Skip to content
On True Religion

CAPUT XXXIX · 39 of 55

Ex ipsis vitiis suis animam admoneri ut primam pulchritudinem requirat : quod primo de vitio voluptatis ostenditur usque ad caput 43.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

72. Quid igitur restat, unde non possit anima recordari primam pulchritudinem quam reliquit, quando de ipsis suis vitiis potest? lia enim Sapientia Dei pertendit a fine usque ad finem fortiter ( Sap. VIII, I). Iia per hanc suminus ille artifex opera sua in unum finem decoris ordinata contexuit. Ita illa bonitas a summo usque ad extremum nulli pulchritudini, quæ ab ipso solo esse posset, invidit; ut nemo ab ipsa veritate dejiciatur, qui non excipiatur ab aliqua effigie veritatis. Quaere in corporis voluptate quid tencat, nihil aliud invenies quam convenientiam : nam si resistentia pariant dolorem, convenientia pariunt voluptatem. Recognosce igiturquae sitsumma convenientia. Noli foras ire, in teipsum redi; in interiore homine habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem inveneris , transcende et teipsum. Sed memento cum te transcendis, ratiocinantem animam te transcendere. illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis accenditur. Quo enim pervepit omnis bonus ratiocinator, nisi ad veritatem ? cum ad seipsam veritas non utique ratiocinando perveniat, sed quod ratiocinantes appetunt, ipsa sit. Vide ibi convenientiam qua superior esse non possit, et ipse conveni cum ea. Confitere te non esse quod ipsa est: siquidem se ipsa non querit; lu autem ad ipsam quærendo venisti, non locorum spatio, sed mentis affectu, ut ipse interior homo cum suo inhabitatore, non infima et carnali, sed summa et spirituali voluptate 1 conveniaL

73. Aut si non cernis quae dico, et an vera sint dubitas, cerne saltem utrum te de iis dubitare non dubites ; et si certum est te esse dubitantem, quaere unde sit certum : non illic tibi, non omnino solis hujus lumen occurret I, sed lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ( Joan. I, 9). Quod bis oculis videri non potest; nee illis quibus phantasmata cogitantur, per eosdem oculos animae impacta ; sed illis quibus ipsis phantasmatibus dicitur: Non estis vos quod ego quaero, neque illud estis unde ego vos ordino; et quod mihi inter vos foedum occurrent, improbo; quod pulchrum, approbo ; cum pulchrius sit illud unde improbo et approbo : quare hoc ipsum magis approbo, et non solum vobis, sed illis omnibus corporibus unde vos hausi, antepono. Deinde regulam ipsam quam vides, concipe hoc modo : Omnis qui se dubitantem intelligit, verum intelligit, et de hac re quam intelligit certus . I Lov. et Arn., voluntate; pro quo Bad. Er. et Mss. septem, xoluptate. * ven. Lov. sic legunt hunc locum : Aon iUic Iitri otwtino sotis hujus tamen occurret. M. cit : de vero igitur cortus est. Omnis igitur qui utrum sit veritas dubitat, in seipso habet verum unde non dubitet; nec ullum verum nisi veritate verum est. Non itaque oportet eum da veritate dubitare, qui potuit undecumque dubitare. Ubi videntur hæc, ibi est lumen sine spatio locorum et temporuin, et sine ullo spatiorum talium phantasmate. Numquid ista ex aliqua parte corrumpi possunt, etiamsi omnis ratiocinator intereat, aut apud carnales inferos veterascat ? Non enim ratiocinatio talia facit, sed invenit. Ergo antequam inveniantur, in se manent, et cum inveniuntur, nos innovant.