Skip to content
On True Religion

CAPUT XLVII · 47 of 55

Vera proximi dileclio, quam qui impendit invictus est.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

90. Quapropter, cur iste non invictus sit hominem diligendo, cum in eo nihil præter hominem diligat, id est creaturam De. ad ejus imaginenI factam, nec ei possit deesse perfecta natura quam diligit, cum ipse perfectus est? Sicut enim, verbi gratii, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed taulum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus; ita vult omnes tales esse, ut tamen ei non desit quod diligit, quia ipse bene can:at. Nam si cuiquam invidct bene cantanti, non jam illud diligit, sed. aut laudem, aut aliquid aliud, quo bene cantando vult pervenire ; et potest ei minui vel auferri, si et alius bene cantaverit. Qui ergo invidet bene canlanti, non amat bene cantautem : sed rursus qui eo indiget, non bene cantat. Quod multo accommodatius de bene vivente dici potest, qnia invidere nulli potest: quo enim perveniunt bcne viventes, tantumdem eat omnibus nec olus fit cum plures habuerint. £t potest esse tempus quo bonus cantator cantare non decenter queat, et indigeat voce alterius, qua sibi exhibeatur quod diligit; tanquam si alicubi convivetur, ubi eum cantare turpe sit, scd deceat audire cantantem : bene autem vivere semper decet. Quare quisquis hoc et diligil et facit, non solum non invidet imitantibus, sed et his se præbet libentissime atque humanissime quantum potest; nec tamen eis indiget. Nam quod in illis diligit, in scipso habet totum atque perfectum. Iia cum diligit proximum tanquam seipsum, non invidet ei, quia nec sibi ipsi; præstat ei quod potest, quia ct sibi ipsi; non eo indiget, quia nec seipso : lantum Deo indiget, cui adhærendo beatus est. Ncmo autem illi eripit Deum. Ille ergo vcrissime atque certissime invictus homo est qui cohæret Deo, non ut ab eo aliquid boni extra merentur, sed cui nihil aliud quam ipsum hærere Deo bonum csl.

91. IIic vir quamdiu est in hac vita, utitur amico ad repcndendam gratiani, utitur inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficentiam, utitur omnibus ad benevolentiam. Et quanquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus, et pro eorum sorte Luminibus consulit, si æqualiter non potest omnibus. Quare si aliquem familiarium suorum promptius quam quemlibet alloquitur, non cum magis diligit, sed ad oum habet majorem fiduciam, et apertiorem temporis januam. Tractat enim tempori dedilos tanto melius, quanto minus ipse obligatus est tempori. Cum itaque omnibus,quos pariter diligjt, prodesse non possit,nisi conjunctioribus prodesse malit, injustus est. Animi autem conjunctio major est, quam locorum aut temporum quibus in hoc corpore gignimurl; sed ea max!ma est quæ omnibus prævalet. Non ergo iste afQigitur morte cujusquam, quoniam qui toto auimo Deum diligit, novit nec sibi perire quod Deo non perit. Deus outem dominus est et vivorum et mortuorum. Non cujusquam miseria miser est, quia nee cujusquam justitia justus estI. Et ut nemo illi justitiam et Deum , sic nemo aufert beatiLnJinem. Et si aliquando forte alicujus periculo, vcl errore, vel dolore commovetur ; usque ad illius auxilium, aut corrcctionem, aut consolationem, non usque ad suam subversionem valere patitur.

92. In omnibus autem officiosis laboribus, futurae quietis certa exspectatione, non frangitur. Quid enim ei nocebit, qui bene uti etiam inimico potest ? Ejus enim præsidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cujus præcepto et dono diligit inimicos. Huic viro in tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probalio spem, spes autem noa confundit : quomam charitas Dci diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v, 5-5). Quis huic nocebit ? Quis hunc subjugabit? Homo qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discit. Cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscit utrum cum non cepcrint : quia plerumque cum adsunt nobis, putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, invenimus qui simus. Hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. Videtur ergo vincere, cum vincatur , qui superando ad id pervenit, quod cum dolore amissurus est: et vincit cum vinci videatur, quisquis cedendo ad id pervenit, quod non amittit invitus.