CAPUT VI · 6 of 55
Vera religio in sola Ecclesia catholica, quæ omnibus errantibus utitur ad provectus suos. Boni nonnunquam ex Ecclesia per seditiosos expulsi.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
10. Hæc enim Ecclesia catholica per totum orbem valide lalcque diffusa, omnibus errantibus utitur ad provectus suos, et ad corum correctionem, cum evigilare voluerint. Utitur enim Gentibus ad materiam « perationis suæ, hæreticis ad probationem doctrinae suæ, schismaticis ad documentum stabilitatis suæ, JUdæis ad comparationem pulchritudinis suae. Alios ergo invitat, alios excludit, alios relinquit , alios antecedit : ommibus tamen gratiæ Dei participandæ dat potestatem ; sive illi forinandi sint adhuc I, sive reformandi, sive recolligendi, sive admittendi. Car- Hales autcm suos, id est viventes aut sentientes carnaliter, tanquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur. Sed quia in hac arca pro votuntate quisque vel palea, vel frumentum est, tamdiu sustinetur peccatum aut crror cujuslibet, donec aut accusatorem invcnint, aut pravam opinionem pertinaci animositate defendat. Exclusi autem aut poenitendo redeunt, aut in nequitiam male libcri defluunt, ad admonitionem ' nostrae diligentiæ ; aut schisma faciunt, ad exercitationem nostræ patientiæ; aut haeresim aliquam gignunt, ad examen sive occasionem nostræ intelligentiæ. Hi sunt exitus christianorum carnalium qui non potuerunt corrigi aut sustincri. s in excusis omittitur sicut, quam vocem in plerisque Mss. repertam restituimus, quia serpentinos a Kanicbuas DOli obscure secernit Auguslinus in lib. 2 de Genesi coa t'a lianichacos, cap. 3lil et clarius in libro de llaeresii us. * Editi, sire iUt informandi sint adhuc. sed sincerius , (ornwIldi. (u) ophitæ.,
11. Sape etiam sinit divina provideutia, per nonnullas nimium turbulentas carnalium hominum seditioncs expelli de congregatione christiana, etiain bonos virus. Quam contumeliam vel injuriam suam cum patientissime pro Ecclesiæ pace tulerint, ncquc ullas novitates vcl schismatis vel hæresis moliti fuerint, docebunt homincs quam vero affectu, ct quanta siuccritatc charitatis Deo serviendum sit. Talium ergo virorum propositum est, aut sedatis remeare turbtnibus ; aut si id non sinantur, vel eadem tempestate perseverante, vcl ne suo reditu talis aut sxvior oriatur; tenent voluntatem consulendi etiam cis ipsis quorum motibus perturbationibusque cesserunt, sine ulla conventiculorum segregatione usque ad mortem defendentes, et testimonio juvantes eam fidem quam in Ecclesia catholica praedicari sciunt. Hos coronat in occulto Pater, in occulto videns. Rarum boc videtur genus, sed tamen exempla non dcsunt: imo plura sunt quam credi potest. Ita omnibus generibus hominum et exemplorum ad animarum curationem , et ad institutionem spiritualis populi, utitur divina providentia.