CAPUT XV · 15 of 55
Poena ipsa peccati ad resipiscendum erudimur.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
29. Quod vero corpus hominis, cum ante peccatum esset in suo genere optimum, post peccatum factum est imbecillosum I ct morti destinatum, quanquam justa vindicta peccati sit, plus tamen clementiæ Do. mini quam severitatis ostendit. Ita cnim nobis suadctur a corporis voluptatibus, ad æternam essentiam veritatis amorem nostrum oportere converti. Et cst ju titiæ pulebritudo cum benignitatis gratia concord: ns, ut quoniam bonorum inferiorum dulcedine decepti smnus, amaritudine pœnarum erudiamUr. Nam ita etiam nostra supplicia divina providentia moderata cst, ut ct in hoc corpore tam corruptibili ad justitiam tendere liceret, ct deposita omni superbia uni Dco vero collum subdere , nihil de seipso fidere, i!li tui sc regendum tuendumque committere. Ila ipso duce homo bonae voluntatis molestias hujus vitae in usum fortitudinis vertit : in copia vero voluptatum 'prosperisque successibus temporalium, temperantiam suam probat et roborat; acuit in tentationibus prudentiam, ut non solum in eas non inducatur, sed fiat etiam vigilantior, et in amorem veritatis, quae sola non fallit, ardentior.