Skip to content
On True Religion

CAPUT XXXV.— Vacandum ut Deus cognoscatur · 35 of 55

On True Religion

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

65. Quod si haec intueri palpitat mentis aspectus, quiescite; nolite certare, nisi cum consuetudine corporum : ipsam vincite, et victa erunt omnia. Unum certe quaerimus, quo simplicius nihil est. Ergo in simplicitate cordis quæramus illum. Agite otium, inquit, et agnoscetis quia ego sum Dominus (Psal. XLV, 11) : non otium desidiæ, sed otium cogitationis, ut a locis et temporibus vacet. Hæc enim phantasmata tumoris ct volubilitatis, constantem unitalem videre non sinunt. Loca offerunt quod amemus, tempora surripiunt quod amamus, et reliuquunt in anima turbas phantasmatum, quibus in aliud atque aliud cupiditas incitetur. Ila fit inquietus et xrumnosus animus, frustra tenere a quibus lenclur, exoptans. Vocatur ergo ad otium, i'i est, ut ista non diligat, quæ diligi sine labore nen po ossunt. Sic enim eis dominabitur, sic non tenebitur, scd tenebit. Jugum meum, inquit, lere est (Matth. XI , 50). Huic jugo qui subjectus est , subjecta habet cætera. Non ergo laborabh; non enim resistit quod subjectum est. Sed miseri amici hujus mundi, cujus domini erunt, si filii Dei esse voluerint , quoniam dedit eis potestatem filiosDei fieri (Joan. i, 12) ; amici ergo hujus mundi tam timent ab ejus amplexu separari, ut nihil eis sit laboriosius, qnam non laborare.