Chapter 12 · 12 of 19
Commentary on Isaiah
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER UNDECIMUS.
451-452 Difficile, imo impossibile est placere omnibus : nec tanta vultuum, quanta sententiarum diversitas est. In explanatione duodecim prophetarum longior quibusdam visus sum, quam oportuit; et ob hanc causam in Commentariolis Danielis brevitati studui, preter ultimam et penultinam visionem, in quibus me necesse fuil ob obscuritatis magnitudiuem 1sermonem tendere ; pracipucque in expositione septem et sexaginta duaium et unius hebdomadarum, in quibus disserendis quid Africanus temporum scriptor, quid Origenes, et Cæsariensis Eusebius, Clemens quoque Alcxaudrini Ecclesiae presbyter, et Apollinaris Laodicenus, Hippolytusque, et Hebræi, et Tertullianus senserint breviter comprehendi : lectoris arbitrio derelinquens quid Jc pluribus eligeret. Itaque quod nos verecundia fecimus judicandi, et eorum honore qui lecturi erant, quibusdain forte non placcat, qui non Autiquorum opiniones, sed nostram sententiam scire desiderant. Quibus facilis responsio est, noluisse me sic unum recipere, ut viderer alios condemnare. Et certe si lanii et tam eruditi viri fastidiosis lectoribus displicent, quid de me facturi erant, qui pro tenuitate ingenioli invidorum morsibus pateo ? Sin autem supradictos viros magistros Ecclesiæ nominavi, illud intelligant, me non omniumprobare ūdem, qui certe inlerse contrarii sunt; sed ad distinctionem Josephi Porphyriique dixisse, quide hac quæstione pluriama disputarunt. Quod si in expositione statuæ pedumque ejus, et digitorum discrepantia, ferrum et testam super Romano regno interpretatus sum, quod primum forte, dein imbecillumScriptura portendit, non mihi imputent, sed Prophetæ. Neque enim sic adulandum est principibus, ut sanctarum Scripturarum veritas negligatur, nee generalis disputatio umius personæ I injuria est. Quas cum benigno meotum studio caveremur, Dei judicio repente sublata est : ut amicorum in ute studia, et æmulorum insidiæ monstrarentur. Sed hæc alias : nunc quod cœpimus exsequamur. Undecimus in Isaiam liber, o virgo Christi Eustochium, quia magnum partem historiæ disserturus est, facilior erit in principiis, et usquc ad duas sui partes, reliqua simili inore dictanda sunt : et sic studendum brevitati, ut nullum dammum fiat intelligentiæ.
( Cap. XXXVI. — Vers. i seqq.) f Et factum est in quarto decimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civilates Juda munitas ct cepileas. Et misit rex Assyriorum Rabsacem de Lachis ill Jerusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquæductu piscinæ superioris, in via agri fullonis. Et egressus est ad eum Eliacim lilius Helciæ, qui erat super domum. Ei Sobna scriba, et Joahe filius453 Asaph a commentariis, et dixit ad eos Rabsaces : Divite Ezechiae : Hæc dicit. rex magnus, rex Assyriorum : Quæ est ista ':ducta qua confidis ? aut quo consi. lio, et fortitudine rcucllare disponis ? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me ? Ecce coutidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum : cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et per forabit eam ; sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui conlidunt in eo. Quod si responderis mihi, in Domino Deo nostro coufidimus, nonne ipse est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria ; et dixit Judæ et Jerusalem : Coram altari isto adorabitis ? Et nunc trade te djmino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum. Et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis Domini mei minoribus ? Quod si confidis in Ægypto, et in quadrigis, et in equitibus ; et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam ? Dominus dixit ad me , Ascende super terram istam, et disperde eam. » Historia manifesta est, et interpretatione non indiget , pieniusque in Regum et Dierum voluminibus hæc eadem Scriptura referuntur, quod anno tertio Osce tilii Ilela regis Israel regnaverit Ezechias lilius Achaz regis Juda. Viginti quinque, inquit, annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti ei novem annis regnavit in Jt rusalem, et fecit quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Datid pater ejus. Est post paululum : In Domino Deo Israel speravit, et post eum fuit similis illi, de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt; adhœsit Domino et non recesi! a vestigiis ejus , fecitque manaata ejus quœ prœceperat Dominus Moysi. Unde et erat Dominus cum eo, ei in cunctis ad quat procedebat, sapienter se agebat (IV Reg. XVIII, 2-7). Rebellavit autem contra regem Assyriorum, ct non servivit ci, in cujus scIto anno imperii Salmanasar rex Assyriorum cepit Samariam, et decem tribus quæ appellabantur Isratl; et transtulit eas in Assyrios, collocavitque in Hala tt Habor Auviis Gozan, in civitatibus Medorum (1 V Reg. XVII et XVIII). Post annos auteur septen, id est, quarto decimo anno Ezechiae, rer Assyriorum Sennacherib̃ ingressus Judram, obsedit civitates ejus munitas, volens eas capere. Cumque obsideret Lachis, misit ad eum Ezechias nuntios, dicens : Peccavi recede a me, et omne quod imposaeris mihi, feram. Cumque trecenta talenta argenli, et triginta auri ad regis 454 imperium persolvisset, fractis januis templi Domini et lami.. is ejus detractis, quas ipse affixerat, misit rcx Assyriorum Tartan et Rabsacen de Lachis ad legem Ezechiam cum manu valida Jerusalein ; qui cum ascendissent, venerunt in Jerusalem, et stet;:iut contra aquœductum piscinae superioris, quæ est in via agri fullonis, vocaveruntque ad se regem. Egressus est autem ad eos Eliacim filius llelcia1 præpositus domus, etSobna scriba, clJoahc filius Asaph, a commentariis ; dixitque ad cos Rabsaces, Loquimini Ezechiœ : Hœc dixit rex magnus, rex Assyriorum, et cætera quae in historia continentur. In quo arrogantia consideranda Rabsacis, quod velut quaedam contraria fortitudo, imitatur consuetudinem Prophetarum, ut quod illi solent in prologis ponerc : Hœc dixit Dominus, quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendat, iste nunc dixerit : Hœc dixit rex magnus, rex Assyriorum. Egressus est autem ad eum Eliacim filius Helciœ qui erat præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis. Iste est Eliacim filius Helciae, de quo in Visione vallis Sion supra ( ad cap. XIII, 20, 21 ) legimus : Vocabo servum meum Eliacim filium Helciæ, et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo iri manu ejus, et erit quasi pater habitantium in Jerusalem, et domui Juda, et caetera. Haec autem dicuntur ad Sobnam, qui ante eum præpositus templi fuit, de quo in eadem ,criptum est visione : Vnde et ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam præpositum templi (Ibid. 15), quem tradunt Hebræi Rabsacis comminatione perterritum tradidisse manus Assyriis, et inferiorem partem Jerusalem adversariis prodidisse, exceptaque arce Sion et Templo, nihil aliud remansisse quod non tenuerit Assyrius. Unde errant qui Sobnam, qui Hunc cun Eliacilu, et Joahe ad Rabsacen egreditur, cumdem putant quein et supra. Ibi enin Sobna præpositus Templi ponitur, qui ab Assyriis dicitur essecapieudus : hic autem Sobna scriba, hoc est, γρϰμματεὺς, qui Hebraice appellatur SOPHER , ct est superiori όμώνυμος. Rabsacen autem , qui Helræa liugua locutus sit, filium Isaiæ prophetae Judæi autumaut, qui et ipse proditor fuerit : relictumque filium Isaiæ alterum, appellari Jasub, qui in lingua nostra relictum sonet. Porro alii arbitrantur eum fuisse Sainariten, et 455 idcirco Hebraiculn scisse sermonem, et tam audacter ct impic Dominum blasphemare. Consideremus ergo verba Rahsacis ; ac primum quod dicit , Confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægy ptum, falsum est ; nulla euim narrat historia quod Ezechias ad Ægyptios miserit, et Pharaonis auxilium postularit. Quodque infert : Si responderis mihi, In Domino Deo nostro confidimus, verum est. Sed rursum jungit mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius et altaria. Hoc enim nun contra Deum, sed pro Deo fecerat, ut idololatria ct vcteri errore destructo, juberet Deum adorari ill Jerusalem, ubi crat templum ejus , quanquam legamus pessima consuetudine, in montibus collibusque exstructo jam altari, populum Deo vic- Limas imlnolasse. Quodque paucitatem obsessorum volens ostendere, equorum duo millia pollicetur, quorum Ezechias ascensores præebere non possit, non de imbecillitate venit populi Judaeorum qui equitandi carebat scientia ; sed observatione mandatorum Dei, qui per Moysen super rege præceperat Israel: Non multiplicabit [ Al. multiplicaret ] sibi equos : et uxorea plurimas non habebit (Deut. XVII,16, 17). Sin autem me, inquit, servum Sennacherib, qui sum niinimus famulorum ejus, non vales sustinere, quomodo tantam regis potentiam sustinebis ? Ad id autem quod dixerat ; Si responderis nihi, In Domino Deo confidimus, callide prudenterque respondit, se non sua voluntate, sed Domini venisse praeceptis : Dominus dixit ad me, Ascende super terram istam, et disperde eam. Et cst argumentum : certe sine Domini voluntate huc venire non poteram. Cum autem venerim et multas ceperim civitates, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me ejus voluntate venisse. Legi in cujusdam Commentario eumdem esse Sennacherib qui ct Samariam ceperit, quod omnino falsum est. Sacra enim narrat Historia primum Phul regem Assyriorum, sub Manahem rege Israel, vastasse decem tribus. Secundum Theglathphalasar sub Phacee filio Romeliæ Israel venisse Samariam. Tertium Salmanasar sub Osee rege israel totam cepisse Samariam (IV Reg. XVII, xvm). Quartum fuisse Sargon qui expugnavit Azotum ( Isa. xx ). 456 Quintum Asaraddon qui translato Israel, Samaritanos in terram Judæam custodes miserit (IV Reg. XVII). Sextum Sennacherib qui sub Ezechia rage Judæ, capta Lachis et caeterls Judææ urbibus, obsedcrit Jer usalem (/ V Reg. XVIII ). Alii autcm unum atque eumdem multis putant Dominibus appellari.
(Vers. it seqq.) < Et dixit Eliacim et Sobna. et Joahe ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, intelligimus eniin : ne loquaris ad nos Judaice in auribus populi qui est super murum. Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad Dominum tuum, et ad te misit me Dominus meus, ut loquerer omnia verba ista, et uon potius ad viros qui sedent in muro: ut comedant stercora sua, et bibant uri. nan pedum suorum vobiscum? Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Judaice, et dixit : Au. dite verba regis magni, regis Assyriorum. Hæc dicit rex : Non seducat vos Ezechias, qnia nn poterit vos eruere, et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino , dicens: Erucns liber abit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum : « Accusatio Rabsaci Ezechiae testimomum est; quod captis cuuctis Judææ urbibus confisus in Domino sii, dixeritque ad populuin : Nolite timere, nec paxeatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quæ est cum eo; inullo enim plures nobiscum sunt quam cum illo. Cum illo est brachium carneum ; uobiscum est Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Et confortatus est, inquit, populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Judæ. Unde Rabsaces destruere vult, quod ille construxerat ; et loquitur ad populum, Non seducat ros Ezechias : et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo. Quod autem Eliacfm ei Sobna, et loahe humiliter deprecantur: Loquere ad servos Uus Syra lingua, intelligimus enim ; et non loquaris ad nos Judaice in auribus populi qui eat super murum, hunc sensum habet: Quid necesse est populum falsis terroribus commoveri, et vanam jactare virtutem? loquere linguani quam populus non intelligit. Si quidem nos habemus linguæ tuæ scientiam ; novimusque sermonem Syrum, qui utrisque 457 communis est. Ad quod Rabsaces arroganter , Num, ait, ad Dominum luum, et ad te misit me Dominus meus, et non potius ad viros qui sedent in tnuro ? Rursumque augens comminatione terrorem, Ut comedant, inquit, stercora sua, et bibani urinam pedum suorum vobiscum ? per quæ ostendit fame eos et penuria, sitique esse capiendos. Simulque illecebram jungit formidini : ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione dccipiat, dicens ex sermone regis Assyriorum : .
(Vers. 16-18. ) i Facite mecum benedictionem, et egre limini aJ me, et comedite unusquisjue vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae, donec veniam, et tollam vos ad terram, quæ est similis terrae vestrae ; terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. Ne conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum ? > Pro quo in Regum volumine legitur : Facite mecum qnod est utile, et egredimini ad me (I V Reg. XVIII, 31). Ergo sensus idem est. Facite, inquit, qnod vobis prosis, et in benedictionem vestram proficiat. Sive huc dicit : Benedicite regi Assyrio, et laudate eum, et Dominum confitemini, ut præmia consequamini, et donec revertar de Ægypto, sivc capta Lobna, rcdeam, habitate in urbe vestra ; et rebus vestiis fruimini. Postea autem veniam, ei transferam vos in terram quae similis cst terræ vestræ, frumenti, vini ct olearum. Nec dicit nomen regionis, quia aequalem terra repromissionis invenire non poterat; sed similitudinem pollicetur. Hoc enim unusquisque desiderat, in quo natus est. Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quæ habehat terræ Judææ similitudinem, tam in situ quam in frugibus. Quodque infert :
(Vers 19 seqq. ) « Ubi est Dcus Hemath et Arphad ubi est Deus Sepharvaim? Numquid libera- verunt Samariam de manu mea ? Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim eis rex dicens: 458 Ne respondeatis ei : i hoc ostendit quod omnibus his diis Samaria servierit, et idcirco capta sit. Sin autem, ait, tantis diis praesidentibus, decem tribus facile superavimus, quanto magis vos, imo sol a II.. Jerusalem, uno Deo praesule, vincemus facilius? Tacuitque omnis populus, et non respondit ei quidquam. Siquidem praeceptum regis acceperant, ut nun responderent ei. Verejustus Ezechias, agens cuncta fideliter universaque consilio. Ideo autem jusserat blasphemanti Assyrio non responderi, ne eum ad majores blasphemias provocaret. Unde scriptum est: Ne suCcendas carbones peccatoris (Eccli. VIII, 13); et in psalmo legimus: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et tacui de bonis (Psal. XXXVIII, 2,3); et iterum : Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis; ne declines cor meum in verba ma- litiœ (Psal. CXL, 5).
(Cap. XXXVII. Vers. i seqq. ) < Et ingressus eot 1 Eliacim filius Helciae, qui erat super domum. et Sobnas scriba et Joahe filius Asaph a commcutariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiarunt ei verba Rabsacis. Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sus, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Dei. Et misit Eliacim qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam lilium Amos prophetae, et dixerunt ad eum : Hæc dicit Exechias : Dies tribulationis et correptionis, et blasphemiæ dies hæc, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi [Al. parienii]. Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus, Leva ergo orationem pro reliquis quae repertæ sunt. Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam , et dixit ad cos isaias : Haec dicetis domnino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timcas a facie verborum quæ audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. Ecce ego ei daho [AI dabo cis] spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam glaJio in terra sua. » Perspicua relinquentes, ea tantum in quibus latens sensus est, disseramus. 459 Scindunt vestes, quia Rabsacen audiunt [A/. audierant] blasphemantem. Scindit et ipse rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum, ct populi esse credebat, quod Rabsaces usque ad portui Jerusalem venerit, et contra Dominum talia sit locutus. Unde pontifex quia Salvatorem blasphemasse credebat , sciilit vestimenta sua (Matth. XXVI) , et Paulus ac Barnabas, deferentibus sibi Dei cultum Lycaonibus, sciderunt vestimenta sua (Act. XIV).Pro regio ergo cultu obvolutus est sacco; et de palatio ad Templum gradiens, Eliachin pontificem, et Sobnam scribam. et seniores de sacerdotibus misit ad Isaiam fiiium Amos prophetæ. III quo regis consideranda humilitas atque prudentia. Ipsc pergit ad Templum; principes populi et seniores sacerdotum, non stolis sacerdotalibus, sed ciliciisopertos misit ad Isaiam filium Amos prophetæ. Pro quo in Regum volruntne legitur: Ipse coopertus est sacco, et ingressus domum Domini, Eliacim præposilum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus misit ccoper. tus saccis ad Isaiam prophetam filium Amos (I V Reg. XIX, 1, 2). Hic quia ipse de se Isaias scribebat historiam, non se appellavit Prophetam ; sed fil uui Prophetae : ibi vero quia alter erat Scriptor historiæ , ipsum scribit Prophetam. Quod quidem et de Matthæo Evangelista legimus, quod ipse Matthæus se dixerit publicanum (Matth. X) t alii vcro Evangclistx nomen publicani tacuerint, et Apostolicam tantum posuerint dignitatem; et quod in conjunctionibus Apostolorum, apud se secundu , apud alios primus sit. Dixeruntque ,inquit, ud eum : Hæc dicit Ezechias, non rex, non tumens nomine imperii, Dies tribulationis, et corruptionis, et blasphemæ dies hæc: tribulationis nostræ, correptionis Dei, blasphemiæ hostium. Ponitque similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quoi ad partum usque pervenerit, et generare non possit, nec dicere: A timore tuo, Domine, concepimus, et doiuimus, et peperimus spirituml salutis (Isa. XXVI, 18, sec. LXX). Sequitur : Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis. Non enim audemus Dominum omnium, nostrum Dominum licere , quo irascente tanta perpetimur; sed tuum dicimus Dominum. Et hanc habemus ultionis fiducium , 460 quoniam vivens Deus blasphematur a cultore idolurm mortuorum. Et exprobraverunt sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus. Leva ergo orationem, nostram jacentem ; non pro cuncto populo qui jam periit, seJ pro reliquiis,quæ obsidentur. Cumque venissent servi regis Exechiœ ud Isaiam : rursum aomen prophetae tacuit, ut coeptam servaret humilatetem. Praevenitque eos Isaias: codem enim spiritu quo futura noscebat, eliam absentem regem audierat ; et dicit quid respondere deberent Domino suo, humibati in ista fiducia conscientiæ1. Dicite, inquil, Domino vestro, qui vester est dominus; meus enim hirc dicit Dominus: Moli timere verba quibus non tu, sed ego sum blasphematus. Nec dico universa quæ regi Assyriorum sim facturus ne meam vidcar jactare potentiam ; sed quod dandas sit ei spiritus non D i, sed adversarius, auditoque nuntio, revertatur ad terram suam, et corruat in ea gladio, ut duo pariter quæ optabat Ezechias, andiret, se obsidione et periculo liberandum, et inimicum iralutnque regem in sua terra esse moriturum. Si quis quaerat cur in libro prophetiæ, historia quæ in Itgum ct Dicrum voluminibus scripta est, mixta videatur, consideret quod historiæ prophetia sit copulata, tam de liberatione urbis, quam de Assyrii interitu, et de reversione solis horarum decem, et quindecim annorum spatiis protela- tis, quod et prophetiæ est et histori.e.
(Yers. 8 seqq.) «Reversus autem Rabsaces, invertit regem Assyriorum præliantem adversum Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis. Et audivit de Taracha rege Æthiopiæ dicentes : Egressus est, ut pugnet contra te. Quod cum andisset, misit nuntios ad Ezechiam Jiccus : Hæc dicetis Ezechiæ regi Judae loquentes : Non te decipiat Deus tuus, inquo tu confidis dicens : Non dabitur Jerusalem in manum regis Assyriorum. Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt, et tu poteris Iiberari? Nunquid eruerunt eos dii gentium. quos subverterunt patres met Gozan et Haram, et Reseph, et filios Edcm, qui erant in Thalassar? Ubi est rcx Hemath, et rei Arphad, 461 et rex urhis Sapharvaim Ana [Al. Sepharvaitn Anea] et Ava? » Elsdem verbis eademque sententia scriptum est in fagum et Dicrum volumine, quod Rabs ices juxta Domini voluntatem, obsidiomem descruerit Jerusalem, et perrexerit ad dominum suum, quem, vi l deserta, vcl capta Lacbis, ad oppugnandam Lobnam iic cognoverat. Ipse quoque Sennacherih audiens Taracham regem Æthiopum inferre sibi bellum, occurrit venienti, et nihilominus mittit nuntios ad Ezechiam, et epistolas, ut quos uecdum viribus ceperat, sermone terreret. Et quomodo populo dixerat, Non te decipiat Ezechias (1 V Reg. XVIII, 29), eadem blasphemia loquitur ad regetu, Non te decipiat Deus tuus (lV Reg. XIX, 10). ponitque exempla majorum, quod quomodo caetcras terras nou potuerint liberare dii sui de manibus eorum, sic nee Jerusalem liberetur. In enumeratione autem genlium cæterarum ponit ANA. ( ) et AVA ( ), quas LXX miscuerunt dicentes, anavegava I, conjunctionemque, et, id est, vau inter duas gentes Ann et Ava, lingua posuere Hebræa, ut ignorantibus utra gens videatur aut civitas. Manifesta transcurrimus, ut in dubiis immorentur. Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Ægyptios, et obsedisse Ne usium, jamque exstructis aggeribus urbi capiendae, venisse Taracham regem iEthiopuv: in auxilium, et una nocte juxta Jerusalem centum Leviora (juycd.un infra emcu iaintis. octoginta quinque millia exercitus Assyrii pestilentia corruisse, narrat Herodotus, et plenissime Berosus 1, Chaldaicae scriptor historiæ, quorum fides de propriis libris petenda est.
(Vers. 14 seqq.) < Et tuiit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos : et ascendit in domum Domini, et expendit eos coram Domino, et oravit ad Dominum dicens : Domine, exercituum Deus Israel, qui sedes super Cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae : tu enim fecisti caelum et terram. Inclina, Domine, aurem tuam et audi : apcri, Domine, oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem. 462 Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges AssyrioruM terras et regiones carum, et dederunt deos earum igni ; non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapides ; et comminuerunt eos. Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus ; et cognoscant omnia regna terrae, quia tu es Deus solus. > Contra Sennacherib regis blasphemias solita Ezechias arma corripuit. Rursumque pergit ad Templum, ei Epistolas ejus expandit coram Domino. Prius tacuerat, non enim audebat Domini tiinore perterritus in templo ora reserare, nec lie beras ad Deum preces fundere. Nunc autem quia jam audierat Isaiam dicentem : Ne timeat a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me, et caetcra : audacter Domi- nuiii deprecatur, et solum Deum asserit esse vi- I ventem : quæ idola intelligimus imagines mortuorum. Quodque infert, Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, et dederunt deos earum igni ; non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapides ; et comminuerunt eos, multis probatur historiis, quæ scribunt reges Persarum venisse in Graeciam, et subvertisse atque spoliasse templa Graecorum; uttionemque postulat, ut per occasionem sui omnia regna cognoscant quod solus sit Deus, qui possit suos de discrimine liberare.
(Yers. 21 seqq.) a Misit autem Isaias (Al. Josias) filius Amos ad Ezechiam dicens : Hæc dicit Do- minus Deus Israel : Pro quibus rogasti me de Seunacberib rege Assyriorum, hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te ei subsannavit te virgo Olia Sion, post (Al. propterea) te caput movit filia Jerusalem. Cui elprobrasii, et quem blasphemasti, et super quern exaltasti vocem tuam, et levasti altitudinem oculornm tuorum, ad Sanctum Israel? In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti, In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi (AI. ascendam) altitudinem montium, juga Libani, et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, 463 et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus. Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.» Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam, ut prius miserat, non ipse Propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui ei dicerent verbis Dei : Super Sennacherib contra quem rogas, Domini sta sententia est: Virgo Sion, et filia Jerusalem (quæ ideo virgo appellatur et fi- iia, quia cunctis gentibus simulacra adorantibus hominum mortuorum, hæc sola conservet castitatem religionis Dei, et unius divinitatis cultum) subsannavit te atque despexil; ct quae ne ad uiajorein te blasphemiam concitaret, praesenti non responderat, post abeuntem movit caput suum. certa de ultione, secura de pœna. Et huc locuta est : Non contra me, sed contra Dominum superbisti, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major esset arrogantia blasphemantis I. Dixisti enim quod in quadrigarum tuaruin multitudine ascenderes altitudinem montium, et juga Libani, et excelsas succideres cedros atque abietes illius. Quod vel de cunctis geutibus μεταϕοριϰω̃ς principibusque earum debemus accipere, vel de Jerusalem, quæ interpretatur Libanus, ut cedros ejus atque abietes ad potentes quosque et optimatcs, altitudinem vero summitatis illius saltumque Carmeli referamus ad templum. Ipse enim supra dixerat, Numquid non audisti qum fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt ? Ergo nec tu poteris liberari. Quodque infert, Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum juxta historiam hoc intelligi potest, quod præ multitudiue exercitus, oinnia fluenta exsiccaverit, ut puteos sibi foderc sit compulsus; juxta translationem, quod omnes populos, qui interdum sub aquarum nomine describuntur, suo vastaverit exercitu. Pro quo soli Septuaginta transtulerunt, et posui pontem (Al. potentem, vel potestatem), et desertas feci aquas, et omnem congregationem aquarum : quod scilicet nulla sibi gens invia fuerit, sed super omnes populorum aquas suo calcaverit peJe.
(Ycrs. 26 seqq.) i Numquid non audisti quae olim fecerim ei! ex diebus antiquis ego plasmavi illud, 464 et nunc adduxi eos, et factum est in eradicationem collium compugnantium , et civitatum munitarum. Habitatores earum breviata mann, contremuerunt, et confusi sunt : facti sunt sicut fenum agri, et gramen pascuae, ct herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret. Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi. et insaniam tuam contra me, cum fureres adversum me. Superbia tua ascendit in aures meas, ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis : et reducam te in viam per quam venisti. Hæc ex persona Dei contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blaspbemiam ejus sic responderi1 Dominus : Num ignoras quod baec quae fecis- ii, mea feceris voluntate, et ego hæc futura praedixerim, ac per te facienda mandaverim ? Itaque quod oliin decrevi, hoc expletum est tempore, ut colles, id est principes qui inter se ante pugnabani, et civitates munitissimae, me contrahente manum meam, nec solitum praebente auxilium, eradicarentur et contremiscerent, ac perirent: et compararentur, non olivae et vinoae, fructuosisque arboribus, set! feno et gramini, herbisque domatum, quæ frugibus impedimento sunt et ante marcescunt, quam ad maturitatem perveniant. Itaque et sessionem, et egressum, et introitum tuum ante cognovi, et insaniam qua contra me debacchaturus cras, prophetis vaticinantibus, sum locutus (supra e p. XIII) : per quos olim dicturum esse te noveram: In cœlum ascendam : super sidera cæli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo (supra XIV, 14). itaque furor tuus, et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam ultra te portabo, ut intelligas, quod potuisti, non tuis potuisse leviribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes, et infructuosæ arbores, ut per te, quasi securiln et serram meam, succiderentur et cadcrent. Itaque ponam circulum sive chamum in naribus tuis, ut blasphemantia (Al. blasphemantiam) ora constring am, et nequaquam ultra talia loqui audeas, frenumque injiciam labiis tuis, quod tuam ferociam domet, et te reducat in Assyrios. Qua translatione ct in f'salmis contra iinpios Scriptura abutitur : In f eno ei chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant tibi (Paal. xxxi, 9).
(Vers. 30 seqq.) i Tibi autein hoc erit signum: Comede hoc 465 anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere : in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod rcliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, ct salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. » Omnia hæc Propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ci Dominus responderit : nunc ad ipsum sermonem facil, nc forsitan dubitet ventura quæ dicta suut. Et idcircu vel maxime prophetæ apud populum sermonum suorum habebant fidem : quia non solum de liis quae multa post sæcula futura eram, sed etiam quae in continenti, et post non grande temporis spatium essent implenda, memorabant : et quod intra biennium, et rex Assyrius interiret, et urbi Jerusalem securitas redderetur. Hoc erit, inquit, signum eorum quae futura prænuntio, quod hoc anno ea comedas, quae sponte nascuntur (sive juxta LXX, quæ prius severas). Anno autem secundo, juxta Symmachum, pomis vescere, sive, justa cosdem, quae de praeteritis segetibus, et cadente in terram semine, pullulaverint. In anno autem tertio, fugato jam Assyrio et obsidione laxata, seminate, et metite, et plantate vineas, et fructus earum comedite. Siqui- dem parvae urbis hujus reliquiæ, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras se esse non eredunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae pomis densissimis impleantur. De Jerusalem enim, et de monte Sion egredientur reliquiæ, et implebunt terram Judaeam, non suo merito, sed Dei misericordia, immo zelo quod adversus impios zelatus cst populum suum.
(Yers. 33, 34.) iPropterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum : Non introibit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, nec occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. In via qua veniet, per eam revertetur, et urbem hanc non ingredietur, dicit Dominus : protcgamque civitatem istam, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. » Revertitur ad propositum, et post futurorum spem præsentem enum laetum. Non eniin erat tanta lætitia super his quæ longo post tempore ventura promiserat, quanta cura de iuiminentibus. Quod autem dicit Assyrium recessurum, nec levaturum 466 contra Jerusalem clypeum, nec jacula missurum, neque urbem munitionibus et aggere esse vallandam, adversariumque per viam qua vencrat reversurum, et liberandam civitatem obsidione præsenti, et ad extremum infert : Propter me ei propter David servum meum, i!lud signilicat, quod non merito suo, sed Dei clcnienlia conserventur, immo patris eorum David memoria. In quo admonentur et suæ negligentiæ, et illius fidei atque justitiæ, quod in tantum justitiam diligat Deus, ut ctiam posteros sanctorum hominum, non suo merito, sed majorum virture tueatur.
(Vers. 3G seqq. ) « Egressus est autem angelns Dei, cl percussit in castris Assyriorum centum i octoginta quinque millia : cl surrexerunt manc, ct ecce omnia cadavera mortuorum. Et egressus est et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, ct habitavit in Ninive. Et facium est cnm adoraret in templo Nesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar, lilii ejus, percusserunt cum gladio , fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asaraddon filius cjus pro co. » Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno angelo, una nocte cæduntur, ct absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas, Dei voluntate. Super quo in Paralipomenis legitur : Et misit Dominus angelum, qui percussit omuem virum robustum, et bellatorem, ei principem exercitus regis Assyriorum : reversusque est cum ignominia in terram suam (II Paral. xxxu, 21). Qui idcirco servatus est, ut sciret potentiam Dei, et basphemantia ora comprimeret : fieretque testis illitis majestatis, quem paulo ante contempserat. Quod autem intulit : Et surrexerunt mane, vel Israelitas, vel reliquos exercitus ejus accipiamus : linei in Regum scriptum sit volumine, quod cum ipse rex diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum (III Reg. XIX). Pharao quoque in decem Ægypti servatur plagis, ut novissimus pereat : quod et iste passus [Al. passurus] est. Cnm cnim reversus esset in Niniven urbem primam regni sui, et adoraret in templo Nesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans et gratulabundus incederet, contemptor veri Dei in fano falsi [Al. sui] numinis trucidatur : nec Angeli perit gladio, quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum. Qui cum fugissent in terram Ararat, quod intelligitur Armenia, successit in patris locum Asaraddon, quem 467 Scriptura testatur misisse habitatorcs Samariam I, ne terra maneret inculta. Ararat autem regio in Armenia campestris est, pcr quam Araxes fluit, incredibilis ubertatis, ad radicrs Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et Arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniæ delata [Al. deleta ] est, quæ appellatur Ararat, sed ad montes Tauri 2 altissimos, qui Ararat imminent campis.
(Cap. XXXVIII. — Vers. 1 seqq.) i In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad nortein ; et inuravit ad eum Isaias filius Amos propheta, ct dixit ei : Hæc dicit Domiuus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu ct non vives. Et convertit Ezecilias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, memento, queso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, ei in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim : flevitque Ezechias fletu magno. > Quem diligit Dominus, corripit, et castigat omnem filium quem recipit (Prov. III). Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, ct de media captivitate victoriam, infirmitate corporis sui visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Quod quidem et in Jona propheta legimus, et in comminationibus contra David quae dicuntur futura, nec facta suut, non Deo mutante sententiam, sed provocante hn- manum genus ad notitiam sui. Dominus enim pcenitens est super malitiis. Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, quia ad Templum ire non potcrat : ad parietem autem Templi, juxta quod Salomon palatium exstruxerat; vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus ostentare videretur. Aut certe juxta Jeremiam, ad cor suum ; qui CIR ( ), id est parietem, cor appellai, ut tuta mente Domiuum deprecaretur. Et ait : Obsecro, Domine, memento, quœso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum estin oculis tuis fecerim. Audiensque se esse moriturum, non precatur vitam et annos plurimos, sed in Dei judicio quid velit præstare, dimittit. 468 Noverat enim idcirco Deo p!aru sse Salomonem, quod annos vitæ non pctierit ampliores; sed iturus ad Dominum, narrat opera sua, quomodo ambulaverit curam eo in veritate et in corde perfecto. Felix conscientia, quæ afflictionis tempore bonorum operum recordatur : Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Et quando alibi I scribitur : Quis gloriabitur purum habere se cor (Prov. XX, 9) ? Quod ita solvitur : perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxcrit, templi Baal vasa perverterit, serp n- tem æneum comminuerit, et cætera fccerit quae Scriptura commemorat. Flevit autcin fletu magno, propter promissionem Domiui ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo euim tempore Ezechias filius non hahebat ; nam post mortem ejus Mannasses, cum duodecim esset annorum, regnare cœpit in Judæa. Ex quo perspicuum esi, post tertium annuin concessæ vitæ Manassen esse generatum. Ergo iste omnis est fletus, quod desperabat Christum de sun semine nasciturum. Alii asserunt, quamvis sanctos viros morte terreri, propter incertum judicii 4, et ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint. Simulque fati quaestio solvitur, ac necessitatis vincula atquc causarum, qnod nequaquam dies mortis singulis praestituta sit. sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis, vel vivat aliquis, vel noriatur : præsertim cum et s at uta nunc mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus.
(Vers. 4 seqq.) i Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens : Vade ct dic Ezechiae : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, vidi lacrymas tuas. Ecce ego adjiciam ster dies tuoa quindecim annos, et de manu regis Assynorum eruam te et civitatem istam, et protegam eam. Hoc autem tibi crit signum a Domino, quia faciet Doniinus verbum hoc quod locutus est: Ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis; et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderal. > Praepostero . ordine quasi in prophetia hic refertur historia, quae in Regum 469 volumine consequentius legitur. Flente Ezechia fletn magno; prinsquam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus eat sermo Domini ad eum, dicent : Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei : Audivi orationem tuam, et vidi I crymam tuam : Ecce sanavi te. Dixitque Ezechiae ad Isaiam : Quod erit signum, quia Dominus me sanabit (IV Reg. XI, 5, 8) ? Cui Propheta respondit: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut accedat umbra lot lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Cui dixit Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc volo ut fiat ; sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Cutuque invocante Isaia potentiam Domini, signum esset effectum, præcepit Isaias afferri massam ficorum recentium : quam cum attulissent, el posuissent super vulnus ejus, curatas est. Revertitur autem ad regcm Propheta Domini jussione, ut ipse sauaret qui percusserat; et vocatur Ezechias dux populi ejus. et filius David, cujus opera sectabatur, fecerat enim rectum juxta omnia quæ fecit David pater ejus ; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymæ, quoniam ambulaverat coram Domino in veritate ct in corde perfecto, et fleverat fletu magno; et quod placitum crat in oculis ejus fecerat. Adjiciuntur quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat, et insuper vivente eo, regtii securitas repromittitur. Sin autem, ut quidam putant, in corpore vivere condemnatio est, et juxta illud quod dicitur, Revertere, anima mea, in requiem tuam (Psal. CXIV, 7); et in alio loco ; Educ de carcere animam meum (Psal. CXIi, 8), optanda est mors ut de carocre libercmur; quomodo nunc Domnus donat pro beneficio, ut qui liberan- Ilus erat, adhuc quindecim ansis vivat in carcere? Datur autem signum, ut sol decem gradibns revertatur, quos nos juxta Symmacbum in lineas CL horologium vertimus, qui gradus intellexit in lineis, ut manifestiorem sensuuM legetilibus faceret. Sive ita exstructi crant gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. Quoti signum 470 et præsentis temporis et futuri typus crat; ut quomodo sol reverteretur ad exordium sui; ita ei Ezechiae vita ad detextos annos redret 1; nobisque in hebdomade et ogdoadc vivrntibus, per resurrectionem Christi, vitae spatia protelentur. Solent sanctorum Locorum in hac provincia monstratores intra conseptum templi ostendere gradus domus Ezechiae, vel Achaz, quod sol per eos descenderit. Sed nunqnam ego credam, non dico Achaz, qui rex impius fuit, sed cujuslibet regis justi domum fuisse in templo Dei, cum Salomon idcirco Deum inter caetera offendisse dicatur, quod in sublime ædificaverit Mello, unde atrium templi, deambulans in turre palatii , despiccre solitus sit (III Reg. IX).
(Vers. 9.) « Scriptura Fzechiae regis Judae cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua. i LXX: i Oratio Fzechiæ regis Judae quando languit, et surrexit de infirmitate sua. > Miror quomodo soli Septuaginta pro scriptura, orationem posuerint, cum oratio THEPHELLATH ( ) dica'ur, et non MACHTHAB ( ), quæ in præsenti loro scribitur; alioquin consequenter diceretur oratio, si de præsenti esset tempore, et non do præterito. Manifestum est enim, quod post redditam sanitatem, de infirmitate consurgens ista conscripserit, ex quo non oratio est, sed gratiarum actio pro beneficio quod acceperat.
(Vers. 10 seqq.) « Ego dixi in dimidio dierum mcorum, Vadam ad portas inferi ; quaesivi residuum annorum meorum. Dixi, Non videbo Dominum Deum I in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis I. Cessavit generatio mea, ablata est et convoluta esi a me quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea, dam adhuc ordirer, succidit me; dc mane usque ad vesperum flnies mc. Sperabam usque mane, quasi Ico sic contrivit omnia ossa n ra. De mane us ;ue ad vesperam linies me » LXX : « Ego dixi in excelso dierum mcorum, Vadam an portas inferi, relinquam annos residuos; dixi, Nequaquam ultra videbo salutare Dei in terra viventium, nec videbo hominem adhuc cum habitantibus ; defeci a cognatione mea. Exivit ct recessit a me, sicut 471 tabernaculum solit qui fixerat; sieut teta spiritus meus recessit, cum a texente succiditur. In illa die traditus sum usque manc, sicut leo, sie conlrivil omnia ossa mea. A die usque ad noctem tradimus sum. > Narrat quid tempore prementis angustiæ imminentisque languoris, tacitus cogitarit. Dixi, inquit, in corde meo, in dimidio dierum meorum, sive, ut Aquila et Symmachus et Theodotio interpretatisunt, in infirmitate et silentio dierum meorum, pro quo LXX exce/sum interpretati sunt, ob litteræ similitudinem, RAME pro DAME ) legentes1: licet quidam DAME, sanguinem verterint, ut sit sensus, In sanguine dierum meorum, quando meus cruor, meusque expetebatur [ Al. exspectabatur ] interitus. Itaque desperatione dixi : Vadam ad portas inferi, vel communi lege naturae, vel illas portas, de quibus qnod liberatus sit, Psalmista decantat : Qui exaltas me de portis mortis, utannuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion (Psul. ix, 15). Has portas inferni reor, quae adversum Petrum non praevalent (Matth. xvt), quia dormivit in plenitudine dierum suorum. Sancti implent dies IIos, qualis fuit Abraham, qui mortuus est plenus dierum in senectute bona (Gen. xxv). Peccatores vero et impii in dimidio dierum suorum moriuntur, de quibus ei Psalmista loquitur : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. nIV, 24). Non enim implent opera virtutum, nec student pœnitentia emendare delicta. Uude in medio vitæ cursu, et in errorum tenebris ducentur ad Tartarum. Quœsni, inquit, residuum annorum meorum, non me putans ultra esse victurum. Dixi, Non videbo Dominum Dominum in terra viventium. Pro Domino et Domino, bis in Hebræo ponitur IA ( ),quod in extrema syllaba ALLELUIA ( ) sonat, pro quo LXX transtulerunt : Nequaquam ulira videbo salutare Dei in terra viventium. De qua in alio loco scriptum est: Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV, 9). Et rursum : Placebo Domino in lumine viventium (Psal. LV,13). Regio ergo sanctorum ipsa est, quae appellatur lux viventium. Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. xxn). Hoc autem est omne quod metuit, ne salutare Dei, ductus ad inferos, 472 nequaquam mereatur aspicere. Sequitur : NoH aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. Quod nos olim propter verbi ambiguitatem sequen- Ii versiculo junxeramus ; sermo enim Hebraicus NOLED, si legatur, aut scribatur 2 KLED , requiem ; si EDEL , Occidentem sonat. Timet ergo ne cum sanctis et hominibus Dei non habitet in quiete, ne non videat Dominum in terra vi- ventium, ne generatio illius instar tabernaculi dissolvatur, ne in telæ similitudinem in ipso lucis exordio præcidatur, ct nequaquam de semine ejus Christis oriatur. Quod autem corpus nostrum appelletur tabernaculum, et Apostolus instruit dicens : Nos qui sumus in hoc tabernaculo, jugemiscimus aggravati (II Cor. v, 4). De mane, ait, usque ad vesperum finies me: sperabam usque mane : quod et Job in angustia sua atque in tormentis corporis sustinuisse se dicit (Job VII), quando in die exspe- ctabat noctem, et lucem praestolabatur in tenebris, mutatione temporum putans mutari posse supplicia. Hoc verum esse novit qui magnis febribus æstuat, cujus ignis internus in similitudinem leonis omnia ossa consumit, nec se putat præ doloris magnitudinc ultra esse victurum.
(Vers. 15.) < Sicut pullus hirundinis, sic clamabo : meditabor ut columba : attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior; responde pro me : quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit? a LXX : < Quasi hirundo sic clamabo . quasi columba sic meditabor. Defecerunt enim oculi mei aspiciendo in excelsum cœli ad Dominum qui eruit ine, et abstulit dolorem animæ meae, et ipse fecit. > Mors imminens, et languoris iucumbens dolor, quasi leo, ita omnia corporis mei ossa frangebat; sed ego in similitudinem hirundinis et columbae, fletibus et gemitibus dies noctesque jungebam; et a Deo solo qui poterat subvenire, elevatis in altum oculis, auxilium praestolabar. Dicebamque ad eum : Plus patior quam mea poscuut merita; sed et si quid erravi, convertar ad melius; tu responde 2 pro me . Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Rursumque in se revertitur . 473 Quid dicam, quidve causabor contra te factorem meum ? aut quid mihi respondebit qui fecit ipse qnod voluit? Sustinenda ergo sunt quaecunque decreverit. Pro pullo hirundinis, sive hirundine, ut LXX transtulerunt, in Hebraico scriptum est, sus AcuR ) , quod interpretatus est Aquila, equus Agor : Theodotio, SIS AGUR( ); media enim vocalis litera vau, si ponatur inter duas Samec, legitur sus, et appellatur equus ; si jod, legitur sis, et hirundo dicitur. Symmachus autem ila transtulit: Sicut hirundo inclusa, sic cantabo. Quod verbum agor et in Jereluia legitur, ubi scriptuin est: Milvus in cœlo cognnit tempus suum ; turtur et hirundo, et ciconia cuslodierunt tempora sua (Jerem., VIII, 7).
(Vers. 16 seqq.) < Reputabo omnes annos meos in amaritudine animæ meae. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, ei vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam, ,ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Quia non infernus confitebitur tibi, nequc mors laudabit te . non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Pater Oliis notam faciet veritatem luam. Domine, salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostræ in domo Domini. i LXX : < Domine, de ipsa annuntiatum est tibi : et suscitasti spiritum . ineam, et consolatus vivificasti. Ecce in pace amaritudo mea : liberasti enim animam meam, ut non periret, et projecisti post me omnia peccata mea. Neque enim in inferno laudabunt te, neque mortui benedicent tibi. Neque sperabunt qui apud inferos sunt misericordiam tuam : viventes benedicent tibi, sicut et ego. Ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt justitiam luam, Domine salutis meae, et nou requiescam, benedicens tibi cum Psalterio, omnibus diebus vitae meae in conspectu domus Dei.» Nulla res longa mortalium est, omnisque felicitas sæculi dum tenetur, amittitur. Cum enim tribulationis tempus advenerit, omne quod praeteritum est nihil adjuvat sustinentem. Unde stulta Epicuri senteniia est, qui assecit recordatione præteritorum bonorum, mala presentia mitigari. Ergo Ezechias reputare se dicit ones annos regni sui, et praueritae, ut putabat, beatitudinis in præsenti amaritudine. Et quia jam securus est, nec patitur qum refert, de humano 474 statu philosophatur, et dicit: Domine, si sic vivitur, et tali sumus conditione generali, corripuisti me, sed vivificasti me, pacemque tribuisti, fugato Assyrio; sed pax mea omni mihi amaritudine fuit amarior, quia tranquillitate populis reddita, et urbe secura, ego solus Ii.nna mortis intravi. Sed tu eruisti animam meam, ut non periret, vel præsenti viia vel futurae. Projecisti enim post tergum omnia peccata mea, ne illa tristis aspicerem, sed tuam misericordiam contemplarer. Infernus enim et mors non confitebuntur, neque laudabunt te, juxta illud quod scriptum est: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6) ? Confessioque in hoc loco, non pro poenitentia, sed pro gloria et laude accipitur, sicut et in Evangelio legimus, Confitebor [AI. confiteor] libi, Domine, Pater cœli et terræ (Matth. xi, 25). Non exspectabunt, inquit, qui descendunt in lacum, veritatem tuam : melius quam in LXX misericordiam. Qui enim in inferno est, non exspectat judi- cii veritatem, sed misericordiam Dei : maxime cum Salvator ad inferna descenderit, ut vinctos de infe. ris liberaret. Pro lacu manifestius iidem inferos transtulerunt. Vivens, vivens ipse confitebitur libi, sicut et ego hodie. Ethic confessio pro laudatione ponitur. Neque enim sua scelera confitetur; sed gratias agit Dio ; et non est pulchra laudatio in ore pcccaloris (Eccli. xv). Cumque infernus et mors non confiteantur nec laudent Deum, e contrario vita atque viventes Dominum glorificant. Quodque sequitur : Pater filiis notam faciet veritatem tuam, hoc significat, quod in Deuteronomio dicitur : Interroga Patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XlIII, 7), ut per successiones et singulas generationes Dei in posteros clementia praedicetur. Pro quo LXX posuerunt :Ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt justitiam tuam. Causalisque conjunctio sequentia cum superioribus copulat : quod videlicet idcirco viventes et ipse vivens benedicant Deo, quia ab hac die facturus sit lilios, qui annuntient veritatem ejus, quod certe suae non erat potestatis. Neque euim per Prophetam illi liberi repromissi sunt : sed præsens vita concessa. Præsertim cum impiissimum filium genuerit Manassen, qui repleverit Jerusaltm sanguine, a porta usque ad portam, et non benedixit, sed maledixit Deo persequens sanctos ejus. Pos- sumus ergo juxta LXX 475 hoc dicere, quod non dixerit, Filios faciam, sed παιδία, quos vcl parvulos, vel pueros, sive infantulos et posteros intelligimus, ut ex eo quod ipse misericordiam consecutus est, omnis ventura posteritas hoc cognoscens, laudet ejus incredibilem clementiam. Sum ergo me fac, Domine ; et omnes qui in te credimus, tuoque sumus auxilio liberati, cunctis diebus vitae nostrae te canemus in Templo.
(Vers. 21, 22). « Et jussit Isaias ut sumerent massam de ficis, et cataplasmarent saper vultus, et sanaretur. Et dixit Ezechias, Quod erit signum, quia ascendam in domum Domini ? i Hoc prius legendum est quam oratio Ezechiac, sive scriptura , quam nunc interpretati sumus: ante enim cataplastna vulneri impositum est, et prius signum ab eo petitum futurae sanilatis, quam gratias ageret Domino, quod dicitur fecisse sanatus. Aiunt Hebræi verbum SUN ( )1, quod prætermisere LXX, ulcus sonare, non vulnus. Nam et Aquila Symmachusque et Theodotio ἕλϰος interpretati sunt, per quod morbum regiumm intelligi volunt, cui contraria putantur, vel sumpta in cibo, vel apposia corpori quæcunque sunt dulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per rcs noxias ct adversas sanitas restituta est. Aliis sUN, non ulcus,sed apostema suspicantur: quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur ; et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque con. tusis, in cutis superficiem provocatur : ac per hor. non spernendam esse medicinam, quæ usu cun. stet et experimento, quia et hanc feccrit Deus. Oratio igitur acgratiarum actio hucusque conseripta est. Caeterum quod signum datum sit, supenor historiæ ordo narravit.
( Cap. XXXIX. — Vers, i seqq.) « In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Dabylonis, libros et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. Lætatusque est super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, ct unguenti optimi, et ones apoihccas supellectilis suæ et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus; non fuit verbum quod non ostenderit eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. > Supra legimus, quarto decimo 476 anno regis Ezechiæ asconlisse Sennacherib regem Assyriorum super omnes civitates Judæ munitas, et cepisse eas, et postea obsedisse Lachis, transisse Lobnam, misisse Jerusalem partem exercitus, sui, caesaque per Angelum centum octoginta quinque millia exercitus ejus, et ipsum fugisse Ninivem, interfectumque a filiis in fano dei sui, et regnasse pro eo Assaraddon filium ejus ; aegrotasse Ezechiam, et recepisse Prophetæ nuntio sospitatem ; factum signum incredibile, ut sol decem borarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et pene duplex dies fieret. Nunc legimus qnod in tempore illo, hoc est, in eodem anno quo hæc gesta sint omnia, miserit Mcroda<h Baladan, filius Baladan, rex Bal ylonis, libros et munera ad Ezechiam ; non Assaraddon, qui Sennacherib patri apud Assyrios in reguum successerat, de cujus morte, sei vita Scriptura contit nit. Ex quo perspicuum est aliud fuisse tunc reg um A syriorum, et aliud Babyloniorum. Denique Samariam, id est, decem tribus cepere Assyrii. Judam autem ei Jerusalem postea legimus cepisse Chaldæos, quorum rex Nabuchodonosor fuit. Et quia apud ens astrorum ohservantia est. sicUlarumque cursus longo usu et exercitatione cognitus, quod et ill Domini nativitate monstratur: intellexerunt solem reversum, dici spatia duplicata, servire ei quem solum Deum putabant I. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentes volitante, didicerunt propter iegrotationem regis Judæ, etiam cursum signi clarissimi commiit: tum. Quam non esse opinationem meam, sed Scripture sanctæ fidem, Dierum verha testantur, quae dixere post alia : Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion: et averlit eas subler ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit; attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, reliquit eum Deus ut tentaretur: et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus (II Paral. XXXII, 30, 51). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et solis regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor iilius clevatum est. Denique 477 in eodem volumine scribitur: Multi deferebant hostias, et sacrificia Domino in Jerusalem, ei munera Ezechiæ regi Juda : et exultatus eat coram cunctis gentibus. In diebus illis ægrotavit usque ad mortem, et oravit Dominun ; et exaudivit eum, et dedit ei signum ; sed non juxta beneficia qum acceperat, retribuit, quia exaltatum eat cor ejus, et facta est contra- eum ira, et contra Judam et Jerusalem (Ibid. i3, 24). Itursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens : Et humiliatus eat postea , eo quod exaltatum esset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem ; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ. Lætatus est ergo in adventu legatorum Merodach, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebræi autumant ; et in oblatione munerum, et congratulatione sanitatis suae. Ostenditque eis juxta Septnaginta domum NECHOTHA ( ), pro qua Symmachus transtulit aromatum suorum ; et thesauros argenti, ei auri et odoramentorum et unguenti optimi, quod in Hehraico scribitur, oUi boni; et omnes thesauros vasorum gazæ, sive, ut ibi legitur, vasorum suorum. Gaza autem lingua Persarum divitiæ nuncupantur; nec est Hebraeus sermo, sed Barbarus. Non fuit, inquit, verbum ( quod juxta Hebraicam consuetudinem pro re frequenter accipitur), quod non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostenderit; quod certe fuit I potestatis ejus, de cujus valvis auri laminas ante jam tulerat.
(Vers. 5 seqq.) « Introivit autem Isaias, propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti: et uude venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longiuqua venerunt ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea suut viderunt; non fuit verbum, sive res, quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam : Audi verbum Domini exercituum. Ecce dies veniet. et; auferentur omuia quæ in domo tua sunt, et quje thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dixit Dominus. Et de 478 filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris tollent; et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Elait : Fiat tantum pax et veritas in diebus meis.» Tradunt Hebraei ideo ægrotasse Ezechiam, quoniam post inaudham (Al. auditam) victoriam Judæaeorum, et Assytii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses Pharaone submerso 3(Exod. xvj, et Debbora interfecto Sisara (Judic. v) et Anna genito Samuele (1 Reg. II). Unde commnonitum esse fragilitatis suæ, Rursumque post corporis sanitatem, ei signi magnitudinem offerri aliarn occasionem superbiæ, quam, ut prudens et Dei cultor, vilare dcbuerat; nec monstrare alienigenis divitias suas, quas, Deo tribuente, possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus (Matth. VIIj. Qui enim fidclis est spiritus 1 abscoudit negotia ; et quicumque hoc non fecerit I, omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et ainisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem (Prov. XI, 13-15). Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viri isti, et unde veneruut? Duo interrogat, quid locuti sint, ei unde venerint? Ille ad unum respondit, altero prætermisso; quod cnm ὲμϕάσει, et supercilio legendum est: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone; quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propter quem venerint. Et venerunt, inquit, ad me; qui debuerat dicere, Venerunt ad glorificandum Deum pro signi magnitudine, de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias, Quid, inquit, viderunt in domo tua? Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, nec fuerit res quam non ostenderit eis in thesauris suis. Sed alterum tacct, de quo verebatur offensam, quod Ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua; haud dubium quin et templi supellectilem. Propte r quae Isaias Oei sermone profert sentent an! : Audi verbum Domini exercituum; Veuict tempus quando omnia hæc quæ in domo tua suut, . 479 et non luo, sed patrum tuorum labore quæsita, in Babylonem transferantur, ei de semine tuo fiant eunuchi in aula regia. Ex quo Hebræi volunt Danielem, Ananiam, Misael, et Azariam, qui fuere de rcgio semine, factos esse eunuchos, quos ill ministerio regis Nabuchodonosor fuisse non dubium est. Dixit itaque Ezechias : Bonum verbum Domini, quod locutus est. In quo ab Hebræis repiehenditur, cur nou bit imitatus bonitatem Moysi, qui locutus ad Dominum est: Aut dimitte eis hanc noxam ; aur si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 52). Unde et apostolus Paulus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis qui sum israelite (Rom. IX); et propterea Ezechiam Dei sermonibus non probatum, qui in cousequenlibus loquitur : Consolamini, consolamini, populas meus, dicit Deus vester, ut pro quibus ille non rogaverat, Domini clementia consolentur.
(Cap. XL. — Vera. 1 seqq.)« Consolamini, consolamini, populus meus, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam ; quo. niam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis Buis.. LXX : « Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus sacerdotes . loquimini ad cor Jerusalem , consolamini cam : qnia repleta est humilitas ejus. Solutum est pereatur illius, quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua. > Juxta interpretes cæteros, jubentur alii, ut populum Dci et Jerusalem pariter consolentur : juxta Hebraicum ipsi praecipitur populo, ut consoletur, et loquatur ad cor Jerusalem, et advocet eam. Loqui antem ad cor Jerusalem, idioma Scripturarum est. Qui enim mœrenti loquitur, et blandiens consolator est, ad cor loqui dicitur. Doceat nos Sichem filius Hemor, qni corrupta Dina locutus est ad cor ejus, et consolatus est eam (Gen. XXXIV). Et ubicumque simile quid inveneris, hunc sensum habet. Causaque consolationis, rcmiss:o peccatorum est: et canna remissionis, quoniam suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Qui enim scit voluntatem Domini sui, et peccat, vapulabit inultis (Luc. xu). Omnisque qui habet in se habitatorcm Spiritum sanctum, quem Salvator Apostolis promittebat, dicens : Rogabo Patrem meum, 480 et alium cotorem dabit vobis, ut sit vobiscum in sempiternumiritum veritatis (Joan. xiv, 16) ; et iterum : Cum autem renerit consolator Spiritus sanctus, quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia (Ibid., 26) ; et rursum : Cum venerit consolator quem ego miram vobis a Patre, Spiritum veritatis qai a Patre egreditur, ille testificabitur de me (Joan. xv, 26) ; et : Prodest vobis ut ego vadam : nisi enim ego abiero, consolator non veniet ad vos (Joan. xvi, 7); consolator est, cui et nunc præcipitur, ut consoletur populum Dei. Unte et apostolus Paulus loquebatur ad credentes , Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione, nostra, ut possimus consolari cos qui in omni tribulatione sunt, per consolationem qua ipsi consolamur a Deo. qUoniam sicut superabundant passiones Christi in nobis, sic per Christum abundabit et consolatio nostra (II Cor. i, 3-5); et iterum: Et spes nostra firma est pro vobis, scientes quoniam Bina participes estis passionum, sic et consolationis. eritis (II Cor. 1, 7). Quis sit autem iste populus, qui per apostolos et viros ecclesiasticos consolatur, non Israel, et Jacob et Juda, ut in aliis locis Scriptura commemorat, sed populum Dei , Zacharias propheta testatur dicens: Gaude et lætare, filia Sion : quia ego veniam et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Et confugient gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt ei in populum, et habitabunt in medio tui, et cognoscent quoniam Domninus omnipotens misit me ad te (Zach. II, 10, 11). Quo testimonio perspicue demonstratur, gentes plurimas in populum Dci esse vertendas. Et hæe dicit Dominus missus a Domino, cui nomen Omnipotens est. Et hoc notandum quod non solvantur peccata nostra, nisi de manu Domini receperimus ea. Ncc idem est solvi peccata, atque dimitti. Cui enim dimittuntur, solutione non indiget, audiens in Evangulio: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matth. ix, 2). Cui autem solvuntur, propterca solvuntur , quia purgata unt et soluta per pcenas. Juxta liistoriam recepit Jerusalem de manu Domini duplicia peccata sua: semel a Babyloniis, secundo a Romanis. Quotque additur a Septuaginta, Sacerdotes, obelo piaenolandum est 1.
(Vers. 3 seqq.) <Vox clamantis in deserto, Parate viam Domiui, rectas facite in solitudine semitas 481 Dci nostri. Omnis vallis cxaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur : etcrunt prava in die recta, et aspera in vias planas, et revclauilur gloria Domnini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. > LXX : «Vox clamantis in de. s' rio : Parate viam Domini: rectas facile semitas Dei nostri. Omnis vallis implebitur : et omnis mons ct collis humiliabitur; et erunt prava in directa, ct aspere in campos. Et apparebit gloria Domini: et vide mniscaro salutare Dei, quia Dominns locutus est.»Hujus vocis memores Scribae et Pharisæi et principes Judæorum, cum audissent Joannem in solitudine praedicare baptismum penitentiae, et docere populum, mittunt qui interrogent eum, utrum ipse sit Christus, an Elias, an propheta. Cumque respondisset nihil se horum esse, rursus interrogant : Dic ergo tubis, quis es ? ut responsum demus his qui miserunt nos. Quid dicis de te ? Atque. ille respondit: Ego sum vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, sicut dixi! Isaias propheta (Joan. I, 22, 23). In quo animadvertendum, quod rectæ viæ Domini et semitae Dei nostri: impletio vallium et montium, colliumque humiliatio, et pravorum correctio, et asperorum rupiumque campcsiria ; et gloria Domini et salutare Dei nostri, non prædicetur in Jerusalem, sed in solitudine Ecclesiae, et in deserta gentium multitudine, de qua supra (cap. XXXV, 1) legimus : Lætare deserta sitiens ; exsultet solitudo, et floreat quasi lilium. Hæc cnim deserta erat notitia Dei, et ab idolis tencbaiur humilis in confessione, erecta in superbia, aspera et intractabilis in feritate. Sed postquam apparuit gloria Domini, et vidit omnis caro salutare Dei, cuncta repente mutata sunt, et via Domini præparata, ita ut appareret in solitudine gloria Dei, quando baptizatus est Dominus in Jordane, et aperti sunt coeli, et Spiritus sanctus in specie columbæ descendit, et mansit in eo, voxque Patris desuper intonantis audita rst: Uic est Filius mens dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite (Matth. III, 17). Et omnis caro vidit salutare Dei. Qu;e propterea appellabatur caro, quia prius Sanctum Spiritum non habebat. De qua dicit et Dominus : Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam 482 carnes sunt (Gcn. vi, 3). Ilia autem caro videbit salutare Dei, de qua per Joel idem loquebatur: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt (Joel. 11, 28). Quod uon solum illo tempore clamabat Joannes, qui sermonis Dei praecursor et praevius, recte vox appellatur (Matth. IIIj, sed usque hodie in deserto gentilium, Ecclesiarum clamant magistri, ut rectas faciamus vias et semitas in cordibus nostris Deo, implea- murque virtutibus, et inclinemur humilitate ; prava mutemus in recta, aspera vertamus in mollia ; et sic gloriam Domini et salutare Dei videre mereamur.
( Vers. 6 seqq. ) « Vox dicentis, Clama. Et dixi: Quid clamabo ? Omnis caro frenum, et ominis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, cecidit flos, quia spiritus Dei flavit in eo 2 : vcre foenum est populus. Exsiccatum est foenum, cccidit flos ; verbum antem Domini nostri stabit in aeternum. > LXX : « Vox dicentis, Clama : et dixit Quid clamabo ? Omnis caro foenum, et omnis gloria hominis quasi flos f(pni. Aruit fœnum, et cecidit flos X quia spiritus Dei flavit in eo ※ vere fœnum est populus X exsiccatum est foenum , cecidit flos; ver- bum autem Dei nostri manet in sempiternuni. > Hoc quod asteriscis notatur : Quia spiritus Dei flavit in eo : vere fœnum eat populus : aruit fœnum, cecidit flos, ex Hebraico et Theodotionis editione additum est. Ex quo manifestum est, vel a LXX praetermissum, vel paulatim scriptorum vitio abolitum a : dum et prior ct sequens versus finitur in flore. Supra legimus, Propheta dicente : Et audivi vocem Domini dicentis : Quem mittam, et quis ibit ad populum istum ? Et dixi : Ecce ego, mitte me ; et ait : Vade et dic populo isti : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis, et rcliqna. Ad quam prædicationem dura perpessus, nunc Domini voce dicente, Clama, timens similia, quid clamare debeat sciscitatur , et a generali incipiens, Omnia caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi pos fœni, pervenit ad speciale, ut nihilominus dicat de populo, Vere fœnum est populus. Et revera si quis fragilitatem carnis aspiciat, et quod per borarum momenta crescimus atque decrescimus, nec ill eodem manemus statu, ipsumque quod loquimur, 483 dictamus, et scribimus, de vitae nostræ parte prætervolat : non dubitabit carnem foenum dicere, et gloriam ejus quasi florem foeni, sive prata camporum.Qui dudum infans, subito puer ; qui puer, repente juvenis; ct Ils'lue ad senectutem per spatia mutatur incerta ; et aute se senem intelligit, quam juvenem non esse se miretur. Pulchra mulier quæ adolesceniulorum post se trabebat greges, arata fronte contrahitur; et quae prius amori, postea fastidio est. Quod et egregius apud Græcos scribit oratur I : Speciem corporis aut tempore deficere, aut languore consumi. Exsiccata est igitur caro, et cecidit pulchritudoquia spiritus furoris Dei atque sententiæ flavit in ea ( ut a generali disputatione ad Scripturae ordincm revertamur), ejus qui portat imaginem terreni, et servit vitiis atque luxurias, lœnumque ciL et flos præterieus. Qui autemhabet atque custodit imaginem coelestis, ille caro est quae cernit salutare Domini, quae quotidie renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris, ct incorruptibile atque immortale corpus accipiens, mutat gloriam, non naturam. Verbum autem Domini nostri, et hi qui verbo sociati sunt, permanent in aeternum.
(Vers. 9 seqq.) < Super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion ; exalta ill fortitudine vocein tuam quae evangelizas Jerusaleiu ; exalta, nolilimene, dic civitatibus Judae. Ecce Deus vester, ccce Dominus Dcus in fortitudine venict, et brachium ejus dominabitur. Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram eo. Sicut pastor gregem suum pascet , in brachio suo congregabit agnos, et ill sinu suo levabit, foetas ipse portabit. » LXX : c Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusaleln ; exalta, noli timere ; dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester, ecce Dominus Deus cum virtute veniet, et brachium cum dominatione ; ecce merces ejus cum eo, et opus in conspectu illius. Sicut pastor pascet populum suum, ct in brachio suo congregabit agnos , et praegnantes consolabitur '. > Praecipitur Apostolorum choro, 484 ut ad praedicationem omnis carnis quæ visura sit salutare Dei, excelsa conscendat; de niagnisque dicturi, in sublimibus commorentur. Porro Hebraicum et caeteri interpretes ponunt geuere feminino, ut dicant, quæ evangelizas Sion, et quai evangelizas Jerusalem. Quod verbum juxta Græcos ambiguum est, ut possimus accipere, vel eam quæ nuntiat, vel eam cui nuntiatur. Site igitur nuntiat verbum Dei, et Domini salutare, Sion et Jerusalem : De Sion enim exivit tex , et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II, 3) ; sivc nuntiatur cis per apostolos, debent cxcelsa conscendere, ct ad montana transire. Mirumque in modum cum ip3a Sion mons sit, dicente Scriptura : Mons Sion in quo habitasti ( Psal. LXXIII, 2), alium altiorem montem jubetur ascendere, a quo vulneratus est princeps Tyr i. Et quia doctrinæ Apostolorum erant multa futura contraria, ct statuti ante praesidcs et tribunaliaducebantur, jungitur, Exalta, noli timere : dic civitatibus Juda, Synagogis videlicet et populis Judaeorum, de quibus Dominus loquebatur : Non veni nisi ad oves perditas domus Isarael ( Matth. xv, 24). Ei Paulus apostolus ; Vobis, inquit, oportebat annuntiari primum verbum Dei (Act. XIII, 40). Quid est autem illud quod jubentur dicere ? Ecce Deus vester, quem semper exspectabatis ; ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, quem contempsistis in humilitate veniente m. Et fortitudo ejus dominabitur, qui prius formam servi acceperat, factus Patri obediens usque ad mortem (Philipp. n). Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram eo (Isa. XL et LXII). Juxta quod ipsa dicit in Evangelio : Venturus est enim Filius hominis in gloria Patris sui I et reddet unicuique secundum opus suum (Matth. xvi, 17). Sicut pastor gregem suum pascet. Iste qui posha in majestate venturus esi, prius formam postoris accipit, ct dicit ipse de se : Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas 4, et cognoscunt me mete, et pono animam meam pro ovibus meis (Joan. x, 14, 15). De quo ill Zacharia Pater loquitur : Percutiam pastorem, et oves dispergentur (Zach. XIII,7). In brachio, inquit, suo congregabit agnos ; uon taurus, et arietes, ut hircos, et grandes oves, quibus per Ezechiel (cap. XXXIV) comminatur, quod lacte vescantur et operiantur lanis, 485 et infirmum conterant gregem, sed agnos adhuc tenellos, et rudis in Christo infantiae, qui nuper in baptismo sunt renati, de quibus ipse Dominus loquebatur ad Petrum : Pasce agnos meos (Joan. xxi, 15). Unde et in eodem Ezechiele scriptum est.: Suscitabo super eos pastorem unum, et pascet eos, servum meum David ; et erit pastor eorum, et ego Dominus ero eis inDeum, et David in medio eorum princeps. Ego Dominus locutus sum, et ponam cum David testamentum pacis (Ezech. xxxiv, 23-25). In quo considerandum quod post multa tempora David, gulosis pastoribus reprobatis, Dominumnostrum, qni est de stirpe Da- * vid, suscitaturum esse se dicat, qui congreget agnos, et foveat in sint! suo, et foetus ovium, sive foetas oves ipse portet in humero suo. Sicut in Evangelio legimus, quod ovem errone.nn et a grege solito remanentem, suis ad caulas humeris reportarit (Luc. xv). Possumus oves foetas apostolos et apostolicos viros omnesque Eccleiæ doctores dicere qui salutem parturiunt plurimorum, et dicunt. cum Apostolo : Filioli mei, quos ilerum parturio, donec Christus formetur in vobis ( Gala,. IV, 19). Hebræi asserunt, nec de hac re apud eos ulla dubitatio est, Spiritum sanctu n lingua sua appellari genere feminino, iv1 est, RUA CODSA ( ). Illudque quod in sexagesimoseptimo psalmo (vers. 12) dic itur : Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, illi sic intelligunt I : Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, his videlicet animabus quæ Spiritum sanctumconsecutæ sunt. Necuon et illud : Sicut oculi anciltæ in manibus dominæ suæ(Psal. CXXII, 2), animam interpretantur ancillam. ct dominam Spi itum sanctum. Sed et in Evangelio quod juxta Hebræos scriptum, Nazaræi lectitant, Dominus loquitur : Modo me tulit mater mea, Spiritus sanctus '. Nemo autem in hac parte scandalizari debet, quod dicatur apud 486 Hebræos spiritus genere feminino, cum clusUra lingua appelletur genere masculino, et Græco serlone neutro. Iii divinitate euim nullus eft sexus. Et i leo in tribus principalibus linguis, quibus titulus Dominie a: scriptus est passionis, tribus generibus appellatur,utsciamus nullius esse generis quod diversumest.
(Vers. 12 seqq.) « Quis mensusest pugillo aquas, ei cœlum palmo pon deravit ? Quis appendit tribus digitis molem ter ræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Quis adjuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? cu u quo iniii consilium, ct instruxit eum, et docuit cum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia, et viam prudentiæ ostendit illi? Ecce gentes sicut stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt : ecce insulæ quasi pulvis exiguus. Et Libanus non suflicit ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt conam eo, et quasi nihili et inane reputatae sunt ci. > LXX : « Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et omnem terram pugillo Quis statuit montes pondere, ei rupesstatera ? Quis cognovit mentem Domini : aut quis consiliarius cjus fuit? Quis docuit eum, cujus accepit consilium, et instruxit illum? Vel quis ostendit ei judicium, et viam intelligentiæ quis ostenJii illi ? Si omnes gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum stateræ reputatae suni, et quasi saliva reputatæ sunt. Libanus non sufficit ad comburendum, et omnia quadrupedia non sufficiunt ad holocaustum, et cunctae gentes quasi nihili sunt, et innihili reputatae sunt ei. » Ne quis putaret difficilem este vocationem gentium, et quod omnis caro videret salutare Dei, super montem excelsum Juberentur [Al. jubetur] ascendere, qui evangelizant [Al. evangelizatj Sion; et ipse Dominus veniret in fortitudine4, et redderet unicuique secundum opus suum; instarque pastoris agnos foveret in sinu, et foetas ipse 487 portarat : describitur illius magnitudo, quod nihil ei impossibile sit; et qui universa condiderit, Creatorque sit ominium,etiamn hæc quæ comparatione eorum parva sunt, valeat perpetrare. Quod autem pugillum vocai et palmum, humanæ consuetudinis verbis utitur atque mensuris, ut Dei p otentiam per nostra verba discamus. In eo ubi LXX transtulerunt : Quis mensus est manu aquam ? sive ut nos vertimus : Quis mensus eat pugillo aquas? Aquila transtulit : Quis mensus eit minimo digito aquas ? Hoc enim λιχἀζ 8 sonat : ut scilicet non tota manu, sed parvo digito, quem vulgo gustatorem vocant, omnis aquarum vastitas ponderetur : ϭπιθαμὴ autem, hoc est, palmus, extentam significat manum a pollice usque ad extremum digitum. Sin autem contrahamus manum, pugillus efficitur : ut per palmum et pugillum, extentos caelos et globum lerrse noverimus. Pro pugillo quem in comprehensione terræ LXX transtulerunt, in Hebraico scriptum est SALIS ( ), quem Symmachus τρίτον, Aquila τρίϭωμον 1 interpretati sunt: et nos ut manifestius faceremus, in tres digitos vertimus; quot! scilicet molem terræ et excelsa montium colliumque quasi tribus digitulis et stateræ parvo nio iento appenderit : per quæ Dei majestas et Creatoris potentia demonstratur. Quis, inquit, adjuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit ilii? etc. Pro quibus Symmachus interpretatus esi ; Quis paravit spiritum Domini et virum consilii ejus quis ostendit ei ? cum quo iniit consilium, deGitque ei intelligentiam, et docuit eum tium juditii, et instruxit illum scientia, et iter prudentiae monstravit ei? Per quod ostendit munifestius paratum Spiritum, sive firmatum illum esse, de quo in Apostolo legitur : Dominus au em Spiritus est (II Cor. 111, 17). Et, Super quem requievit Spiritus Dei, Spiritus sapientiæ, et intelligentiæ, et reliqua. Qui dicit in consequentibus : Spiritus Domini super me : propter quod unxit me (Isa. LXI, i). Ipse est enim Spiritus Domini, et vir cousilii ejus, in quo habitavit omnis pleuiLudo divinitatis corporaliter (Coloss, II). Cnm illo iniit consilium, de quo supra (cap. II, 6) diximus : Admirabilis, consiliarius. Et 488 in Proverbiis scriptum est, Deus sapientia fundavit terram : paravit autem cælos prudentia (Prov. III, 49). Porro LXX qui dixerunt : Quis novit mentem Domini, et quis consiliarius ejus fuit ? huc intelligi volunt, quod mens et ratio et sensus Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo in Psalmis canitur : Verbo Domini caeli firmati sunt ct spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psa/. XXXII, 6). Omnes gentes quæ non noverant Creatorem suum, sive universum mortalium genus ad comparationem Dei quasi stilla situla suut, et quasi momentum staleræ, quod levi pondere in partem alteram declinatur. Et quomodo si de simula stilla modica fluat, a portante negligitur : ita universa gentium multitudo supernis ministeriis comparata et angelorum multitudini, pro nihilo duci- tur. Insulse quoque quasi saliva reputantur, sive ut Symmachus et Theodotio ipsum ponentes Hebraicum sicut DOC ( ), quod decictit : pro quo Aquila, Χεπτὸν βαλλόμενον transtulit. Aiunt autem Hebræi hoc verbo significari tenuissimum pulverem, qui venio raptante saepe in oculos mittitur, et sentitur potius quam videtur. Minutissima erpo frusta puivcris et pene invisibilia, hoc verbo appellantur : quas forsian Democritus cum Epicuro suo atomos vocat. Multaque suut nomina quæ ita leguntur [Al. intelliliguntur] in Græco, ut in Hebraico posita suni, propter interpretandi difficultatem, ct ad comparationem linguæ Hebrææ, tam Græc. quam Latini sermonis pauperiem. Siinulqne ut paulatim homines abstrahat ub idololatria, aufeit cæremonias victimarum; et docet quod omnia ligna Libani et armenta quæ in eo pascuntur, holocaustis ejus sum. cere nequeant. Si amem omnes gentes sic sunt in conspectu illius quasi nou siut, et quasi nihil et inane reputantur (in omnibus autem gentibus et Israel esO, ergo et ipse sic est quasi nun sit, et in nihili atque inane reputatur. Hoc dicimus, ut frangatur cjus superbia, et cæterarum gentium similes esse se noverint.
(Vers. 48 seqq.) « Cui ergo similein fecistis Deum aut qnam imaginem ponetis illi ? Numquid sculptile conflavit faber, aut aurifex auro 489 figuravit illud et laminis argenteis argentarius ? Forte lignum et imputribile elegit artifex sapieris : et qiurret quomodo statuat simulacrum quod non moveatur. » Descripta Dei magnitudine, et potentia illius ex parte monstrata, gentibus quoque insulisque quasi stilla situlae, et momento staterae reputatis, ac pulvere, et hostiarum caeremoniis refutatis, cur omnes gentes quasi nihili sint in conspeclu ejus, et quasi inane reputentur, sequentibus docet : Cui similem fecistis Deum : aut quam imaginem ponetis ei, qui spiritus est, ct in omnibus est, et ubique discurrit, et terram quasi pugillo continet? Simulque irridet stultitiam nationum, quod artifex sive faber ærarius, ant aurifex aut argentarius Deum sibi faciant, ct laminis clavisque compingant ac fortiter statuant, ne ventorum flatibus detrudatur. Quodque intulit , forte lig'lum et imputribile elegit artifex sapiens, in Hebraico dicitur AMSUCHAN ( ); quod genus ligni est imputribile, quo vel maxime idola fiunt. Hæc autem dicit, ut idolis reprobatis, Evangelicæ doctrinae paret viam, et omnia prava dirigantur in rectum , exaltentur valles, et colles humilientur, et reveletur glor ia Domini, ut omnis carn videat salutare Dei. Juxta tropologiam possumus dicere , quod increpentur principes hæreticorum, diversa idola de suo corde fingentes; vel eloquii venustate, quod interpretatur argentum; vel splendore auri, quod refertur ad sensum; vel ligno imputribili, quæ viliora sunt dogmata : et perpetua putentur a fin- gentibus, et dialectica arte firmentur, ne moveantur et corruant, sed solida radice consistant.
(Ycrs. 21 seqq.) < Numquid nou scictis? numquid non audietis? numquid non annuntiatum est ab initio vobis? numquid non intellexistis fundamenta terrae? Qui sedet super gyrum te rne ; et habitatores ejus quasi locustæ. Qui extendit velat nihilum cœlos, ct expandit eos sicut tabernaculum .id inhabitandum. Qui dat secretor um scrutatores quasi no i sint : judices terrse velut inane fecit. Equidem neque plantatus, neque sais, neque radicatus in terra truncus corum : repente flavit in eos el aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. Et cui assimilastis me et adaequastis? dicit Sanctus. Levate in excelsum oculos vestros, 490 et videte quis creavit hæc : qui eJucit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat. Prae multitudine foriiludinis et roboris, viritisque ejus : neque unum reliquum fuit. > LXX :« Nonne scietis ? nonne audietis ? nonne anuuntiatum est vobis a principio? Non cognovistis fundamenta terræ? Qui tenet gyrum terrae, et habitatores ejus quasi locustas. Oui statuit quasi cameram coelum, etexlendit quasi tabernaculum ad habitandum. Qui dat principes regnare pro nihil, terram autem quasi nihili fecit. Siquidem non plantabuntur, neque serentur, nec solidahilur in terra radix eorum. Flavit super eos, et arefacti sunt, et tempestas assumet illos quasi stipulam. Nunc ergo cui assimilastis me? exaequabor eis? dixit Sanctus. Elevate sursum oculos vestros, et videte quis ostendit hæc omnia. Qui educit juxta numerum ornatum suum, omnes in noluine vocabit, a multa gloria et in robore for titudinis : nihil te latet I. » Ab initio, inquit, naturaii lege vos docui, et postea per Moysen scripta l.ege testatus sum, quod nihil essent idola, et quod Creator mundi ipse esset Deus, qui tantam molem terræ fundasset super maria, et super flumina collocasset cam : ut elementum gravissimum super tenues . aquas Dei penderet arbitrio, qui instar regis sedet super gyrum terræ : ex quo nonnulli quasi punctum et globum eam esse contendunt, et habitatores illius quasi locustas. Si euim in toto orhe consideramus varias nationes, et ab Oceano usque ad Oceanum, id est, ab Indico mari usque ad Britannicum, et ab Atlantico usque ad Septentrionis rigorem, in quo congelascunt aquæ, et succina putchra concrescunt, omne in medio hominum genus quasi locustas habitare cernimus f. Quid igitur superbit terra et cinis? quia caelum, imo ut Scripturarum utar auctoritate, cœli extenduntur, quasi camera; Sive, ut in Hebraico continetur, quasi DOCt de quo supra diximus ; pro quo LXX ibi salivam interpretati sunt : et unum verbum nunc sputurn, nune cameram, id est, fornicem jtranstulerunt; et tantam 'corum latitudinem quasi tabernaculum et papilionem extendit desuper, ut in similitudinem tecti operiret homines, et quasi in domo latissima habitare faceret: quid miremur si parva hominum corpora quasi locustae, et minuta 491 reputentur animantia? Rursum et in hoc loco ἡμιϰύϰλιον terris imminere cretum [Al. cœlorum], et in similitadinem sphæræ coelum esse contendunt, abutuntur nomine fornicis, quod scilicet media pars sphæræ terras operiat ; cum in Hebraico non fornicem, sed DOC, id est, tenuissimum pulverem legerimus. Pro quo saliva quæ projicitur in terram, et pulveri commiscctur, et deperit, ostendit universam corporuui magnitudinem pru nihili reputandam. Qui autem extendit cœlos ct cxpandit eos : ut vel supra habitarent angelorum multitudines, vel subter homines morarentur, et quasi magnam ralionabilibns creaturis fecit domum : ipse pro qualitate temporum principes constituit, sive secretorum scrutatores, ut sint quasi uon sint ; et judices teTrae velut inane sint quasi non sint ; et judices terrae velut inane fecit. Pro quo LXX transtulerunt, terram autem quasi nihili fecit; siquidem et in principio Geneseos ubi scriptum est : Terra autem invisibilis, et incomposita (Gen. i, 2), cæteri transtulerunt : Terra autem erat inane el nihili. Quantus reges et Græca et Barbara, Romanaque narrat historia! Ubi est Xerxis innumerabilis ille exercitus? Ubi Israelitica in eremo multitudo? Ubi regum incredibilis potentia ? Quid de veteribus loquar? praesentia exempla nos doceant, esse principes quasi nih li, et judices terræ quasi inane reputari. Qui principes ct judices terræ (sive, ut alii suspicantur, cœli) nec sati sunt, nec plantati sunt, nec firma radice solidati, et repente jussione Dei ita auferuntur et percunt, quasi stipula a turbine et tempestate rapiatur ; juxta illud quod scriptum cst : Ei transivi, et non 492 erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 36). Cum ergo tanta sit potentia Creatoris atque majestas, cui Deum similitudini comparatis? et non potius ex creaturarum magnitudine intelligitis conditorem ? Si non creditis verbis, salten oculis ves'ris credite; et ex coelorum elementorumque omnium servitute potestatem Domini cogitate. Qui educit in numero militiam eorum, id est coelorum ; et omnes ex nomine vocat, subauditur, stellas. De quibus et in Psalmis canitur : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnes eas ex nomine vocat (Psal. XLVI, 4). Sive mili- Ham coeli, angelos interpretemur, et omnes colurum exercitus, de quibus et D.miel loquitur : Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant illi (Dan. VII, 10). Unde ct Dominus Sabaoth appellatur, qui nostra lingua dicitur, Dominus militiæ atque exercituum, sive virtutum. Educit autem juxta numerum coelorum m litiam : ut et sol, et luna, et astra caetera, quæ Abraham numerare non potuit, illi nUmerata sint, et serviant officio delegato (Gen. xv) : dum eumdem coeli cursum sol uno anno, lucifer vesperque biennio, luna singulis explet mensibus, omnesque stellae certis temporibus peragunt, et quaedam ex iis vocantur crrautcs, atque inaequales earum mutus oculis, non mente conspicimus, nec tam intelligimus, quam miramur. Magnitudo enin fortitudinis Dei suo facit ordine cuncta servire. Sive juxta Septuaginta a multitudine gloriæ et potentiæ virtutis cjus, nihil cuin laterc potest : sed omnium vias rationesque ct cursus Creatoris majestate cognoscit 3.