CAPUT XII · 12 of 55
Lapsus et reparntio totius hominis.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
23. Hoc autem pacto vita carnalis et terrena efficitur, et ob hoc etiam caro et terra nominatur; et quamdiu ita est, regnum Dei non possidebit, et eriphur ci qnod amat. Id enim amat quod ct minus est quam vita, quia corpus est; et propter ipsum peccatum , quod amatur fit corruptibile, ut fluendo descrat amatorem suum, quia et ille hoc amando descruit Deum. Pr.ccepta enim cjus neglexit dicentis : Hoc manduca, et hoc noli (Gen. II, 16, 17). Trahitur ergo ad pocnas: quia diligendo inferiora, in egestate voluptatum suarum et in doloribus apud inferos ordinatur. Quid cst enim dolor, qui dicitur corporis, nisi corruptio repentina salutis ejus rei quam male utendo anima corruptioni obnoxiavit' ? Quid autem dolor, qui dicitur animi, nisi carere mutabiiibus rebus, quibus fruebatur, nut frui se posse speraverat? Et boc est totum quod dicitur malum, id est, peccatum , et pœna peccati.
24. Si autem dum in hoc stadio vitæ humanæ anima degit, vincat eas quas adversum se nutrivit cupiditates fruendo mortalibus, et ad eas vincendas gratia Dei se adjuvari credat, mente illi serviens et bona voluntate; sine dubitatione reparabitur, ct a muttis mutabilibus ad unum incommutabile revertetur, reformata per Sapientiam non formatam , sed per quam formantur universa, fructurque Deo per Spiritum sanctum, quod est Donum Dei. Ita fit homo spiritualis omnia judicans, ut ipse a nemine judicetur (1 Cor. II, 15), diligens Domiuum Dcum suum in toto corde suo, in tota anima , in tota mente, et diligens proximum suum non carnalilcr, sed tanquam seipsum. Se autem spiritnalitcr diligit, qui cxloto, quod in co vivit, Deum diligit. In his cnim duobus præceptis tota Lex pendet, et Prophetæ (Matth. XXI, 37-40).
25. Inde jam erit consequens ut post mortem corporulcm, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristimæ 1 Sic MSS. orunes. At Edd. habent, fecit obmoxiam. stabilitati (a), quam non per se habebit , sed per animam stabilitam in Deo. Quæ rursus non per se stabilitur, sed per Deum quo fruilnr; ideoque amplius quam corpus vigebit : corpus enim per ipsam vigebit, et ipsa per incommutabilem veritatem , qui Filius Dei uniens cst; atque ita et corpus por ipsum Filium Dci vigebit, quia omnia per ipsum. Dono etiam ejus, quod animæ datur, id est sancto Spiritu, non solum anima, cui datur, salva ct pacata et sancta fit , scd ipsum eliam corpus vivificabitur, eritque in natura sua mundissimum. Ipse enim dixit : Muudate quæ intus sunt, et quæ foris sunt munda erunt (Matth. XX!:!, 53). Dicit et Apostolus : Vivificabit et mortalia corpora cestra propter Spiritum manentem in vobis (Rom. VIII, 11). Ablato ergo peccato , aurerctur et poena peccati : ct ubi cst malum? Ubi est, mors, contentio tua ? ubi . est, mors , aculeus tuus ? Vincit enim essentia nihilum, ct sic absorbetur mors in victoriam ( I Cor. xv, 54, 55).