CAPUT III · 3 of 55
Vera religio christiana, 'luce hominibus persuasit, quod illis persuadcri posse Plato non credidit.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
5. Illud tamen fidentissime dixcrim, pacc horum omnium, qui eorum libros pervicaciter diligunt, christianis temporibus quænam religio potissimum tenenda sit, ct quæ ad veritatem ac beatitatem via est, non esse dubitandum. Si enim Plato ipse viveret, ct me in- 1 Mss. sexdecim, lit ttqum Deum quœrerent. * Mss. novem omiffunt, severitatis; e qui! us Gemmet. ita "..-o5etluitur, all alia cognitione, ctc. terrogantem non aspernaretur, vel potius, si quis ejus discipulus eo ip?o temporc quo vivebat, cum interrogaret, cum sibi ab illo persuaderetur, non corporeis oculis, sed pura mente veritatem vidcri; cui qu;e cumque anima inhæsisset, eam beatam fieri atquo perfectam : ad quam percipiendam nibil magis impedire, quam vitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quæ nohis ab hoc sensibili mundo pcr corpus impressæ, varias opiniones errores. que generarent; quamobrem sanandum esse animum ad intuendam incommulabilem rerum forman, et eodem indo semper se habentem atque undique sua similem pulchritudinem, nec distentam locis, occ tempore variatam, sed unum atque idem omni ex parte servantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa vere summeque sit : cætera nasei, occidere, fluere, lahi; et tamcnin quantum sunt, air illo aterno Deo per ejns veritatem fabricata constare : iri quibus animæ tantum rationali et intellectuali datum est. ut cjus æternitatis contemplatione perfruatur, atque afficiatur orneturque cx ca, æternamque vitam possit mereri; sed duin nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolorc sauciatur, ct dedita consuetudiui hujus vitæ atque sensibus corporis, inanibus evanescit imaginibus, irridct eos, qui dicunt esse aliquid, quod nec istis videatur oculis, nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intelligentia cerni queat: cum hæc ergo a magistro sibi persuaderentur, si ex co quæreret ille discipulus, utrum si quisquam existeret vir magnus atque divinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si percipere non valerent, aut si qui possent percipere, non pravis opinionibus multitudinis implicati, vulgaribus obruerentur erroribus; cum divinis honoribus dignum judicarct: responderei, credo, ille, non posse hoc ab homine fieri, nisi queri furtc ipsa Dei Virtus atque Sal ientia ab ipsa rerum natura exceptum, nee hominum magisterio, scd intima illuminatione ab incunabulis illustratum, tanta h mestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique majestate subveheret, ut omnia contemnendo quæ pravi homines cupiunt, et omnia perpetiendo quæ horrescunt, et omnia faciendo quæ mirantur, gcnus humantun ad tam salubrem fidem sununo amore atue auctoritate converteret. De honoribus vcro cjus frustra se consuli, cum facile possit existimari quanti honores debeantur Sapientiæ Dci, qua gestante cl gubernante ille pro vera salute generis humani, magnum aliquid proprium, ct quod supra homiucs esset, mererctur.
4. Qua: si facta sunt, si litteris monumenlisquc celebrantur, si ab una rcgiune terrarum , in qua sola unus colebatur Deus, et ubi talem nasci oportebat, per totum orbem terrarum missi electi viri, virtutibus atque sermonibus divini amoris inccudia concitarunt; si confirmata saluberrima disciplina, illuminatas terras posteris reliquerunt; et, nc de præteritis loquar, quæ potest quisque non credere, si hodic per gentes fropulosque prædicatur : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, ct Deus crat Verbum : hoc erat in principio apud Deum. ,Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil ( Joan. I, 1-3). Si ad hoc percipiendum, diligendum, perfruendum ut anima sanetur. et tantæ luci hauriendæ mentis acies convalescal, dicitur avaris, Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et ærugo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque tinea neque rubigo exterminant, neque fures effodiunt, neque furantur : ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum ( Matth. VI,19-21) : dicitur luxuriosis, Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem : qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam (Calat. vi, 8): dioilur superbis, Qui se exaltat, humiliabitur ; et qui se humiliat, exaltubilur (Luc. XIV, i 1): dicitur iracundis, Accepisti alapam, para alteram maxillam (Matth. v, 59): dicitur discordiosis, Diligite inimicos vestros ( Ibid. 44): dicitur superstitiosis, Regnum Dei intra vos est (Luc. x VII, 21): dicitur curiosis, Nolite quarere quæ videntur, sed quae non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quae autem non videntur, æterna sunt ( II Cor. IV, 18): postremo dicitur omnibus, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi (I Joan. II, 15, 16).
5. Si hæc per lotum orbem jam populis leguntur, et cum veneratione libentissime audiuntur. Si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum, tanto fertilius ct ubcrius usque ad barbaras nationes Ecclesiæ pullularunt. Si tol juvenum et virginum millia contemnentium nuptias casteque viventium jain nemo miratur : quod cutn fecisset Plato, usque adeo perversam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturæ 1, ut tanquam pecca. tum iliud aboleretur. Si hæc sic accipiuntur, ut quo. modo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit. Si taU pollicitationi atque sponsioni per omnes terrarum partes quas homines incolunt, sacra christiana traduntur. Si hac quotidie leguntur in ecclesiis, et a sacerdotibus exponuntur. Si tundunt pectora qui conantur hac implere; si lam innumerabiles aggrediuntur hanc viam, ut desertis divitiis et honoribus hujus mundi ex omni hominum genere uni Deo summo totam vitam dicare volentium , deserUe quondam insulæ ac multarum terrarum solitudo compleatur. Si denique per urbes atque oppida, castella, vicos et agros etiam , villasque privatas in tantum aperte persuadctur et appetitur a terrenis aversio, et in unum Dcum verumque conversio, ut quotidie per universum orbem humanum genus una pene voce respondeat, sursum corda se habere ad Dominum (Lx can. Missæ) : quid adhuc oscitamus crapulam hesternani, et in mortuis pecudibus divina eloquia perserutamur; si quando autem ad disputationem venitur, Platonico nonuMne ora crepantia, quam pectus vero plenum, magis habere gestimus? - In Mss. septem, sacriftcussc rraturrt naluram exsecra- Ils, III Umqnam, cic.