Skip to content
On True Religion

CAPUT XIX · 19 of 55

Bona sunt, sed non summa bona, quæ vitiari possunt.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

57. Hinc jam cui oculi mentis patent, nee pernicioso studio vanae victoriae caligant atque turbantur, facile intelligit, omnia quæ vitiamur ct moriuntur, bona esse, quanquam ipsum vilium, et ipsa mors, malum sit. Nisi enim salute aliqua privarentur, non eis noceret vitium vel mors: sed si non noceret vi. tiam, nullo modo esset vitium. Si ergo saluti adversatur vitium, et nullo dubitante salus bonum est; bona omnia sunt, quibus adversatur vitium; quibus autem adversatur vitium, ipsa vitiantur : bona sunt ergo quæ vitiantur; sed ideo vitiantur, quia non summa bona sunt. Quia igitur bona sunt, ex Deo sunt: quia non summa bona sunt, non sunt Deus. Bonum ergo quod Vitiari non potest, Deus est. Cætera autcm omnia bona 1 Mm. septem, quajUulacwnque species sit, neeesse est, etc. fcec nuiu8 bene. ex ipso sunt, qnae per seipsa possunt villari, quia per seipsa nihil sunt: per ipsum autem partim non vitiantur, partim vitiata sanantur 1.