CAPUT XX · 20 of 55
Unde animæ vilium.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
58. Est autem vitium primum animæ rationalis, voluntas ea faciendi quæ vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc sæculum expulsus est, id est ab æternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma : non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia matum est; sed a bono æterno ad bonum temporale, a bono spirituali ad bonum carnale, a bono intelligibili ad bonum sensihile, a bono summo ad bonum infimum. Est igitUr quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis, peccat; quia infra illam ordinatum est: quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia quae peccando diligitur. Non ergo arbor illa malum est, quæ in medio paradiso plantata scribitur, sed divini praecepti transgressio. Quæ cum consequentem habet justam damnationem, contingit ex illa arbore, quæ contra vetitum tacta est, dignoscentia boni et mali : quia cum suo peccato anima fuerit implicata, luendo poenas, discit quid intersit inter praeceptum quod custodire noluit, et peccatum quod fecit; atque hoc modo malum, quod cavendo non didicit, discit sentiendo ; et bonum quod non obtemperando1 minus diligebat, ardentius diligit comparando.
59. Vitium ergo animæ est quod fecit, et difficultas ex vitio paena est quam patitur; et hoc est totum malum. Facere autem et pati non est substantia: quapropter substantia non est malum. Sic enim nec aqua malum est, nec amma! quod vivit in aere; nam ista substantiae sunt: sed malum est voluntaria praecipitatio in aquam, et suffocatio quam mersus patitur. Stilus ferreus alia parte qua scribamus, alia qua deleamus, affabre factus est, et in suo genere pulcher, et ad usum nostrum accommodatus. At si quispiam ea parte scribere qua deletur, et ea velit delere qua scri. bitur, nullo modo stilum malum fecerit, cum ipsum factum jure vituperetur : quad si corrigat, ubi erit malum? Si quis repente meridianum solem intueatur, repercussi oculi turbabuntur: num ideo aut sol malum erit aut oculi? Nullo modo; sunt enim substantiæ : sed malum est inordinatus aspectus, et ipsa qux consequitur perturbatio; quod malum non erit, cum oculi fuerint recreati, et lucem suam congruenter aspexerint. Neque cum eadem lui quae ad oculos pertinet, pro luce sapientiæ quæ ad mentem pertinet, colitur, ipsa fit malum: sed superstitio malum est, qua creaturae potius quam Creatori servitur; quod malum omnino nullum erit, cum anima reeognito Creatore, ipsi uni se subjecerit, et caetera per eum subjecta sibi esse persenserit.
40. Ita omnis corporea creatura, si tantummOdo possideatur ab anima quae diligit Deum, bonum cst infimum, et in genere suo pulchrum ; quoniam forma 1 In Cisterciensi Ms. habetur : Partim Mon ttilimtur, itf Angeli; partim vitiata sanantur, ut homines. • Mss. nonnulli. quod in obtemperando. Alii, quod obit-In' pcranl. PATROL XXXIV. (Cnq.) et specie continetur: si autem diligatur ab anima quæ negligit Dcum, ne sic quidem malum fit ipsa ; sed quoniam peccatum malum est, quo ita diligitur, fit poenalis dilectori suo, et eum implicat aerumnis, et . pascit fallacibus voluptatibus: quia neque permanent, nequc satiant, sed torquent doloribus. Quia cum ordinem suum peragit pulchra mutabilitas temporum, deserit amantem species concupita, et per cruciatum sentientis discedit a sensibus, et erroribus agitat; ut hanc esse primam speciem putet, quæ onmium inTima est, naturae scilicet corporcæ 1, quam per lubricos sensus caro male delectata nuntiaverit, ut cum aliquid cogitat, intelligere se credat, umbris illusus phantasmatnm. Si quando autem non tenens integram divinæ providentiæ disciplinam, sed tenere se arbitrans, carni resistere conatur; usque ad visibilium rerum imagines pervenit, et lucis hujus quam certis terminis circumscriptam videt, immensa spatia cogitatione format inaniter: et hanc speciem* sibi futurae habitationis pollicetur; nesciens oculorum concupiscentiam se trahere, et cum hoc mundo ire velle extra mundum; quem propterea ipsum esse non putat, quia ejus clariorem partem per infinitum falsa cogitatione distendit. Quod non solum de hac luce, sed eliam de aqua, postremo devino, de melle, de auro, de argento, de ipsis denique pulpis, vel sanguine, vel ossibus quorumlibet animalium, et cæteris hujusmodi rebus facillime fieri potest. Nihil enim est corporis, quod non vel unum visum possit innumerabiliter cogitari, vel in parvo fpatio visum possit eadem imaginandi facultate per infinita diffundi. Sed facillimum est exsecrari carnem, difficillimum autem non carnaliter sapere.