipse est, qui ct Azarias, duplici . nomine. Et uno quidem atque eodem tempore Isaiam, Osee, Joel et Amos prophetasse, ex regibus qui ponuntur in titulo, cognoscimus : sed principium verbi Domini fuit in Osee filio Becri. Amos autem pater Isaia;, non ut plerique autumant, tcrtius duodecim prophetarum est, sed alius; diversisque apud Hebræos scribuntur litteris. 8 Iste primam et extremam Iitteras habet ALEPH et SADE ( ); ille AIN et SAMECH ( ) : et istc secundum quosdam interpretatur fortitudo, sive robustus ; ille populus durus vel gravis : de quo in Amos plenius diximus. Non solum autem hic propheta, sed et alii cum habeant in titulo : Visio quam vidit Isaias,sive Abdias, non inferunt quid viderint. Verbi gratia : V idi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum et Sera him duo iN circuitu ejut; sed quae dicta sunt, narrant, id est: Audi, cælum, et auribus percipe, terra (Isa. VI, 1, 2). Et : Hæc dicit Dominus Deus ad Idumæam i Auditum audiri a Domino, et legatum ad gentes misit (Abd. i, 1). Prophetæ eniiu prius vocabantu, videntes 1,qui dicfre poterant : Oculi nostri semper ad Dominum (Psal. XIV, 45). Et : Ad te levavi oculos meos qui habitas in cælo (Psal. CXXII, 1). Inde et apostolis a Salvatore praecipitur : Levale ocylos vestros, et videte regiones, quia jam albae sunt ad messem (Joan. iv, 55). Istos cordis oculos et sponsa habebat in Cantico canticorum, cui sponsus dicit : Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uno ex oculis tuis (Cant. IV, 9), Et in Evangelio legimus: Lucerna corporis tui est oculus IUM. (Matth. VI, 22). In Veteri quoque dicitur Instrmento, quod populus viderit vocem Dci (Exod. xx, 18). Ex quo Montani deliramenta conticeant, qui in eXstasi et cordis amentia prophetas putat venlura dixisse : neque enim vidcre poterant quod ignorabant. Scio quosdam Judaeam et Jerusalem de cælestibus interpretari, et Isaiam sub persona Domini Salva-. loris : quod captivitatem * illius provinciae in nostra terra prænuntiet, et postea reditum conscensumque1 ad montem saucium ip diebus novissimis, Quæ nos contraria Christianorum fidei judicantes, universa 9 despicimus, et sequentes historiae veritatem, sic interpretamur spiritualiter, ut quidquid iili de coelesti Jerusalem somniant, referamus ad Christi Ecclesiam, et ad eos qui vel propter peccata egrediuntur ex ea, vel ob pænitentiam revertuntur ad sedem pristinam, de qua et iłlud in hoc codem propheta dici arbitramur: Illuminare, illu minare, Jerusalem : venit enim lux tua, et gloria Domini su - per te orta eat : et, In te apparebit Dominus, et glor ria illius super te ostendetur ; et gradientur reges in tumine tuo, et gentes in splendore tuo : quando venient omnes filii ejus de longe, et filiæ illius in humeris portabuntur, et operient eam cameli. Madiam et Epha, afferentes aurum et thus : et greges Cedar congregabuntur in Jerusalem, et arietes Nabaioth properabunt, et erunt placabiles hostiæ super altare Domini (Isa. LXIX, i seqq.).

Quodque In titulo pouitur prophetasse eum sub Ozia, et Joatham, et Achaz, et Ezechia, regibus Juda, non ut in aliis prophetis confuse intelligendum est, ut nesciamus quid sub quo specialiter rege dictum sit : sed usque ad Onem voluminis scriptum refertur, quid. seorsum sub Ozia, et quid sub Joatham, et quid sub Achaz, et quid sub Ezechia ei a Domino revelatum sil. Sciamus quoque Elechiam in Jerusalem 4 duodecimo anno Romuli, qui sui nominis in Italia condidit civitatem, regnare cæpisse : ut. liquido appareat, quanto antiquiores sint nostrae historiae, quam gentium cæterarum- Interpretatur autem Isaias, salvatus Domini 5 : Juda, confessio: Jerusalem, visio pacis : Ozias, fortitudo Domini: Joatham, Domini perfectio : Achaz, tenens sive robustus : Ezechias, imperium Domini. Qui igitur Domino praesidente salvatur, et est Ulius Amos, id est, fortis atque robusli, cernit spiritualiter visionem confessionis, dum antiqua peccata deplangit : et pacis, dum post pænitentiam transit ad lucem, et aeterna pace requiescit : cunctaque illius tempora transennt sub fortitudine Domini, et perfectione ejus ac robore. 10 Cumque omnia fecerit, dicet illud Evangelium :Servi inutiles sumus : quod enim debuimus facere, fecimus (Luc. avII, 10).

(Vers, 2.) « Audi, cælum, et auribus percipe, terra : quia Dominus locutus eat. > Supra, quis propheta, cujus filius, quid contra Judam et Jerusalem, sive super Judam et Jerusalem, et quo tempore viderit, titulo demonstratum est : nunc cælum et terram ad audiendum |provocal, in coelo supernas significans angelicasque virtutes : in terra mortalium genus, μετωνυμιϰω̄ς ab his quæ continent, ea quae continentur. Sive quia per Mosen testes vocaverat Dominus cælum et terram, dans populo Israel legem suam, et dixerat : Atlendet cælum, et loquar : audiat terra verba oris mei (Deut. XXXI, 1) : post praevaricationem populi, eosdem rursum in testimonium vocat, ut cuncta elementa cognoscant, juste Deum in ultionem mandaturum suorum ad iracundiam coucitatum. Pro Cælum, Hebraicum SAMAIM ( ) cælos sonat, plurali numero : maxime cum audite dixerit, id est, SEMU ( ), quod plurali effertur numero, non singulari. Sed quidam volunt pluraliter quidem dici cælos, sed singulariter intelligi, juxta illud 1 quod singulas civitates Thebas et. Athenas vocamus. Estque Hebraici characteris idioma, ut 2 omnia quae in syllabam finiuntur IM ( ) masculina sint, et pluralia, ut Cherubim et Seraphim. Et quæ in OTH ( ) feminina et pluralia : ut Sabaoth. Et hoc notandum quod cælis dicatur, audite, terrae, auribus percipe; ea enim quae excelsa sunt, majorem babent intelligentiam : quai humiliora, terrenis sensibus involvuntur. Unde et Salvator in Evangelio : Qui habet, inquit, aures audiendi, audia, (Matth. XI, 15). Si quis igitur cælum est, et habet municipatum In coelestibus, audiat niystice quae dicuntur. Si quis terrenus, simplicem sequatur bistoriam. illud quoque animadvertendum, quod non dixerit: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quid vobis a locutus sit Dominus; sed quid locutus sit mibi, ut quod ego audivi in spiritu, vobia 11 referam, qui ipsum loquentem audire non meremini. Quidam (Origenistæ) cælum et terram quasi animantia * ad audiendum provocari putaut, juxta illud, quod de terra in alio loco dicitur : Qui respicit terram, et facit eam tremere. (Psal. CIII, 32) : cum hoc potestatis Dei sit, non terrenae intelligentiae.

rat propheta, quid Dominus sit locutus, qnod populum Israel, quos servos communi lege condiderat, in filios verterit, dixeriiqne: Filius primogenilus meus lsrael (Exod. IV, 22). Denique et Dominus in Evangelio apostolis repromittit, quod si fecerim voluntatem ejus, jam non appellet eos servos, sed amicos (J.oan. xv, 15). Quod si superbierit Israel, audiens se esse primogenitum, intelligat primogenitum idcirco se dici, quia secundi filii significentur ex gentibus. Non enim appellatur unigenitus, qui excludat fratres cæteros, sed primogenitus, ut monstret et alios secuturos : et tamen juxia mysteria Scripturarum, non primogeniti accipiunt hæreditatem, sed secundi. Primogenitus fuit Cain, sed Abel munera placuerunt Deo. Primogenitus Ismael, sed Isaac accepit haereditatem. Primogenitus Esan, sed benedictionem patris Jacob supplantator eripuit. Primogenitus Ruben, sed tamen benedictio seminis Christi transfertur ad Judam. Itaque illi juxta vocationis ordinem primi fuerunt, et appellabantur caput : nos secundi qui dicebamur cauda, versi sumus in caput, et Dei appellamur filii. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei furi (Joan. 1, 22), Nec accepimus spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis, in quo clamamus : Abba, Pater (Rom. VIII, 15) : quia perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Melius est autem juxta Hebraicum legere, Filios enutrivi, quam genui, ne videatur illi . dicto [al. dictum], quod in Joannis Epistola legimus, esse contrarium: Omnis, qui natus eat ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Ergo isti si nati sunt ex Deo, quomodo peccare potuerunt, 12 cum omuis qui ex Deo natus est, peccare non possit ?

(Vers. 5.) < Gognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Israel non cognovit, populus meus non intellexit. > Pro quo soli LXX transtulerunt: Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit. Ut juxta exteros et liebraicutu, possessorem suum Israel non cognoverit, et praesepe Domini sui populus non intellexerit. Et est sensus perspicuus : Ego eos adoptavi in littus, et feci populum peculiarem, et partem meam ac funiculum haereditatis meae, appellavique primoge- nitos ; ilii autem nec [hoc quidem feccrunt, quod bruta faciunt animalia, ut beneficiis vincerentur, et intelligerent pastorem ac nutricium suum. Nec comparavit eos canibus, quod sagacissimum genus animantium est, et pro parvo cibo dominorum tecta defendit : sed stolidioris sensus bovi et asino, quorum alterum carpenta trahens, durissimas terræ glebas vertit vomere, alterum portat onera, et ho

i Filios genui et exaltavi : ipsi autem spreverunt ine. > Pro quo Symmachus et Theodotio ita verterunt: Filios enutrivi et exaltavi. Ab hoc loco nar

minum in gradiendo laborem temperat : unde ct jumentaappellantur ab eo, quod juvent homines. Potest hic locus et ile Deo Patre intelligi : sed magis refertur ad Filium, quod non cognoverit eum, mque susceperit populus Israel: cujus diem Abraliam vidit, et lætatus est : et in cujus adventum omnium prophetarum vota pendebant. Qui et in Evangelio ad Jerusalem loquitur : Quoties ro'ui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37) 1 Quærimus ubi pariter legerimus bovem et asinum ? In Deuteronomio scriptum est : Non arabis in viculo simul ei asino (Deut. xxn, 10). Et in hoc eodem lsaias : > Beatus qui seminat super omnem aquam, ubi bos culcat et asinus (Iaa. XXXII, 20). Simul arat in bove et asino Ebion, dignus pro humilitate sensus, paupertate 1 nominis sui; qui sic recipit Evangolium, ut Judaicarum superstitionum, quai in uinbra et imagine præcesserunt, cæremonias non rclinquat. Beatus est autem qui seminal in eloquiis Scripturarum tam Veteris quam Novi Instrumenti, et calcat aquas occidentis litteræ, ut metat 13 fructum spiritus vivificantis. Bos juxta anagogen rcfertur ad Israel; qui Legis portavit jugum, et mundum animal est. Asinus peccatorum onere praegravatus, gentium populus accipitur, cui Domitus loquebatur : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. in, 28). Pharisæis ergo et Scribis non credentibus, qui haeant Legis clavem atque notitiam, et vere appel- < labantur Israel, id est, mens videns Deum 1, credidit pars populi Judæorum, ut una die tria millia simul crederent, et alia die quinque millia. Sapientibus quoque sæculi nun recipientibus crucem Christi, indocta nationum turba suscepit. Unde et Apostolus loquebatur : Videte vocationem vestram, fratres : quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles ; aed qum stulta sunt mundi, etegit Deus, ul confundat supientes; et quæ infirma sunt mundi, elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 26, 27). Sed haec coacta, superior vera interpretatio est.

(Vers. 4.) ( Yae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, liliis sceleratis :dercliquerunt Dominum : blasphemaverunt sanctum Israel : abalienati sunt retrorsum » Hoc quod in ultimo posui : Abalienati sunt retrorsum, LXX Interpretes non habent, et pio blasphemaverunt, scribitur in eis, ad iracundiam concitaverunt: et pro semine nequam, semen pessimum. Quod cæteri sequentes, Hebraicum MEREIM a ( ) interpretati sunt, pessimorum : ut non tam seminis vitium sit (ne boni et mali diversa putetur esse uatura), quam eorum malitiae, qui voluntate propria Domitium dereliquerunt.

In principio voluminis titulus est, personam, causam, tempusque commemorans : in secundo in- tentos auditores facit: in tertio narrat quid locutus sit Dominus : in quarto quasi in excessibus gentem increpat peccatricem, et populum plenum vel gravem iniquitate. Non quo alia sit gens et alius populus. ut quidam putant, sed ipse Israel et gens appellatur et populos, et filii scelerati, sive iniqui; ut qui primum per beneficium lilii appellati suut Domini, postea vitio suo vocarentur fihi iniquitatis; sive, 14 ut reliqui consona voce dixerunt, filii corrumpentes, id est [suppl. υίοὶ] διαϕθείροντες, qui naturae bonum suo vitio perdiderunt. Quodque jungitur : Blasphemaverunt sanctum Israel, proprie de Judæis dicitur conclamantibus : Non habemus regem, nisi Cæsarem (Joan. XIX, 15) ; et : Nonne hie eat fabri filius (Matth. XIII, 55); et, Dæmonium habet, et Samaritanus est (Joan. VIII, 48). Quia igitur dereliquerunt Christum, et blasphemaverunt Sanctum Israel, idcirco abalienati sunt retrorsum, ut qui appellabantur pars et filii Dei, postea dicerentur : Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46). Praecepit Salvator, ne apprehenso aratro, respicia- mus post tergum (Luc. IX, 62), ne imitemur usorem Lot. Unde et Apostolus extendens se in prioru, posteriorum obliviscitur (Philipp. III, 13). Quod autem dixit, juxta LXX, populo pleno peccatis (Zach. v, 7), ostendit nullam speciem peccatorum in Israel populo non k fuisse. Sin autem legerimus, ut in Hebraico est, populo gravi iniquitate, illius testimonii recordemur, quod iniquitas sedeat super talentum plumbi, et ex peccatoris persona dicatur ,in psalmo tricesimo septimo : Elevatæ sunt iniquitates meæ super caput meum : quasi onus grave ingravutæ sunt super me (Ps. XXXVII. 5). Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus, et in his quæ explanatione indigent, immoremur.

(Vers. 5.) « In quo percutiam vos ultra addentes prævaricationem ?» Quo testimonio discimus idcirco Dominum percutere delinquentes, ut percussos corrigat, et non tam poena sit, quam emendatio. Estque sensus : Non invenio quam plagis vestris possim adhibere medicinam : omnia membra vestra plena suut vulnerum : nullam partem corporis quæ non sit ante percussa, reperio. Vel certe hoc modo : Nullas invenio plagas, quibus vestram frangam duritiam. Quanto enim tormenta majora sunt, tanto magis crescit impietas et iniquitas, sive, ut Theodotio transtulit, declinatio, ut recedatis et declinetis a Domino. Quale est illud Jeremiæ : Sine causa percussi filios vestros : disciplinam non recepistis (Jerem. 11, 30). Unde iratus loquitur per Osce: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatæ: et super nurus vestras, cum adulteraverint (Ose. IV, 14). Et per Ezechielem : Zelus meus recedet a te, et non irascar tibi amplius (Ezech. xvi, 42). De quibus et 15 in Psaimis legimus : Non eat firmamentum in plaga eorum ; et in laboribus hominum non sunt, nec cum hominibus flagellabuntur (Psul. LXXII, 4, 5).

« Omne caput languidum, et omne cor moerens. > Animi laetitia interdum dolorem corporis mtigat ; quod si ad ægrotationem corporis accedat ægritudo animi, duplicatur infirmitas. Inter ipsos quoque sensus, et omnia membra corporis, principalem locum obtinet caput, in quo visus et odoratus, auditus et gustus est. Cum igitur caput doluerit, omnia membra debilia sunt. Et per metaphoram docet, quod a principibus usque ad extremam plebem, a doctoribus usque ad imperitum vulgus, in nullo sit sanitas , sed omnes in impietatem pari ardore consentiant.

« A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas : vulnus, et livor, et plaga tumens. > Servat coeptam translationem: a pcdibus usque ad vertic em, id est, ab imo usque ad summum I, aiJ extremis usque ad primos, toto confossi sunt corpore. Vulnus, inquit, et livor et plaga tumens : aut euim verberibus liveut corpora, aut plagis tument, aut hiant vulneribus. Quærimus, cui hæc tempori coaptanda sint. Post Babylonicam captivitatem sub Zorobabel, ct Ezra, ac Neemia Israel reversus est in Judæam, et antiquum recepit statum. Sub diversis quoque principibus ac regibus templum augustius fabricatum est, in tantum ut etiam externarum gentium, Lacedæmoniorum, et Atheniensium, ac Romanorum mererentur amicitias. Ergo hoc quod dicit : Non tat in eo sanitas, ad extremam refert captivitatem : quando post Titum et Vespasianum, et ultimam eversionem Jerusalem, sub Ælio Hadriano usque ad praeseus tempus nullum remedium est : impleturque quod scriptum est: Omnes declinaverunt : simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non eat usque ad unum (Rom. III, 12). Quodque infertur : Non esc in eo sanitas, vel in populo intellige, vel in corpore, vel in capite.

(Vers. G ) i Nou est circumligata, nee curata medicamine : neque fota oleo. i Pro quo LXX transtulerunt : Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas. 16 Usque hodie vulnus et livor, et plaga tumens populi Israel non est circumligata fasciolis nec curata medicamine. Quod Aquila interpretatus est μότωϭιν % linteola videlicet, quæ ad exsiccandam saniem et purulentias extrahendas injiciuntur vulneribus. Neque fota oleo : ut eorum duritia lacrymis pœnitentiæ molliretur. Pro fasciolis, quibus Israelis nequaquam circumligata sunt vulnera, LXX malagma transtulerunt. Jacet ergo confossus [et contrucidatus Israel, quia interfecit medicum, qui ad curandam vencrat domum Israel. Uude et in Jeremia τροπιϰω̄ς sub persona Babylonis loquuntur angeli : Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. LI, 9), urbem videlicet coufudionis atque vitiorum. Et in Evangelio (Luc. x) legimus, descendentem de Jerusalem in Jericho a latronibus vulneratum, curatumque a Samaritano; et post austeritatem vini, infusam vulneribus ejus olei mollitudinem. Ab eo crgo loco, ubi supra dixerat : ln quo percutiam vos; et: omne caput languidum, usque ad hoc quod infertur : Non est curata medicamine, neque fota oleo, translationis similitudo servatur ,et irremediabilium descriptio vuluerum æternam captivitatem exprimit Judaeorum.

(Vers. 7.) < Terra vestra deserta : civitates vestræ igne succensæ : regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. > Hæc sub Babyloniis ex parte completa sunt, incenso templo, subversa Jerusalem, quando regionem decem tribuum Samaritaui possederunt, et in tantam redacta est terra repromissio- nis solitudincm, ut a leonibus vastaretur. Plenius autem atque perfectius quid futurum sit sub Romana captivitate describitur : quando universam Judaeam. Romanus vastavit exercitus, civitatesque succensæ sunt, et regionem eorum inpræsentiarum alieni devorant, et usque ad Onem mundi perseverabit vastitas Judaeorum. Possumus autem hæc tropologicede peccatoribus accipere, qui de sanctitate pristina corruerunt, postquam contrariis rucrint traditi potestatibus : quod omnia eorum bona veniant ad de- serium : et prioris justitiae Deus non recordetur : 17 et igne diaboli omnia succendantur; et sint pabulum besliarum, de quibus et in alio loco scripium est: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII. 49).

(Vers. 8.) « Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea : et sicut tugurium in cucumerario. i Quod vinea appellatus sit omnis Israel, idem in consequentibus propheta testatur, dicens : Vinea enim Domini Sabaoth, domus eat Israel : et homo Juda, novella plantatio atque dilecta (infra cap. v, 7): et in Psahno ; Vineam de AEgypto transtulisti : ejecisti gentes et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9). Htc vinea quamdiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem Deum, de quo scribitur : Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel (Psal. eXI, 4). Postquam veru vindemiaverunt cam omnes trans- euntes viam, ,et vastavit eam aper de silva : re!i- quit templum suum Dominus, iratusque consurgens ait : Surgite, abeamus hinc I ; ei : Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. xxm, 58). Ei per Jeremiam : Reliqui domum meam : dimisi hæreditatem meam. Facta est hæreditas mea mihi, sicut lev in silva : dedit super me vocem- suam, propterea odivi cam (Jerem. III, 7). Similitudo autem vastationis templi et Jerusalem sumpta est ab agricolis, qui quamdiu vinea uvarum pleoa est, ponuut custodes in umbraculis. In cucumerario quoque, quod LXX pomorum custodiam vocant, parvulx fiunt casulae » propter ardorem solis ac radios declinandus : et inde vel homines, vel bestiolas quae insidiari solent i natis frugibus, abigunt. Gum autem ablata fuerint istiusmodi genimina, remanent arentia fruticum umbracula casulaeque, recedente custode, quia non babet ultra quod servet. Ergo et omnipotens Deus dereliquit templum, et urbein fecit esse desertam : quod uon necesse est sermonibus approbare, nobis praesertim, qui videmus desertam Sion, ct eversam Jerusalem, templumque usque ad solum dii utum. Quod autem filiam Sion vocat, clementis- Bimi parentis monstrat affectum. Nee mirum si Sion appelletur filia, cum etiam Babylon sæpissime filia nuncupetur. Omnes enim Datura lilii Dei sumus, sed nostro vitio alieni efficimur. Juxta anagogen, vinea Dei et pomorum paradisus, anima nostra 18 ap- pellari potest: cui si mens, id est νοῡς, praefuerit, babet custodem mentis Deum : sin autem vitia nus quasi quaedam bestiae fuerint depraedata, relinqui. mur a custode Deo, et omnia nostra redigentur ad solitudinem.

« Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis se- men, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemiH. » Hunc locum Paulus apostolus ad Romanos plenius disserit, scribens : Dico ergo, nunquid repulit Deus populum suum 1 Absit ! nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam præscivit (Rom. xi. i, 2). Et post paululum : Sic ergo et in isto tempore retiquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt (ibid., v). Ex quo Ostenditur, superiora quae contra Jerusalem et Judam sermo propheticus comminatus est, uon ad Babylonicæ captivitatis referenda tempus, sed ad ultimam Romanorum, quando in apostolis salvæ factæ sunt reliquiæ populi Judaeorum ; et una die credidernut tria millia, et altera quinque millia, et in toto orbe Evangelium seminatum esi. Pro Domino exercituum, quod nos, secuti Aquilam, in Latinum vertimus, in Hebræo legitur, Dominus sabaoth, quod LXX interpretes pro iocorum qualitate dupliciter transferunt, aut Dominum virtutum, aut Dominum omnipotentem. Et quaerendum, utrum de Patre dicamur, an de Filio. Nec dubium qui.. illud quod vicesimo in tertio [ial. quartoj psalmo legitur : Attollite portas, prin cipes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex glorias. Quis eat iste rex gloriæ ? Dominus sabooth (Psal. XXIII, 7, 8), id est, Dominus virtutum, ipse est rex gloriæ, ad Christum referatur, qui post passionis triumphum ad cœlos victor ascendit. Et in alio loco de Domino dicitur, quod rex gloriae sit : Si enim cognovissent, nunquam Domiuum gloriæ crucifixissent (I Cor. II, 8). Ergo non solum juxta Apocalypsim Joannis, et apostolum Paulum , sed in Veteri quoque Testamento, Dominus sabaoth, hoc est omnipotens, Christus appellatur. Si euim omnia Patris Filii sunt, et, ut ipse loquitur in Evangelio : Data est mihi omnis potestas 19 in caio et in terra (Matth. XXVIII, 18); et : Omnia mea tua sunt, et glorificor in cis I ; cur non etiam Omnipotentis nomen referatur ad Christum, ut sicut Deus Dei, et Dominus Domini, sic Omnipotens Omnipotentis Filius sit?

(Vers. 10.) < Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Det nostri, populus Gomorrhæ, > Salvis factis reliquiis per apostolos populi Israel, Scribas et Pharisaeos, et populum succlamantem ; Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6), propheticus sermo convertitur; et vocat eos principes Sodomorum, et populum Gomorrhæ, juxta illud quod in consequentibus legimus : Iniquitatem suavi sicut Sodoma annuntiaverunt et ostenderunt. Vœ animce eorum : quia cogitaverunt constitium pessimum contra semetipsos, dicentes : Alligemus justum, quoniam inutilis eat nobis (infra, III). Ergo propterea principes vocantur Sodomorum, et populus Gomorrhæ, quia cogitaverunt consilium pessimum, et alligaverunt justum, atque dixerum, Nun habemus regem nisi Cæsarem (Joan. XIX, 15). Et rursum : Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; istum autem quis sit nescimus (Joan. IX, 29). Simulque gloriantes in Evangelio : Semen Abrahæ sumus : et nemini unquam servivimus (Joan. VIII, 53) : auditUi a Domino Salvatore : Si essetis filii Abraham, :iique opera Abraham faceretis; et rursum : Vos ex diabolo patre nati estis, : et opera patris vestri vultis facere (Joan., vIt, 44). Tale quid et Ezechiel ad rusalem loquitur ; Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Gethæa (Ezecll. XVI, 43). Aiunt Hebraei ob duas causas interfectum Isaiam, quod principes Sodomoruin et populum Gomorrhæ eos appellaverit, et quod Domino dicente ad Moysen : Non poteris videre faciem meam (Exod. XXXIII, 20), iste ausus sit dicere ; Vidi Dominum i sedentem super thronum excelsum et elevatum (infra VI, I); non considerantes quod faciem et pedes Dei, aive suos, quia in Hebraeo I ambigue legitur, Seraphim texerint, et media tautum ejus Isaias 20 vidisse se scribat. Homo I igitur Dei faciem vidcre non potest. Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia semper vident faciem Dei (Matth. XVIII, 10). Et : Nunc in speculo videmus et in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) : quando de hominibus in angefos % profe- cerimus, ei potuerimus cnm Apostolo dicere : Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculanges, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi [al. tanquam] a Domini spiritu (II Cor. III, 18). Licet faciem Dei juxta naturæ suae proprie- tatem. nulla videat creatura, et tunc mente cernatur quando invisibilis creditur.

(Vers. 11.) « Quo mihi miltitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus ? plenus sum. Holocausta arietuln, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. > Pro eo quod est, nolui, LXX transtulerunt nolo, præsens tempus pro praeterito. Porro juxta Hebraicum, nunquam se Deus hostias Judæorum voluisse demonstrat : quod et in quadragesimo nono psalmo legimus : Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos : quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia coeli: et pulchritudo aari mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Psal. XLIX, 13 seqq.) ? Cumque veleris Legis cæremonias respuisset, transit ad evangelicam puritatem : et quid pro his cupiat, ostendit : Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis : et eruam te, et honorificabis me. Omnis ergo capituli hujus continentia, usque ad eum locum ubi ait : Judicat' pupillo, defendite viduam, et venite, et dispute- mus : 5 respuit sacrificia victimarum, et Evangelii obedientiam docet esse super sacrificium. Quodque intulit : Plenus sum, hoc sensu est accipiendum, 21 Nulla re indigeo: Domini eat terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Urnle et nos omnes dc plenitudine ejus accepimus. Potest hoc ei de his accipi, qui cum Dei præcepta non faciant S donariis 7 atque muneribus Deum redimere posse se credunt : vel qui rapta per rapinam et avaritiam altari offerunt et pauperibus.

(Vers. 12.) c Quiseuim quæsivit hæc de inanibus vestris ? i Audiant Ebionæi, qui post passionem Christi abolitam Legem pntant esse servandam. Audiant Ebionitarum socii, qui Judæis tantum et de stirpe Israelitici generis hæc custodienda decernunt. Hostiæ ergo et immolatio victimarum non principaliter a Deo quaesita sunt; sed ne idolis 1 fierent : et ut de carnalibus victimis quasi per typum et imaginem ad spirituales hostias transiremus. Dicendo autem se hostias non quaesisse, ostendit quia Lex spiritualis est : et omnia quae Judaci carnaliter faciunt, a nobis impleri spiiitualiler.

(Vers. 13.) i Calcare atrium meum non apponetis.» Observa quod, post Babyloniam vastitatem, rursum a Zorobabel templum aedificatum sit, et per multato annorum seriem in templo siut oblata sacrilicia (I Edras, v ). Ergo ultimam sub Vespasiano et Tito destrutionem templi indicai, quæ usque ad consummationem mundi perseveratura est.

(Vers. 14. ) « Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non feram : iniqui sunt cæLus vestri. a Omnis conventus qui non offeri hostias spiritales, nee audit illud, quod in quinquagesimo psalmo canitur : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum Deus non 2 apernit, abominabilis cst Deo. El idcirco jungit et dicit: Kalendas vestras ei solemnitates vestras, ut non suas appellet festivitates, sed eorum qui male his abutuntur. Quodque LXX interpretati sunt, jejunium et otium, possumus diccre illud jejunium rejica Deo, quod otium bonorum operum non hahet. Odit anima mea. 'Ανθρωποπαθω̄ς, non quod animam Deus habeat, sed nostro loquitur affectu.

( Vers. 15.) c Facti mihi estis in satietatem. nequaquam dimittam peccata vestra. i Pro quo interpretatus est Aquila, laboravi sustinens. Symmachus ὲϰοπώθην ρλαϰόμενος, 22 quod est, defeci miserans ; ut ostendat se nequaquam ultra misereri: quia aliud sit servos ad se missos occidero, aliud lilium. Hunc sensum et in Osee propheta legimus : Perditio tua, Israel : tantum in me auxilium tuum (Osee, XIII, 9). Quod ita intelligitur: Pereas, Israel, quia non tuo merito, sed, meo tantum salvarisauxilio.

Manus vestræ sanguine plenae sunt. Causam manifestat cur Deus avertat ab eis oculos suos, et multiplicatam orationem non ezaudiat : quia effuderiut sanguinem justi, et pessimi coloni haeredem ad se missum interfecerint. Unde et Salvator ad eos loquitur : Et vos implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII, 51). Illi enim interfecerunt missos ad se prophetas : vos jugulate Patrisfami- lias Filium. Utendum hoc testimonio et contra cos, qui cum quotidianis operibus sanguine manas plenas habeant, in oratione dies noctesque conjungunt.

(Vers. 16.) « Lavamini, 'nundi estote. » Pro superioribus victimis, et holocaustis, et ndipo pinguium, et sanguine taurorum et hircorum, ct pio thymiamate et neomeniis, sabbato, die festo atque jejuniis, kalendis et aliis solemnitatibus, Evangelii mihi plarct religio : ut baptizemini in sanguine meo per lavacrum regenerationis, qoud solum potest peccata dimittere. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum cœloru m ( Joan. III, 5). Ipse quoque Dominus ascendens ad Patrem : Euntes, inquit, docete omne. gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (matth, XXVIII, 19 ).

c Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. » Quod Joannes Baptista dicebat : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura ? Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ (Matth. III, 7; Luc. III, 7) : ut qui Christi baptisma consciutns est, auferat malum de corde sud, ct quiescat agere perverse, ac postea discat bonum faecere, secundum illud quod alibi præcipitur : Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27).

c Discite benefacere. » Virtus ergo discenda est, nec naturæ tantum honum suflicit ad justitiam, nisi quis erudiatur congruis disciplinis (I Pet. II, 11). Jesus quoque filius Sirach tale quid loquitur : Desiderasti sapientiam : serva mandata, et Dominus 23 tribuet tibi eam. Et in sequentibus idem Isaias commemorat : Omnis qui non didicerit justitiam super terram, veritatem noti faciet ( Cap. XXVI, 40, sec. LXX). Discenda est ergo' justitia, et magistrorum sapientiae terenda sunt limina.

(Vers. 18.) c Quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam : et venite, et arguite me, dicit Dominus. » Victimis Judaeorum evangelica mandata succedunt, et ideo pupillis ac viduis providetur, ut sccuri de tutela conjugum ac liberorum suorum, martyres ad heHa procedant. Cum autem, inquit, hæc feceritis, arguite me, si non reddidero praemia quæ pollicitus sum- Quando autem dicit : Quærite judicium, ostendit non esse omnium recte judicare, sed eorum qui prudentes sunt. Denique et Salomon in visione per somnium, hoc a Domino postulavit, ut accepta sapientia, juste populum judicaret.

c Si fuerint peccata vestra ut coccinum : quasi nix dealbabuntur. Et si fuerint rubra quasi vermiculus, ut lana alba erunt. > Ordo præcipuus : non enim sufficit dixisse, lavamini, nisi jungat, mundi estote : ut post lavacrum aquæ cordis habeant puritatem. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Cumque cordis habuerint puriatem, debent auferre malum de mentibus suis, non in conspectu hominum. sed in conspectu Dei, quem celare nihil potest. Quodque jungit : Quiescite agere perverse, illud Evangelicum sonat: Ecce sanus factus es : jam noli peccaret ne quid tibi deterius fial (Joan. V, 44). Recedens ergo a viliis, discat bonum, quæratque judicium, oppresso subveniat, pupillum viduamque sustentet : et si hoc fecerit, tunc peccata, quæ prius in modum coccini sanguinea fuerant, dimittentur : et opera cruoris ac sanguinis veste Domini mutabuntur, quae de agni confecta est vellere, quem sequuntur in Apocalypsi ( CaD. v ), qui virginitatis candore resplendent;

(Vers. t9, 26.) « Si volueritis, et audieritis, bona terræ coincditis : si nolueritis, et non amlieritis (sive ut inHebrceo habet) et me ad 1 iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Quin os Domini loculum est. > 24 Liberum servat arbitrium, 2 ut in utramque partem non ex præjudicio Dei, sex ex meritis singulorum, vel pœna, vel præmium sit. Bona autem terræ illa puto diei, de quibus in psalmo legimus : Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13); et: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. v, 3). Vel certe quia Judæis loquebatur, qui necdum poterant capere spiritualia, pollicetur eis bona præsentis sxruli, ut saliem præsentibus invitati faciant quæ præcepta suut. Et quia noluerunt audire, sed e contrario provocaverunt ad iracundiam Sancium Israel, propterea eos gladius devoravit, id usSI, Romanus delevit exercitus. Et hæc, inquit, omnia fient: Quia os Domini locutum eat, cujus sententia, permanentibus hominum peccatis, non potest immutari.

(Vers. 21.) « Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia requievit in ca : nunc autem homicidæ. > Verbum Hebraicum JALIN I ( ), pro quo LXX transtulerunt, dormivit; et requievit, et requiescet, id est, et præteritum et futurum tempus significat. Unde et Aquila et Theodotio quasi de futuro dicunt. Miratur autem prophetico spiritu. quod civitas quae quondam fidelis fuit, vel fidelium receptaculum, subito facta sii me. retril. Quod quidem et in Isaiæ temporibus intelligi potest : sed plenius refertur ad passionem Christi, quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Psal. XIII, 3). Et quanquam in Hebraico non habeatur Sion, tamen LXX, ut sensum manifestiorem facerent, addiderunt. Sion autem mons est, in quo Jerusalem urbs condita est : quæ postquam capta est a David, appellata est civitas David. Nec ambigo fuisse in ea sanctos viros, quando tibernaculum Dei habuit, et postea templum æditicatum est : quando Nathan et Gad 4 prophetaverunt : et super choros (qui in libro Dierum plenius describuntur) Asaph, et Idithun, et Eman, et filii Chore constituti suut (I Par. XXV), ut paulatim a scrificiis victimarum ad laudes Domini transiret re- ligio. Civitas ergo fidelium, quæ prius fuit pleua judicii, et justitia requievit in cat nunc plena est homicidis : 25 qui interfecerunt prophetas, et ipsum Dominum Salvatorem. Fornicationem autem Jerusalem, quomodo divaricaverit crura sua omni transeunti, sub nomine Oolibæ Ezechiel prosequitur ; quæ interpretatur, tabernaculum meum in ea : quo ! nunc aliis verbis did itur justitia requievit in ea. Pro justitia in Hebræo scriptum cst 5 SEnEC (plX), quod justum magis sonat quam justitiam : ut intelligamus prius in ca Dominum commoratum, de quo alibi dicitur : Justus autem quid fecit ? Duminus in templo sancto suo : Dominus in cœlo seds ejus (Psal. x, 5). Quæ omnia possumus secundum anagogem referre ad animatu sancti quondam Vil'i, in qua prius Dni justitia commorata est, si postea peccaverif, ct pro hospite Deo, homicidæ dæmones in ea fuerint commorati.

(Vers. 22.) « Argentum fuum versum est in scoriam. » Ad civitatem loquitur Sion, in qua prius requievit justitia : quod argentum illius, doctrina videlicet Scoipturarum, de qua in Psalmis legimus : Eloquia Domini, eloquia casla : argentum igne examinatum, probatum terra, purgatum septuplum (Psal. XI, 7), versum sit in scoriam, quod Hebraice dicitur SIGIM ( ) : rubigo videlicet metallorum, sive purgamenta et sorlcs, quæ igne excoquuntur, ut quia argentum nominaverat, servet metaphoram. Potest autem et huc dici, quod justi et sancti viri qui prius in urbe versati bun!, postea in sordes versi sint peccatorum.

c Caupoues tui miscent vinum aqua. > Pro quo Symmachus transtulit, Vinum tuum mistum est aqua. Et est scusus : Lex Dei pura atque siucera. et (ut ita dicam ) mera veritate subnixa [ al. subnexa], violata est traditionibus Pharisaeorum : quod Dominus in Evangelio (Matth. xv) plenius docet, omisisse eos legem Dei, et sequi mandata liominum. Omnisque doctor qui austeritatem Scripturarum per quam potest audientes corripere, vertit ad gratiam, et ita loquitur, non ut corrigat, sed delectet audientes, vinum sanctarum Scripturarum violat, atque corrumpit sensu suo. Hæretici quoque evangelicam veritatem corrumpunt prava intelligentia, et sunt caupones pessimi, facientes de vino aquam, 26 cum e contrario Dominus nosier aquas in vinum verterit (Joan. n), et tale vinum quod miretur architriclinus ; quale et regina Saba in Salomonis est mirata convivio, pincernas ejus et ministros vini sua voce collaudans (II Paral. IX). Sed et Ecclesiastes ministerii vini, atque convivii sui, mystico sermone describit (Ecele. II). Unde pro vino Aquila, συμπόσιον I, id est convivium, interpretatus eut quod apud Graecos ὰπὸ τοῡ πότου, apud nos a convictu rectius appellatur.

(Vers. 23.) * Principes tui inobedientes, socii furum. » Pro inobedientibus a, Aquila, recedentes, Symmachus, declinantes, interpretatus est. Principes autem Scribas et Pharisæos vocat, qui a Domino recedentes, imo veritatis semitam relinquentes, perverso ambulaverunt itinere, et socii luerunt proditoris furisque Judae. Quod quidem et nos cavere debemus, ne accipientes ab hominibus saeculi munera, qui per rapinas miserorumque lacrymas divitias congregant, non [ al, ne 1 tam ipsi fures, quam socii furum appellemur, dicaturque nobis : Videbas furem, ei currebas cum eo, et tum adulteris portionem luam ponebas (Psal. ILII, 18).

i Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.tln catalogo vitiorum numerantur etiam hi qui diligunt munera. Non dixit, qui accipiunt: hoc enim sæpe necessitale iii ; sed qui non putant amicos, nisi a quibus dona perceperim, nec os considerant amicorum, sed manus, et eos sanctos judi- cant, quorum exhauriunt marsupium : de quibus et Ecclesiastes loquitur : Qui diligit pecuniam, non implebitur pecunia (Eccle. v, 9). Istiusmodi sequuntur retributiones, ut laudent eos a quibus at:- quid acceperint, vel certe nulli quidpiam tribnun't, nisi a quo se recepturos putaverint. Pro retributionibus, Symmachus, vicissitudines, vel ultiones, interpretatus est, ut hi quoque in culpa sint, qui reddunt malum pro malo, et dentem pro dente, oculum pro oculo ( Exod. XXI); et non imitantur illud Davidicum : Si reddidi retribuentibus mihi mala ( PsaL VII, 5,); et Jeremiae de justo dicentis : Dabit percutienti se maxillam suam, saturabitur opprobriis (Thren. It, 30) : ut impleat evangelicum virum coi dicitur : Qui 27 te percusserit in maxillam, pre., ei et alteram (Matth. v,39).

(Vers. 24.) i ,Propter hoc ait Dominus exercituum, fortis Israel. » Pro fortis IsraeL quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX, nescio quid volentes posuerunt: Vce fortes Israel ; quod nos sic edisserere possumus, ut dicamus, principeas4. quoque corripi atque robustos, de quibus scriptum est : Potentes potenter tormenta patientur (Sop. VI) 7); et : Cui plus datur, plus exigetur ab eo (Luc. in, 48). Abutimurque hoc testimonio, si qnando opus fuerit adversum Ecclesiae principes, qui suam destruunt operibus dignitatem.

« Heu consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. i Rursum et in boc, quod in Hebraico non habetur, ponuntur LXX, Nou cessavit enim furor meus contra inimicos meos. Corripitautem Scribas et Pharisaeos, de quibus et in Evangelio loquitur : Væ vobis, Scriæe et Pharisæi (Matth. XXIII, 13 seqq.). Et in alio loco : Generatio adultera et perversa signum quærit : et signum noM dabilur ei, nisi signum Jonæ prophetas ( Matth. XII, 39). Plangit autem clementissimus pater principes delinquentes ei hostes suos vocat, et inimicos appellai, quod pereant, eo quod nolint agere pœnitentiam, quod se venientem non susceperint. Appropinquans enim Jerusalem, nevit, et dixit : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eoa qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos; et noluisti (Matth. XliII, 57) I Consolatio ergo Dei super hostibus ejus et iuimicis est : ut qui non senserunt beneficia, suppliciis corrigantur. ,

(Vers. 25.) « Et convertam manum meam ad te; et excoquam ad purum scoriam luam, et an. feram omne stannum tuum. t Pro scoria, quod interpretatus est Symmacbus, Aquila στέμϕυλα, id es', v inacia, Theodotio γιγαρτω̃οιd est, aci- , num uvæ interpretatus est : soli LXX, incredulos vel inobedientes, sensum magis quam verba vertentes. Quia enim supra dixerat : Argentum tuum versum eat in scoriam, nunc servat metaphoram, ut convertat super eam, id est, extendat manum suam ad puniendum, aiqne purgandum, et excoquat omnes 28 sordes, ac vitia peccatorum : ut separato stanno, purum argentum remancat, quod absque igne fieri non potest : per quod significat eos passuros esse tormenta. Legimus et in Malachia de Domino : Ipse egredietur quasi ignis conflatom, et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans sicut argentum ei aurum : et emundabit filios Levi ( Malach. III, 2, 3 ) , ut postquam mundati fuerint, dicatur de eis : Et eruit Domino offerentes victimas in justitia. Ezechiel quoque omnem domum Israel, ære, et ferro, et plumbo, et stanno dicit esse commistam, et postea purgandam : ut postquam purgata fuerit, cognoscat, quia ipse sit Dominus (Ezech. XXII, 18). Sed et in Evangelio sub alia metaphora idem sensus ostenditur : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit [ At. mundabit ] aream suam , et mundabit [ Al. purgabit ] triticum, et congregabit frumentum in horrea : paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12).

(Vers. 26). « Ei restituam judices tuos, ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus. > In civitate fideli Mon, quae postea facta est meretrix; et pro justo, sive justitia, habitaverunt in ea Iromicidæ. Ideo Domninus convertit manum suam, ut excoquat eam ad purum et auferat omne stannum ejus, et restituat judices illius, sicut fuerunt a principio, et consiliarios sicut antiquitus. Judices priores fuerunt Moscs, et Jesus lilius Nave, et caeteri a quibus eUam liber Scripturæ sanctæ nomen accepit : et postea David et alii justi reges. Restituet ergo Judicum similitudinem: vel post captivitatem Babylonicam, ut Judæi volunt, Zorobabel, Esdram, et Nehemiam et ca teros principes, qui usque ad Hircanum populo præfuerunt, cui Herodes successit in regnum : vel certe verius et rectius, Apostolos, et qui per Apostolos crediderunt, Ecclesiarumque principes constituti sunt, sicut in principio hujus ' diximus visionis, quod et comminatio et repromissio pertineat ad tempus Dominicæ passionis, ct ari fi tem, quae post passionem ejus fundavit Ecclesiam.

«Post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. a Hæc 29 perspicue de Ecclesia, quæ in Dominum creditura est tam de Judæis, quam de gentibus, propheticus sermo complectitur. Urbs autem justi, hoc est, Domini Salvatoris, sive ipsa justa vocabitur, de qua dictum cst : Son potest civitas abtcondi supra montem posita (Matth. v, 14). I Fidelem quoque appellans, vel metropolim juxta LXX ostendit ab his esse appellandam, qui in Domino credituri sunt.

(Yers. 27-29.) « Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitiam a, et conteret scelestos ct peccatores simul, et qui dereliquerunt Dominum, consumentur; confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis, quos elegeratis. > Non omnes redimentur, nec omnes salvi fient, sed reliquiæ, de quibus et supra dictum est. Reducentur autem in justitia, cum scelerati et peccatores contriti fuerint, et qui Dominum rei!quere, consumpti. Cumque salvati fuerint, confundentur qui idolis prius sacrificaverant : ct erubescent in hortis, quos elegerant. Significat autem loca luxuriæ, jicos et nemora.

(Vers. 50.) t Erunt enim quasi terebinthus defluentibus foliis, et velut hortus, sive paradisus, sine aqua. > Usque hodie Judæi legentes Scripturas sanctas, terebinthus sunt, sive quercus, nt interpretatus est Symmachus. Et juxta Evangelium (Matth. xxi), ficus quæ aruit, in qua cum Dominus poma quæsisset, et non invenisset, aeterna ei ariditate maledixit. Sed et ipsa folia et poma verborum nunc apud cos esse cessarunt r hortus qnoque irriguus, id est, scientia Scripturarum, sive paradisus diversarum arborum, qui absque gratia spirituali est, nec olera quidem aflert, de quibus Apostolus loquitur : Qui infirmus est, olera manducet (Rom. xtv, 2) : et siccatis radicibus, omnis viror in ariditatem versus est, ac squalorem.

(Vers. 31.) < Et erit fortitudo vestra ut favilla stupæ. > Pro favilla, ἑποτίναγμα interpretatus cst Symmachus : quando stupa pectitur, et quidquid sordiutn habet, projicitur. Omnis igitur fortitudo et superbia peccatorum et sceleratorum Israel, qui del'eliquerunt Dominum, ct idcirco consumpti sunt : et sacrificaverunt idolis, et erubescent in hortis, 30 quos elegerunt; redigentur in purgamenta stupæ, qiuc lcvi vorantur incendio. Squitur enim : Et opus ejus, iri est, fortitudinis vestræ sive idololatriæ, in qua erraveratis, parvula scintilla consumet.

« Et succendetur utrumque simul : et non erit qui exstinguat. » Et scientia videlicet Judæorum, et omnia opera quæ faciunt, sive et idolum et Jerusalem, in qua idolum fuit : et succendente Domino, nullus exstinguere poterit. Quae omnia de contrariis quoque dogmatibus accipere possumus : quod et magistri et discipuli pariter pereant, et omne opus eoruni ignis pabulum sii.

(Cap. II. — Vers. 1.) « Verbum quod vidit Isaias, filius Amos super Judam ct Jerusalem. > Et in priori Visione, quam jam exposuimus, ubi LXX interpretati suut, quam vidit contra I Judceam et contra Jerusalem, in Hebraico I scriptum est AL JUDA UJERUSALEM ( ): et in hac quæ secunda est, in Hebraico similiter continetur. Et miror cur LXX Interpretes in illa dixerint, contra Judæam et Jerusalem, et in hac de Judaea et de Jerusa/em ; nisi forte quia ibi appellatur gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii iniquitatis, et principes Sodomorum, ac populus Gomorrhae et civitas meretrix, et caetera istiusmodi, sensum magis quam verbum inlerpretati sunt: et hic quia statim prospera promittuntur : Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in summitate mon'ian., non contra Judæam et Jerusalem, sed de Judsca et Jerusalem prophetiam intellexerunt : cum et in illa legerimus post comminationem prospera : Restituam judices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus : post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis; et in ista, post prospera, truculenta sit comminatio. Ecce dominator Dominus exercituum auferet ab Jerusalem et ab Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aqua, et reliqua. Ergo juxta Hebraicum et in illa visione, et in isto sermone, quem vidit Isaias, filius Annos, de Juda et Jerusalem intelligendum est : non contra Judæam et Jerusalem : vel pro Juda et Jerusalem, ut Symmachus transtulit : sed absolule, de 31 Juda et Jerusalom, in quo possunt et læta et tristia contineri. Et hoc considerandum, quia ibi visionem videat; hic Verbum, quod erat in principio apud Deum : et in illa Judxis comminans ad gentium veniat salutem; in ista a gentium salute incipiens, punlto Israel, ex utraque vocatione credentes in Christi Ecclesiam congreget.

(Vers. 2.) « Et erit in novissimis dicbus praeparatus mons domus Domini in vertite morrtium. i Novissimos dies et in Genesi legimus, quod, vo- cante Jacob f:lios suos atque dicente : Venite ut annuntiem vobis quid futurum sit in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1) : postea ad Judam, de cujus semine ortus Christus, dixerit : Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est : et ipse erit exspectatio gentium. In his novissimis diebus erit hora novissima, de qua Joannes Apostolus loquitur : Filioli mei, novissima hora est (11 Joan. I, 18); in qua abscisus lapis de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et replevit omnem terram : a quo princeps Tyri in Ezechiele dicitur vulneratus (Ezech. VIII, 16, secundum LXX). Hic mons in domo Donnini est, quam Propheta suspirat, dicens :' Unum petivi a Domino, hoc requiram : at inhabitem in domo Domini, omnes dies vitæ meæ (Psal. XXVI, 4); et de qua Paulus scribit ad Timotheum : Sin autem tarduvero, ut scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quas est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis (1 Tim. III, 45). Hæc domus aedificata est super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, qui et ipsi montes suni, quasi imitatores Christi (Ephes. II). De hac domo ' Jerusalem Psalmista conclamat dicens : Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in æternum, qui habi-. tat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus : et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 4). Uude et super unum montium Christus fundat Ecclesiam, et loquitur ad eum : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam : et portas inferi non prævalebunt adversus eam (Matth.XVI, 48). Sianile quid ad desiderantem animam suam, et impatienter domum Dei videre cupientem, sanctus loquitur : Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me (Psal. XLI, 6)? Et iterum : Hæc recordatus sum et effudi in me animam meam : quomam pertransibo in locum 32 tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei: iti voce exsultationis it confessionis sonus epulantium (Ibid., 5). LXX, Manifestum montem Domini, et domum Dei super capita montium, transtulerunt. Quod testimonium eisdem verhis et Michæas propheta posuit : quæ in suo loco exposui (Mich. I).

« Et elevabitur super colles. > Qui in capitibus montium ostensus est et paratus, iste super colles elevabitur. De quibus montibus *t collibus et in Cantico canticorum sponsa loquitur : Vox fratruelis mei: ecce hic venit saliens super montes, transiliens colle. : simili, eat fratruelis meus capreæ vel hinnulo cervorum in montibus Bethel ( Cunt. II . 8. 9).

* Et fluent ad eum omnes gentes : ei ibunt populi multi. > Omnes enim gentes servient ei, cui dictum est : Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. II, 8) : ut serviant ei juxta Sophoniam sub jugo uno, de quibus idem propheta testatur : Ex finibus fluviorum Æthiopiæ alerent tibi hostias (Soph. III, 10). Et iu septuagesimo primo psalmo legimus : In conspectu ejus procident Æthiopes (Psal. LXXI, 9). In nomine enim Jcsu omne genu fletetur, cœlestium, terrestrium I et infernorum (Philipp. II).

(Yers. 5.) < Et dicent : Venite, ascendamus ad montem Donnini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas : et ambulabimus in semitis ejus. » Gentes et populi nequaquam propria salute contenti, se mutuo hortabuntur, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob. De quibus supra diximus, qui sit mons Domini praeparatus et quæ domus Domini super verticem montium. Domus autem Domini dicitur domus Dei Jacob, ut recipiamus vetus Instrumentum, et non secundum Manichæum aliam extra domum Dei Jacob quæramus domum. Cum au em fuerimus in domo Dei Jacob, tunc docebit nos vias suas, per quas gradiamur ad eum, et ambulabimus in semitis ejus, quas 1 tribuerunt et alii. Denique et Jesus ascendens in montem, docebat discipulos suos octo beatitudines, et caetera qu:e Evangelicus sermo complectitur (Luc. VI). Prius ergo discendae sunt vix Domini; et postea ambulandum in semitis ejus.

« Quia de Sion exibit Kx, ct verbum Domini de Jerusalein. » Omnes gentes et populi multi, 33 idcirco se mutuo hortabuntur et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, el cætera quæ sequuntur : Quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem : nequaquam de Simi, et de solitudine, et de monte Uret:: sed de monte Sion, in quo aedificata est Jerusalem : etde Jerusalem, in qua Templum est et religio Dei. Legimus quod sæpe Do.. minus docuerit in Templo (Matth. XIII) : et quod non oportuerit mori prophet um extra Jerusalem : ei su- pra verbum et legem pariter nominata. Ver um principes jubentur audire : legem populus aurilius percipere. Qui enim prius legem fecerit, postca venit ad sermonem Dei. Sed et in Jerusalem primuni fundata Ecclesia totins orbis Ecclesias seminavit. Et hoc dicendum quod quicunque in specula et in v!sione pacis fuerit, in boc et lex et verbum Domini constitutum sit. Et pulchre non dixit : in Sion et in Jerusalem crit, et manebit verbum et lex Domini; sed egredietur, ut de illo fonte omnes nationes doctrina Dei significet irrigandas.

« Et judicabit gentes, et arguet populus multos. t Ergo et inter gentes 2 judicandum est : nec omnes increduli pari sententia condemnandi, sed pro diversitate meritorum diversa passuri sunt. Postquam autem judic averit gentes, tunc arguet populos ,nultos, sive, ut LXX transtulerunt, populum multum. Et nota ordinem : gentes judicabuntur, quia credituræ sunt : Qui enim non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Popultis autem multus, qui intelligitur Israel, nequaquam judicabitur, sed arguetur, quia ad se missum Filium Dei non receperit.

(Vers. 4.) « Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. i Omne bellandi studium vertetur ad pacem, et pro discordia erit in toto orbo concordia. Gladii mutabuntur in vomeres, et lanceæ in falces, ut omisso furore bellandi, agriculturæ serviant, et uberrimas falcibus messes secent. Quod quidem et spiritualiter intelligi potest, quando omnis duritia cordis nostri Christi vomere frangitur, et eradicantur spinae vitiorum, ut sementis sermonis Dei crescat in fruges : et postea labores manuum nostrarum manducemus, quando venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6).

34 < Non levabit gens conira gentem gladium, neque exercebuntur ultra ad praelium. » Veteres revolvamus historias, et inveniemus usque ad vices!mum 3 octavum annum Caesaris Augus:i (cujus quadragesimo primo anno Christus natus est in Jud.ea) in toto orbe terrarum fuisse discordiam, et singulas nationes contra vicinas gentes arsisse studio pr:e- liandi, iia tii cæderent ei cæderentur. Orto autem Domino Salvatorc, quando sub præside Syriæ Cyrino prima est in orbe terrarum facta descriptio, ei Evangelicæ doctrinæ pax Romani imperii [sup. pace] præparata; tunc omnia bella <essaverunl, et nequaquam per oppida et vicos exercebantur ad praelia; sed ad agrornm cultum, militibus tantum legioninusq ue Romanis contra barbaras nationes bellandi studio delegato : quando impletus est angelorum ille concentus : Gloria in excelsis Deo,1 et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. II, 14) ; et in diebus ejus orta est justitia et multitutudo pacis.

(Vers. 5, 6.) c Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini : projecisti enim populum tuum domum Jacob. > Post vocationem gentium, et ostensionem montis Domini super verticem montium, ad populum suum, id est, populum Judaeorum, qui appellatur domus Jacob, Propheta convertitur, et hortatur eos, ut qui in tenebris versantur erroris, lumen suscipiant veritatis, et ambulent in lumine Do- mini. Et quodammodo illud Davidicum canit : Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestræ non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Omnis enim qui operatur mallum, odit lumen, et non venit ad lucem, ne opera ejus arguantur. Vos autem domus Jacob, domus populi mei, venite mecum, et pariter ambulemus ill lumine Domini : recipiamus Evangelium Christi, illuminemur ab eo qui dicit : Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Cumque hoc locutus fuisset ad populum Judaeorum, cernens impoenitens cor eorum, et animam incredulitate durissimam, facit apostropham ad Dominum, et dicit: Ideo eos hortor, ut ad te veniant, et mecum tuo lumine perfruantur, quia pro merito peccatorum suorum reliquisti popuum tuum, domum quondam Jacob.

(Vers. 7.) « Quia repleti suntolim, et augures Irab uerunt, 35 ut Philisthiim. » Pro Philisthiim semper 2 LXX alienigenas interpretati sunt, nomen commune pro proprio, quae est hodie gens Palæstinorum, quasi Philisthinorum, quia P litteram sermo Hebraicus non habet; sed pro ea PIII Graeco utitur. Unde illud quod in Psalmis dicitur, cum enumeratione gentium caeterarum : Mihi alienigenæ subditi sunt (Psal. LIX, 10), non oinnes ex'eras nationes, sed propie Palaestinos significat. Redditque causas quare projecerit Deus populum suum domum Jacob ; quia repleti sunt, inquit, ut fuerunt in principio, auguribus, 3 et ominibus, cunctisque sordibus idololatriae. Non attendenda 4 omina nec auguria, Mose scribente, cognoscimus, quae habuerunt gentes, quas ejecit Dominus a facie Israel, Chananaeorum, Amorrhæorum, et Cehthæorum. Hunc locum Ecclesiae tractatores aliter, atque aliter edisserunt. Quidam enim volunt boc significari, quod projecto populo Judaeorum, ingressus sit terram quondam repromissionis Romanus exercitus; et ejectis Judaeis, habitaverint in Judaea alienigenae, qui de toto orbe diversarum gentium accolae sunt, adducti a Tito, et Vespasiano, et Hadriano, caeterisque principibus. Alii autem putant boc non pertinere ad Romana tempora, sed ad supenora, priusquam a Babyloniis vastarentur, quod sub impiis regibus 5 fuisse narrantur, et a Domino derelicti sunt.

< Et pueris alienis adhaeserunt. > Pro quo LXX transtulerunt : Et filii multi alienigenæ nati sunt eia. Symmachus : Et cum filiis alienis applauserunt. Pro quo scriptum est in Hebraico JESPHICU ( ), quod Hebraei interpretantur, έσϕηνώθησαν, et nos vertimus, adhæserunt, ut vitiorum in gente Judxa turpitudo monstretur. Intantum autem Graeci, et Romani boc quondam vitio laboraverunt, ut et clarissimi philosophorum Graeciae baberenL 6 publice concubinos ; et Adrianus philosophiae artibus eruditus, An- linoum consecrarit in Deum, templumque ei ac victimas, et sacerdotes 36 instituerit, et ex eo Ægypti civitas ac regio nomen acceperit. Inter scoria quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterint pu- Llicae libidini expositi ; donec sub 7 Constantino imperatore, Christi Evangelio coruscante, et infidelitas universarum gentium, et turpitudo deleta est. Porro LXX conjuges eorum violatas esse signilicant, dum filios alienos Judaeis generant. Symmachus quodam circuitu, et honesto sermone plaudentium, camdem cum pueris turpitudinem demonstravit.

(Vers. 8.) < Et repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. i Inter caetera vitia terræ domus Jacob, etiam auri et argenti multitudo numeratur. Inter omina et augures, equos et quadrigas, quas Deus multiplicari prohibuit regibus Israel; inter idola, quae sunt opera manuum hominum, avavitia condemnatur. Unde Dominus praecepit in Evangelio, ne thesaurizemus nobis thesauros in terra, et ne faciamus thesauros, de quibus fur possit eripere, ad extremum inferens : Non potestis Deo servire et mammonœ (Matth, vi, 21). Pulchre autem illud comma versiculi : Semper ava rus eget, aliis verbis Propheta signiticavit dicens : Ei non est finis thesaurorum eus. Non quod thesauri finem non habeant. sed quod possidentium animus non impleatur. Utraque autem gens et Judæorum et Romanoruin per hæc verba avaritiae sugillatur. Quod historiæ quoque tam Graecae narrant quam Latinae, nihil Judæorum et Romanorum gente esse avarius. Unde et 1 repetundarum lex constituta est, et quotidie videmus illud apostolicum compleri : Qui præcipi, non furandum, furaris (Rom. II, 21). I Furem judicem audit atquo condemnat judex furacior, in alio de se promens sententiam.

< Et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigae ejus. > Non enim dignuu) est numero quod contra Dei imperium possidetur. Unde et in Psalmis dcitur : Fallax equus in salutem (Psal. XXXII, 17 ). Et in Exodo : Equum et ascensorem dejecit in mare ( Exod. xv, i). Et in alio psalmo : Ili in curribus, 37 et hi in equis : nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. xix, 8). Potest autem utrumque intelligi, quod et populus Judaeorum contra praeceptum Dei sibi equos, et quadrigas multiplicaverit, et terra Judææ victorum equis et curribus sit repleta.

(Vera. 9. ) < Et repleta estterra ejus idolis : opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum, et incurvavit se homo, et humiliatus est vir. > Ubi quondam erat Templum et religio noi, ibi Adriani statua, et Jovis idolum collocatum est. Quod multi super illo testimonio interpretamur, quod in Evangelio legimus : Cum autem videritis abominationem desolationis stantem in sancto loco (Marc. XIII, 14). Et operi manuum suarum inclinati suut : et homo, rationale animal, aes adoravit, ct lapidem. Sunt autem qui hoec de Judaeis interpretentur, quod antequam caperentur a Babyloniis universa hæc fecerint, et ideo dimissi sunt a Deo. Unde et in fine capituli ponitur : Ne ergo dimittas eis. Possumus secundum anagogen et hoc dicere, quod omne dogma contrarium veritati adoret opera manuum suarum, et constituat idola in terra sua, et incurvetur homo, -et humilietur vir, et se erigere non possit : quia sit a diabolo colligatus, nisi illum erexerit Dominus, exemplo illius mulieris, quam Satanas vinxerat annis decem et octo, ut nequaquamcœlum, sed terram semper aspiceret (Luc. XIII).

f Ne ergo dimittas eis. » Pro quo LXX interpretati sunt: Et non dimittam eia. Si Deus loquitur, ita intelligendum est : Quia tanta fecerunt, non parcam cis, nec tam innumerabilia peccata dimittam. Si Propheta, sic sentiendum : Ne ergo dimittas eis, qui tanta scelera perpetrarunt. Qnod si de Romanis intelligimus, verior interpretatio est : qui subvertentes templum Dei, non eum adoraverunt, qui victoriam præbuit, sed idola manuum suarum. Sin autem de Judxis, Prophetæ truculenta sententia est, ut contra populum suum orare v!deatur, cui supra dixerat: Domus Jacob, ven te, et ambulemus in lumine Domini.

(Vers. 10.) « Ingredere in petrarn : abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. » Ego quidem populum cohortaius sum, dicens. Domus Jacob, vellite, et ambulemus in lumine Domini, 38 Sed quia projecit Dominus populum Jacob : projecit autem, quia ant fecit, aut passus est, quæ supra exposuimus ; ideo prænuntio vobis quae ventura sint mala, et hortor ut ingrediamini petras, et abscondamini in speluncis a facie Babylonii vel Romani exercitus, quando omnia vastabuntur, juxta illud quod in Evangelio legimus : Tunc dicent montibus, cadite super nos ; et petris, Abscondite no.(Luc. XXIII,30). Juxta anagogen vero a facie Dominicae majestatis praecipitur nobis, ut assumamus petræ fortitudinem, de qua dictum est: Petra refugium leporibus (Psal. cm, 18); et, IMpetra exaltasti me (Psal. XXVI, 6). Moses quoqne in foramine petrae ponitur, ut videat posteriora Dei (Exod. XIII) : et : Bibebat populus de spiritali sequenti eos petra (I Cor. x, 4 ). Absconditurque in petra qui ingreditur cubiculum suum, et clauso oslio adorat Patrem, ut in terreno corpore constitutus, transeuntem mundi non sentiat tempestatem.

(Vers. 11.)« Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo viroruln : exaltabitur antem Dominus solus in die illa. » Cum hostes venerint, et omnem provinciam Babylonius aut Romanus mucro vastaverit, et circumsederint agmina bellatorum Jerusalem : tunc nec divitiæ, nec nobilitas generis, nec potentia dignitatum aliquem defendere poterunt ; sed omnium erit una captivitas, ei Deus solus exaltabitur, cujus iram nullus potevit declinare. Multi haec de die judicii intelligunt, quod omnis creatura conparatione divinae Gloriæ humilietur, et incurvetur, et nihil esse se sentiat.

(Vers. 12). « Dies enirn Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem '. I Et haec prioribus conjunguntur. In die, inquit, illa in qua exaltabitur Dominus solus, hoc est, in die ultionis Dominiæ, exct Isi quique et arrogantes atque sublimes captivitati et gladio subjacebunt. Μεταϕοριϰω̃ς autem sermo de magnis est atque principibus : quod quanto magis superbierint, tanto amplius deprimantur. Dominus enim superbis resistit, et humilibus dat gratiam (l Petr. v). Qui de die judicii intelligunt, superbum, et excelsum, ct sublimem, et arrogantem, diabolum dici putant. Qni superbieus loquitur : Super stella. carli ponam aedem meam : sedebo in monte excelso, super omnes mentes 39 excelsos ad Aquilonem : ascendam super uubes, ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13, 14 ) : quando ex ore infantium et lactentium perficietur laus, ut destruatur inilnicus et ultor (Psal. VIII, 3).

(Vers. 13. ) < Et super omnes cedros Libani sublimes ct erectas, et super omnes quercus D.tsan. > Et in vicesimo octavo Psalmo canitur : Vox Domini conterentis cedros : conteret Dominus cedros Libani, ei comminuet eas quad vitulum Libani (Psal. XXVIII, 35 ). Et in tricesimo 2 sexto Psalmo : Vidi impium < xaltatum et clevatum quan cedros Libant, et transivi, et non eral, et quasivi eum, et non est inventus locus cjus ( Paul. VI, 54 ). Quercus quoquc Basan, quas Aquila δϑύας, Symmachus et Theodotio βϰλάνους interpretati sunt, glandiferas novimus, quæ ctsi ffcerini fructus, porcorum suut alimenta, non liominum. Basan regio est Arabiæ, cui imperavit Og, qui app ellatus est rex Basan, et interpretatur αίσχύνη, idest, ignominia, qua u si coufusionem transferre voluerimus, magis σύγχυσιν id est, Babylonem significat quam Basan. Super omnes ergo qui eriguntur in superbiam, et faciunt opera ignominiæ, atque in cœno libidinum volutantur, Domini vindicti consurget. Quo l si prudens lector quæsitiit, <ur in templo Domini cedtina Egna sint I osita, ct in centesimo tertio Psalmo legamus juxta H ebraicam veritatem : Saturabuntur ligna Domini, et cedri Libami quas tu plantasti: ibi passeres nidificabunt ( Psal. cut, 18); et inter cætera ligna etiam cedri ad laudes Domini provocentur : et in adventu Salvatoris, quanlo omnes arbores, et ligna campi . pplaudent ramis suis, scriptum sit : Ponam in terra inaquosa cedrum et buxum, et cypressum et pinum (Isa. XLI, 19, sec. LXX) : et nunc dictu Domini super cedros Libami sermo prophetis us comminctur? hoc dicendum est, quod ex eo lem genere hominum, alii sublimentur ad regnum, alii detrahantur ad pœnam, et cedri Libani quae propter superbiam conterentur, eligantur, cum boni odoris fuerint, et cum Apostolo dixerint : Christi bolus odor sumus (1 Cor. II,15).

(Vers.14. )« Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. » Sicuti in bonam partem pro varietate virtutum, montes appellantur et colles : sic inter impios pro diversitate viliorum, ct maxime superbiæ, alii montes sunt, alii colles, super quos erit diesDomini, dc quibus 40 in Ezechiele scriptum est : Hœc dicit Adonai Dominus montibus et collibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et dissipabuntur excelsa vestra, et conterentur ara* vestrœ et reliqua (Ezech.VI, 3 ).

(Vers. 15.)« Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum.» Qui ad Vespasiani Adrianique hæc referunt tempora corporaliter dicunt impleta quæ scripta suut, quod non turris excelsa, nou firmissimus murus, non ulla navium multitudo,et negotiationis industria, adversum vini Romani exercitus potuerit prævalere ; sed in tantam habitatores Judææ venisse formidinem, ut et ipsi cum conjugibus et liberis, auro et argento quæ sibi auxilio fore æstimabant, in foveas terræ demersi sint, et profundissima antra sectati. Si enim voracium ut luxuriosorum venterest Deus, quare non avari aurum et argentum appelletur Deus? Alii hæc ad Babylonia referunt tempora. Ergo juxta leges tropt logiæ singula quaeque percurram. Turris vel ob munitionem urbis aedificatur, vul ob speculam, ut longe veuicns cernatur hostis. Unusquisque ergo nostrum debe t ædificare turrim, prius sumptibus supputatis, ne juxta Evangelicam parabolam (Luc. XIV ), cum explere opus nequiverit, rideatur. Hæc turris bene constructa persistit. Sin autem crecta in superbiam, firma non babuerit fundamenta, cadet super eum, a quo aedificata est : sicut illa in Siloa, quæ decem et octo homines interfecit. Uude et Dominus loquitur ud audientes: Et vos si non egeritis pœnitentiam, similiter peribilis (Luc. XIII, 3). In consequentibus quoque lecturi sumus, quod Dominus in vinea sua œdificaverit turrim, et fecerit torcular, et maceriam circumdederit, sed hæc omnia destructa sint atqne vastata, quia vano superbiæ. supercilio intumuerint ( Isa. v ). Muri quoque exstruuntur excelsi, ne cito civitas destruatur, ne hostibus pateat, quia circumdantur Ecc lesiæ sapien- tissimis viris, et omni ratione dirmantur, ne quod dogma perversum prævaleat veritati. De istinsmodi mutis Deus loquitur ad Jerusalem : Ecce super tatius meus depinxi muros tuos, et in conspectu meo sunt semper (Infra XLV, 16, sec. LXX). Sin autem bi . qui prins impugnaverant Ecclesiam, cognita verilate, transcrint ad fidem, et puguaveriut pro ea, quamante impugnaverant, tunc illud implebilur: 41 Cito ædificaberis ab his, a quibus destructa eras (Itid. 17). In LevitiCo quoque legimus, domum, quae in urbibus muratis sii, si intra annum redempta non fuerit, emptori æterna possessione firmari, quod si in villis et in viculis sit, quæ muros non habeant, semper posse redimi, et emptoris pretium fluctuare (Levit. XXV).

(Vers. 16.) < Et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est. > Pro Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX mare interpretati sunt. Hebraei putant, 1 lingua proprie sua mare THARSIS ( ) appellari, quando autem dicitur IAM ( ). non Hebraico sermone appellari, sed Syriaco. Habuit et Josaphat naves, quas inittebat in Tharsis (III Reg. xxn, 49 ), sed contritae sunt in Asiongaber. Habuit e t Salomon quae ibant in Tharsis (III Reg. x, 22), et post tres annos revertebantur, afferebantque regi argentum et aurum, ebur et simias. Sed quia rex uterque peccaverat, alius deditus voluptati, et externarum gentium amans feminas ; alius se cum rege Samariae copulans : quo'i utrumque ad ethnicos refertur, et haereticos, iu quibus nihil est aliud nisi fulgor eloqnenliae, et I sensus diabolica arte coustructus, et sermo mortuus, quod interpretatur in dentibus, et similitudo rationis humanæ, quod sentitur, in siiniis i idcirco in Psalmis legimus, In spiritu violento confringes naves Tharsis ( Psal. XLVII, 8). Et de his navibus idem Isaias loquilur: Væ alis navium, quæ sunt trans Æthiopiam (Infra, cap. XVIII, 1, sec. LXX ). Sunt autem econtrario et (bonæ naves, de quibus in eisdemPsalmis dicitur : Qui descendunt mare in navibus, ei faciunt opus in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo ( Psal. CVI, 23). Qui enim in sa'culi hujus fluctibus non sunt otiosi, sed operantur, et merces portant Dominicas, et ad portum quietis venire festinant, ipsi vident opera Domini, et mirabilia ejus in profundo, quando ad profundam scientiam perveue- rint, et universa scrutantes, hoc est, etiam profunda Dcl et mirabilia ejus aspexerint. 42 Jose- pbus Tharsis urbem Ciliciae Tarsum arbitratur; alii rcgionem putant Iudix,et hoc nomine etiam de dnodecim gemmis lapidem appellari, qui apud nos vocatur Chrysolithus 3,ob marini coloris similitudinem. Melius autem est, Tharsis vel mare, vel pelagus, absolute accipere. Neque enim Jonas de Joppe navigans. ad Indiam poterat pervenire, ad quam illo mari non 4 polest navigari ; sed simpliciter ire in pelagus, et ad quascunque insulas pergere. Quodque sequitur : Et super omne, quod visu pulchrum eat : sive ut LXX translulerunt: Et super omnem aspectum pulchritudinis navium, eodem sensu accipiendum, quod destruatur a die Domini quidquid pulchrum videtur in verbis, et humana ratione constructum, si se erigat contra scientiam Dei.

(Vers. i8.) « Et incurvabitur sublimitas hominum, et 5 humiliabitur altitudo virorum, et el vabitur Dominus solus in die illa, et idola 6 penitus conterentur. > Tandiu videtur humanus sermo habere rationem, quandiu divinæ scientiæ non fuerit comparatus. Cum autem mendacium veritati, quasi stipula igni, appropinquaverit, cito voratur et depert!, et omnia dogmata falsitatis, quæ nunc idola nominantur, ab eo quod simulata sint atque conficta, penitus conterentur.

(Vers. 19.) < In die illa projiciet homo idola atgenti sui, et simulacra auri sui, quac fecerat sibi, ut adoraret talpas et vesperiiJioncs, et ingredietur in fissuras petrarum, et cavernas saxorum a facie formidinis Donnini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. > S:epe diximus argentum et aurum pro sermone, et sensu accipi, quoe cum a Deo hominibus data sint, ut vel loquantur, vel sentiant Deum, et laudent creatorem suum, illi abutuntur hoc munere in idolorurn simulationem , juxta illud quod scriptum est : Dedi eis argentum et aurum ; ipsi vero de argento et anro meo operali sunt Baal ( Osæ. II, 8). Cum ergo quis Donnini pavore perterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit, ct 43 in voraginibus terræ absconderit, non audens proferre quod male fixerat : secundum profectus est, ut prius calata projiciat, et in se esse non patiatur. Pro talpis, quas nus interpretati scitus. LXX vana, Aquila ' όρυϰτὰ, Symmachus infructuosa, Theodotia ipsum verbum Hebraicum posuit2 PHARPHAROTH ( ). Est autem animal absque oculis, quod semper terram fodit, et humum egerit, et radices I subter comedens, frugibus noxium est : quod Graeci ἀσπάλαϰαvocant. Vespertilio autem nocturna avis, quae congruum ab eis nomen accepit νυϰτερὶς, eo quod in nocte volitet, parvum animal est, et murium simile, non tam voce et cantu resonans, quam stridore : quod cum videatur volitare, lucifugum est, et solem videre non patitur. Istiusmodi animantibus idola comparata sunt, quae c et tenebrosa coluntur a caecis : et omnia do. gmata contraria veritati. Quae cum in die Domini fuerint derelicta, ingredientur hi qui projecerint »a in fissuras petrarum, cavernasque saxorum, ut non in terrae pulvere ei vili lito, sed in firma I II jone versentur, et inveniant obi diversa virtutum foramina, per quae ad veritatem valeant pervenire. Hæc juxta anagogen, ut potui, brevi sermone perstrinxi, quae Hebræi ad Babylonia referunt tempora ei subversionem Jerusalem, quando surroxit Do:ninus terram percutere Judæorum.

(Vers. 20.) « Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus : quia excelsus reputatus est ipse. » Hoc praetermisere LXX, ct in Graecis exemplaribus ab Origene sub asteriscis de editione Aquilæ additum est, quod in Hebræo ita legimur : 4 HEDALU LACHEM MEN AADAH ASER NASAMO BAAIHPHO CHI BAMA NESAB HU. Ubi nos diximus, excelsus reputatus est ipse , Aquila interpretatus est, in quo reputatus eit iste. 44 Verbum Hebraicum BAMA ( ), vel ὔψωμαdicitur, idest, excelsum, quod et in Regnorum libris, et in Ezechiele legimus : vel cerie inquo, et eisdem litteris scribitur BETII, stEr, tre ; ac pro locorum qualitate, si voluerimus legere, in quo, dicimus BAMMA ; sin autem, excelsum vel excelsus, legimus BAMA. Intelligentes ergo Judaei prophetiam esse de Christo, verbum ambiguum in deteriorem pariem interpretati sunt, ut viderentur non laudare Christum, sed nihili pendere. Quae est euim veruorum consequentia, et qui ordo rationis ac sensus, utdicamus : Gum hæc ita se habeant, et dies ventura sit Domini, in qua universus Judææ status subvertendus est, et omna conterenda , monco vos atque praecipio, ut quiescatis ab homine, qui ita spirat ac vivit, ut nos homines, quia 5 in nihili computandus est ? Quisquamne hominum ita quempiam laudet, ut dicat : Cavete ne offen- datis eum, qui omnino nihili est ? Ergo econtrario sic intelligendum : Cum haec universa ventura sint vobis, et prophetali spiritu praedicantur, moneo atque praecipio, ut quiescatis ab eo qui secundum carnem quidem bomo est, et habet animam, et ita spirat, et naribus halitum trahit, ut nos homines spiramus, et vivimus ; sed secundum divinam majestatem excelsus et est, et reputatur, ei creditur. e Tacita mecum mente pertractans, non possum invenire rationem quare LXX tam perspicuam de Christo prophetiam in Græcum noluerint vertere. Caeteri eniin, qui verterunt quidem, sed sermonem anibiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur male interpretati sint, nec voluerint de Christo gloriosuin quid dicere, in quem non credebant ; 1 videlicet Judaei aut Semijudæi, id est, Ebionitæ. Quod autem Christus excelsus sit vel altissimus, qui 45 alio sermone apud Hebræos :appellatur, ELION ( ), in octogesimo sexto Psalino legimus : Nunquid Sion dicet homo I, et homo natus est in ea ; et ipse fundavit tam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) ? Et in Evangelio : Et tu puer Prophela Altissimi vocaberis (Luc. i, 76). Ac ne longit. funem traham ( in expositione enim sanctarum Scripturarum veritatem debemus sequi, non contentionem) in isto loco BAMA apud Hebræos non excelsus dicitur, sed excelsum, id cat, ipsa alt itudo atque sublimitas : quasi si 46 de aliquo dicamus, non est diviuus, sed divinatio: non est rivus, sed fons : Nun est homo, sed ipsa humanitas. Origenes hunc locum ita interpretatus est : Qnia singulariter de uno homine dicitur, referri potest et ad Dominum Salvatorem, jubente Propheta, ut quiescant ab eo qui in inigno aliquo reputatus est , licet iiptaesentiarum videatur ut homo, et spiramen habere ill naribus, sicut et cæteri spirant homines.