Skip to content
On True Religion

CAPUT XXXII.- llnitatia in corporibus est vestigium, sed ipsa unitas nonnisi mente conspicitur · 32 of 55

On True Religion

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

59. Sed multis finis est humana delectatio, nee volunt tendere ad superiora, ut judicent cur ista visi- Lilia placeant. itaque si quaeram ab artifice, uno arcu construQlo, cur alterum parem contra in altera parte moliatur; respondebit, credo, ut paria paribus ædificii membra respondeant. Porro si pergam quærere, idipsum cur eligat; dicet hoc decere, hoc esse pulchrum, hoc delectare cernentes: nihilaudebitamplius. Inclinatus enim recumbit oculis, et unde pendeat non intelligit. At ego virum intrinsecus oculatum, et invisibiliter videntem non desinam commonere cur ista placeant, ut judex esse audeat ipsius delectationis humanae. Ita enim superfertur illi, nec ab ea tenetur, dum non secundum ipsam, sed ipsam judicat. Et prius quaeram utrum ideo pulchra siut, quia delectant; an ideo delectent, quia pulchra sunt. Hic mihi sine dubitatione respondebitur, ideo delectare quia pulchra sunt. Quæram ergo deinceps, quare sint pulchra ; et si titubabitur, subjiciam, utrum ideo quia similes sibi par- I Mss. duodecim babent: .von enim minus est quam ipse. tes Mat, et aliqna copulatione ad unam convenienliam rediguntur.

60. Quod com ita esse eompererit. interrogabo utrum hanc ipsam unitatem , quam convincuntur appetere, summe impleant, an longe infra jaceant, et eam quodammodo mentiantur. Quod si ita est (nam quis non admonitus videat, neque ullam speciem, ne- que ullum omnino esse corpus quod non habeat uni tatis qualecumque vestigium ; neque quantumvis pulcherrimum corpus, cum intervallis locorum necessario aliud alibi babeat, posse assequi eam quam sequitur unitatem ?): quare si hoc ita est, flagitabo ut respondeat, ubi videat ipse unitatem banc, aut unde videal: quam si non videret, unde cognosceret et quid imitaretur corporum species, et quid implere non posse I ? Nunc vero cum dicit corporibus, Vos quidem nisi aliqua unitas contineret, nihil essetis, sed rursus si vos essetis ipsa unitas, corpora non essetis; recte illi dicitur, Uude iilam nosti unitatem , secunduln quam judicas corpora, quam nisi videres, judicare non posses quod eam non impicant : si autem bis corporcis oculis eam videres, non vere diceres, quanquam ejus vestigio teneantur, longe tamen ab ea distare ? nani istis oculis corporeis non nisi corporalia vides: mente igitur eam videmus. Sed ubi videmus ? Si boc loco esset ubi corpus nostrum est, non eam videret qui hoc modo in Oriente de corporibus judicat. Non ergo ista continetur loco; et cum adest ubicumque judicanti, nusquam est per spatia locorum, et per potentiam nusquam non est.