CAPUT XXXVI · 36 of 55
Verbum Dei ipsa eat veritas, quia omnino implet id a quo principio unum est quidquid est unum. Falsitas non ex rebus, sed ex peccatis.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
66. Sed cui saltem illud manifestum est, falsitatem esse, qua id putatur esse quod non est, intelligit cam esse veritatem, quae ostendit id quod est. At si corpora in tantum fallunt, in quantum non implent illud unum quod convincuntur imitari, a quo Principio unum est quidquid est, ad cujus similitudinem quidquid nititur, naturaliter approbamus; quia naturaliter improbamus quidquid ab unitate discedit, atque in ejus dissimilitudinem tendit : datur intelligi esse aliquid, quod illius unius solius, a quo Principio unum est quidquid aliquo modo unum est, ita simile sit ut hoc omnino impleat ac sit idipsum; et hacc est Veritas et Verbum in Principio, et Verbum Deus apud Deum. Si enim falsitas ex iis est quæ imitantur unum, non in quantum id imitantur, sed inquantum implere non possunt; illa est Veritas quas id implere potuit, et id esse quod est illud ; ipsa est quae illud ostendit sicut est: unde et Verbum ejus et Lux ejus rectissime dicitur (Joan. I, 9). Cætera illius unius similia dici possunt iu quantum sunt, in tantum enim et vera sunt: hæc est autem ipsa ejus similitudo, et ideo Veritas. Ut enim veritate sunt vera, quae vera sunt; ita similitudine similia sunt, quaecumque similia sunt. Ut ergo veritas forma verorum est, ita similitudo forma similium est. Quapropter vera quoniam in tantum vera sunt, in quantum sunt; is tantam autem sunt, in quan - tum principalis unius similia sunt : ea forma est omnium quae sunt, quæ est summa similitudo Principii; et Veritas est, quia sine ulla dissimilitudine est.
67. Uude falsitas oritur, non rebus ipsis fallentibus, qu:e nihil aliud ostendunt sentienti quam speciem suam, quam pro suæ pulchritudinis acceperunt gradu ; neque ipsis sensibus fallentibus, qui pro natura sui corporis affecti, non aliud quam suas aflectiones pr.e- sidenti animo nuntiant : sed peccata animas fallunt, cum verum quærunt, relicta et neglecta veritate. Nam quoniam opera magis quam artificem atque ipsaM artem dilexerunt, hoc errore puniuntur, ut in operi. bus artificem artemque conquirant; et cum invenire nequiverint (Deus enim non corporalibus sensibus subjacet, sed ipsi menti supereminet ) , ipsa opera existiment esse et artem et artificem.