CAPUT XLIX · 49 of 55
De curiositate deinceps, ut hoe vitio admonemur ad contemplandam veritatem.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
94. Jam vcro cuncta spectacula, ct omnis illa quoe appellatur curiositas, quid aliud quærit quam de re.. rum cognitione lætitiam? Quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa veritate, ad quam omnis spectalor pervenire se cupere confitetur, cum vehementer ne fallatur invigilat, et inde se jactat si quid acutius cæteris, et vivacius in spectando cognoscat et judicet ? Ipsum denique praestigiatorem, nihil aliud quam fallaciam profitentem, diligenter intuentur, et cautissime observant ; et si eluduntur, quia sua non possunt, illius delectantur scientia qui eos eludit. Nam si et ille nesciret quibus causis fallantur intuentes, vel nescire crederetur, pariter erranti nullus plauderet. Si quis autem de populo unus eum deprehenderit, majorem illo laudem se mereri putat, non ob aliud, nisi quia decipi fallique non potuit. Si autem multis apcrtus sit, non ille laudatur; sed irridentur cæteri qui talia deprehendere nequeunt. Ita omnis palma cognitioni datur, et artificio, et comprehensioni vcrilaLis : ad quam nullo modo p£rveniunt qui foris eam quaerunt.
95. Itaque in tantas nugas et turpitudines mersi sumus, ut cum interrogati quid sit melius, verum an falsum, ore uno respondcamus, verum esse melius ; jocis et ludis tamen, ubi nos utique non vera, sed iicta delectant, multo propensius quam praeceptis ipsius veritatis hæreamus. Ita nostro judicio et ore punimur, aliud ratione approbantes, aliud vanitate sectantes. Tamdiu autem est ludicrum et joculare aliquid , quamdiu novimus in cujus veri comparatione rideatur. Sed diligendo talia excidimus a vero, et non jam invenimus quarum rerum imitamenta sint, quibus tanquam primis pulchris inhiamus, et ab eis recedentes amplexamur nostra phantasmata. Nam redeuntibus nobis ad investigandam veritatem, ipsa in itinere occurrunt, et nos transire non sinunt, nullis viribus, sed magnis insidiis latroemantia, non intelligentibus quam late pateat quod dictum est: Cavete a simulacris (I Joan. v, 21 ).
96. Itaque alii per innumerabiles mundos vaga cogitatione volutati sunt. Alii Deum esse non posse, nisi corpus igncum putaverunt. Alii candorem lucis immensæ per infinita spatia usquequaque porrectum, ex una tamen parte quasi nigro quodam cuneo fissum. duo adversa regna opinantes, et talia rebus constituentes principia, cum suis phantasmatibus fabulati sunt. Quos si jurare cogam utrum hæc vera esse sciant, fortasse non audeant, sed vicissim dicant : Tu igitur ostende quid verum sit. Quibus si nihil respondeam, nisi ut illam lucem quærant, qua eis apparet et certum est aliud esse credere, aliud intelligere ; jurarent et ipsi, nec oculis videri posse istam lucem, nec cum aliqua locorum vastitate cogitari, et nusquam non præsto esse quaerentibus, et nihil ea certius atqae serenius inveniri.
97. Quæ rursus omnia, qn:e de hac luce mentis nunc a me dicta sunt, nulla alia quam eadem luce manifesta sunt. Per hanc enim intelligo vera esse quæ dicta sunt, et hæc me intelligere per hanc rursus intelligo. Et huc rursus et rursus cum quisque se aliquid intelligere intelligit, et idipsum rursus intelligit, in infinitum pergere intelligo , et nulla hie esse spatia cujusquam tumoris aut volubilitatis intelligo : intelligo etiam non me posse intelligere, nisi vivam, et me vivaciorem intelligendo fieri, certius intelligo. Æterna enim vita vitam temporalem vivacitate ipsa superat: nec quid sit aeternitas, nisi intelligendo conspicio. Mentis quippe aspectu omnem mutabilitatem ab aeternitate sejungo, et in ipsa aeternitate nulla spatia temporis cerno; quia spatia temporis praeteritisct futuris rerum motibus constant. Nihil autem præterit in æterno, et nihil futurum est; quia et quod praeterit, esse desinit, et quod futurum est, nondum esse coepit: æternitas autem, tantummodo est; nec fuit, quasi jam non sit ; nec erit, quasi adhuc non sit. Quare sola ipsa verissime dicere potuit humanae menti, Ego sum qui sum ; et de illa verissime dici potuit , Misit me , qui est (Exod. III, 44).