Chapter 4 · 4 of 19
Commentary on Isaiah
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER TERTIUS.
Sufficit I mihi voluminum magnitudo, quae in explanatione Isaiæ prophetae texitur, ubi aliquid prætermittere, damnum est intelligentiae. Quamobrem in singulis libris, qui tantum numerum ordinemque significant, breves praefatiunculas posui. Teque, virgo Christi Eustochium, precor, ut in expositione difficillimæ visionis orationibus me juvcs: in qua Deus omnipotens in sua cernitur majestate, ei duo Seraphim stantia in circuitu ejns atque clamantia : Sancius, Sanctus, Sanctus Dominus Sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus (Isa. VI,3); et commotum liminare templi atque concussum, et doinus Judaica tenebris erroris impleta. Et comparatione divinæ gloriae Propheta immunda labia habere se dicens, et habitare in medio populi blasphe- mantis, qui consona impietatis voce clamabant : Crucifige, crucifige talem; et, Non habemus regem, nisi CæSarem (Joan. XIX, 6 et 15). Unumque de Seraphim missum ad Isaiam, qui forcipe de altari carbone comprehenso, prophetæ purgaret labia, et populus remaneret immundus. Tertius ergo in Isaiam I ber hoc habet exordium.
(Cap. VI. — Vers. 1.) < Anno quo mortuus est res Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. II Sub quatuor regibus prophetasse Isaiam, super. Judam 89 ct Jerusalem, primae visionis tiluto demonstratum est, id est sub Ozia, Joatham, Achaz et Ezechia. Mortuo ergo Ozia, sub quo dicta sunt universa, quæ supra exposuimus, successit filius ejus Joatham, qui regnavit annis sedecim, et fecit rectum in conspectu Domnini, et portam templi ædificavit excelsam. Quo impefante, vidit Isaias sedentem Dominum super solium excelsum et elevatum, ut habituln regnantis ostenderet.
i EI ea quæ sub ipso erant, implebant Templum, i sive ut Theodotio et Symmachus transtulerunt : Et ea qum sub pedibus ejus erant, implebant Templum. Pro quo LXX interpretati sunt. Et plena domna gloria ejus. De hac visione ante annos circiter triginta, cum essem I Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum, tunc ejusdem urbis episcopum, sanctarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse subitumque tractatum, ut et experimentum caperem ingenioli mei, et amicis jubentibus obedirem. \ . Ad illum itaque libellum mitto lectorem, oroque ut brevi hujus temporis expositione contentus sit. Oziam, quia sibi illicitum sacerdotium vindicabai, lepra fuisse percussum, sacra narrat historia; quo mortuo, Dominus videtur in Templo, quod ille polluerat (11 Paral. xxvi). Ex quo animadvertimus, regnante in nobis leproso rcge, nos Dominum in sua majestate regnantem videre non posse, nec sanctae Trinitatis nosse mysteria. Unde ei in Exodo postquam mortuus est Pharao, qui opprimebat Israel luto et paleis, et lateribus, populus clamavit ad Dominum, qui, illo vivente, clamare non poterat. Et Ezechiel, mortuo Phaltia lilio Bananise pessimo principe, cadit in faciem suam, et voce excelsa clamat ad Dominum. Pulchreque juxta Hebraicum, non ipse Dominus implebat Templum, cujus cœlum thronusest, et terra scabellum pedum ejus; et de quo in alio loco iegimus : Dominus in Templo sancto suo, Dominus in cœlo sedes ejus (Ps. x, 5); sed ea quæ sub pedibus ejus erant, 90 implebant Templum. Quis sit autem iste Dominus qui videtur, in evangelista Joanne, ut in Apostolorum Actis plenius discimus. Quorum Joannes ait : Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et loculus eat de eo (Joan. III, 41), haud dubium quin Christum significet. Rursum Paulus in Actis Apostoloruin, ubi Romæ loquitur ad Juda'os : Bens, inquit, Spiritus sancius locutus eat per Isaiam prophetam ad patres nostros, dtcens : Vade ad populum istum, et dic : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelliqant, et convertant se, et sanem eos (Act. XXVIII, 25, 27). Visus est autein Filius in regnantis habitu, et locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiæ. Quaerat aliquis, quomodo nunc Propheta Dominum vidisse se dicat, et non absolute Dominum, sed Dominum Sabaoth, ut in consequentibus ipse testatur ; cum evangelista Joannes dixerit : Deum nemo vidit unquam (Joan. i, 18). Et ad Mosen loquatur Deus : Non poteris faciem meam videre : neque enim videbi, homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Ad quod respondebimus, non solum Patris divinitatem a, sed ne Filii quidcm et Spiritus sancii, quia una in Trinitate natura est, posse oculus carnis aspicere ; sed oculos mentis, de quibus ipse Salvator ait : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Legimus quod Abraham visus sit Dominus in hominis figura : et cum Jacob quasi liomo luctatus sit, qui Deus erat. Unde et appellatus est locus ipse Phanuel, hoc est, facies Dei : Vidi enim, ait, Dominum facie ad faciem, et salva facta tIt anima mea (Gen. XXXII, 30). Ezechiel quoque vidit Dominum in forma hominis sedentem super Cherubim, a lumbis ejus et deorsum erat quasi ignis, et superiora habebant speciem cleclri (Ezech. 1). Ergo Dei natura non cernitur, sed videtur hominibus, ut voluerit.
(Vers. 2). < Seraphim stabant super illud, sex alæ uni, et sex alae alteri ; duabus velabant 91 faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, ct duai us volabant. Ei clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exeri ituum ; plena est omnis terra gloria ejus. » Hoc quod nos, sequentes'alios Interpretes et Hebraicam veritatem, in qua scriptum est MEMMALLO , id est, ὲπάνω αύτοῡ, quod Latine dicitur, super illud, vertimus : LXX transtulerunt in circuitu ejus, ut non super Templum stare Seraphim, sed in circuitu Donnini desrribanlur. Rursum ubi nos diximus, quod unus de Seraphim velaret faciem et pedes ejus, per quod intelligitur, Dei, in Hebræo scriptum habetur PHANAU et REGLAU ( ), quod potest interpretari et ejus, et suam : ut Seraphim juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, et facium pedesque Dei, et snam laciem ac pedes operire dicantur : in septuagesimo nono psalmo' legimus : Qui sedes super Cherubin, manifestare (Psal. LXXIX, 2); qui in nostra lingua interpretantur scientiæ multitudo. Unde et Dominus in auriga: modum super Cherubim aperte sedere ostenditur. Seraphim I autem præter bunc locum, in Scripturis Canonicis alibi- legisse me nescio a I qui stare dicuntur super Templum, vel in circuitu Domini. Ergo errant qui solent in precibus dicere : Qui sedes super Cherubim et Seraphim, quod Scriptura non docuit. Seraphim autem interpretantur *, quod nos dicere possumus incendentes, sive comburentes, juxta illud quod alibi legimus : Qui facit angeros suos spiritus, et ministros suos ignem uruntem (Psal. CIII, 4). Unde et Paulus apostolus in Epistolas ad Hebræos, quam Latina consuetodo non recipit v Nonne omnes, inquit, ministri sunt spiritus in ministerium missi propter eoa qui hæreditatem aceepturi sunt salutis (flebr. I, 14)? Daniel quoque cum in habitu regnantis Dominum descripsisset, adjecit : Millia millium ministrabant ti, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). I.. Cherubim ergo ostenditur Dominus: in Seraphim ex parte ostendimur, ex parte celatur. Faciem cuim et pedes ejus opcriunt, quia et pralerita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus; sed media tantum quæ in sex diebus fada sunt, contemplamur. Nec mirum hoc de Seraphim 92 credere, cum et apostoli Salvatorem credentibus aperiant, infidelibus abscondant: et velum ante arcana fuerit Testamenti (Exod. XL).. Alas quoque habere dicuntur, propter velocitatem, et. in cuncta discursum, sive quia semper in altioribus commoraniur. Neque enim illud quod de ventis dicitur : Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3), vere ventos, juxta fabulas poetarum et pictorum licentiam, pennas habere testatur; sed celerem in cuncta discursum. Et singuli senas alas; quia de fabricatione tantum mundi et præsentis saeculi novimus. Quod autem clamant, alter ad olerum, vel, juxta Hebraeos, iste ad istum, id cst, unus ad unum, invicem se ad laudes Domini cohortantur, et dicunt : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus excrcituum, ut ministerium Trinitatis in una Divinitate demonstrent: et nequaquam Templum Judæorum, sicut prius. sed omnem terram illius gloria plenam esse testentur, qui pro nostra salute dignatus est humanum corpus assumerc, ad terrasque descendere. Denique, et Mosi, cum pro adorato vitulo Dominum precaretur, ut parceret populo peccatori, respondit Domninus : Propitius ero illis. Verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum, quia implebitur gloria mea omnis terra (Num. xiv, 20, 21). Et septuagesimus primus psalmus canit: Implebitur gloria ejus omnis terra (Psal. LXXI, 19). Unde et angeli clamabant pastoribus : Gloria in excelsis Deo, et super teria, pax hominibus bonx voluntatis (Luc. II, 14). hupie ergo 5 quidam duo Seraphim, Filium, et Spiritum sanctum intelligit : cum juxta evangelistam Joannem, et Paulum apostolum, Filium Dci visum in , majesta e rognanlis, et Spiritum sanctum locutum esse doceamus. Quidam Latinorum duo Seraphim, vetus et novum Instrumentum intelligunt, quae tantum de præsenti sæculo loquuntur. Unde ct sex alas habere dicuntur, et faciem Dei pedesque velare, et certatim proferre testimonium verilatis, ct omne quod clamant Trinitatis sacramenta monstrare ; et mirari ad inviccm quod Dominus Sabaoth in forma Dei Patris positus forlnam servi acceperit, et humiliaverit se usque ad mortem, mortem autem 93 crucis (Philipp. n), et nequaquam ut prius coclestia eum lanium, sed et terrena cognoscant.
(Vers. 4). c Et commota sunt superliminaria cardium a voce clamantis, et domus impleta est fumo. » Clamantibus Seraphim, et in tota terra Trinitatis mysterium prædicantibus, quando passionem Domini Salvatoris terra universa cognovit, Malim commotum est, sive sublatum liminare Templi, et omnes illius cardines conciderunt, impleta Salvatoris comminatione, dicentis : Relinquetur vobis domus vestra desertu (Matth. XXIII, 38). Et quam pulcher ordo verborum I Postquam terra repleta est gloria Domini Sabaoth, Judæorum Templum impletum est ignorantiae tenebris, et caligine, et fumo, qui noxius est oculis. Vel certe per fumum Templi monstratur incendium. Prius enim Evangelium Salvatoris in toto orbe prædicatum est, et post quadraginta duos annos Dominicæ passionis, capta erusalem, Templumque succensum est. Judæi putant Templum impletum fumo, thymiama significare, id est incensum, et per hoc adventum divinæ majestatis.
(Vers. 5). i Et dixi: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi pol- ima labia habentis ego habitabo I, et regem Dominuni exercituum vidi oculis IlIcis. » Et Abraham postquam vidit Dominum, et audivit vocem ejus, terram et cinerem esse se dicit (Genes. XVIII), et Isaias juxta LXX interpretes compunctum se esse testamur, non ob alia crimina. sed quia labia haberet immunda. Felix conscientia, qux tatium in sermone percavit, non suo vitio, sed societate populi habentis polluta labia, cum quo loqui saepis- sime cogebatur. Ex quo ostenditur noxium esse, vivere cum peccatoribus : Qui enim tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccli. XIII, 1). Sed quia in Hebræo tegimus : Vos mihi, quia tacui, plangit se Propheta, quia non fuerit dignus laudare Dominum Sabaoth, cum Seraphim, quos angelicas fortitudines intelligimus. Non fuit autem ausus laudare Dominum. quia labia habebat immunda. Et propterea labia habebat immunda, quia cum peccatore populo versabatur. Vel certe ita intelligendum ? Quia tacui , et non audacter Oziam impium regem corripui; ideo labia mea 94 immunda sunt, et laudes Domini cum angelis camard non audeo, ne mihi dicatur : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Paal. XLIX, 16)? Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. xv, 9). Hoc autem dicimus, non quod Isaiam talem fuisse doceamus; sed quod ipse pro humilitate, et immundis tantum labiis, indignum se Dei laude fateatur.
Vers. 6). « Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigi I hoc labia tua, et anferelur iniquitas tua. et peccatum tuum mundabitur. > Volavit, vel missus est unus de Seraphim, qui interpretatur incendens, nt Prophetae labia purgaret immunda, et pruna vel calculo, quem de altari tulerat, excoqueret. Multi autem putant, duos esse Seraphim, quia clamabat alter ad alterum, cum et de plurihus possint singuli clamare ad singulos; et LXX editio magis significet plurimos, qui interpretati sunt, Seraphim stabant in circuitu ejus. Quod si de duobus diceretur, non In circuim, sud ex utraque parte dixissent. Et hoc convenit angelorum multitudini, quoe in Dei ministerium praeparata est. Seraphim autem plurali numero appellantur, et singulari Seraph, sicut Cherubim, et Cherub. Quod autem altare sub quo animæ martyrum sunt, videantur in cœlo, et Joannes in Apocalypsi loquitur (Apoc. vi), et calculus iste qui a solis LXX ἄνθαξ, id est, carbunculus est interpretatus [Al. interpretatur] potest nou carbonem significare, vel prunam, ut pterique exisiimant, sed ἄνθραϰα, id est, carbunculum lapidem, qui ob coloris flammei similitudinem igneus appellatur. Ex quo intelligimus altare Dei plenuin esse carbunculis, hoc est, ignitis calculis et prunis, peccata purgantibus. Unde scriptum de Deo legimus : Carbones succensi sunt ab eo (Psal. lVII, 9). Et de ipso Domino dicitur, quod ignis consumens sit. Et Salvator in Evangelio : Ignem veni mittere super terram (Luc. in, 49): ut baptizaret in Spiritu sancto, et igni. Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit (I Cor. m). Et qui salvandus est, sic salvabilur, quasi per ignem transierit. Et hoc notandum, quod ad Jeremiam, cui dictum est : Prius quam te formarem in utero novi te, et in vulva matria tuæ sanctificavi te, quia labia non 95 habebat immunda, sed tantum dixerat: Nescio loqui, quia juvenis sum, extendit ipse Dominus manum suam, et tetigit os ejus, et dixit : Ecce dedi sermones meos in os tuum (Jerem. I, 5, 6,9). Porro ad Isaiam qui dixerat: Vir pollutus labiis ego sum, et in medio pupuli pollula labia habentis ego hubito, non Dei n anus porrigitur, sed Seraphim niitlitur a Deo, vel volat propria voluntate, quia huic officio mancipatus est; et in manu sua tenet calculum, quem juxta LXX et TheoJolionem, forcipe : junia Aquilam, et Symmachum, qui Hebraicum sunt secuti, forcipibus apprehendit, id est, MALCAIH ( ), ut tangeret os ejus, et pristina delicta purgaret. Manus autem, et a Deo et Seraphim mittitur, utPropheta sui corporis membrum videns, tactu non terreatur externo. Quidam nostrorum forcipem, quo calculus comprehenditur, duo Testamenta putant, quae inter se Spiritus sancii unione sociantur. Quia vero sedens Dominus introducitur, et sedens in Templo est et domus im- pleta fumo, ut Judaei putant, thymiamatis, consequenter ponuntur et forcipes, quos et in sacerdotali ministerio legimus (Exod. XXXVII).
(Vers. 8.) « Et audivi vocem Domini dicentis : Quem mittam, et quis ibit nobis? Et dixi : Ecce ego, mitte me. > Pro eo quod et nos et alii omnes interpretes transtulerunt, nobis, quod Hebraice dicitur LANU ( ), nescio quid vo4entes LXX posuerunt ad populum istum, quod penitius in Hebræo non habetur. Quando autem ex Dei persona dicitur, nobis, illo sensu accipiendum est, quo et in Genesi legitur : Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram (Gen. i, 26), ut sacramentum iudicet Trinitaiis. Quomodo enim in Evangelio legimus, dicente Domino1: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30) , et unum ad naturam referimus, sumus ad personarum diversitatem : sic, Domino jubente, Trinitas imperat. Propterea amem non dicit Dominus quein ire pracipial, sed proponit audientibus opiionem, ut voluntas praemium consequatur. Et Propheta non temeritate et arrogantia propriæ conscientiæ se ire promittit, sed fiducia : quoniam purgata sunt labia ejus, et ablata iniquitas, mundatumque peccatum. Ergo et Moses, cui dixerat Dominus ; Veni, mittam te ad Pharaonem regem Ægypti (Erod. III, 10), et ille ait : Obsecro, Domine, non sum dignus, 96 provide alium quem mittas, sive ut in Hebræo legitur, Mitte quem missurus es (Exod. IV, 13), nou de contemptu, sed de humilitate respondit, quia nibil de purgatis labiis suis audierat, qui omni sapientia i£gyptiorum fuerat cruditus. Et Isaias non suo [Al. sui] merito, sed Domini gratia, qua purgatus est, offert se ad ministerium. Alii autem putant, idcirco se obtulisse Isaiam, quia æstimabat populo prospera nuntianda : sed qnia audivit : Vade, dic populo huic : Auribus audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non cognoscetis (Isa. vi, 9), propterea in consequentibus, dicente ad eum voce Doinini : Clama, nun statim clamat, sed interrogat, Quid clamabo? Et Jeremias, cui dicium fuerat : Accipe calicem, et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te (Jer. XXV, 15), libenter accipiens suppliciorum cal i- cem, ut adversariis gentibus propinaret, biberentque, et vomerent, et caderent, postquam audivit, Vade, et primum propinabis Jerusalem, respondit: Decepisti me, Domine, et deceptus sum (Jer. XX, 7). H;ec Hebræorum observatio est. Cæterum nos diiinius non temeritatis esse, sed obedientiae, Domino se obtulisse mittendum.
(Vers. 9. seqq.) « Et dixit: Vade, et dices populo huic : Auditu audite, et nolite intelligere, et vid. te visu et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, ct auribus audiar, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur. i LXX hunc locnm ita interpretati sunt, ut evangelista Lucas in Apostolorum Actibus posuit : Cumque invicem non essent consentientes, haud dubium quin Judæi discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus sanctus locutus eat per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens : Vade ad populum istum, et dic : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum eat enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem illos (Act. XXVIII, 25 seqq.). Quo antem hæc prophetia impleta sit tempore, ipse apostolus Paulus in consequentibus loquitur : Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc saluttre Dei, et ipsi audient fAct. XXVIII, 28). Unde et iii eisdem apostolorum Actis legimus, quod P aulus, et Barnabas Judaeis nolentibus credere, 97 dixennt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis 2 illud, et indignos vos judicatis aternæ tius , ecce convertimur ad gentes. Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentibus, ut sis in salutem usque ad estremum terræ (Act. XIII, 46, 47). Ergo secundum LXX facilis interpretatio est, quod Isaias propheta Domino imperante praedicat, quid populus sit facturus. In Hebraico difficultas est, quomodo ipse Deus praecipiat populo, ut auditu audiat, et non intelligat, et videns videat, et non agnoscat, et postea propheta inducatur loquens, et Dominum precetur et dicat : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte vident oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur. Ac primum solvenda est illa quaestio, quæ nob s objici potest: quare apostolus Paulus cum Hebræis disputans, non juxta Hebraicum, quod rectum esse cognoverat, sed juxta LXX sit locutus. Evangelistam Lucam tradunt veteres Ecclesiae tractatores medicinae artis luisse scientissimum, et magis Græcas litteras scisse quam Hebraeas. Unde et sermo ejus lam in Evangelio, quam in Actibus Apostolorum, id est, in utroque volumine comptior esi, ei sæcularcm redolet eloquentiam, magisque testimoniis Graecis utitur quam Hebræis. Matthæus autem et Joannes, quorum alter Hebræo, aller Græco sermone Evangelia texuerunt, testimonia de Hebr.ico proferunt, ut est illud : Ex Egypto vocavi filium meuu (Ose. XI, i). Et : Quoniam Nazaræus vocabitur (Matth. II, 23). Et : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vittæ (Joan. VII, 38). Et : Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10; Joan. xix, 37), et cætera his similia. Pauli quoque idcirco ad Hebræos Epistole contradicitur, quod ad Hebra?os scribens utatur testimoniis quai in Hebræis volumin bns non habentur. Quod si aliquis dixerit, Hebraeos libros postea a Judæis esse falsatos, audiat Origenem quid in octavo volumine Explanationum Isaiæ huic respondeat quaestiunculae, quod numquam Dominus, et apostoli, qui cætera crimina arguunt in Scribis et Pharisæis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent. Sin autem dixerint post adventum Domini Salvatoris, et prædicationem apostolorum libros Hebræos fuisse falsatos, cachinnum tenere 98 non potero, ut Salvator, et evangelistæ, et apostoli ita testimonia protulerit, ut Judæi postea falsaturi erant. De præsenti autein loco hoc dicendum est, frustra nos ad LXX translationem confugere, ne blasphemum videatur esse quod juxta Hebraicum dicitur : Auditu audite, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere, cum hujusmodi testimonia, etiam in LXX Interpretibus reperiamus, ut est illud in Exodo quod ad Pharaonem dicitur : Propterea suscitavi te, ut ostendam in te virtutem meam (Exod. IX, 16). Si autem ipse suscitavit, ei induravit cor Pharaonis ne crederet, et de altis dicitur : Dedit eia Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures, ut non audiant (Rom. XI, 8); et in Psalmis : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem : obscurentur oculi eurum ne videant, et dursa eorum semper incurva (Ps. LXVIII, 25, 24) : non sunt illi in culpa qui non vident; sed ille qui dedit oculos ad non videndum. Ergo et absque hoc testimonio, quod nunc conamur exponere, manet cadem quæstio in Ecclesiis, et aui cum ista solventur et cæterae, aut cum caeteris ct haec indissolubilis erit. Locum istum beatus apostolus Paulus plenius explicat ad Romanos, et quod ille pene tota epistola prosecutus est, nos superfluum facimus, si voluerimus brevi sermone comprehendere. Dicit enim post multa ; Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur 1 (Rom. xi, 32). Admiransque Domini sacramenta intulit : 0 profundum divitiarum sapientiæ et scientice Dei, quam inscrulabilia judicia ejus. et investigabiles [Al. ininvestigabiles] viæ ejus! (Ibid. 33) Et iterum de Judæorum incredulitate disputans ait: Numquid sic peccaverunt, ut caJerent? Absit; sed illorum delicto salus geniium fieret ad æmulandum eoa (Rom. xi, 11). Et post modicum : Si enim abjectlo eorum reconci liatio mundi, quæ assumptio eorum ? nonne vita y mortuis ? (Ibid. i5.) Et iterum : No/o enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobismetipsis prudentes, quia caecitas ex parte facta est in Israel, donec plenitudo gentium introent, et tunc omnis Israel salvus fiat. Et post paululum : Juxta Evangelium quidem inimici propter vos, juxta electionem autem dilecti propter patres : absque pænitentia enim sunt donationes, et vocatio Dei. Sicut enim vos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc 99 autem estis misericordiam consecuti, propter eorum incredulitatem : sic et isti nunc non crediderunt in vetram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (I bid. 28-32). Ergo non est crudelitas Dei, sed misericordia unam perire gen- tem, ut omnes salvae nam : Judaeorum partem non videre, ul omnis mundus aspiciat. Unde ei ipse Dominus in Evangelio sacramentum caeci a nativitate, qui receperat oculos, vertit ad tropologiam, et dicit : In judicium ego veni in hunc mundum, ut videntes noM videant (Joan. IX, 59). Et in alio loco Simeon loquitur : Ecce hic positus eat in ruinam et in resurrectionem multorum (Luc. II, 34). Illis itaque non videntibus, nos videmus : illis cadentibus, nos resurgimus. Quod intelligens Propheta quodammodo aliis verbis dicit : 0 Domine, præcipis mihi loqui populo Judæorum, ut audiant, et nou intelligant Salvatorem, et videant eum, et non cognoscaul. Si vis impleri jussionem tuam, ei totum salvari mundum, quod et ego lieri desidero, tu cxraeca cor populi hujus ct aures aggrava, et oculos claude, ne intelligant, ne audiant, ne videant. Si enim illi viderint, et conversi fuerint, et intellexerint, et sanati fuerint, totus mundus non recipiet sanitatem. Ex quo animadvertimus, quamvis grave sit peccatum, si quis convertatur, eum posse sanari. Simulque et hoc intelligendum quod pro magnitudine sceleris etiam pænitentia indigui judicati sint, ipso Domino dicente ad Jerusalem : Quoties volui congregare filios tuos, sicut gal itta pullos sub alas suas, et notuisti (Matth. XXIII, 37).
(Vers. 11-13.) « Et dixit Usquequo, Domine? et dixit, Donec desolentur civitates absque habitatore, ei domus siue hominibus, et terra relinquatur desena. Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terræ. Et adhuc in ea erit decimatio, et sursum erit in deprædationem, sicut terebinthus, et sum quercus quæ projecit fructus suus, sanctum semen erit quod steterit in ea. > Dicente Domino : Vaderet dic populo huic, quod audiat et non audiai, videat et 100 nun videat; ideirco autem nec audiat, nec videat, quia non sit Intellecturus verba Domini, nec ejus opera cogniturus, et quoniam incrassatus est, et dilatatus, ct oblitus Creatoris sui (Deut. XXXII), Propheta respondet 1, et quærit sollicitus de populo suo : Usquequo, Domine, hæc sententia perluancbit, ut audiens non audiat, vidensque non videat? Cui respondit Dominus, Tamdiu uon audiet, et non videbit, et excæcatum habebit cor, donec civitates Judææ, Vespasiano Titoque pugnantibus, penitus subvertantur, in tantum ut ne nomen pristinum quidem permaneat, et domus, si quae remanserint, sine habitatore sint, et terra redigatur in solitudinem, et vei fuga vel captivitate in totum orbem Judaicus populus dispergatur : et nequaquam in Judaea, ut prius, sed in cunctis gentibus Judaeorum populus multiplicetur. Quod autem dico multiplicetur, tanta erit infelicitas residui populi, ut ad comparationem prioris multitudinis, vix decima pars remaneat. Cumque, et in ipsa terra fuerit solitudo (dupliciter enim lucus iste intelligi potest,. quod decima pars, et in toto orbe vix remaneat, et in ipsa Judæa vix parva pars populi reservetur), rursum ipsae reliquiæ erunt in deprædationem, quando post annos ferme quinquaginta Adrianus venerit, et terram Judæam penitus fuerit depraedatus, in tantum, ut terebintho, et quercui, quae glandes amiserit, comparetur. Denique post extremam vastitatem, etiam legcs 2 publicae pependerunt, et prohibiti sunt Judæi terram, de qua ejecti fuerant, ingredi. Si quis amem credidtrit in Christum, et impletum fuerit illud quod supra tegimus : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhæ fuissemus (Isa. I, 9) : quando juxta Apostolum (Rom. ix) reliquiæ salvabuntur, huc semen sanctum erit, et de apostolorum germine cunctae Ecclesiæ pullulabunt. Quod diximus, semen sancium erit quod steterit in ea, vel juxta Aquilam, semen sanctum erit germen ejus, in LXX Interpretibus non habetur, sed de Hebraico et Theodotionis editione ab Origene additum a, in Ecclesiae 101 fertur exemplarihus, ut postquam intraverit pleniiudo gentium, tunc omnis Israel salvus liat; et impleatur etiam in hoc sermo Domini, diceuLis : Ego occidam, et ego vivificabo, et percutiam, et ego sanabo (Deut. XliII, 59).
(Cap. VII. — Vers. i, 2.) < Et factum est in diebus Achaz filii Joatham filii Oziae regis Juda : Ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Homeliae rex Israel, in Jerusalem ad præliandum contra eam, et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David dicentes: Consensit Syria cum Ephraim, et commotum est cor ejus, et cor populi illius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. > Ozias qui et Azarias, rex Juda, regnavit in Jerusalem annis quinquaginta duobus (IV Reg. XV).Cujus extremo jam tempore vidit Isaias quae praeterilus sermo disseruit. Quo mortuo, et regnante pro eo Joatham filio ejus, rege justissimo, vidit statim propheta Dominum Salvatorem in sua majestate regnantem, et annuntiantem Judaici populi cæcitatem et subversionem Jerusalem, et caeterarum urbium sub Vespasiano, et Adriano ; et quomodo in Apostolis reliquiæ sint salvandae. Tertius rex filius Joatham succedit Achaz impiissimus (IV Reg. xvi; II Par. XXVIII) qui clausit januas teinpli, et in valle Benhannom 4 adoravit Baalim, et filium suum idolis consecravit, ita ut auferret altare aeneum, quod Salonion fecerat, et poneret in templo Dei altare idolorum, cujus exemplar de Damasco acceperat. Juste igitur a Domini auxilio derelictus est, et consurrexerunt adversus eum Rasin rex Syriae, id est, Arato, et Phacee filius Romeliæ, rex Israel in Samaria, et venerunt in Jcrusalem, ut expugnarent eam (Ibidem). Legimus in Paralipomenon libro, Rasin regem Damasci, victo Achaz, multos de Judaea Damascum transtulisse, et Phacee filium Romeliae regem decem tribuum, quae appellabantur Israel, et regnabat in Samaria, una die centum viginti millia percussisse de Juda hominum bellatorum, et ducenta millia mulierum, puerorumque, et puellarum tum infinita praeda in Samariam duxisse captiva. De quo certamine propheta nunc tacuit, sed secundum refert praelium, quando experimentum habentes forliludiuis suae atque victoriae, et invitati praedae magnitudine rursum 102 veniunt ad Judaeam, et Jerusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quia auxiliatu. ei est Dominus, ut sub occasione misericordiæ, qua populum liberabat obsessum, filium suum nuntiaret de Virgine nasciturum. Quod cum audisset domus David, hoc est, domus regia, Syriam scilicet et Ephraim, Rasin, et Phacee juncto venire exercitu, exterrita est atque pertimuit, et tam rex quam populus ita contremuerunt, ut putares arborum folia ventorum flatibus ventilari. Juxta anagogen facilis interpretatio est; quod regnante Achaz rege impio, rex Aram, qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiæ sæcularis, et Phacee filius Romeliae, qui et ipse juxta Osee prophetam ex tribu Ephraim, de qua Jeroboam lilius Nabath vitulos aureos in Bethel, et Dan constituerat (III Reg. XII), et a David 5 Dei populum separat, refertur ad hæreticos, consentientes sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, quem in Ezechiel bonum pastorem legimus suscitandum (Ezech, XXXIV), et populus ejus simpliciter credens in Dominum, pertremiscet. Et idco pertremiscet, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. Isdem 1 autem hæreticos atque gentiles corn domum David argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare, nulli dubium est: ut qni inter se discrepant, in Ecdesiae oppugnatione consentiant : juxta illud qnod Herodes, ei Pilatus inter se discordantes in Domini passione amicitia fœderantur.
(Vers. 3, 4 et seq.) cEt dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qni derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquæ ductus piscinæ superioris, in via agr i Fullonis. Et dices ad eum : Vide ut sileas, noli timere, et cor luum ne formidet a duabus caudis tatinum fumigantiurn istorum, in ira furoris Rasin, et Syriæ, et filii Romeliæ, eo quod cosilium inieril contra te Syria pessimum, Ephraim, et titius Romeliæ, dicentes : Ascendamus ad Judam, ct suscitemus eum, ct evellamus cum ad nos, ct ponamus regem in medio cjus filium Tabeel. Hæc dicit Dominus Deus : Nonstabit, et non erit istud, sed caput Syria: Da-mascus et caput Damasci Rasin, et adhuc sexaginta et qumque 103 anni, ei desinet Ephraim esse populus. Et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis. » Jasub filius Isaiæ, qui interpretatur reliquus atque convertens, in typum populi Juda, qui erat de duorum regum manibus liberandus, jubetur egredi cum parente, et occurrere Achaz regi Judae in loco aquæ ductus piscinæ superioris, in via agri Fullonis, ubi postea lecturi sumus, sub Ezechia rege Juda stare ^ Rabsacem, et ex praecepto Sennacherib regis Assyriorum Dei populum blasphemare. In quem locum egressi sunt, missi ab Ezechia principes civitatis, quos in Regum volumine legimus. Præcipiturque Achaz (IV Reg. XVIII), quamvis impio regi, propter Domini misericordiam, ut agat silentium, et non terreatur, neque formidet cor ejus, putansse passurum similia quæ prius sustinuerat. Duas autem caudas titionum, iJ est, torrium fumigantium, vocat Rasisi regent Syrie, et Phacee filium Romeliæ regem Samariæ, eo quod in illis finitum sit regnum Syriae, id est, Damasci, et regni n Samariae, id est, idecem tri- Luum, quæ alio nomine appellabantur Ephraim. Scrip um est enim (IV Reg. XVI) quod Theglathphalassar iex Assyriorum, sub rege Achaz ascenderit in Datnascum, et vastaverit eam, et transtulerit habitatores ejus Cyrenem, ct Rasin interfecerit ; et quod tetenderit insidias Phacee, filio Romeliæ, Osce lilius Ela, et percusserit eum, ei interfecerit, et regnaverit pro illo in Israel annis novem : et quod venerit Salmanasar rex Assur, et obsederit Samariam, quas nunc Sebaste vocatur, tribus annis : et nono anno regni Osee ceperit cam, vinctumque Osee in carco-rem miserit, et transtuler t Israel in Assyrios, i,o- sueritque eos in II illi ct in Habor juxta fluxium Gozam in civitatibus, sive, ut Septuaginta transtuerunt, in montibus Medorum (IV Reg. XVII. 6). Quamvis enim inierint consilium hi duo reges pessimi, ut ascenderent ad Judam, cujus regio in montibus sita est, ei suscitarent eum quiescentem, et quodammodo dormientem, sitoque imperio subjugarent ; et superponerent ei regem lilium Tabeel, qui interpretatur bonus Deus, ut vel hominem hoc nomine, vcl idolum demonstrarent : tamen hæc dicit 104 Dominus Deus : Non stabit hoc consilium, sed interim modo caput Syriæ urbium crit Damascus, <t in ipsa metropoli Damasco imperabit Rasin. Porro in Ephraim propter Jeroboam filium Nahaih, qui primus regnevit de Ephraim, erit caput Samaria, hoe est, regia domus in urbc Samaria, et Samariæ caput erit filius Romel æ, id esi, Phacce ; regnum autem decem tribuunt, id est populi Ephraim, post sexaginta et quitque annos esse cessabit. Quod nisi diligentius attendamus, stare non poterit. Duodecimo 2eni m anno Achaz filii Joatham in tribu Juda, regnavit Osce super Sanariam, et nono anno imperii sui captus est (IV Reg. XVII). Regnavit autem Achaz super Judam anuis sedecim (IV Reg. XVI), post cujus mortem scptimo anno imperii sui 3 captus est Osee, ei destructa Samaria, omnisque populus esl transductus in Medos; ita ut si voluerimus sedecim annos Achaz, et septem Osee ponere, efficiantur anni viginti tres, aut ut multum, viginti 4 quatuor; et ubi erunt sexaginta et quinque anui, in quibus reguum Israel dicimur finiendum? Igitur Hebræi bunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub Ozia cepit prophetare, quando et Isaias prophetiæ suae habuit exordium, primus prophetaverit contra Israel, dicens : Israel autem caplivus ducetur de terra sua (Amos VII, 11, 17); titulus quoque prophetiæ ejus contra Samariam sit, et prophetare cœperit in diebus Oziæ regis Juda ante duos annos terræmotus, quem volunt co lempore accidisse, quo ingressus Ozias in templum Dei, sibi sacerdotium vendicabat, et terra percussa est, et cineres altaris effusi sunt, et ipse rex percussus est lepra (II Paral. XXVI).Volunt autem annum fuisse vicesimum quintum Oziae, quando hæc acciderunt, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Ozias enim regnavit annos quinquaginta duos (II Paral. XXVI), post eum regnavit Joatham filius ejus annis sedecim, et hujus filius Achaz annis aliis sedecim ; post quem regnavit Ezechias, cujm sexto imperii anno cata Samaria est, atque ita effici simul annos sexaginla quinque (IV Reg. XVIXVIII). Hæc per prophetam Domino prædicento, et Achaz et populus futura non credidit. Unde subjungitur : Si non credideritis, non permanebitis, ut Symmachus transtulit, id est, 105 et vos non permanchitis in regno vestro, sed in captivitalem ducemini, sustinentes corum pœns, quorum imitati cstis infidelitatem. Vel certe, juxta LXX, non intelligetis. Et est sensus : quia quæ Dominus dicit futura, non creditis, intelligentiam non habebitis. Hæc juxta historiam dixeriMus. Caeterum juxta coeptam tropologiam cORsi lerandum est, quod impio regi Isaias jubeatur occurrere, exiens de loco suo, non in priucipio aquae ductus, sed in extremis finibus piscinæ superioris, quæ erat III agro Fullonis, ubi sordes et maculae purgabantur. Quamvis enim Achaz regnaret super Judam, tamen quia impius crat, iti superioris piscinæ extremis linibus morabatur. Ergo Deus non tam regis inseretur, quem indiguum x timabat salute, quam populi sui. Duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, vocat sapientiam sæcularem hæreticumque sermonem, quorum finis exustio est. Qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Judam, et quasi negligentem' et dormientem caperent, et suis erroribus copularent, poneremque super eum regem filium Tabeel, hoc est, bonum Deum. Uterque enim adversarius apud se veritatem, apud se aestimat optimam esse doctrinam. D. nique Marcion hæreticus, boni Dei tilium, hoc est, alterius, putat esse Christum, et non justi, cujus prophetiæ sunt; quem sanguinariuin, crudelem ei judicem vocat. Hæc illis dicentibus, Dominis comminatur, quod non stel consiliuln iporum, sed iuterim nunc quandiu mundus iste stat, et ea quæ mundi sunl in suis finibus, et in suis urbibus dominentur. Cum autem consummationis tempus advenerit, boc est, sexaginta quinque anui, et tam mindi res quæ in sex diebus factæ sunt 1, quain omnia quæ ad quinque sensus pertinent, finem acceperint, tunc universa esse solvenda, quae gentiles et hæretici futura non credunt, et propter infidelitatem non intelligunt quae dicuntur.
(Vers. 10,11.) < Et adjecit Dominus loqui ad Achaz dicens : Pete libi signum a Domino Deo tuo in profundum inferui, sive in excelsum supra. i Qui prius per prophetant locutus 106 fuerat ad Achaz : Vide ut sileas, noli timere, et caetera: illo non credente, ei ideo non intelligente, ipse loquitur ad Acbaz : ut saltem auctoritate Domini territus suscipiat quae dicuntur. Quia tibi, inquit, videtur esse diflicile, quod regna potentissima brevi tempore finienda sunt, et tu cum populo tuo de magno periculo libereris ; pete tibi signum, nequaquam ab idolis, quo- rum errore retineris, sed a Domino Deo tuo qui tibi auxiliuin pollicetur, et ipsum signum optionis tuæ est unde postules, sive de profundo. sive de excelso. Quod cum soli Septuaginta dixerint, caeteri juxta Hebraicum significantius transtulerunt, de profundo inferni. Ergo sicut profundum infernum significat ; ita excelsum supra caelos intelligere debemus : ut cum de inferno sive de excelso signum acceperis, credas futura quæ dixi. Vis, inquit, ut scindatur terra, et grandi hiatu inferi pateam, qui in corde terræ esse dicuntur : an ut aperiamur coeli? Quod utrumque ad typum pertinet mortis Domini et ascensionis : Qui enim descendit, ipse est qui et ascendit (Ephes. IV, 10). Et in Apostolo legimus : Ne dixeris in corde tuo, Quis ascendi, 2 in cœlum ? hoc est Christum deducere, aut, Quis descendit in abyssum ? hoc est Christum de mortuis .reducere (Rom. x, 6, 7). Et in alio loco de Christo disputans, ait : Quœ sit latitudo, et lonqitudo, et excelsum, et profundum supereminentis scientiœ et dilectionis Chriti (Ephes. III, 18,19). Iloc quantum ad mysrcos pertinct intellectus. Caeterum et Moses accepit sigua de terra, de quibus in Psalmis legiinus : Misit signu et prodigia in medio tui, Ægypte (Ps. CXXXIV, 9), ranas, locus'as, ciniphes, et coenomyiam ; de caelo autein grandinem et ignem et trium dierum tenebras. Ego reor et Ezechiam, quando sol decem regressus est lineis, signum accepisse de caelo (IV Reg. xx) : ct Jesum fllium Nave in Gabaon et Haialon, stantibus sole et luna (Josue x). Plerique putant, Saulem signum accepisse de terra, et de profundo inferni, quando Samuelem per incantationes et artes magicas visus est suscitasse (7 Reg. XXVIII). Sed et Jonas propheta de abysso, et de profundo ac mortis faucibus liberatus, signum dedit et accepit inferui (Jonœ II). Legi in cujusdam 107 Commentariis hunc locum per allegoriam extenuatum, ut profu adum et excelsum αίσθητὰ et νοητὰ iutelligeret, quæ nos possumus sensibilia dicere, et intelligibilia, quorum alterum refertur ad sensus, alterum ad mentem et rationem. Virginem quoque interpretatur animam, quae nulla peccati corrupta et conscientia, et putest de se Emmanuel, nobiscum Deum, id est, præsemem Dei generare sermonem. Sed nos elixas agni carnes non comedimus (Exod. XII), verum assas, et quae in nobis possint omnes voluptatum siccare pituitas, ne sacramentum fidei nostræ, dum plus sapimus quam oportet sapere, negligamus.
(Vers. 12.) i Et dixit Achaz : Non petam, ct non tentabo Domiuum. > Non 3 humilitatis est, sed superbiae, quod nou vult tignum a Domino postutare. Quanquam euim scriptum sit in Deuteronomio : Non tentabis Dominum Deum tuum (Deul. vi. 16), et hoc contra diabolum Salvator usus sit testimonio (Matth. iv) : tamen jussus ut peteret, obedientia debuit explere pracceplutn, præsertim cum et Gedeon et Manue siqnum petierint ei acceperint (Judic. vi et xm). Quanquam juxta Hebræi sermonis ambignitatem, in quo scriptum est ULO ENASSE I ADONAI ( ), et omnes similiter transtulerunt, non tentabo Dominum, possit legi, non exaltabo Dominum. Sciebat enim rex inlpius quod si signum peteret, accepturus esset et glorificaretur Dominus. Ergo quasi idolorum cultor, qui in omnibus angulis platearum et in montibus lucisque nemorosis aras constitucrat, et pro Levitis habebat fanaticos, non vult signum petere quod præceptum est.
(Yers. 13). c Et dixit: Audite ergo, domnis David : Nunquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis ct Deo ineo ? > Quis est iste qui dixit : Audite ergo, domus David Nequaquam Deus qui supra ad Achaz dixerat : Peu tibi signum a Domino Deo tuo ; sed propheta, ut ex consequentibus comprobatur : Quia motesti estis et Deo meo. Et est sensus: : quia non solum prophetas persequimini, et eorum dicta contemnitis; sed et præsentis et jubentis Dei sententiæ contradicitis ; ita ut ei exhibeais labarem, qui in alio loco ait : 108 Laboravi sustinens, (lsa. It 14), idcirco Dominus faciet quæ sequuntur. Pro labore et molestia, quod Aquila et Symmachus transtulerunt, LXX et Thecodotio agonem interpretati sunt, id est, luctam atque certamen, quia contentiosi non subjiciant collum Domini servituti, sed illo vulnera eorum volente curare, respnant sanitatem. Et hoc notandum, quod Achaz rege impiissimo nolente signum petere, bernio propheticus ad domum David, hoc est, ad tributu regiam convertatur, de qua supra legimus : Et nuntiaverunt hæc domui David, dicentes v Consenserunt Syria et Ephraim.
(Vers. 14). Propterea dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo conciplet et pariet, et vocabis nomen ejus Emmanuel. » Nequaquam multifarie juxta apostoluin Paullum, et multis modis loquetur Deus (Uebr. I); nec juxta aliuin prophetam (Osee XII), in manibus prophetarum assimilabitur ; sed qui ame loquebatur pcr alios, dicet ipse, Adsum (Infra, LVIII). De quo ct Sponsa rogabat in Cantico canticorum : Osculetur rue osculo oris sui (Cant. I, t). Dominus enim virtutum ipse cat rex gloriœ (Pa, XXIII, 10) : ipse descendet in uterum virginalem, et ingredietur et egredictur Orientalem portam quae semper cst clausa (Ezech. XLIV) ; de qua Gabriel dicit ad Virginem : Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur in te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Et in Proverbiis : Sapientia œuificavit sibi domum (Prov. IX, 4). Quando autem dicitur : Dabit Dominus ipse vobis signum, novum dcbet esse atque mirabile. Sin autem juvencula vel puella, ut Judxi volunt, et non virgo pariat, quale signum poterit appellari, cum hoc nomen ætatis sit, non inlegrila- tis ? Et revera, ut cum Judæis conferamus pedem, et nequaquam contentioso fune præbeamus eis risum nostrae imperiti, virgo Hebraice BETHULA ( ) appellatur, quuR in præsenti loco non scribitur : sed pro hoc verbo positum est ALMA ( ). quod praeter LXX omnes adolescentulam transtulerunt. Porro ALMA apud eos verbum ambiguum est: dicitur enim et adolescentula, et abscondita, id est, άπόϰρυϕοςUnde et in titulo Psalmi 109 nont, ubi in Hebraeo positum est ALAMOTH ( ) It cæteri interpretes transtu!erunt,pro adolescentia, quod LXX interpretati sunt, pro absconditis. Et in Genes! legimus, uhi Rebecca dicitur alma (Gen. XXIV), Aquilam non adolescentulam, nec puellam, sed absconditam transtulisse. Sunamitis quoque mulier. amisso lilio, cum Elisaei fuisset pedibus provoluta, et prohiberet eam Jezi, audit a propheta : Dimitte eam, quia in dolore eat, et Dominus abscondit a me (1 V Reg. IV, 27). Pro eo quod in Latino dicitur, abscondit a me, in Hebraeo scriptum est, EELIM MEM- MENNI ( ). Ergo alma, non solum puella vel virgo, sed cum έπιτάσει virgo abscondita dicitura et secreta, quae nunquam virorum patuerit aspectibus ; sed inagna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebræorum fontibus manare dicitur (Al. ducitur), proprie virgo alma appellatur. Et ut risum præbeamus Judæis, . nostro quoque sermone ulma, sancia dicitur. Om- niumque pene linguarum verbis otuntur Hebræi ' : ut est illud in Cantico canticorum (Cant. III, 9) de Græco ϕορεϊον, id est, ferculum sibi fecit Salomon, quod ei in Hehræo ita legimus 1. Vetbum quoque nugas et mensuram llebrai eodem modo et eisdem appellaro sensibus. Et quantum cum mea pugno memoria, nunquam ine arbitror alma in muliere nupta legisse, sed in ea quæ virga est : ut non so. lum virgo sit, seri virgo junioris aetatis, et in annis adolescentiæ. Potest enim fieri ut virgo sit vetula, ista autem virgo erat in annis puellaribus. Vel certe virgo, non puellula, et quæ adhuc virum nossenon inisset, sed jam nubilis. Denique in Deuteronomio (Deul. XXII, 25 seqq.) sub puellæ et adolescentulæ nomine virgo intelligitur. Si invenerit, inquit, homo in campo puel/am desponsatam, et vi opprimens dormierit cum ea, interficietis virum solum, qui concubuit cum ea, et puellæ nihil facietis : non est adolescentulæ peccatum mortis. Quia quomodo si quis in insidius insurgat contra 110 proximum suum,et interficial animam ejus, sic hoc negotium accidit. In ayro invenit cam : clamavit puella desponsata, et non est inventus qui auxiliaretur ei. Et in Regum volumine legimus (III Reg. I), quod quæsierint puellam virginem nomine Abisag, et introduxerint ad regem, qmc dormiret cum eo, et loveret cum, et erat puella pulchra nimis, et ministrabat ei, et rex non cognovit cam. Quodque seqnitur : Et vocabis nomen ejus Emmanuel, et LXX et tres reliqui similiter transtulerunt, pro quo in Matthæo scriptum cst, vocabunt : quod in Hebræo non habetur. Ergo istepuer qui nascetur ex Virgine, o domnus David, nunc a le appelletur Emmanuel, id est, nobiscum Deus, quia rebus ipsis probabis a duobus inimicis regibus liberata, Deum te habere praesentem : et qui postea vocabitur Jcsus, id est, Salvator, eo quod universum hominum genus salvaturus sit, nunc a te Emmanuelis appelletur vocabulo. Verbum CARATHI ( ) 2, quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi et vocabit: quod ipsa scilicet Virgo quæ concipiet et pariet, hoc Christum appellatura sit nomine. In multis testimoniis quæ evangelistæ vel apostoli de libris veteribus assumpserunt, curiosius attendendum est, non eos verborum ordinem secutos esse, sed sensum. Unde ut in praesenti loco, pro concipiet in utero, Matthæus posuit, in ujero habebit 3 (Matth. I, 15) : et pro vocabis, vocabunt. Hebræi hoc de Ezechia filio Achaz prophetari ar- bilrantur, quod ipso 'rEgnante sit capta Samaria : quod omnino probari nun potest. Siquidem Achaz, Iilitis Joatham, regnavit super Judam et Jerusalem annis sedecim : cui successit in regnum filius ejus Ezechias, annos nitus viginti quinque, et regnavit snper Judam et Jerusalem annis viginti novem (1 V Reg. XVI - XX). Quomodo ergo, ut demus primo anno Achaz hanc ad eum factam prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo III tempore quo regnare coepit Achaz, jam novem Ezechias < s- set annorum, nisi forte sextum Ezechiae regni anuum quo est capta Samaria, infantiam ejus appellati dicant, nun ætatis, sud imperii. Quod coactum esse atque violentum, etiam et stultis patet. Quidam de nostris Isaiam prophetam duos filio, habuisse contetulit, Jasub et Emmanuel : et Emmanuel de pru- phetissa uxore ejus esse generatum, in typum Domini Salvator is : ut prior filius Jasub, quod interpretatur relictus, sive convertens, Judaicum populum significet, qui relictus esi, et poslea reversurus. Secundum autem, id est, Emmanuel, et nobiscum Deus, gentium vocationem, postquam Verbum. caro factum est, et habitavit in nobis.
(Vers. i5.) Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Pro quo LXX transtulerunt, antequam sciat : quodque scquitur, assumere malum \ in Hebraico non habemur. Et est sensus : 0 Domus David, cui Dei sermone præcipitur, ut voces, id est, invoces, in periculo consti- tuta nomen Emmanuelis, ill est, nobiscum Dei ; non mireris ad rei novitatem, si Virgo Deum pariat, qui tantam habeat potestatem, ut multo post tempore nasciturus, te nunc liberet invocatus; ipse est enim qui visus est Abraham, et lucutus est cum Mose. Dicam et aliud mirabilius, lie eum putes in phantasmate nasciturum, cibis utetur infantiæ, butyrum comedet et lac '. Et licet multa post sæcula de eo Evangelista testetur : Puer autem proficiebat sapientia et elate ei gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52) ; ct hoc dicatur, ut veritas humani corporis approbetur : tamen adhuc pannis involutus, ei butyro pastus ac mcUe, habebit boni malique Judicium, ut reprobans ruah, eligat bona. Non quod hoc fecerit, aut reprobaverit, vel elegerit ; sed quod scierii reprobare et eligere, ut per haec verba noscamus, infantiam humani corporis divinæ non præjudicasse sapientiæ. Denique jacentem III præsepio angeli pastoribus muntiant :Magi adorant de Oriente venientes, quos utique electos esse credendum est. 112 Et e contrario Herodes, Scribæ ac Pharisæi reprobantur (Matth. 11), quin pro uno infante multa parvulorum millia trucidarunt.
(Vers. 16.) « Prius enim quam sciat puer reprohare malum et eligere bonum, dereliquetur terra, quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum. Sexto imperii anno Ezechiæ esL ab Assyriis capta Samaria (IV Reg. XVIII), id est tricesimo primo anno aetatis ipsius. Si itaque iste qui nasciturus, vel de Virgine, ut nos probamus, vel de adolescentula, ut Judæi volunt, butyrum et mel comedet, ei tam parvulus erit, ut malum a bono discernere nequeat, et antequam illc tempus egrediatur infauthe, terra Syriae et Samariæ vastanda ab Assyriis sit: respondeant Hebraei, quomodo Ezechias triginta et uno annis infantulus praedicetur, et tam rudis aetatis, ut mel, et butyrum comedens, juxta Niniviticos pucros, nec sinistram, nec dexteram, id est, nec malum, nec bonum noverit. Relatum autem ad Emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus, facilem habebit intelligentiam. Quod ad mysterium et invocationem nominis ejus terra Syriae, et Samariae, Assyrio superante, vastetur : et domnas David liberetur a duobus regibus quos metuit, Rasin videlicet, et Phacee.
(Vers. 17.) «Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. > Locus iste per hyperbaton legendus est. Denique et nos secuti Hebraicam veritatem, ita eun) interpretati sumus: 0 domus David, ausculta quae dico, ut derelinquatur terra Syriæ et Samariae a facie regum duorum, quos tu vehementissime reformidas : adducet Dominus dies super te, et super domum patris tui David, quos nunquam habuisti ex eo tempore quo decem tiibus a duabus tribubus separatæ sunt, et reguum iu Samaria habere coeperunt. Adducet autem istos dies, id est, tempora cum rege Assyriorum, ut illis supera'is atque subversis, tu Emmanuelis præsentia libereris. LXX hunc locum ila verterint : Adducet Dominus 113 super te, ei super populum tuum, et super domum palis tui dies, qui necdum venerunt ex qua die abstulit Ephraim u Juda regem Assyriorum. Quod quem sensum habeat, scire non possumus, nisi forte hoc decendum est, quod peccatorum suorum magnitudine Ephraim, id cst, Samaria primum ad se Assyriurum fecerit imperum de- clinare. Aliter : Interim nunc duo reges Rasin et Phacee, qui te obsident, et vastare testinant, brevi tempore subvertentur : tuæ autem vastationis tempus illud adveniet, quando, quod nunquam speraveras, imo nunqnam motueras 1, Assyrius vene- , rit. Per quæ roret, domui David, non Syriam rt Samariam sed Assyrios esse metuendos. Præsenti ergo formidine liberat, et de futuro tempore comminatur.
(Vers. 18, 49.) « Et erit in die illa, sibilabit Dominus muscæ, quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur : et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus, » Gum fuerit duorum regum terra deserta, Damascus et Samaria, quam tu nunc detestaris et metuis , tunc adducet Dominus, o donnus Juda, super te et populum tuum dies, quos nunquam ante vidisti, et regem Assyriorum. Frustra igitur praesentia metuis, semiustos torres, et ignem penitus non habentes : scire enim debes, quod sibilo suo Dominus muscas Ægypti, et fluminua ejus, haud dubiun quin septen' διωρυχὰς Nili significet, vocaturus sit : et apem, quæ est in terra Assur. Muscas amem Ægyptios vocat propter sordes idololatriæ et imbellem populum : et apem Assyrios, quorum illo tempore potentissimum rtgnum crat, et ad bella, promptissimum : vel ob id, quia omnis prope Assyriorum et Persidis regio usum habebat sagittarum. Hi igitur et omnes vinient 2, et occupabunt terram tuam ill torrentibus vallium, et cavernis petrarum, et in omnibus frutelis, et foraminibus, lignisque nemorosis. Hæc autem per metaphoram dicuntur, ut quia semel muscas, et apes nominaverat, translationem servaret in reliquis. Legamus Regum et Paralipomenon libros, 114 ct inveniemus ab .Egyptiis caesum sanctum regem Josiam, et populum Israel potestati Ægyptiæ subjugatum (IV Reg, XXIII ; II Par. XXXV): ita ut regem illis constituereL. Et post non mullum temporis, venit Nabuchodonosor cum innuimerabili multitudine bellatorum, captaque Jerusalem, et caeteris Judxae urbibus dirutis, incendit templum, et habitatores Assyrios posuit in Judæa I (IV Reg. XXIV).
(Vers. 20.) « In die illa radet Dominus in uova- cula conducta, ill his qui trans flumen suut, iit rege Assyriorum, caput, et pilos pedum, et barbam universam. > Hæc quidam putant de Assyriis prophetari, qui mille trecentis annis, antequam Jerusalem subverterent, regnum Asiae Ægyptique et Libyae possederunt, quod a Medis Persisquc vintendi sint, eL eorum imperium destruendum. Alii vero arbitrantur, quod trans flumen Euphrates. cæsi siut Ægyptii, Nos autem novaculam mercede conductam, ipsum arbitramur Assyrium, quem in Jeremia ob ultionem populi peccatoris, etiam co. lumbam suam vocat (Jerem. xxv). Denique et in visione Tyri (Ezech. XXVI-XXIX), quia in exstruendis munitionibus, et aggere comportando Nabuchodonosor plurimum laboraverat, et illis classe fugientibus, fuerat mercede privatus, data est ei Ægyptus pro mercede et labore suo. Ergo in ista novacula acutissima, et in his, qui habitant trans flumen Euphratem, in rege videlicet Assyrio, oinnes capillos et pilos totius corporis a capite usque ad pedes decoremque barbae, quod virilitatis indicium est, radet Dominus de Judaea, ut nihil in illa forte, nihil pulchrum resideat, sed effeminatis hominibus, imo ignominiosis mulieribus comparentur
(Vers. it, seqq.) * Et erit in die illa. nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et pra? ubertate lactis comedet butyrum : butyrum enim et mel manducabit oinnis, qui relictus fuerit in medio terræ. Et erit in die illa, omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis, et in spinas, et in vepres erunt. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : vepres enim, et spinae erunt in universa terra. Et omnes montes qui in sarculo sarricntur, non veniet illuc terror spinarum et veprium, et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. > Post subversionein 115 Jerusalem, et captivitatem populi, et templi incendium, Nabuzardan princeps militiæ, quem LXX ὰρχιάγειρον vocant, paucos de populo, et eos pauperes dereliquit in terra, qui vineas et agros colerent. Denique Godolias, qui eis præpositus erat de regio genere relictus, hortatur et dicit : Nolite timere Chaldœos, habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis (I V lieg. xxv, 24). In die igitur illa, boc est, in illo tempore cum fuerint omnes opes Judaeorum translatæ in Chaldæam, tanta solitudo erit in terra Judææ, et tam incredibilis vastitas, ut nequaquatn armenta boum habeant, nec greges ovium, sicut prius habere consueverant, sed vix rarus habitator unam vaccam nutrire possit, et duas oves; non ad arandum, sed ad cibum, atque vestitum lactis, ac velleris. Propter inopiam quippe frumenti, et omnium, quae terra gignit ad comedendum, lacte ac butyro, et agresti melle vescentur. Quodque ait, Prœ ubtrtate lactis comedet butyrum, hoc significat, quod terra cultorum raritate fertilior sit, et magis apta pascuis. In illo tempore prae hominum paucitate, tanta erit vini inopia desertis vineis, quae metu hostili nequaquam pntabuntur, ut singulae vites siclis argenteis singulis vix emantur. In vepres cnim et in spinas omnis terra redigetur : tantaque erit formido, ubique saevientibus gladiis, ut absque arcu et sagittis nullus suum agrum invisere audeat, et derelictis campestribus locis, ad montana con- fugiant, ibique locorum diflicultate muniti, vix asperos montes manu fodiant, quia boves, aratra, et vomeres non habebunt. Sicubi ergo rarus cultor in montibus fuerit inventus, inde vitam miserabilem sustentabunt. Caetera autem patebunt pascois, et absque ullo custode a brutis animantibus conculcabuntur. Haec post captivitatem solere Heri, utinam nescirenius I At nunc magna pars Romani orbis 1 quondam Judææ similis est : quod absque ira Dei factum non putamus, qui nequaquam contemptum sui per Assyrios ulciscitur, et Chaldæos ; sed per feras gentes, et quondam nobis incognitas, quarum et vultus et sermo terribilis est, et femineas incisasque facies præferentes (Gothos intelligit qui radebant barbam), 116 virorum, et bene barbatorum fugientia terga confodiunt. Legisse ine novi in his locis latissimam et inextricabilem tropologiam : quod universa, quan juxta historiam disseruimus, spiritualiter Judæis acciderint, viz unam habentibus vaccam et duas oves, munda videlicet animalia, ut nequaquam solido cibo, sed lacte nutriantur infantiæ, et comedant mella verborum, quae distiliam de labiis mulieris meretricis; et vinum non habeant, qnod lætificat cor hominis, sed omnia corum opera redigantur in spinas, ut vulnerentur ab adversariis, qui percutiunt in obscuro rectus corde (Psal. x). Quod si quando voluerint altius quippiam sapere, et nimio labore sudantes de Scripturis sanctis mysticum aliquid invenire, nihilominus fruges non afferant doctrinae, sed vepribus compleantur et spinis, quæ oriuntur in manibus ebrii. Et nequaquam terra eorum atque doctrina, ab hominibus, rationalibus animantibus, sed a bobus, quorum Deus curam non habet, et a brulis animalibus conculcetur.
(Cap. VIII. — Vers. 1-4.) c Et dixit Dominus al me : Sume libi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, velociter spolia detrahe, cito prædare. Et adhibui mibi testes fideles, Uriam sacerdotem I, et Zachariam filium Baracbiae, et accessi ad prophetissam, et concepit, ct pepcrit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus, accelera, spolia detrahe, festina praedari : quia antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. » LXX pro libro grandi, interpretati suut librum novum, ei magnum. Et pro eo quod in Hebraeo habetur, adhibui mihi testes fideles, dixerunt, adest enim, et testes fac mihi fideles homines. Et pro Uria sacerdote, tantum Uriam, cat. tera similiter. Primum propheta missus est ad Achaz (Jsa. vn), ut ei praediceret quæ Scriptura commemorat : quo audire nolente, ipse Dominus loquitur ad Achaz, et præcepit ei, ut petat sibi siguum in profundum, sive in excelsum. Quo respondente, Non petam, et non tentabo Dominum : dimisso rege impio, ad domum David Dei verba vertuntur, ei promittitur et Virgo paritura filium, cujus nomen sil Emmanuel, hoc est, nobiscum 117 Deus. Qui si crebro fucrit invocalus, Samaria subvertatur et Syria : subvertatur autem a rege Assyriorum, qui ct ipsum Judain postea capturus sit ; ila ut omnis terra Judiææ vertatur in solitudinem. Rursum ergo sub alia figura partus describitur virginalis. £t dixit Dominus ad prophetam, ut nequaquam in populos proferat novae nativitatis arcanum, sed scribat eam in isto grandi volumine, quod nunc legimus. Et quo sit mirabilius, humanis verbis, et stylo, quo homines scribere consueverunt, Dei sacramenta comprehendat. Quid est autem illud quod scribitur humano stylo ? Ut puer natus velociter spolia detrahat, et cito praedetur, hoc est, ne ultra patiatur regnare diabolum : nec mittat Angelos, nec prophetas ; sed ad salvandas creaturas suas ipse descendat. Facil ergo propheta quod jussum est, et adhibet sibi duos testes fideles, Uriam sacerdotem, qui legis doctor est, dicente Malachia : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7) : et Zachariam filium Barachiæ, quem prophetam fuisse, dubium non est. Legimus, quod regnante Achaz, Urias sacerdos luerit Templi Domini 1 (IV Reg. IV) : cui praecepit Achaz, ut allare simile altaris Damasci faceret. Et Dierum narrat liber (// Par. XXIX), quod Ezechias filius Achaz quæsierit dominum in diebus Zachariæ eruditi in timore Dei. Exhibuit autem se Isaias dignum spiritu prophetali, et praebuit prophetissæ, id est Spiritui sancto, qui serinone Il braico vocatur geuere feminino RUA ( ), juxta 4 illud quod scriptum est i Accedite ad Dominum, et illuminamini (Ps. XXXIII, 6). Spiritu itaque sancto conceptus est Dominus. Et licet humanus sermo nativitatis ejus nequeat explicare mysteria : tamen Gabriel ipsi Virgini loquitur, quæ concepit : Spiritus sanctus veniel super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi : propterea quod nascetur ex te sanctum, vocubitur Filius Dei (Luc. I, 35). Quidam prophetissum sanctam Mariam interpretantur, quam prophe- tiu I fuisse, non dubium est : ipsa enim loquitur in Evangelio : Ecce enim amodo beatam me dicent omnes generationes : quoniam fecit mihi magna qui potens eat (Luc. 1, 48, 49), et reliqua. Praecipitur. que 118 Isaiæ, ut ipsum puerum, qui prius vocabatur Emmanuel, nunc appellet, accelera, spolia detrahet festina prœdari. Ascendens enim in altum, captivum duxit captivitatem ; accepit dona hominiLus (Pi. LXVII; Ephes. IV, 8). Et antequam humanum corpus assumeret : et juxta infantiam patrem vocaret Deum, et matrem Marium, auferetur Damasci fortitudo, et spolia Samariae per regem Assyriorum : ut necdum natus populum snam, domum David, sola invocatione salvaret. Urias interpretatur lux Domini; Zacharias, memoria Domini; et Barachias, benedictio Domini: quibus lestihus Christi nativitas comprobatur. Ipse enim in Evangelio duobus euntibus in Emmaus (Luc. XXIV) incipiens a Mose et prophetis, edisseruit quod de se omnia prophetassent. Juxta tropologiam, in anima virginali, et nulla sorde maculata, de Spiritu sancto Dei sermo conceptus, velociter de adversariis potestatihus solia detrahit, et sibi facit universa servire. Cumque ex parte nunc videat, et ex parte prophctet (1 Cor. XIII), priusquam possit esse perfectus, et merito vocare Deum Patrem, et matrem suam coelestem Jerusalem, adhuc in infantia et in profectu positus, vincet fortitudinem Damasci, doctrinam videlicet sapientiæ sæcularis : et auferet spolia Sainariae, quihus Ecclesiam hæretici spoliaverunt, dicentes : Non est nobis portio in David, neque hæreditas in filio Jesse (III Reg. xn, 16), praesente rege ipso Assyriorum, diabolo, qui eis non poterit auxiliari. Tales autem filios non solum Maria prophetis, Virgo perpetua, sed et sanctæ mulieres palriarchis generant. Sara, quæ interpretatur ἄρχουσα, id cit, princeps; et Rebecca, quæ in lingua nostra patientiam sonat.
(Vers. 5, seqq.). « Etadjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens : Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, ct assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae : propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriatu ejus ; et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus. Et ibit per Judam inumdans, et transiens usque ad collum vcniet, et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, 119o Emmanuel. > Dixerat supra auferendam Damasci fortitudinem, et spolia Samariæ in conspeclu regis Assyriorum, et duos rcges, Assyrio pugnante, capiendos : nunc Deus loquitur ad prophe- lam charactere solito Scripturarum, per translationem Siloe fontis Jerusalem, et Assyrii fluminis violentissimi, quod omnem terram Israel suis inundet aquis, et egrediatur ripas alvei, tantoque feratur impetu, ut postquam decem tribuam occupaverit terram, ad Judam perveniat, et transiens ad collum usque pertingat ; per quae vicinam significat captivitatem. Non enim tunc captus est Judas, sed cunctis duarum tribuum urbibus subjugalis, sola remansit Jerusalem, quae incredibili Dei misericordia liberata est. Potentiam ergo Assyrii et innumerabilis ejus exercitus, quam sub fluminis inundatione descripsrat, nunc per aliam ostendit translationem, quod alis suis, id est, ducibus, et infinita multitudine operuerit terram Emmanuelis, hoc est, defendentis eam Dei ; sed tamen non possederit, quanquam Emmanuel a LXX sequenti capitulo coaptetur, non proprio nomine, ut apud llebraos vocatur, sed interpretato, id est, nobiscum Deus. Siloc autem fontem ' hse ad radices montis Siun, qui non jugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebulliat, ei per terrarum concava et autra saxi durissimi cum magno sonitu veniat, dub'tare non possumus, nos præser- tun qui in bac habitamus provincia. Est antem sensus : quia populus decem tribuum magis voluit Rasin ct lilio Romeliae, id est, Damasci et Samariæ regibus esse subjectus, quam stirpi David, quæ meo coepit regnare judicio, faciam eum nequaquam his regibus, quos assumpsit, sed regio servire Assyrio, cujus potentia occupantis terram Samariae, inundationi fluminis comparatur. Et lit apostropba ad Emmanuel, boc est, ad praesentem Deum, quod in tantum se erexerit Assyrius, ut etiam terram ipsius Judam conatus sit possidere. Juxta anagogen, omnis hæreticus qui junxerit auxilio suo sapientiam sæcularem, et Jerusalem, id est, Ecclesiam voluerit oppugnare, dcrelinquens aquas Silo fontis (Joan .IX), qui interpretatur missus, et qui salit in vari alternam, tradetur Assyriorum principi 120 (quem sensum magnum in posterioribus lecturi sumus), «cujus traditus potestati, in p ofundum veniet peccatorum. Tantæ est enim arrogantiæ, ut ausus sit ostendere Salvaturi universa regna terræ, et dicere : Hœc omnia mihi adita sunt (Matth. IV, 9 ; LICe. IV, C). Conabitur quoque Judam, id est, domum confessionis intrare, et crebro per eos qui in Ecclesia negligentes sunt, usque ad collum veniet, credentes in Christo cupiens suffocare, et extendet alas suas, implens universaln regionem Emmanuelis ; sed non poterit obtinere, quia habet Judas præsentem Deum. Legimus in Evangelio secundum Joannem (Joan. IX), quod caecum a nativitate, cujus oculos, luto ex sa- liva sua facto Dominus unierat, inserit ad aquas Siloe, quibus cum cacus lavisset lutum, cæcitate detersa, clarum oculorum lumen accepit: quod post signi magnitudinem, indicat, non aliter caecitatem Judæorum et omnis increduli posse sanari, nisi doctrina aquarum Christi, quae absque strepitu et clamore verborum leuiter fluit, tenebræ prioris fugentur erroris. Hoc quod in Septuaginta legitur : Et ambulabit tuper omnem murum vestrum, et auferei de Judœa hominem, qui possit caput levare, aut forte aliquid facere : in Hebraico non habetur, et in Graecis codicibus ł- veru jugulante confossum -cst.
(Yers. 9,10.) < Congiegamini, populi, et vincimini, et audite, universae procul terrae : con.ortamini et vincimini. Accingite vos, et vincimini : inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet, quia uobiscum Deus. » Pro congregamini, sive infirmamini, et confringimini, ut interpretati suni alii, LXX posuerunt, scitote. Verbum enim Hebraicum, ROU propter RES litteræ, et DALETH ( ) similitudinem, intellexerunt nou 0 igitur populi Samariæ et Syriae, infirmos et debiles esse cognoscite, et Emmanuele præsente, nihil posse contra Jerusalern urbem Dei : et hoc non solum vos, qui vicini estis, sed cuncta procul terra cognoscat. Quamvis enim exercitum congregetis, et accingatis vosad praelium, et major sitnumerus obsidentium quam obsessorum, tamen non semel, sed iterum dicam, vincimini. Et quodcunque contra Jerusalem inieritis consilium, dissipabitur, Et licet supra dixeritis (Isa. VII, 6): Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum quiescentem, 121 et ponamus regem super eum I filium Tabeel : loquimini quidem, verbum, sed non fiet, quia nobiscum cst Deus, id est Emmanuel. Possumus hoc testimonio et contra gentes abuti in persecutionis tempore, quod quamvis fortes esse videantur, et nos superare in his qui lapsi sunt, tamen vincantur in his qui pro Christo fuderunt sanguinem, et quod post bella pax reddatur Ecclesiis : et universa eorum contra Emmanuelem consilia dissipentur, quia nobiscum sit Deus. Contradicentes quoque veritati utiliter andienl, ut tandem ratione superentur, et nequaquam velint in mendacio vincere, quia quodeunque dixerint, nunquam perversitas possit superare quod rectum est.
(Vers. ii seqq.) « Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi hujus dicens : Non dicatis, conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate : ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autenti offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel : in laqueum et in ruinam habitantihus Jerusalem ct offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. I Septuanginta hunc locum ita interpretati sunt: « llaec dicit Dominus : forti manu recesserunt ab itinere viae populi hujus loquentes , ne forte dicant, Durum est. Omnia etium quæ loquitur populus iste, dura sunt ; timorent autem ejus ne timuetitis, neque conturbemini. Dominum virtutum ipsum sanctificate, et ipse erit timor tuus, et si in ipso confisus fueris, erit tibi in sanctificationem, et nun ut lapidi 122 offensionis occurretis, neque ut petræ ruina. Domus autem Jacob in laqueo et in convalle crit sedentibus in Jerusalem : ideo infirmi erunt iu ipsis plurimi, et ruent et conteremur, et appropinquabunt, et capientur. > Quodque se juitur, homines in tuitione, j obelo prænotandum est.Qnia multum inter se Hebraicum distat et Vulgata editio, ideo utrumque posuimus. Et primum de Hebraico disputandum esi. Hæc nd me locutus est Dominus. Qui propter 1 hona opera, et gratiam. quæ propter bona opera, consecutus sum ; sive forti manu sua erudivit ine et instituit, ne ambularem in via |populi hujns, et pari tenerer errore : vel certe fecit ine recedere a via populi hujus pessima, et dixit mihi : Noli duorum regum timere conjurationem; sed hoc magis considera, quod omne quod loquitur hic populus adversum me, conjuratio sit; et secundum Symmachum, qui interpretatus est, ἄνταρσιν, in me exstiterit perduellis. Tu autem propheta, et hi qui tecum sunt, ne timeatis insidias populi, sed Dominum timete, et ipse sit timor vester. Principium enim sapientiae, timor Domini (Prov. i, 7 ; Psal. ex, 10). Qui erit credentibus in sanctificationem, incredulis autem in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus scilicet domibus Judæ et Isracl. Præcipue autem in laqueum ct in ruinam habitantibus in Jerusalem, inquo impingent plurimi, et sadent, et conterentur, peccatorumque suorum vinculis irretiti, ducentur in captivitatem. Duas domus, Nazaræi (qui ita Christum recipiunt, ut observationes Legis veleris non omittant (Al. amittant) duas familias interpretantur, Sammai ct Heltel I, ex quibus orti sunt Scribæ et Pharisæi 3, quorum suscepit scholam Akibas 4, quem magistrum Aquilæ 123 proselyti autumat, ct post eum Mcir, cui successit Joannan filius Zachai, et post eum Eliezer, et per ordinem Telphon 5, et rursum Joseph Galilæus, ct usque ad captivitatem Jerusalem Josue. Sammai igitur et Hellel non multo priusquam Dominus nasceretur 6, orti sunt Judaea, quorum prior dissipator interpretatur, sequens profanus : eo quod per traditiones et δευτερώσεις suas Legis præcepta dissipaverit atque maculaverit. EL has esse duas domus, quæ Salvatorem non receperint, qui factus sit eis in ruinam et scandalum. Juxta LXX, manu forti restitit (Al. resistet) populus Dei voluntati, et dicit omnia dura esse quae Dominus praecepit, secundum illud quod in Evangelio legimus : Durus eat hic sermo, quis poterit audire eum (Joan. VI, 61)? Unde præcipitur eis ut Dominum audiant, ct ipsum solum lineant. Si enim in ipso confisi fuerint, habebunt eum in sanctificationem, et non impingent quasi in lapidem scandali, et quasi in petram ruinæ. De hoc loco et Apostolus sumit testimonium, quod Christus Judxis factas sit in scandalum : gentibus autem in stultitiam (/ Cor. I). Et rursum : larael sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit (Rom. IX, 31). Quare? Quia non ex fide, sed quasi ei operibus legis offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est : Ecce ponam in Sion lapidem offensionis et petram scandali : omnis qui credit in eo, non confundetur (Ibid., 33). £rgo qui non receperunt Emmanuelem, sed factus est eis in lapidcm offensionis et in petram scandali, conterentur, captivique ducentur. Quodque ait , Domus autem Jacob in laqueo et in convalle erit sedentibus in Jerusalem, hoc significat, quod non habitent in montibus, nec in excelsis Scripturarum versentur locis; sed semper humilia intelligant, peccatis peccata sociantes, et vincti laqueis delictorum.
124 (Vera. 16, 17.) c Liga testimonia, signa legem in discipulis meis, et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praesiolabor eum. » Vox Domini loquentis ad Prophetam : quia, inquit, factus est Dominus in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, et missum ad se Emmanuel suscipere nolucrunt, Liga testimonia veteris instrumenti, et trade illa discipulis meis, qui Evangelium susceperunt, apustolis videlicet, sive apostolicis viris. Vel certe lex et prophetia usque ad Joannem ligetur apud eos (Matth. XI), et clausa sit atque signata, ut quod legunt, non intelligant, Pro discipulis enim, juxta Hebraici sermonis ambiguitatem, possumus et doctrinas interpretari. Unde propheta respondit : quia Evangelio succedente, lex apud Judæos clausa est atque signata, et jubes eam nequaquam Judaeis, Bed gentibus assignari : idcirco ego exspectatio Emmanuelem, quem promittis esse venturum, de quo supra dixisti quod ipse sit pavor noster, et ipse terror noster, et nobis sit in sanctificationem ; et praestolabor Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, hoc est, a Judaeis, quia eum recipere nolnerunt. LXX bone locum ita interpretati sunt : Tunc manifesti erunt qui signantur, ut non discant legem. Quod hunc sensum habet: quando ceciderint plurimi, et contriti fuerint et impegerint in lapidem offensionis, et in petram scandali, tunc manifesti erunt qui signantur in populo, ut nequaquam discant legem Mosis; sed obediant praeceptis evangelicis.
(Vers. 18). « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signa atque portenta Israelis, a Domino exercituum qui habitat in monte Sion. » Praecepit mibi, ait Dominus, ut ligarem testimonium in Judaeis, et legem discipulis ejus traderem atque signarem, quia abscondisset faciem suam a domo Jacob : ideo 125 praistolabor eum, et exspeitabo Dominum meum, et non solum ego, sed et pueri, quos mihi dedit Dominus, alii videlicet prophetae - et filii prophetarum, qui non ex voluntate carnis et sanguinis, sed ex Deo nati sunt (Joan. i). De quibus et Apostolus loquebatur : Filioli mei quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19 ). Isti autem pueri, id est, prophetæ, in signa dati sunt et in portenta Israeli, juxta illud quod in Ezechiele legimus : Et erit Ezechiel vobis in signum ( Ezech. XXIV, 24 ). In Zachada quoque sancti viri, prophetarumque discipuli τερατοσϰόποι, id est. portentorum signorumque spectatores appellanturl, eo quod semper prophetae in signum praecesserint futurorum (Zach. III, 8). Hoc interim juxta litteram. Caeterum beatus Apostolus in Epistola, quae ad Hebræos scribitur, docet ( licet eam Latina con suetudo inter canonicas Scripturas non recipial) hoc lestimonium ex persona debere intelligi Domini Salvatoris. Quamobrem non erubescit fratres eos vocare, dicent: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiæ laudabo te (Hebr. n, 11, 12). Et iterum: Ego ero confidens in eum (Ibid., 13); et rursum : Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Deus (Ibid.). Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter particeps factus est earumdein passionum. Quomodo autem isti pueri in signum fuerint atque portentum sapientiae saeculi et superbiæ Judaeorum, idem Apostolus docet, qui elegisse dicit Dumi - num Salvatorem, stulta mundi et infirma, ut confunderet sapientes et fortia ( 1 Cor. 1 ). Unde et ad apostolos Salvator aiebat : Niti conversi fueritis quasi unus de pueris, non intrabitis in regnum cælorum ( Matth. XVIII, 3). Puer antem efficitur novi Evangem praedicator, qui deponit veterem hominem, qui corrumpitur in desideriis seductionis, et indui- tur novo, qui renovatur in cognitionem juxta imaginem Creatoris. Habitare autem Dominum exercituum in monte Sion, idem Apostolus scribit: Accessistis ad montem Sion ei civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem (Hebr. XII, 22 ). Unde miror quemdam nostrorum, pueros istos duos Isaiæ filios intelligere, quos de prophetissæ mulieris conceptione genera I'i I, Jasub videlicet, et Emmanuel : quorum prior in abjectione prioris populi, 126 sequens in assuptione gentium præcesserit. Quod qui recipit, consequenter et Osee prophetam verc meretricem uxorem habuisse firmabit.
(Vers. 19 seqq. ) « Et cum dixerint ad vos, Quaerite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis, numquid non populus a Deo soo requirit pro vivis a moriuis ? Ad legem nmgis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non eis erit maturina lux. Et transibit per eam ; corruet, et esuriet : et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia, et caligo persequens, et non poteritavolare de augustia sua. > Si Isaia: pn phetæ vox est, ut Judai aestimant, Ecce ego et pueri mel, quos miki dedit Dominus in signum et in portentum Israelis, et haec quæ sequuntur, ipse ad discipulos satos credendus est dicere : Cum dixerint, inquit, ad vos gentes et populi, de quibus supra lectum est, Infirmamini, populi, et vincimini; quid propbetas vultisaudire, quid Isaiæ verbis decipimiui, et illum putatis que ventura sunt nosse ? Quærite magis a Pythonibus, et a diviuis, qui strident in incantationibus suis. Pro quibus LXX interpretati sunt : Qui de terra loquuntur, qui de ventre clamitant. Omnis enim, qui de terra est, de terra loquitur (Joau. III, 3i ). EI cujus Deus venter est, et gloria in confusione ejus (Philipp. 111,19), de ventre clamare credendus est. Vos respondete eis, et dicite : Numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis t Si vua, inquit, pro varietate idolorum vestrorum (non enim unum, sed plures habetis deos) eos consulitis, quos deos arbitramini ; et a mortuis sive mortuorum bominum simulacris, de viventibus quæritis ; quanto magis nos Deum nostrum per prophetas audire debemus ? Docet ergo discipulos, et infert ad legem magis etad testimonium. Si de aliquo, inquit, dubitatis, scitote scriptum : Gentes, quas Dominus Deus tuus disperdet a facie tua, somnia 1 audiunt et divinos ; tibi autem non ita tradidit Dominus Deus tuus : Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus v ster de fratribus vestris2 , sicut me, illum audietis ( Deut. XVIII, 45). Unde si vultis nosse 117 quae dubia sunt, Magis vos legi, et testimoniis tradite Scripturarum. Quod si noluerit vestra congregatio verbum Domini quærere, non habebit lucem veritatis, sed versabitur in errore tenebrisque. Lux pertransibit eam, hoc est, con- gresationem vestram, sive terram, et corruetis, et esurietis, etcum esurieritis, irascemini, secundum illud quod scriptum est : Et cnm non fuerint saturati, murmurabant (Psal. LVIII, 16) ; et maledicetis Deo regi vestro, et in necessitatibus sursum aspicietis in cœlum, etin torram deorsum ; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio genuum, et mentis augustia, et caligo oculorum, et non poteritis erui de angustia. Hæc juxta Hæbreos. Caeterum ut supra diximus, si persona Christi est dicentis, Ecce ego, et pueri mei, quos mihi deditDeus : etiam hæc ipse loquitur ad apostolos ei ad credentes ex gentibus, qui ejus Evangelium susceperunt. Si dixerint, inqui., patres vestri quos reliquistis : quærite ventriloquos, quos pylhonas intelligimus ( qualem et in Actibus apostolorum ancillam legimus ( Cap. xvi) quae quaestui erat dominis suis) et qui de terra loquuntur, quod in evocatione animarum magi se faeere pollicentur, et caetera maleficarum artiuin genera ; hoc sci re debetis, quod unaquæque gens proprios consulat deos, et de vivorum salute mortuos sciscitetur. Vobis autem in auxilium legem dedit Deus, ut p ssitis dicere : non est talis ethnicorum divinatio, qui cultores snos saepe decipiunt, sicut nostra qnae absque ullo munere profertur ex lege. Unde interpretati sunt LXX : Nox sicut verbum hoc, pro quo non eat dare munera. Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date (Matth. x, 8.)Veniet autcin super incredulos fames durissima, non fames panis, aut sitis aquæ, sed fames audiendi sermonemDei ( Amos. VIII). Et cum esurieritis, contristabimini, et maledicetis principi vestro et paternis traditionibus, hoc es diabolo, et antiquis erroribus. Hoc autem ad eos loquitur qui famem passi fuerint veritatis, et suspicient in cælumsursum, et in terram deorsum, eterunt inangustia, in tenebris, et in tribulatione : ut non videant nsque ad tempus, donec et ipsi ad Dominum convertantur. Latam explanationem loca istadesiderant: sed parcimus librorum magnitudini, ut tollamus fastidium leclienis. Hæc juxta LXX translationem ex parte perstrinximus, 128 quæ in plerisque dissouat ab Hæbræo. Caeterum Nazaraei [ Al. Nazareni ] locum istum ita edisserunt : Cum dixerint ad vos Scribae et Pharisaei, ut eos audiatis, qui omnia ventris causa faciunt; et in morem magorum stridunt in ineantationibus suis, at vos deeipiant, hoc eis respondere debetis : non mirum si vos vestras traditiones sequamini, cum unaquaeque gens sua consulat idola. Ergo etnos a vobis mortuis de viventibus consulere non debemus ; magis nobis Deum legem dedit, et testimonia Scripturarum, quæ si sequi nolueritis, non habebitis lucem, sed' semper caliga. vos opprimet, qnae transibit per terram vestram atque doctrinam : ut cum decepti a vobis se in errore perspexerint, et sustinere famem veritatis, tunor contristentur, sive irascantur, et maledicant vobis, quos quasi deos suos et reges putabant. Et frustra ad coelum terramque respiciant, cum semper in tenebris sint, et non possint de vestris avolare insidiis.
(Cap. IX.—Vers.1 seqq.)«Primo tempore alleviata. est terra Zabulon, et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. > LXX : < Hoc primum bibe, velociter fac regio Zabulon, terra Nephthalin, et reliqui, qui juxta mare estis trans Jordanem Galilææ gentium. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : qui habitatis in rcgione et umbra mortis, lux orietur vobis. i Duplicem posuimus editionem, quia vulgatum est testimonium, et usurpatum ab evangelista Matthæo : ut vel diversitas interpretationiq, vel similitudo noscatur. Ac primum notandum qnod testimonium hoc Evangelista Matthæus non juxta LXX,sed juxta Hehraeos posuerit. Dicit eni.., sermoEvangelnMis : Audiens autem Jesus, quod Joannes esset traditus, secessit in Galilæam, et derelinquens Nazareth, venit ei habitavit in Capharnaum quæ est juxta mare in finibus Zabulon et Nephthalim : ut impleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Terra Zabulon et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilæa' gentium : populus qui sedebat in tenebris, vidit lucet. magnam ; sedentibus in regione umbras mortis, lux orta eat eis. Ex eo tempore coepit Jesus prædicare et dicere: Appropinquavit regnum coelorum (Matth. IV, 12 et seqq). Et Joannes evangelista refert quod 129 Jesus cum discipulis suis in Cana Galilææ invitatus ad nuptias, prituum ibi signum fecerit, aquas in vinum converiendo: Hoc fecit principium signorum Jesus in Cana Galilææ : et manifestavit gloriam suam : et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 11). Unde et in LXX dicitur : Hoc primum bibe, velociter fac : quia terra Zabulon et terra Nephthali prima Christi videre miracula : ut prima biberet fidei potionem, quæ prima viderat Dominum signa facientem. Et, juxta Hebraicum, primo tempore relevata esse dicitur onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum primum Salvator Evangelium prædicavit. Unde. et in sexageSimo septimo Psalmo dicitur : Benedicite Dominum de fotibus Israel, Ibi Benjamin adolescentior ; Paulus apostolus (Act. IX), in mentis excessu (Psal. LXVII, 27, 28) : qui et alibi loquebatur, sive mente excedimus, Deo (II Cor. v, 13) ; Principes Zabulon, principes Nephthali duces eorum ; quia in his tribubus fuerunt viculi, de quibus duces nostri apostuti erediderunt. Et crediderunt juxta Symmachum velociter, ut audientes, Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19), statim et patrem relinquerent et naviculam. Novissimo autem lempore aggravata est fides eorum plurimis Judaeorum in errore permanentibus. Marc autem hic lacum appellat Genesareth, qui Jordane influente efficitur ; in cujus littere Capharnaum, et Tiberias, et Bethsaida, et Chorozaim sitæ suni, in qua vel maxime regione Dominus commoratus est ; ita ut populus, qui vel sedebat, vel ambulabat in tenebris, lutem vi deret, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, ut ejus qui in Evangelio loquitur : Ego sum lux mundi ( Joan. VIII, 12). Et q ii hahitabant in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis, hoc esse puto, quod mors eorum est, qui cum operibus mortuis ad inferos perrexerunt: Anima enim, quæ peccaverit, ipsa morietur ( Ezech. xvin, 20 ); umbra autem mortis eorum est, qui cum peccent, necdum de vita iSta egressi sum ; possunt enim si voluerint agere poenitentiam. Pro Galilæa gentium, Aquila Otvac gentium, Symmachus terminos gentium interpretati sunt; θἵνας autetn tumulos intelligimus arenarum, qui vel in littoribus, vel in ripis sunt. Heb rei credentes in Christum, hunc lorum ita edisserunt. Primo tempore has duae trihus Zabulon et Nephthali ab Assyriis captae 130 sunt, et ductae in hostilem terram (IV Reg. XV); et Galilæa deserta est, quam nunc propheta dicit relevatam esse, eo quod peccata populi sustineret. Postea autem non solum duae tribus, sed et reliquae, qu.e habitabant trans Jordanem et in Samaria, ductæ sunt in captivitatem (IV Reg. xvn et XVIII ). Et hoc, inquiunt, Scr ptura nunc dicit, quod regio cujus populus primus ductus est in captivitatem, et Babyloniis servire coepit, et quae prius in tenebris versabatur erroris, ipsa primum lucem praedicantis viderit Christi, et ex ea in universas gentes sit Evangelium seminatum. Nazaraei, quorum opinionem supra posui, hunc locum iia explanare conantur : Adveniente Christo et prædicatione illius coruscante, prima terra Zabulon et terra Nephthali Scribarum et Pharisaeorum est erroribus liberata, et gravissimum traditionum Judaicarum jugum excussit de cervicibus suis. Postea autem per Evangelium aposto!! Pauli, qui novissimus apostolorum omnium fuit, ingravata est, id est, multiplicata praedicatio, et in terminos gentium et viam universi maris Christi Evangelium splenduit. Denique omnis orbis qui ante ambulabat, vel sedebatiu tenebris, et ido lolatriae ac mortis vinculis tenebatur, clarum Evangelii lumen aspexit.
(Vers. 2-4.) < Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, ct virga humeri illius, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Quia omnis violenta praedatio cum tumultu : et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis.» LXX : < Plurimam partem populi deduxisti in laetitia tua : ct lætabuntur in conspectu tuo, sicut laetari solent in messe, et sicut hi qui dividunt spolia : quia ablatum est jugum quod supra ipsos crat positum, et virga de collo eorum. Viiga enim exactorum dissipabitur, sicut in die Asadian. Quia omnem stolam congregatam dolo, et vestimentum commutationis restituent : et cupient igne esse combusti. i In obscuris locis utramque editionem ponimus, ut quantum a cæteris editionibus et ab Hehraica veritate distet Vulgata translatio, diligens lector . agnoscat. Ad lucem ipsam, quæ apparuit populo in tenebris constituto, id est, ad Dominum Salvatorem fitapostropba. Et dicitur ad eum : 131 Multiplicasti gentem, hoc est, replesti omnes gentes notitia lui; sed non magnificasti lætitiam. Juxta quod Apostolus mœrorem sibi dicit esse perpetuum pro fratribus suis qui sunt Israelitæ (Rom. IX). Et Jonas contristatur, quud ita salvati siut Ninivitæ (Jonæ IV), ut cucurbita, sive ciceion aruerit. Et ipse Dominus loquitur in Evangelio : Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. xv, 24). Et in Passione : Pater, si fieri, inquit, potest, transeat calix iste a me (Matth. XXVI, 39). Qui lorus hunc sensum habet : Si potest liei, ut sine interitu Judæorum credat gentium multitudo, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi suni, omnes gentes videant : liat, Pater, voluntas tua. Cumergo Christus advenerit, et Christianorum gens dc universis gentibus fuerit cougregata : tunc lætabuntur apostoli, sicut messores lætantur in messe, de quibus Dominus loquebatur : Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth IX, 37) . Et sicut exsultant victores, quicaptam dividullt praedam. Cum enim fortis captus fuerit et ligatus, omnis domus rjus diripitur, et dividuntur spolia (Matlh.XII; Luc. xi). Tu autem, Domine atque Salvator, jugum oneris ejus, hoc est diaboli, qui prius exsultabat in mundo, qui cunctis gentibus imperabat, qui gravissimo servitutis jugo colla omnium deprimebat ; et virgam qua percutiebat universos, ct peccata sibi quasi quoddam tribulum tedderc compellebat, detraxisti de humeris eorum : ei tibi liberatos servire fecisti * absque ullo exercitu et absque effusione sanguinis in abscondita manu : sicut quondam sub Gedeone populo Israel, de Madiaitis 1 victoriam præbuisti (Judic. vu). Quomodo enim vestis, quæ bumano sanguine cruentata [Al. cruenta] est, lavari non potest; sed infecta sanguine, igne comburitur, ut maculae cum vestimento fœdi cruoris intereant : sic diaboli violenta prædatio et tumultus ac turbæ, quibus humanum sibi subjecerat genus, gebennæ ignibus deputatæ sunt. LXX non omnes, sed partem quamdam populi credidisse significant : licet pro eo quod illi dixerunt, deduxisti in lœtitia, alii interpretati sint magnificasti. Ei cum in reliquis cumdem sensum teneant, stolam congregatam dolo, et vestimentum commutatum, eum adjiciunt redditurum, id est, diaboluiu : quod scilicet oumcs animas, 132 quas Dei auxilio nudaverat, cum ornamentis pristiuis redditurus sit : non solum ipse, sed et satellites ejus daemones: quibus si optio datur, magis, eligant perire flammis, quam prædam perdere.
(Yers. 6.) < Parvulus enim natus est nobis,filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus; et vocabilur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium,et pacis non erit Unis super solium David, et super regnum ejus, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet huc. > LXX: « Quia parvulus natus est uobis, filius datus est nobis, cujus principatus lactus est super humerum ejus, et vocatur noinen ejus magni consilii muntius. Adducam enim pacem super principes, et sanitatem ejus : magnus principatus illius, et pacis non est terminus, super thronum David et regnum cjus, ut corrigat illud, et auxdietur in ju licio et justitia, ex hoc nunc et usque in sacculum. Zelus Domini saljaoth facitt hæc. > Ideo diabolus, et omnis ejus violenta prædatio, qua humanum oppresserat genus, et sanguinem sanguini miseuerat, erii in combustionem, ei cibus ignis aterni : quia natus est nobis de Virgine puer, de quo supra dictum est : Antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum (Isa. VII, 16), et postea in generatione Prophetissæ : Antequam sciat puer vocare pairem suum et matrem suam (Isa. vm, 4). Iste, igitur puer, qui natus est de Virgine, appellatur Emmanuel, id est, nobiscum Deus, et de Prophetissa, hoc est, de sancto gene- ratus Spiritu, nuncupatus est, accelera, spolia detralie, festina prædari : nunc multis nominibus appellatur. Et licet ex eo quod supra dixcrat, Emmanuel, id est, nobisum Deus, Deum illum esse monstraverit : tamen nunc dicit factum illius principatum super humerum ejus, vel quod crucem suam ipse portaverit, vel per humerum ostendens brachii fortitudinem, eodem Isaia dicente : Revelavit I Dominus Deus brachium sanctum suum omnibus gentibus (Isa. LII, 10). Et rursum : Domine, quis credidit auditui nostro ; et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LIII, 1) ? Vocabitur ergo poet duo nomina, sex aliis nominibus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, 133 Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Non enim, ut ple; ique putant, bina jungenda sunt nomina, ut legamus, Admirabilis consiliarius, et rursum, Deus fortis ; sed, Admirabilislegendum est separatim, quod Hebraice dicitur PHELE , et Consiliarius scorsum, qui liugua eorum appellatur IOES , et Deus separatim, qui Hebraice Et, dicitur. Denique in consequentibus ubi legimus, Tu es enim Deus, et nesciebamus ; et iterum : Ego sum Deus et non esc alius prœter me (Isa. xlv, 5), et multa his similia ; pro eo quod in Latino dicitur Deus, in Hebraico EL scriptum est. Quodque sequitur, Fortis, Hebraice GIBBOR appellatur. Unde ct in eo loco uhi i dem propheta commemorat : Erunt confidentes super Deo sancto Israel in veritate : et quod residuum eat Jacob super Deo forti (Isa. x, 20, 21), pro Deo forti in llebraico scriptum habet EL GIBBOR. Patrem autem futuri sæculi et resurrectionis, quod in nos; ra vocatione completur; et principem pacis, qui locutus esi ad apostolos : Pacem meam do vobis, pacem micam relinquo vobis (Joan. XIV, 27): non dubitabit, qni paceu . nostram juxla Paulum apostolum 1egerit Salvatorem. Qua nominum majestate perterritos LXX reor non esse ausos de puero dicere, qnod :pert' Deus appellandus sit, et caetera : sed pro liis sex nominibus posuisse, quod in Hebraico non habetur, magni consilii angelum, et adducam pacem super principes, et sanitatem ejus. Quod hunc mihi sensum habere videtur : Magni coftsilii angelus est, qui nuntiavit nobis abjiciendum pro tempore Israel, et gentes esse salvandas : deditque pacem principibus suis, apostolis et apostolicis viris, 134 et sanitattem dogmatum suorum credentibus dereliquit. Quod autem sequitur, Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis : pro quo LXX transtulerunt : Magnus principalus ejus : scire debemus quod verbum Hebraicum MESRA et hic et supra LXX ἀρχὴν, id est, principatum 1 interpretati sunt. Pro quo uos supra principatum, hic imperium vertimus. Aquila autem verbi ambiguitate deceptus μέτρον, id est, mensuram interpretatus est, quae et Hebraice et Latine 2 eodem appellatur nomine. Nec dubitarepotcrit de multiplici Salvatoris imperio et pace ejus. quæ non habeat finem, qui iti Psalmis legerit : Postula a met et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Ps. al it, 8) ; et rursum : Et multitudo patis, donec auferatur luna (Psal. LXXI, 7), id est, usque ad consummationem saeculi. Principalus autem illius et imperium erit super solium et regnum David, quod post captivitatem Babyloniam fuerat dissipatum, ut confirmet illud et corroboret, et doccat esse perpetuum 3 (necassaDei promissio videretur) ab Incarnationis tempore usque in sempiternum. Propterea autem zelus, id est, æmulatio Domini exercituum fecit hoc, quia ipsi eum ad æmulationem provocaverunt in his qui non erant dii, et ille Poa provocavit ad æmulandum in gente, quae non erat gens (Deut. XXXII). Cœpta Emmanuelis ei nascentis pueri de Virgine prophetia, ex eo loco ubi dicilurad Achaz : Pete tibi signum a Domino Deo tuo, versiculo isto finita est, quo infertur : Zelus Domini exercituum faciet hoc (Isa.IX, 7-; XXXVII, 32). Nunc ad reliqua transeamus.