Skip to content
On True Religion

CAPUT XLII · 42 of 55

Voluptas carnis admonet ut nume' ros indivisibiles quæramus. An tales in sinl in aliquo vitali motu.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

79. Ambulemus ergo dum diem habemus, id est, dum ratione uti possumus, ut ad Deum conversi, Verbo ejus, quod verum lumen est illustrari, mereamur, ne nos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 55). Dies est enim presentia illius luminis quod illuminat emnem hominem venientem in hunc mundum [Id. i, 9). (AI) I Retract. cap. 13, n. 8. Hominem dixit, quia ratione uti potest I, et ubi cecidit. ibi incumbere ut surgat. Si ergo voluptas carnis diligitur, ea ipsa diligentius considcretur; et cum ibi recognita fuerint quorumdam vestigia numerorum, quaerendum est ubi siue tumore sint. Ibi enim magis unum est quod esl. Et si tales sunt in ipsa motione vitali, quae in seminibus operatur, magis ibi mirandi sunt quam in corpore. Si enim numeri seminum sicut ipsa semina tumerent, de dimidio grano fici, arbor dimidia nasceretur, neque de animalium seminibus etiam non totis, animalia tota et integra gignerentur, neque tantillum et unum semen vim baberct sui cujusque generis innumerabilem. De uno quippe secundum suam naturam possunt, vel segetes segetum, vel silvae silvarum, vel greges gregum, vel populi populorum per sæcula propagari, ut nullum folium sit, vei nullus pilus per tam numerosam successionem, cnjus non ratio in illo primo et uno semine fuerit. Deinde illud cogitandum est, quam numerosas, quam suaves sonorum pulchritudines verberatus aer trajiciat cantante luscinia, quas illius aviculae anima non tam i:bere 2, com liberet, fabricaretur, nisi vitali motu incorporaliter haberet impressas. Hoc et in cæteris animantibus, quae ratione carentia, sensu tamen non carent, animadverti potest. Nullum enim horum est, quod non vel in sono vocis, vel in caetero motu atque operatione membrorum, numerosum aliquid et in suo genere moderatum gerat, non aliqua scientia, sed tamen intimis naturæ terminis, ab ilia incommutabili numerorum lege modulatis.