Skip to content
On True Religion

CAPUT i! · 2 of 55

De diis quid Socrates senserit. Mundus hic pro Deo habitus.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

2. Socrates tamen audacior cacieris fuisse perhibetur jurando per canem quemlibet, et lapidem quemlibet, et quidquid juraturo esset in promptu, et quasi ad manuin oc(urrisset. Credo, intelligebat qualiacumque opera naturæ, quæ administrante divina providentia gignerentur, multo quam hominum et quorumlibet opificum esse meliora, ct ideo divinis honopribus digniora, quam ea quæ in templis colebantur. Noa quod vere lapis ct canis essent colenda sapientibus, sed ut hoc modo intelligerent qui possent, tanta superstitione demersos esse homines, ut emergentibus hic esset tam turpis demonstrandus gradus, ad quem vcnirc si puderet, viderent quanto magis pudendum esset in turpiorcconsistere. Simul et illos qui mundum istum visibilem, summum Deum esse opinabantur, admonebat turpi- tudinis suæ, docens esse consequens ut quilibet lapis tanquam summi Dei particula jure coleretur. Quod si exsecrarentur, mutarent sententiam, et unum Deum quærerent I, qucm solum supra mentes nostras esse, ei a quo omnem animam ct lotum istum mundum fabricatum esse constaret. Postea suavius ad legendum, quam potentius ad persuadendum scripsit Plato. Non euim sic isti nati erant, ut populorum suorum opinionem ad verum cultum ,'cti Dei, a simulacrorum superstitione atque ab hujus mundi vanilale converterent. Itaque et ipse Socrates cum populo simulacra venerabatur, et post ejus damnationem mortemque, nemo ausus est jurare per canem, nee appellare quem. cumque lapidem Jovem, sed hæc tantummodo mcinoriæ litterisque mandare. Quod utrum timore severitatis, an aliqua cognitione temporum fecerint, judicare non est meum.