Skip to content
On True Religion

CAPUT VII · 7 of 55

Catliolicæ Ecclesiæ religio amplectenda. Quid illa profiteatur.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

12. Quamobrem, cum ante paucos annos promiserim tibi scribere, charissime mihi Romaniane, quid de vera religione sentirem (Lib. 2 contra Academicos, cap. 3, n. 8), tempus nunc esse arbitratus sum 1, postquam tuas acerrimas interrogationes, sine ullo certo fine fluctuare, ea charitate qua tibi obstrictus sum, diutius sustinere non possem. Repudiatis igitur omnibus qui neque in sacris philosophantur, lice in philosophia consecrantur ; et iis qui vet prava opinione, vel aliqua simultate superbientes. a regula et communione Ecclesiæ catholicæ dcviarunt; et iis. qui sanctarum Scripturarum lumen, ct spiritualis populi gratiam , quod Novum Testamentum vocatur, habere nolucrunl, quos quanta potui brevitate perstrinxi : tenenda est nobis christiana religio , et cjus Ecclesiæ communicatio quae catholica est, et catholica nominatur, non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis. Velint nolint enim ipsi quoque hairetici, et schismatum alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, Catholicam nihil aliud quam Catholicam vocant. Non enim possunt intelligi, nisi boc eam nomine discernant, quo ab universo orbe nuncupatur.

13. Hujus religionis sectandæ caput est historia et prophetia dispensationis temporalis divinae providentiae, pro salute generis humani in æternam vitam reformandi atque reparandi. Quæ cum credita fuerit, mentem purgabit vitae modus divinis præceptis conciliatus, et idoneam faciet spiritualibus percipiendis , quæ nec praeterita sunt, nec futura, sed eodem modo semper manentia, nulli mutabilitati obnoxia ; id est, unum ipsum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum : qua Trinitate quantum in hac vita datum est 1 sic juxtaEr. Lugd. ven. Lov. In B., RUnt esse arbitn.tus vostquam, etc. M. cognita, omnis intellectualis et animalis et corporalis creatura, ab eadem Trinitate creatrice esse in quantum est, et speciem suam habere I, et ordinatissime administrari, sine ulla dubitatione perspicitur; non ut aliam partem totius creaturæ fecisse intelligatur Pater, et aliam Filius, et aliam Spiritus sanctus, sed et simul omnia et unamquamque naturam Patrem fccisse per Filium in dono Spiritus sancti. Omnis enim res, vel substantia, vel essentia , vel natura, vel si quo aUo verbo melius enuntiatur, simul hæc tria habet ; ut et unum aliquid sit, et specie propria discernatur a caeteris, et rerum ordinem non exccdat.